Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus quartus. De angelis

발행: 1744년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

productionis perseela notitia. & libertate donati sunt : Ergo veris milius est, quod gratiam sanctificantem aliter quam per propriam dispositionem , Ac consensum,

non receperint.

Confirmatur; quia causae liberae non minus possunt operari cum primum habent omnia ad agendum requisita, quam causae naturales seu necessariae: sed causa naturalis , quae in primo instanti suae formati nis habet omnia requisita ad agendum, e dem instanti operatur , ut patet de Sole , di quolibet alio corpore luminoso, quod satim illuminat ac existit: Ergo pari ratio ne causa libera potest operari primo instanti, quo est, si in eo habeat omnia requisita aci libere operandum: atqui Angeli habere potuerunt omnia necessaria ad operandum in primo instanti suae sormationis ,

tam ex parte Dei, quam ex parte eorum Exparte quidem Dei, nempe auxilium actuale lupernaturale, quo eorum voluntas ad

Dcum moveretur, & pio in ipsum affectu tenderet: Ex parte verὸ sui, nimirum plenam cognitionem, de vim completam vinluntati S, qua concurrere possent Cum auxilio divino sibi oblato ad actum supel naturalem eliciendum, vel non eliciendum: Igitur habuerunt ab initio omnia necessaria quibus se libere disponere poterant ad gratiam sanctificantem recipiendam. Tertii denique , per receptionem gratia lianctificantis initur amicitia inter Deum , dc creaturam, imo & quoddam spiritua-

Ie matrimonium contrahitur : Amicitia autem sundatur in consensu amantium , 8c ad matrimonium contrahendum requiritur utriusque partis consensus : Ergo gratia

sanctiticans non communicatur creaturae

intellectuali usum libertatis habenti , nisi

adsit ejus consensus. Adde quod conveniens est , ut Deus , quos in filios adoptat , adultos jam, de liberos non promoveat ad statum illum supernaturalam, nisi ut liberos, idest, volentes, & consentientes litibere , idque magis consentaneum est naturae rationali, & liberae , atque amicitiae incundae quam mutuo partium consensu

iniri convenit: quo etiam modo Deus se ferit cum hominibus adultis iam , & Iieris , juxta illud , Camertimini ad me , is ego conυertar ad vos 3 quae lex respectu nostri ceria, Ac universalis est, iuxta Tridentinum si Io. cap. I. Dices i. Christus Dominus secundum hu-

Art. I. Qinest. III.

I manitatem paulo minus minorallis est ab Angelis. sed illi datus est habitus gratiae ab instanti suae conceptionis, sine propriae dispolitione , Ee ab illo habitu proveniebat primus actus ab eo elicitus : Ergo idem de Angelis serendum est judicium . Nego Daritatem, Nam prima gratia habitualis Christi erat veluti resultans ex gratia unionis, de ita illam habebat nobiliori m do quam per dispositionem propriam . I super, Gratia christi ab initio fuit consummata, & primi ejus actus fuerunt visio, disiuitio beata, qui non poterant esse dispositiones ad gratiam, sed potius fructus illius dices a. Deus alias res creavit cum fructibus perscctas, v s. arbores, dc absque ulla dispositione ex illarum parte: Ergo multo magis AngeIos condidit cum fructibus, hoc est, stratia habituali, & justitia inhaerente, absque praevia eorum dispositione. Respondeo : Res alias non posse per dispositiones proprias recipere altiores perfectiones, scut possunt Angeli, de homines adulti .

Dices: Persectior agendi modus Angelis ab initio tribuendus est, ipse namque divinae operationi, de A ngelicae dignitati co sentaneus est : sed nobilius est , Ze pers

ctius operari ex habitu supernaturali, quam sine ejus concursu: Ergo nobilius erat Αngelis primo operari ex habitu gratiae sanctis cantis, quam per auxilium actuale, adeo , que non potuerunt sese disponere ad receptionem ejus gratiae habitualis. DMιπνο majorem: Operari ex habitu CCeteris patibus, melius, Ze connaturalius est, quam operari sine illius habitus Concursu , concedo: Ruando caetera non sunt paria, nego. Heri namque potest, ut convcnientius sit operari sine habitu quam cum ejus concursu: Ita autem fit in proposito I n

bilius namque fuit Angelis sese disponere ad propriam ranctificationem, & este aliqualiter causam suae justitiae, & per proprium

consensum Dei amicitiam, ac delponsati nem acceptare, quam aliter hanc recipere: Ergo ita factum suiste iudicandum est. mcesq. Angeli habuerunt gratiam sanctificantem sibi concreatam: Ergo ad illam non potuerunt Lse disponere. Antecedens patet ex dictis in priori quaestione : Consi quentia probatur; Dispositio praecedit so mam, quippe subjecium prςparat ad illam reincipiendam ι sed aliquid concreatum non potest presupponere aliquid praevium in subi elo

202쪽

De Angelorum Gratia .

cto quod sit dispositivum ad sui recepti nem: Ergo cum gratia sanctificans fuerit

Angelis Concreata , ad eam non potu

runt sese disponere . Nego eonsequentiam , & majorem illius probationis distinguo : Dispositio praecedit

formam, instant i naturae, concedo : Iemporis, ncgo: Siquidem , ut etiam constat in rebus Physicis, ultimum esse dispositionis, est primum esse formae substantialis ;& actus contritionis, qui est dispositio ad gratiam sanctificantem simul est cum ipsa gratia sanctificante, licci natura eam prς- cedat: Ergo a simili Angeli cum auxilio supernaturali sibi ab initio concesso , eindem instanti, quo creati sunt, potuerunt . sese ad Deum convertere per actum amo ris, quo veluti quadam dispositione acceptabant ea omnia, quae sibi tum in naturalibus , tum in supernaturalibus ab ipso magnifico rerum omnium Artifice monstrabantur : ipsique propter ingentia sibi collata beneficia grates reserebant . Instabis: Si Angeli per auxilium actuale Iibi concessum aliquem elicuerint actum quo sese disponerent ad gratiam habitualem, sequitur, quod simul tempore duos actus habuerint, unum quidem elicitum a

Voluntate cum concursu illius gratiae actualis, alterum vero cum concursu gratiae habitualis: sed una eademque facultas duos simul actus elicere non potest : Ergo nec Angeli illos duos actus simul habuerunt . Probatur sequela majoris. Primo asserimus eos elicuisse actum cum auxilio supernaturali actuali, quo sese ad gratiam habutualem disponerent; sed etiam debuerunt alterum actum elicere ex illa gratia habituali sibi concreata, alioquin habitus ille fuisset aliquandiu in Angelis otiosus , quod apparet absurdum: Ergo, &C.

