Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus quartus. De angelis

발행: 1744년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

6o Tract. s. Disp. II. Art. I. Quaest. II.

lacia pluribi maxime Iob. I. v. 7. Circumirerram, is peramblitim eam , lyc. Numquid considerasti servum meum Iob λ Et Matth. 12. V. q. ubi Cnristus ait, quod Spiritus immur dus, id est Diabolus, cum exierit ab homine ambulat per loca arida ad requiem captandam, eaque non inventa, revertitur in domum qua exierat: Et veniens ιnvenit eam vacavlem , scopis muriatam , is ornatam .

Tune vadit, in assumit septem alios Spiritus nequiores se, is intrantes babitant ibi, G sunt notissima hominis illius senergumeni priora

Cuibus patet, Angelis res non esse compertas in quacumque distantia: Si enim, inquit Martinonus disp. Daemon undique videt omnia, poterat Iobum considerasse at-Ἀentc, terra non peragrata, cujus tamen peragrationis praesuppos Eae causa vel occasione Deus daemonem interrogat num Job servum suum consideraverit. Neque erat quod alter locum aridum peteret ad requiem qua rendam, si antequam eo se conferret, vid re poterat non esse ibi quieti locum; nec ut reverteretur ad antiquum hospitium, cognitaque ipsius dispositione commoda rediret ad socios, illisqueas Rimptis in illud simul iterum intraret. Quid enim tot peregrinationi-hus, si ex arido loco poterat hospitii dispositionem cernere, indeque socios advocare, tiimoue simul in illud se recipere λ Nec obest quod opponunt aliqui, Divitem epulonem ex inserno vidisse Abrahamum, & LaZa-Tum existentes in limbo. Nam vel ha:c distantia magna non fuit physice, licet moraliter sit magnum chaos interjectum propter impossibilitatem commeatus vel OPis. Aut potitis haec visio non fuit naturalis quoad modum, sed supernaturalis, sicut alia multa ad justitiam divinam , & Beatorum ac damnatorum statum pertinentia. Dices: Quamvis Angelus haberet species

Plurium rerum, non de rei necessario serricirca objecta istarum specierum, nec ea necessario intelligeret: Ergo ad ca speciatim intelligenda determinari deberet per aliquid aliud distinctum a speciebus ι Sed illud aliud determinativum , tam posset ipsum intellectum determinare seclusis speciebus quam ipsis praesentibus: Ergo illae species non videntur necessariae. Patet antecedens, Si enim Angelus necessario res intelligeret quarum habet species, cum omnium pene rerum spe cies habeat inditas; sequeretur eum res Om-Mes simul intelligere , quod certu majorem quam intellectum Angelicum deceat , persectionem importaret. Consequentia pariter est evidens : Cum enim intellectus sit facultas, Zc potentia ex se velut indifferens.& indeterminata ut versetur circa hoc veIillud objectum , non potest uni prae ceteris intelligendo applicari , nisi ad hane cognitionem Per aliquid determinetur. D'. anter. Non deberet necessario ferri circa obiecta quorum habet species, quando species illς i psi intellectui debite representa qtur, & in eo relucent actu , ipsique diluc

de obversentur tamquam imagines rerum. quarum sunt species, nego. Cum enim intellectus siit facultas naturalis, etiam naturaliter , & neces ario fertur in cognitione

rerum sibi debitu praesentium , vel per se , vel per sui speciem: Non fertur necessario circa objecta quorum species ita in se

aestu relucenteS non habet, concedo ante .& nego cons . Quamquam enim intellectus noster plurium rerum species in se reconditas habeat; quia tamen non omnes, sed sol tim aliquas in co altei nante successu aelurelucentes apparent , ipsique conspiciendae obvcrsantur, inde fit quod solum aliquarum , non Vcro omnium rerum , quarum