Rei pondea concessa majore aistinguendo minorem : Una eademque facultas non pintest simul elicere duos actus totales, Nnon subordinatos, concedo: Partiales, Ninvicem subordinatos, nego: Quem admindum enim Sol v. g. eadem illuminatione adaequata , & Lunam , & ipsa mediante aercm noctu lumine perfundit: ita eadem voluntas duobus actibus limul in Deum poterit tendere , quando maxime unus

te habet per modum dispositionis ad al

terum .

CONCLUSIO SECUNDA .

A Noli de facto merue ηt beatitudinem ,

idque nius tempore, quam eam fuerint adepti. Ita Doctor dili. . quaest. I. nu. . ubi rescit, & impugnat sententiam Magistri dicentis Angelos non meruisse eam beatitudinem antequam accepissent: sed postquam illam acceperunt: sicut miles dicitur mereri equum per opera non facta, sed sienda. Quae sententia, inquit, Doctor, absumda est, si enim propter opera praevisa quis diceretur mereri, aequeretur gratiam noncsse gratiam, ex eo namque, inquit, quὸs aliquis praevidetur bene usum accepto, rara mereIur accipere illud. Tune enim pes t homo mereri primam gratiam , quia praevidetur is Deo dante, bene usurui ea , b, tune gratiamu esset gratia, quia esset ex meritis, licet non possis in lectu, tamen praevissis; igitis Angelus non meruit beatitudinem, si tantum babuit eam propter bonum usum praevisum lysius ino equendo eirea electos. Dcinde subdit' Ideo tenetur , quod Angeli meruerunt beatitudinem suam priusquam receperuηt eam : Primam autem conesulionis partem sic probat : Omnis natura consequitur suam pcrfectionem per operationem pro

priam 3 sed persectio , & finis cujuslibet

creaturae rationalis, est beatitudo, quae s li Deo est naturalis : Ergo illam Angelus per propriam actionem consequi debuit. Finis autem consequendus per operationem, vel est per eam faciendus, vel per eam promerendus, seu ut loquitur Doctor , omnis op ratio ducens in finem , vel est factiva finis, quando scilicit finis non excedit virtutem operantis propter finem , sicut medicatio respectu sanitatis : vel est meritoria finis , quando scilicet finis excedit virtutem operantis propter finem , & tunc expectatur finis cx dono alterius : Beatitudo autem excedit omnem naturam creatam : ideo tam Angelus, quam homo non potest illam consequi per operationem effectivam, sed tantum per meritoriam . Probatur 2. Natura Angelica ita capax est merendi suam beatitudinem, quam nC-- : Ergo qua ratione homines non con sequuntur beatitudinem, nisi per proprium situm meritum, eam pariter Angeli debu runt promereri: Consequentia patet: tum

quia, caeteris paribus, Angeli sunt aptioies ad merendum apud Deum, quam homines: dum

203쪽

Τract. I. Disp. III.

Tum quia si hominibus natura imbecillioribus , & infirmioribus non datur glatia

sine merito, pari ratione non videtur abs-ue merito Angelis concedenda . Tumenique quia Am c. 2I. Mensura timinis , quae est Angeli: hoc est , ut quidam in te retantur , eadem ratione se habet erga omines, ac se habuit erga Angelos in e rum ordinatione ad beatitudinem , quia nempe in consequenda heatitudine , cadem mensura, seu regula mensurantur homines, & Angeli: Ergo cum in hominibus mensura consequendae beatitudinis sit meritum pari ratione dicendum est . An-8elos per proprium meritum beati tuainem 1 uisse adeptoS.Cοormatur Haec veritas auctoritate sane rum Patrum, maxime vcro S Augustini lib. de Correptione , O Gratia cop. II.

Lbi loquendo δε statu primi hominis, cui

Deus auxilium concessirat , quo per seu

ranter bonum tenere possct, si vellet, inquit , sed quia , noluit permanere, profecto ejus culpa est, ex ius meralom fiesti, fi per

manere vinisse: sicut feceruηt Arieli sandi , qui eadentibus aSI per fiberum arbi. trium , per fiberem arbitrium seyerunt ipsi , O bνius mansionis mercedem recipere meruerunt , tantam scilicet beatitudini, plenituri. nem , qus eii certissmum sic semper se in icta esse mansurin . Fatetur ergo S. Augustinus revera sanctos Angelos promeruisse suam beatitudinem . Probat etiam secundam partem Do lor, Nem re quod Angeli meruerint gloriam prilis tempore, quam ipsam fuerint adepti: Non potest voluntas simul, & si mel esse in eo statu, in quo velit oblectum mutabiliter ,& contingenter, δe etiam immutabiliter , di necessario; Sed si Angeli eodem tempore acciperent beatitudinem , quo ipsam mer ntur, sequeretur eos velle idem objectum mutabiliter, Ne immutabiliter, contingenter, & necessario ; Ergo non possunt mereri, de obtinere eodem instanti tempo. sis beatitudinem. Major palci: Duo namque actus omnino oppositi non possitnt .mul ab eadem facultate procedere: Probatur minor, ut quis mereatur eo debet esse in statu, ut non sit ita determinatus adactum, quin habcat libertatem non solum esse ialcm, sed etiam coiitradictionis, habendi talem ac tim, vel non habendi, seu debet esse indisserens ad actum eliciendum, vel non eliciendum: Sed quando voluntas est insta

Art. I. Quaest. III.

tu beatifico, non habet amplius talcm indifferentiam , quiepe cum per visionem beatificam ita determinetur , de alliciatur acta mandum Deum , ut ab eo eliciendo actu non possit cessare; Ergo si eodem inllanti, quo meretur, haberet botitudinem, sequeretur, quod simul mutabiliter, S immutabilitest, contingenter , de necessario posset per actum amoris in Deum tendere , quod cum sit absurdum, etiam absurdum est, eos simul mereri beatitudinem, & eam accipere Deinde status beatitudinis omne meritum excludit, alioquin homines de facto mereri possent in celo; nec status viatoris ad merendum necessario desideraretur sed

consequens est contra communem Theologorum sententiam, qui ad meritum v Iunt requiri statum viae, non patriae: Ergo meritum nequit esse simul cum beatitudine , subindeque debet illam temporepi aecedere.

Derique Disposito aa formam , de via ad terminum , debent este prius forma edg termino, quan Zo ex ratione sua speciali quamdam habent incompatibilitatcm ratione cujus non possunt simul subsiste re: sed meritum Anaelorum est via , Ecdispositio ad beatitudinem , quae cum iPLL, non possunt subsistere; quia meritum Ar gelorum supponit fidem, & cognitionemrac statum viae : utrumque autem beatit do excludit; Ergo non possunt simul subsissere t adeoque meritum tempore beatitudinem debet praecedere. Dices I. Angeli merentur aliquid propter obsequia hominibus impensa: sed i I lud meritum simul consistit cum praemio in alias illud expectarem , haec autem expectatio eorum scaelicem statum interturba rei ἔ Nam ex Prov.i3. Spes , quae dissertur assint animam : Illud autem , quod merentur, non potest esse aliud, quam beatitudo, subindeque meritum , de beatit

do simul possunt subsistere , & conse quenter Angeli simul potuerunt mercii beatitudinem , & cam possidue

Di inguit mastorem Doctis : Per illa obs quia Angeli merentur beatitudinem essentialem, negat : accidentaIem. concedit ς quamvis autem hanc accidentalem beatitudinem prius non habuerint, & illam possint appetere , ac desiderare : inde tamen nulla in cis sequitur molestia, quippe curi eam omnem beatitudo essentialis excludar. Dices 2. Majus prannium supponix malus

204쪽

De merito Angelorum. zo I

meritum 3 sed Anseli majus praemium , amplioremque beatitudinem fabent , quam plurimi homines electi: Ergo pariter majus meritum debent habere: sed non P

tuerunt habere majus meritum ante Perceptam suam beatitudinem , quam plurimi sancti homines , qui diuturno viventeS

tempore plurima merita congem runt :Ergo necessum est, quod Angeli mereantur gloriam Per opera consequentia , Ad Consequenter ipsorum meritum simul cum

beatit idine subsistit . Dis uit maiorem Doctor. Majus praemium

requirit majus meritum intensive , concedit : extensivc, negat : Hoc est , requirit opus meritorium, quod sit prastantius, &perscistius, ratione scilicet vel praestanti ris principii, vel intensioris actus charitatis , & amoris , non vero requirit plura

opera meritoria quantum ad numerum: &similiter distincta minore, Neganda est consequentia meritum cnim Angelorum, quamquam modico tempore Comparatum fuerit,

nihilominus longe persectius potuit esse intensve , quam merita hominum multiplicata per varios annos

Instabis: Neritum adjunctam habet dis- fleuitatem : sed in Anselis nulla fuit dinsicultas in bonum prosequendo: Ergo vel nullum in eis fuit metatum , vel saltem miniis persectum in hominibus, qui maximam difficultatem patiuntur in pros Cutione boni . Distinguit minorem Doctor: Non fuit in Angelis dissicultas prostqvcndi bonum ex inclinatione sensibili ad oppositum , Conc dit: ex proportione oblecti, circa quod tendere debebant, negat 3 3cicndum enim est, inquit, quod disticultas aliquando accidit

in aliquo opere cx inclinatione voluntatis

ad oppositum: Aliquando accidit dissicuItas in opere propter hoc illud, circa quod

operatur, quod excedat naturam operantis.

Et hoc modo lait Consec utio beatitudinis dissicilis , & laudabilis in Angelis, non autem primo modo , quia non inclinabant ad oppositum. Addo omnino verisimile es Ie, quod Angeli magnam passi sint dissicultatem, ut Deo amore, di obsequiis adhaererent ι Id enim denotat proelium magnum initum inter Angelos Perduelles, & Fiweles: Significatur etiam ex lapsu tot Angelorum, qui Frobabiliter ita non corruiss)nt, nec a Deo exorbitaslant, nisi quamdam difficultatem in Mus adhaesione passi fuissent. Deniqae si quid argumentum concluderet, inserendum esset, quod etiam Angeli non possent ullatenus mereri per opera subsequentia adeptionem beatitudinis , quippe cum status ille omnem dissicultatem re

moveat , maxime circa amorem Dei, quem

intuentes facie ad faciem etiam summe diligibilem agnoscunt .

CONCLUSIO' TERTIA.

xime per actus virtutum Thrasi earum

Fiari, Spei, is, Garitatis . Probatur Conclusio, primo quidem de Fide, nam ex Macuc , secundo, JUουν ex Fide vivit, Ac .ut addit Apostolus ad Hae-braeos i I. Sine Me impossibile es placere Deo. Angeli autem , ut mereritur , Iusti esse debuerunt , dc Deo placentes : Ergo &fidem habere. Insuper, non mimis opobtebat Angelos per fidem justificari, & ad visionem pervenire, quam homines; sed ii mines justificari nequeunt, & ad visionem pervenire absque fide , .Siquidem , inquit