species complectitur, notitiam habeat. Idema pari dicendum de intellectu Angelico, qui licet pIurium rerum species sibi divinitus inditas complectatur conservetque 3 quia tamen omnes ejus intuitu non aeque objiciuntur conspiciendae, inde fit quod non omnia simul objecta percipiat , quorum species in se complectitur. Instabit; Idcirco noster intellectus omnes quas in se reconditas species complectitur, actu non percipit 3 quia nempe a phantasmatibus, & objo his de novo appositis detem minatur ad unius prae alio cognitionem :Αt haec dici nequeunt de intellectu Angelico , quippe, ut diximus , nihil praeter species habet a quo moveri & determinari possit ad oblecti notitiam : Er- , &c. R pondeo . Concessa majore , distinguendo minorem : nihil simile corporeum , & sensibile habet intellectus Α gelicus , concedo , Immateriale, & spirituale , nego . Clim enim Angelicus intellactus sit finitae entitatis , nec possit

omnia simul cognoscere , necessurn est quod alternante conceptu ob:ecta percipiat, vel per eorumdem ob edtorum prae-

lentiam de novo ips exhibitam , vel per

62쪽

De intellectu Angelorum.

excitationem specierum quae fit aut a superioribus Angelis illustrantibus , aut a V luntate ejusdem Angeli; quae clim sit stm- per illustrata, & summe libera, nec utri fra veluti offuscetur , de captivetur per

phantasmata, aut per sensuum tam intern rum quam externorum operationem, pro

libito movere potest intellectum Angelicum, ut hoc vel illud objectum in specie,

quam ipsi objicit, intueatur. Dices a. Si Angelus haberet species, vel ipsas acciperet a rebus, vel a Deo inditas: sed neutrum potest asseri. Ergo, &C. Maior Constat: Minor probatur: Si species il-Ias Angelus a rebus exciperet, deberet moveri ab obiectis externis ad illas species

excipiendas: sed objecta ipsa per se suffcienter concurrere possent cum intellectu Angelico ad sui cognitionem etiam seclusa seecie: Ergo hac ratione non videntur admittendae. Non etiam videntur illae species a Deo infusae, nam vel illa species productae ab initio cum Angelo , ipsi suissent divinitiis inditae; vel sicut debitae persectiones naturae Angelicae, aut sicut sormae suentes ab ejus substantia ad modum proprietatis: Primum

non videtur admittendum, sequeretur enim

quod Deus posset Angelis species negare absque ullo naturae Angelicae praeiudicio; nec violentum , Ze imperseetum foret Angelo nullius rei cognitionem hiscre, sicut vi Ientum ipsi non est, Deum non videre naturaliter , licet alio lumine supernaturaIi illum possit intueri. Nego min. Etenim Angelus species illas Posset a robus excipere, ut mox probabimus, vel eas habere a Deci tibi divinitus inditas: Nec inde sequeretur ipsas supernaturales formas esse dicendas; siquidem formae naturalitas vel supernaturalitas praeciae non attenditur ex parte principii producentis 3 nam si Deus de novo produceret calorem in aqua, calor ille non propterea dictaetur forma supernaturalis, nec specie distinctus -beo, qui ab igne produceretur: Sed at.

tenditur, vel penes potentiam receptivam, quae ex naturasua talem sormam non exigit ad persectionem, & operationem suam, vel ex parte sinis, & objecti naturae vires transcendentis, quod videlicet virtute sua naturali nequaquam possct attingere. Haec autem dici nequeunt de speciebus rerum An-geIis a Deo inditis; Siquidem species illae

posscnt naturaliter acquiri ab intellectu Anselico, si aliunde eas 1 bi inditas non habe-Fragen rata . IOm. IV.

ret: nec sunt praeter statum naturalem irsius, cum enim sit naturaliter intelligens ,

etiam rerum cognitionem tamquam natu

ratem suam perfectionem exigit, Ac illa cognitio, quam mediantibus speciebus habet de objectis, puro naturalis est. Probatur secunda pars: Nempe quod ad

cognitionem rerum existentium , dc praesentium Angelus non egeat speciebus ι O leeta enim sue corporea, sive spiritualia sint,sumcienter movere possunt, ac determinare intellectum Angelicum , sue per m dum Causae partialiter concurrentis ad formandam cognitionem , sive per modum termini, vel conditionis, sine qua non rErgo ad eorum objectorum notitiam non videntur necessario desiderari species. Co

seq. patet : Si enim sint frustraneae, nihil necessitatis est eas concedere; quippe nihil

vacuum, & frustraneum natura patitur .

Prob. anteced. Qua ratione objectum praesens concurrere eossct ad producendam sui speciem quando intellectui Angelico praesens sistitur, eadem virtute posset concurre re ad producendam, seu terminandam sui ipsius cognitionem: Ergo ad illius notitiam non videntur species desiderandae.

mees r. Si absque specie posset Angelus objecta praesentia intelligere, Angelus inferior superiorem, vel superior inferiorem cognosceret per se; Sed neutrum potest amr- mari. Non quidem primum, quia principium

determinativum ad cognitionem , debet commensurari potentiae, nec ipsam exco&re in immaterialitate; hac enim ratione eia

sentia divina videri nequit ab Angelo naturalitcr: bed Angelus superior non est Co mensuratus inferiori : longe enim ipso est immaterialior, seu persectior, adeoque non potest cum ipso naturaliter ad cognitionem

concurrere . Non etiam secundum ι quia obsistum natum concurrere Cum facuItate

intellectiva ad cognitioncm sui, debet este aeque immateriale, ac ipscmet intellestiua ;sed Angeius inferior non est aeque immateria lis ac superior. Neto minorem . Qua eni in ratione obje- etiam non posset concurrere cum potentia , quae esset magis, vel miniis materialis, etiam non posset cum ipsa concu rere ad sui spe ciena producendam, nec talis intellectus eiusmodi speciem naturaliter exigeret Hoc autem nomo dixerit; Ergo nec quod exinde sequitur admitti debet. Hel vica . Probati nem illius minoris esse distinguendam :E ON

63쪽

61 Tract. I. Disp. II

objectum debet esse ejusdem pei sectionis, &Muc immateriale , ac potentia secundumentitatem suam, nego: Debet esse immateriale, & commensuratum secundum modum operandi, ita quod scilicet ad opeiationem spiritualem ob ectum quantumlibet persectum aut impersectum, debet Concurrere iuxta modum facultatis operantis , Nipsi ita attemperari, ut oblectum prael tantius inim miniis persecta facultate praeliantiorem Operationem non efficiat, quam eIu- Ceret miniis perscctum, concedo. Dignitas enim operationis non ex parte objecti tantum , scd etiam ex parte facultatas operantis deducenda est. Ioabis . Si unus Angelus pollet determinare immediate intellectum alterius Angeli ad sui cognitionem sidem dicendum de quolibet alio objecto ) necessiim esset, ut

menti ejus illaberetur, quippe cum ei deberet fieri intime praesens, ipsumque realiter immutare: sed nulla creatura potest alteri creaturae illabi: hoc enim soli Deo proprium est ratione suae divinae immensitatis : ENEO, &C.

Nego maiorem. Etenim ut oblectum m

Veat potentiam, non debet illi fieri praesens substantialiter , & per illapsum substantiae : sed sufficit. quod liat praesens per intimam , & immediatam sui motionem , ctiamsi haec fiat per solam objecti externam appositionem, & praesentiam. Adde quod,

at unus Angelus alterum determinare poult,& movere, non requiratur ea praesentia ,

quae fiat veluti per modum contactus physici, qualis esse debet intima corporum praesentia. Etenim Angelus cum non dependeata medio materiali, ut in alterum suam virtutem exerat, potest etiam ab ipso physice,& substantialiter distans, cum movere, ac determinare ad sui notitiam, ut plenius infra doccbimus agendo de locutione Αngelica . Dices 2. Ut objectum causet intellectionem cum intellectu, debet esse unum cum

pis, adeoque sorma ipsius 3 At non potest objectum esse tale secundum se immediate , sed Ilim mediante specie: Ergo necessario requiritur species oblecti.

Nego ma rem Quemadmodum enim

phantasma cum intellectu agente potest Oncurrere ad speciem impressam, quamvis non sit forma ipsius, nec unum cum ipso , nisi eo modo quo duae causae partiales dici Possunt esse una causa, ad quod non requi-

Art. I. Quaest. II.

ritur , ut una sit in altera, aut sit sorma alaterius : ita plane in proposito dicendum est, quod ut objectum proportionatum causet

cum intellectu possibili ipsam intellectionem

immediate, non sit neccsse , ut alio modo faciat unum cum intelle tu , aut sit in ipso tamquam forma ipsius. .