Apostolus aAHaebraeos clin. I l. Fides es Derandarum substantia rerum. Unde ibidem concludit ι Credere omnet aecedentem ad Deum,

quia es , , rnquirentibus se remunerator fit iErῖο, &c. Denique visio quadam reculiari ratione sidci respondet tanquam pretrinium illi specialiter pi oportionatum. Hinc beatis accommoda i potest illud l salmistae, frui audivimus per fidcm in via, sic videmus

per evidentem manifestationem, in civitate Dominι virtutum. His adde, quod Angeli charitatum habuerunt, est enim charitas ,

vel eadem cum gratia, vel ab ipsa inseparabilis: Chalitas autem necessario fidem supponit, subindeque necessum suit, ut Anieli fidem infusam habuerint. rene veritis dicendum arbitror, Angelis revelatum fuisse, & eos per fidem cognovisse, Primo Deum ut Auctorem gratiae, &finem ultimum , obiectumque beatitudinis

supernaturalis, nam ut supra dicebamus ex Apostolo, accedentem ad Deum, &C. Quae vciba de Angelis aeque, ac de hominibus m-telligi debere docet S. I homas a. a. quA. arto secundo explicite noverunt mysterium Trinitatis. Nam, inquit Thalassius i. s. Bibli tec. Patrem sententia s0. Tam Angelorum ,

quam hominum sanctificatio, & Deificatioc1t sancta consubstantialis Trinitatis cogniatio. Suaderi etiam potest, quia eognitio viae

205쪽

eto Τract. I. Disp. III. Art. I. Quaest. III.

Angelorum debuit respondere cognitioni patriae : Fides cnim est dispositio maxime' accommodata perquam paulatim ad scientiam beatificam rationalis creatura prom vetur: sed beatitudo supernaturalis maxime consistit in cognitione mysterii Trinitatis: Ergo, &C. Tertia, Probabilius etiam existimo mysterium Incarnationis illis pariter fuisse revelatum: I um 'quia taIis revelatio , &cognitio, non solum ad perscistionem ipsorum Angelorum spectabat I sed etiam valde conveniens erat honori, & maiestati Christi, idque indicat S. Paulus Haebr. I. Diccns, cum iterum introdueit Pramogenisum in orbem terrae, dixit: & adurent omnes angeli Hus: quod praeceptum dari decuit ci- iam Angelis viatoribus , non solum erga Filium ut Deum, scd etiam, ut Deum hominem; nam clim mysterium Incarnationis cognoscatur a beatis Angelis, ut unum M praecipuis, cumque cognitio viae Ange. Iorum correspondere debeat cognitioni patriae, congruum fuit, ut mysterium illud

in via cognoscerent .

Diras S. Paulus 'ad Dbesos 3. I. ad Timotb. 3. lignificans Mysterium Incarnationis fuisse abscondituni a seculis in Deo, ac per Ecclesiam Evangelium innotuisse Principatibus, & Potestatibus in coelestibus; Unde illae Angelorum interrogationes, suis es te Rex gloriae λ Psal.23. suis es oe, qui venit de Edom tinctis vesibus de Bosra Isay.63. Ergo, &C.

Respondet Poncius ex eodem Apostolo ad

Febr. I. constare , Angelos ante omnem

Paccm ,& Ecclesiae praeδioationem agnovisse mysterium Incarnationis ab ejus initio, di Christum Dominum adorasse in ipso ejus Conceptionis, vel Nativitatis punicto. Alia ergo eius loca intelligenda sunt de cognitione Incarnationis , non simpliciter , sed

secundum quid, nimirum vel secundum cognitionem intuitivam eiusdem jam executioni traditae, vel secundum fructum in omnes gcntes, praedicatione Dauli, & Ecclesiae patefactum Angelis, experimentaliter sautem , vel secundum abrogationem legalium,& alias circumstantias reipsa exhibitas. Istae vero interrogationes, vel Prophetarum sunt, vel potius Angelotum, non ignorantium, sed admirantium. Neque enim verum est, uod a nonnullis assirmatur, aliquos quiem ante cognovisse, sed alios ignorasse, puta S, qui interrogarunt in riscensone Christi ; Paulus enim ad Rebr. I. asstrismat omnes Angelos Christum Dei prim genitum adorasse cum in orbem terrae in

troduceretur .

Confirmatur ex eo . quod S. Dionysiuvesp.q. cur is Herarchia, affirmat, omneSAngelos edocuisse omnia mysteria, que hominibus p nuntiarunt , maxime vero , quae Christum spectabant. Unde subdit ' Divinum etiam humanitatis Iesu masteriam , angelis primum pagefactum esse video , deinde per eos ad nos cognitionis beneficium pervenit. Cui concinit S. Augustinus lib. 7. de Civit. cap.32. dum ait et ab exor is generis humani Incarnati is masterium Disse Angelorum ministerio praenuntiatum , is, praefigurarum I Sup ponit ergo ab Angelis fuisse praecognitum: adeoque praefata S. Pauli verba non possunt co rigore accipi, ut includant omnem notitiam ante habitam ab Angelis de adorando Christi Verbi incarnati muste. io 3 maxime vero quantum ad Angelos superioris ordinis r Nam Doctor Subtilis , U. Ist. num. 2. non vult illius musterii cognitionem innotuisse Angelis inferiorum ordinum , ut constabit quaest. I. sequentis articuli. Dices a. Cognitio Angelica sui: evidens: sed cos nitio , quae habetur per fidem, non est evidens ι Ergo illa cognitio non erater fidem. Probatur major , Angeli evi-cnter cognoscebant Deum sibi revelare illa 'steria, quorum notitiam accipiebant; Unge merito S. Bonaventura in 3. dist. 23. an. a. que s. 3. docet quod Angeli , a priama taxiatione sua habuerunt cognitionem aliquam de articulis pertinentibus ad Trinitatem , qua tamen non meretur diei fides 3 v potius cognitis coxtemplatronis propter avesetiam aenigmatis .

dens ex parte attestantis, & revelantis , quia Angeli cuidenter cognoscebant revelationem , sive manifestationem mysteri rum fieri a Deo, concedo: ex parte rei revelatae, nego: & similiter distincta min re , nego consequentiam: Evijentia enim ex parte attestantis absolute non repugnat fidei, nos enim nobis loquentes C gnoscimus, & tamen eorum versis credismus . Similiter contin3cbat in Angesis, qui Deum equidem sibi loquentem noverunt, sed quae reserebat, dc manise stabat,

evidenter non cognoverunt.

suos de fide diximus, ijem potiori jur

206쪽

De merito Angelorum. ΣΟΙ

de spe , & charitate Angelica dicenRum est i Constat enim Angelos bonos , tempore illius praelii, quod adversus perduelles habuerunt in Caelo, & Deum amasse,& in eo spem suam reposuisse; quippe propter ejus tuendam .gloriam praelianantur, quod certe fieri non poterat, nisi maximo ejus amore flagrarent, dc opportunum ab eo auxilium adversus ingentem illam rebellantium Angelorum catervam praestolati suissent. Iuderes, Iuriis fuerit viae Angelorum

duratis . .