CONCLUSIO SECUNDA.

ad rerum alversarum notitiam drversis eget Iρeciebus. ita Doctor laudata qu. Io. num. 8.probat I. Nulla res creata potest esse ratio cognostendi plura numero infinita: sed sp cies universalis si daretur essit ratio Cogno. scendi plura infinita numero ; Ergo, &c. Minor constat, cum enim individua specierum sint possibilia numero infinita, consequens est, quod si detur species uni 'ersa

lis , V. g. omnium hominum tam existentium, quam futurorum & possibilium, re-piaesentativa, illa debet habere vim reprae-1entandi infinita. Probat majorem Doctor. Implicat aliquam admitti posse creaturam ,

quae sit infinitae persectionis; sed species r

praesentativa infinitorum, necessiario deberet habere persectionem infinitam; nam ubi pluralitas numeralis persectionem impor tat , maior pluralitas malorem persectionem connotat; adeoque infinita pluralitas persectionem infinitam arguit . Etenim si virtus capax portandi duas libras sit persectior , quam quae potest portare unicam , & capax portandi sex , persectior quam quae duas eortat: Consequens cst , quod quae infinitas portare potest, infinitae erit persectionis: Ergo a simili cum speci cs repraesentativa duoetrum sit persectior ea , quae tantum unicum refert; consequens est , quod ea quae haberet vim repraesentandi infinita, ctiam soret infinitae persectionis. Confirmat. a simili, quia ex eo quod essentia divina sit repraesentativa omnium intelligibilium , colligimus eam esse infinitam: Ergo a pari si aliqua species possct repraesentare in sinita , revera forec etiam infinitae persectionis. Probat a. Si aliqua species repraesentarc posset plura distincta, maximc species nam

turae communis, v. g. species naturae ii minis, quae omnes omnino homines repraesentaret: sed id dici nequit : Probatur .

ut species naturae humanae repraesentare ρος- set omnes omnino homines, oporteret ut

64쪽

Quis sit Angelorum intellectus. Q

mnes homines in natura humana contine- liter enim fieri posset, ut intellinus unam, rentur 1 sed hoc est fassum Probatur, Siseamdemque entitative speciem intuendo ,

natura hi mana continerci omnes omΠino quatenus esset repraesentativa albedinis, vis

homines sibi inseriores, maxime, vel sor- g. jam amplius ipsam non ut albedinem res maliter, vel eminenter: sed neutrum dictu rentem intueretur: sed ut nigredinem, climpotest. Non quidem primum, quod enimii Ila, eademque species ipsi invariata exhibea- continet aliquid formaliter , est etiam fomitur praesens Θmaliter illud ipsum Sed nulIa natura est sor- Probatur 4. I llat species Angelo sunt ascri- maliter omnia sita individua . Ergo it Ia non bendae, quae videmur ipsi magis connatura continet formaliter ; Non etiam secundum :iles: sed species particulares sunt ejusmodi; Continens enim eminenter Ionge prςstantiit, Ergo&C. Major patet. Naturae namque prae est eo quod continet φ Sr ergo aliqua natura stantissimae qualis est Angelus, concedentiae eminenter contineret omnia sua individualsunt pertastiones, quae naturaIem ejus aetitam existentia , quam possibilia, Ctim haec Vitatem, & entitatem deceant. Minor pi numero sint infinita , sequeretur ipsam na- batur . Illae species videntur magis connaturam esse infinite persectam : hoc autem im- turales Angelo, quas Angelus ipse virtute

plicati Ergo Se illud unde sequitur. Deinde propria sibi comparare posset, si aliunde eas in aliquid repraesentet asud persiaste , debet sibi non haberet inditas : sed Angelus posset Omnes ejus. characteres , esi gradus invol- sibi comparare species particulares ab ipsis

ere', alioquin tantum ex parte , & impeis frebus, sicut de faeto acquirit illas speciescte illud repraesentabit: Sed nulla species na- rerum particuIarium , quae ipsi non suerunt turae universalis potest reserre omnes chara- concrctae, non posset autem ullatenus spe clares inseriorum. Probatur. N on potest aliudicies universales acquirere: volunt enim I h nec aliter ulla species naturae univei salis re- missae esse tales in entitate sua , ut nec ab idi praesentare, quam quod ipsa in se entitati vex mei AngeIo, nec ab ulla alis causa creata