D EJ-ἀet mctar M. f. qu. I. n. . Os s LM quentibus: Varias hac in re determinanda suisti Doctorum sententias : Primo

cet duas tantum fuisse Angelorum moras, unam qua creati sunt in gratia, & meruerunt, aIteram qua boni beatitudinis essentiale praemium acceperunt , mali autem aeternum supplicium. Magister vero sententiarum existimat tres statuendas essedu. Tationis minas, Quas sic explicat, ut velit in prima Angelos beatos conditos fuisse inpuris naturalibus, in secunda vero mora mali peccarunt, meruerunt justiue in tertia vero omnes fuerunt in termino, boni. quidem in beatitudine, mali vero in tormentis sunt itidem aliae veterum Theol gorum sentcntiae . . Verrem omnes iam pene recentiores The logi conveniunt cum Subtili Diatore tres tantum admittendas esse Angelicae viae m Tutas , quas instantia vocant, elli non sint necessario indivisibilia, uti instantia nostri temporis: Primum instans fuit eorum creationis, in quo omnes, & naturam, Ac sanctificantem gratiam sibi concreatam acceperunt, & Creatori per amorem castum adhaeserunt, adeoque amore in illo instanti pariter meruerunt 1 sed non in merito steterunt omnes: secundum instans fuit, in quo facta est discretio inter bonos, & malos: bonis in merito perseveraruibus, malis au- tem in perduellionem, de peccatum labentibus. Tertium instans fuit, in quo consummata est illa discretio, bonis beatificatis,

malis vero damnatis. Seu ut loquitur octor qu. . n. IS. Prima mora, in qua Derum tinformes ingratia, β volumus dicere, quod mati babuerunt gratiam , vel uniformes saltem in natura . b. cui

da -ra. in qua ' asiue in via existentes furrunt dif-rs, qaod isti ultimate meruerunt , , si ultimate demeruerunt. Tertia mora fuit aestinctio formalis unius ab alio necessario. Pr babile es etiam, quὸd is secunda mora, in qua fuerunt difformes invia, fuerunt miat e morutae, quia mali pereo runt multis Derie 1 ρω-

eati , scilicet superbia, odis, , invia2a: is, isti

assiM reiurate, non in eodem instanti fue- rua elicui. Dixi autem instantia illa non fuisse omnino indivisibilia, maxime primum, Ac secundum . Quantum enim ad primum spectat, oportuit ipsum fuisse virtualiter divisibile respondens aliquali durationi nostri temporis: Gratis enim fingeretur Angelos perversos statim post primum instans omnino indivisibile lapsos suisse: Nec fit verisimile amorem illum castum, in quo

omnes concreati sunt, unico tantiim indivisibili instanti perseverasse, & illic o existimstum suisse; Iino contrarium suadere videtur Eνechiel sub persona Regis Tyri graphice Luciferum delineans, dicens, In m dis lapidum ignitarum ambulasti, permur in viis tuis Quod indicat ipsum aliquamdiu stetisse in amore casto , & velut in eo gressum fecisse per continuationem ipsius amoris, & bonorum operum pluralia

tatem .

Unde multo miniis verum apparet, quod

docent plurimi I homi , post primum i divisibile instans bonos omnes fuisse beatificatos, malos vero damnatoS, quia tot P nenda sunt instantia pro via Dcemonum, quot fuerunt operationes realiter inter sedistinctae, sibique succedentes, quibus eorum via ultimo terminata fuit: Supponunt enim d homistae instantia temporis discreti, quo via Angclorum duravit, multiplicari juxtariumerum operationum sibi succedentium: sed Doemones tria operationum genera exercuerunt : in pr o namque instanti creationis elicuerunt actum meritorium, sostin m dimi mortaliter pec minosum, quem deinde secuta est damnatio: quae tres operationes omnino sunt incompossibiles: 'Lma namque suit converso actualis in Deum, ut ultimum finem: Iecunda fuit aversio actualis ab eodem; Tertia vero necessario

207쪽

ctationem, & complacentiam in sua nemfectione naturali: Ergo in codem Inlianisti non potuit habere summam tristitiam,

subindeque tertium illud instans distingui

debet a secundo. Fecundum instans viae similiter aliquam habuit temporis continuationem, quo boni augendis meritis, & pugna sive resistentia adversus peccanteS, eorumque peccata Occupabantur. Quamvis enim in Angelis ad operandum per naturam, & gratiam expeditissimis longa morae non fuerit ne cessaria; congruebat tamen, ut per quamdam temporis durationem sua merita prinrogare possent, & sic ampliorem si vellent beatitudinem promereri: quemadmodum

docent Theologi , quod si homo stetissct innocens, nec ipst , nec ejus postari, Ratim fuissent in Caelum deportati, sed diuturno tempore in terris degissent, ut multiplicato bonorum operum foenore abundantiorem in Caelis gloriam , & bcatitudinem assequerentur. Adde quod eamdem protractam durationis moram suadeat vulgata opinio de peccato Luciferi ceteros ad perduellionis consortium instigatione inducentis ; non mim .verisimile sit eodem indivisibili momento omnes rebelles Angelos ipsi adhaesisse a imo credibilius apparet, aliquos interdum fui stercluctatos, &tandem urgente ipsius sollicitatione ad cius partes declinasse. Tertium vero instans consummatae discretionis bonorum Angelorum a malis per illorum glorificationcm, & horum damn tionem, indivisibile quidem suit , ea ratione qua viam clausit, & terminavit: in aeternum tamen duraturum chi. svares a. suamdiu duraverit angelorum via.

REJοηδεο rem esse prorsus incertam;

quidam enim existit nant Angelos viae suae terminum habuisse ipsa prima die mundi,' quando Deus divisit lucem a tenebris, quasi in ista discretione mystice delincata fuerit ac designata Angelorum bonorum a malis discretio: Sunt qui existiment, id contigisse secunda die, quando Deus cIeato firmamento divisit aquas quae sunt super tirmamentum ab his quae ipsi inferiores sunt, quasi per hanc divisioncm adumbrata fu rit sanctorum Angelorum a Lamonibus sc-

lorum lapsos fuisse sexta die mundi, qui m

. An. II. Quaest. I.

pe clim Dcus vidit cuncta quae secerat, Aeerant valde bona, subindeque nullae adhuc

creaturae peccato deformes, de inficiata tunc temporis videbantur. Vetaim hae omnes sententiae Ievioribus,& incertis ducuntur argumentis 3 siquidem Moyses illis mundi diebus rerum corporearum formationem delineat; sicque divissionem lucis, & aquarum Corporearum, ut natura ipsa demonstrat, refert sanctissimus Propheta, nec sorte de illa bonorum Angelorum a malis discretione, quidquam tunc cogitabat 3 sic pariter docet Deum probas te omnia quae fecerat ad totius Uni vers intefritatem, & ornatum: An autem illis verbis etiam complexus fuerit sormationem spiritualium creaturarum , Incertum ProrsuS. Nibilominus conveniunt omnes Theologi viam Angelorum non ita diu protractam, sed suisse valde brevem; Tum ob

persectionem potentiarum Angelicarum, quae facillime opera sua implent maxii Decum nulla adversantia impedimenta, nec corporea organa habeant Spiritus illi ad intelligendum , & volendum expeditissimi erim propter ingentia ipsis collata divinitus auxilia, quibus eorum intellectus i radiabatur, & voluntas ad operationem Rimulabatur. Adde quod proemii Comparandi magnitudo , nec temporis diuturnit tem, nec bonorum operum multitudinem ac pluralitatena exigat 3 nam ut loquitur

Doetor dist. S. qu. I. num. q. ad magnum praemιum , non requiritur multitudo merat rum, sed mulιὸ magis reqLiritvr unum memtum intensum , quam centum millia remissa . In Angelis autem fuit motus merati valde m- tensus pro ista morula qua merebantur , in

tantum forte quia nullus bomo secundum communem legem, posset babere ita intentum actum merari, ficut ipsi babueruηt.

ARTICULUS SECUNDUS.

De Officiis sanctorum Angelorum erga iammes , Obsequiis bo num erga AngrisI.

Apuriorum in humanum genus infinita

propemodum, & illustria ac quotidiana sunt ossicia & beneficia 3 In supernis enim spiritibus non stium admirabilis dignitas , sed etiam dignatio amaritis invenitur , ait S. Bcin. scrin. I. de S. Michaele . . Praecipuum autem in homines Angelicae benem

208쪽

De officiis Angelorum erga homines. 2o

nesccntiae munus , est eorum custodia, quam tum publicC universorum, tum singulorum privatim suscipiunt; quocirca in rito homines, ut aliqua ex parte tanta ab

Angelis impensa sibi beneficia rependereia valcant, dignum est, ut eos ingrati animi testimonium laude, & cultu celebrent.

Unde in hoc Articulo tria suscipimus determinanda . Pramum, an omnes Angeli a Deo ad homines interdum mittantur, ut

aliquod ipsis beneficium aut obsequium impendant. Deuηdum, an & qui Angebad privatam , de publicam hominum tutelam , & custodiam a Deo deputentur.

Tertium, quo cultu es de qua veneratione homines sanctos Angelos vencrari, M. C labrare debeant. ι : .

N Otandum I. Angeloti Ornncsy praeter eorum distributioncm in tre Hierarchias, de novem ordinos , C ta mu' iter dia

vidi in Assisienses, & Ministrantcs, fli divisio sumitur ex Daniele 3. Μillia millium.

mini rabaηι ei, is, decies centena miltia assi- flebant ei: Ex quo oraculo Doctores ins runt plures esse Angulos assislcntcs, veluti caelestis aulae Principes, quam Ministrantes; majori namque numero assistentes designat Propheta quam Ministrantes. Hinc conliciunt aliqui non omnes Angelos a Deo ad homines c Caelo in terras deputari; sed eos qui sunt ultimae Hierarchiae, ceteros vero Deo semper in Caelo praesentes assi stere, nec usquam hominibus apparere, quod an v rum sit, hic determinandum . Notandum I. Ex Doctore in a. dist. IO. qu.uηica, num. 2. duplicem distingui posse Angelorum M issionem exteriorem unam, senii bilem, & immediatam; interiorem alteram insensibilem, & mediatam. Prior est,

qua Angeli a Deo ad homineS mittuntur,' quatenus vel eis divinam voIuntatem insinuent, vel eorum afluctum ad divinum amorem stimulcnt, & accendant, vel intelle tum illustrent, & illuminent, nedum eis divinam lucem impertiendo, sed & libi concrcditas veritates suggerenao: Post rior vero est, qua Anguli superiores ad inseriores mittuntur, ut cos de divinis mystcriis, divinaque voluntate instrua fit, quatenus ipsi cadem homines possint docere:

Secundum communem processum, is ordinem. inquit Doctor, revelantur ma ora Dei ms ria fiumriaribus, priusquam inferioribus : Θεita kperiores mittuntur ad inminet loquen Δ, is, illuminando eos interius: i alii inferiores mittuntur exterius, ad illa revelata nun

manda bomi ibus . vel explenda: o. ita non

omnes communiter mittuntur extra. An aU

tem extraordinaric saltem omnes Angeli a Deo ad homines propter grandia quaedam denu natanda mysteria aut fimplenda negotia , vel beneficia conserenda mittantur, hic est resolvendum. Notandum tertio, quod quamquam conveniant omnes Doctores Scholastici, Angclos intardum a Deo ad homines mitti, liceorum intellectam illuminent, & a flectum inflamment; dissentiunt tamen invicem plurimi in assignando modo illius illuminationis, de inflammationis, nam inquit Sera phicus Dccior, dist. ICI. art. 2. par. a. Animmae nostrae a beatis Angulis per eorum re velationes illuminari possunt tripliciter. a modo, inquit, ut intclligatur Ange- is Ius inscriorem portioncm illuminare per is modum luminis irradiantis: Alio modo ut is intelligatur illuminarc per modum spe- is culi deserentis. Tertio modo, ut intclliga- ,, tur illuminare per modum linguae viva- is

citer exprimentis . Utanes hi modi cisi ,, aliquo modo sint intelligibiles, cum An- is gelus sit lumen, & speculum, & habeat , , etiam spiritualis interpretationis sive IO- ,, cutionis omium, sus ineri possunt; tcr- istius tamen modus intelligibilior est. Non is

enim multum bene apparet quomodo An- ,, gelus irradiet, nec quomodo se offerat is

asperstui animae; sed hoc satis intelligi- ,, bile est quomodo possit animae quod con- is cepit, suggerere: Et sicut Doetor dum is exterius loquitur, & viam parat ad in- istelligendum, &viva, & efficax locutio ouadam vivacitate ad intellectum no- is

rum habet ingressum, dum sonat in is

aure corporis exterius, ratione cujus et- is

iam libentius audit homo bonum Cle- is ricum, cuius sermo est efiicax, dc Vi- ,,uus: cum habeat aliquid latentis ener. Mgiae urvae vocis actus, ut dicit Hierony- is mus: Sic & hoc Triodo intelligendum est, is quod Angelus hoc possit facere interius, ,,& sic illuminare , non lumen infunden- is do, nec solum offerendo sicut obiectum is vel speculum, sed etiam vivaciter exci- is

209쪽

Trast I. Disp. III. Art. II. Quaest. I.

is tando, sicut Doctor exterius, & adhuc

,, efficaciori modo. His ita praenotatis, tria sunt resolvenda, rimum an revera Angeli a Deo ad hominum obsequiae caelo in terram mittantur: secundum an non solum ex ultima Hierarchia, sed etiam ex aliis duabus superioribus interdum ita deputentur. Tertium, qui Lnam sit praecipuus, & ordinarius iIlius Angelicae missionis effectus.

AMesi revera interdum mittuntur ad bo milae s. Haec est de fide, & probatur uariis Scripturae textibus Exodi 23. Ecce eis mittam angelum meam qui praere ι in via. Lucae a. Adis3 est Arielus Gabriel. AEL 12. Nunc seis verὸ quia miser Dominus Angelum suum, , eripuit me de manu Herodis. Pro at bane Conclusisnem Serapticus De Beo supra laudato qu. I. ex eo quod hau mi Diio maxime congruat charitati divinae quae per eam missionem manifestatur Αn lime, quae per ipsam nos adjuvat; fle nostrae quae cilm sit infirma , per Angelicum obsequium fovetur, nutritur, R excitatur. Haec, inquam, mimo concordat charitati divinae, quia in hoc manifestatur divina bonitas, quantum nostram tautenm diligat, dum nobilissimos Spiritus, qui ei intima char itate junguntur, dirigit, &tra

mittit ad procurandam salutem nostram. Et competit etiam charitatrAngelicae , cum enim cliaritatis ardentis sit, maxime deside-Εare a Itorum salutem, ob quam dicit D minus sicut etiam dixit Isaias cap. 6. Ecce ego Domine mitte me: Ec Angeli possint nos iuvare pro eo, qhod vident nos suo auxilio indigere, & malos Angelos indesinenter nos impugnare ι idco, quod ad nos mittantur . lex exigis charitatis Angelicae. Competit etiam hoc charitati .humanae, quae quoniam parvula est , quamdiu sumus in via, indiget foveri, Be nutriri, &excitari. Et quoniam Angeli sunt concives hominibus, cum non sint eis juncti per similitudinem naturae quae excitat ad amorem , oportuit jungi per Obsmurum

beneficentiae. Dices I. Frustra mittit quis nuntium, ubi

ipse praesens est, Ae melius potest facere ver seipsum: ergo cum Deus nobis praesentissimus sit, de omnia possit sacere per seipsnm, ad nos frustra mittit Angelum tsed Deus nihil frustra molitur: Ergo nec

Angelum mittit. Respondet, Seraphicus Doctor, quod quamvis sit Deus praesens, tamen propter coecha

tem, & caliginem intellectus nostri in qua

sumus, ipsum Cognoscimus ut absentem.

Et quia illi Spiritus propter claritatem luminis, 3e beatitudinis perfectionem semper viderit Deum facie ad faciem, & sunt ei praesentes, qu madmodum illi qui sunt in merra Regis indicant his qui sunt in exercitu, Regis voluntatem, & ad hoc mittuntur a suo Domino: sic intelligendum est in proposito. Nec vaIet, Dominus per se potest vicere: ergo non debet ad hoc nuntium mittere. Multa enim potust ille, qui praeest per se facere, quae tamen.in Iungit strvo, vel nuntio , ut salvetui in ministerio de actionibus decens, & congruus ordo. Diera z. Deus misit filium, & Spiritum sanctum aiu nostram salutem instaurandam: ergo ad eam procurandam non est neccssaria AngeIorum missio. Negat consequentiam Servix Doctor. Quamquam enim revera Fri rus, te Spiritus sarictus per suam ad nos missionem iuifici critissime salutem nostram instauraverint, quoniam tamen libertate donantur, Ze nostrunm arbitrium pigrum est, & non bene gratiae cooperatur. ideo indiget excitari; ad hoc autem nullus est magis idoneus, quam sit Angelus: Et ideo conveniens est, ut ad nos mittatur, non propter indigentiam pro

rationis falatis nostrae ex parte Filii, yel Spiritus sancti , set propter negligentiana

cooperationis ex parte nostrν.

Dicer 3. Angelus beatus sedem habet in

caelo empyreo, tamquam in loco sibi congruo , dc maxime convenienti, subindeque appetit ibi esset Ergo si extra caelum em- pyreum mittatur , frustratur ejus appetiatus, sicque non erit persecte beatus: hoc autem consequens in absurdum: ergo deit unde semisur. Respondet idem, quod lacus non debetur Angelo propter ejus necessitatem, veI indigentiam: sed solum propter quamdam congruentiam. Haec autem Congruentia compensari potest, & tunc nullam ponit imperfectionem, vel indecentiam per sui ipsius absentiam : Et sic est in propolito, plus enim

delectatur Angelus implere voluntatem D

mini sui, & adjuvando hominem placere Deo, quam dele latur ene in empyreo.

210쪽

De ossiciis Angelorum erga homines. 2 9

Rogabis primo, num etiam Deus interdum malos Angelos ad homines mittat. Afirmo , id enim expresse Scriptura sisniscat, legimus enim Regum cap. xlIImo. Quod Damonem alloquens, qui habebat in animo petere facultatem, ut deciperet Achab . Egressus es autem Spiritus coram D mino, is, ait, ego Gripiam illum, cui ait Dominus, in quo ρ Et ait, Egrediar, Geras rLtus mendax in ore omnium Propbetarum. Cum

ergo Angelus ille offerebat sese ad decipiendum, sequitur quod sit malus, &a Deo missus sit, ut significatur verbis sequentibus, decipies, uis praevalebis, egredere, o fac ita. Ergo mali interdum ad homines mittantur. Hoc ipsi m luculenter explicat Gregorius lib. 2. Μoralium . ubi loquens de bonis Angelis, & malis, dicit . sicut de bonis fluetis in bae visa laborantibus auxilium pietatis impenditur; ita istι oreultae ejus justitiae nesciendo servientes, ministerium exeqvι ν

probationis conantur: non erim ministrant Deo

sed etiam qui redire Dolentes gravent. Nec refert, quod Angeli perversi seductionem hominum , & animarum perditi nem intendant ; licci enim inquit Alensis

noster qu.4I. membro I. sit contraria intentio ipsius Diaboli intentioni divinae, quantum ad hoc, quod haec est bona, & illa mala, nihilominus utitur Dominus tentatione Diaboli ad bonum 3 tentatio enim ua tentavit Diabolus Job, quantum sui te voluntate Diaboli, fuit ad teducendum: sed illam ordinavit Dominus ad bonum, ut patientia Iob probaretur. Missio erga Domini respicit ordinationem potestatis ad tentandum, quae est sub potestate duvina, non in ordine ad voluntatem Dei, sed ejus malam voluntatem ordinat Deus ad bonum . Rogabis se Mo, an Angeli inferiores interdum a superioribus mittantur ad ho

Urmo, idque probat S. Gregorius in Moralibus ex illis Zachariae Prophetae verbis , ubi dicit Propheta, quod auctus, qui

loquebatur in me egrediebatur, i ausus Angelus egrediebatur in occursum e γιs , dixit ad

eum; siqvrae ad puerum istum dicens: absque muro habitabitur Ierusalem. Ex quo accipitur, quod Angelus mittit, unde diciti In corimau Conatioris angeliea ministeria ανῶ- nata sunt, ut pro communi faelicietate beatia Frasso De . TOm. IV. tussiris O ficem suum videntes, gaudeant reum pro dispositione dignitatis abi aliis subministrant. Ad Prometam angelus Angelum mittit, is, quae secum de Deo communiter cons eis, edocet, eluit quia eum per superiο- rem mentiam virtute cognitioris. ω praestantiorem gratiam culminemustatis excedit. Haec S. Gregorius . Ex quibus manifeste colligitur , quod unus Angelus ab alio inter-aum mittatur.

Confirmatuν , quia verisimile est , quoaquando Deus inferioribus Angelis vult revelare aliquid, id revelat prius superioribus, communiter loquendo, & his mediantibus inferioribus: Ergo mittuntur superi res ad inferiores illuminandos: sed inferiores etiam similiter illuminant alios sibi inferiores, donec veniatur ad ultimum ordinem, ex quo verisimiliter mittuntur aliqui ad illuminandos homines. Dices, quod cui superiores illuminent inseriores, tamen non inde sequitur, quod mittantur, quia ad missionem, de qua hic agitur, requiritur motus Iocatis: scd ut superiores illuminent inferiores, non est necesse, ut moveantur localiter, alioqui non possent sibi proximos illuminare. Respondeo, sortassis choros Angelicos superiores esse tam distantes ab inlarioribus, ut non possint eos illuminare, quin moveantur localiter. Deinde pos Iet dici, quod missio quaecumque non necessario importet motum localem, sed ordinationem Angeli ad illuminandum alium, itaut ille Angelus dicatur ad alium mitti , cui Deus praecipit ut alium instruat, sive interim id fiat cum, vel absque motu locali.

CONCLUSIO SECUNDA,

Adueli non suum laseriores, sed etiam Imperiores quique anterdum a Deo ad b mines deputantur. Ita Doctor loco supra laudato num. a. ubi ait: Midetur quos supremi, vel aliqui de supremis mittantur quandoque ad extra . Probaturque conclutio ex Scriptura Sacra, imprimis vero ex illo Isaiae

6. ubi legimus: Ferubim sabant supra illud sex in una, sex aia riteri, &subdit statim:

Et volamis ad me unus de Serubim, in manu elus calciaut , quem fretpe tutu de astari, ac tetigit os meum. Sed Seraphim sunt superioris ordinis, ut supra probatum

G 3 est,

SEARCH

MENU NAVIGATION