Continet, &repraeleritandum exhibet 3 bed produci possint: Ergo species particulares

nulla natura communis, vel universalis cn- sunt magis connaturales, quam universalesialitative continet omnes gradus suorum inse- Dices I. Illae species concedendae sunt Aniariorum, quippe individua addunt distinctam gelo, quae magis cius naturam decent: sedentitatem, & disserentiam supra naturam species universales magis naturam Angeliis specificam: Ergo cum gradus individ ualita- cam decent, quam particulareSy Ergo, decistis non contineatur in natura specifica,etiam Probatur minor. Angeli sunt in lupreinc, peI eam non poterit repraesentari. gradu substantiarum creatarum intellectua. Probatur Species illae universales vi-xlium: Ergo maximam debent habere emcadentur inutiles, ee superfluae : Ergo non clam & virtutem intelligendr, adeo vie insunt admittendae . Plobatur antecedens telligendi plura per unam speciem: virtus

auidquid posset Angelas intelligere per spe mcnim unita ecrsectior est divisa : Praestantiorciem universalcm, longe praestantilis cogno tergo erit virtus intel Iestiva Angelica, si secre posset per speclcm particularem illiust plura per speciem unicam percipiat, quam Perseistius enim species rei particularis ip-iper plures species rebus diversis corresponsam repraesentat, quam reptaesentaret speciesidentes.

tantum communis. Ergo ad id non viden- Ν Ο minorem , & ad eius probationem tu rutiles species universales. Deinde perii-idico, maximam intelligenai vii tutem An Ias specie, universales, vel Angelus necessa-igelorum ex eo non esic repetendam, quod rio intelligeret omnia, quorum jecies ha-d plura per unam speciem intelligere posset bet, veI non intelligeret omnia simul; sed' potius, quam perpluves species, sed ex eo nunc hae oblecta nunci illa ,. prout vela sua quoiue videntius di perspicacius res intelli- voluntate, vesa Ii dc movebitur , ac de-igant, quam naturae intellinivae libi inseri lcrminabitur. 1i primum, certum cst, quodlies, vel quod plura cognoscere possent , species pruricularis tam persecto id posse liquam homines uve illa cognoscant Per plu-Draestare, quam specie, universalis. Si lacum res species, sive per unicam .. Adde quodetum, longe facilius intellectus poterit abd non maioris foret perseetioni, in Angelo uno objecto ad aliud intelligendum diu itilplura per unam speciem intelligere magis , ubi varia illa oblecta per diversa, species re-iquam per plures, nisi illa copnitio , quae fie- Praesemabuntur, quam si pe nicam 3 qua-iret per unicam, persectior esset illa, quae fie-E a ret

65쪽

ret per plures: Sed non apparet qualiter per- Non sic autem quando oblectum est unus ectius sit per unicam speciem intelligere res,cum numero . sed entitate infinitum , is diversas, v. g. albedinem, & nigredinem, quia tunc perci itur tantum sub ra- ruam per particulares earum species, ut semitione ob ecti inti niti , non vero se- ,, iximus. Ad id autem, quod additur, vir- cundum Omnes gradus infinitae perse- tutem unitam esse perfectiorem non unita: etionis. ,, cquidem verum est, quando desectu unionis,

seu unitatis sequeretur minor applicatio in- CONCLUSIO TERTIA.tellectus ad objectum ν quod non contingit in praesenti, siquidem tam persecte imo cL A meti possunt aliquid de novo regnoscere .ficacitis applicaretur intelice us ad intelli-iXL-species a rebur externit excipere .genda plura oblecta per distinctas eorum Haeo est Doctoris in a. d. 3. quaest. I i.

species, quam per unicam. nu . II. .

Dices a. Idcirco videntur proscribendae Probatur eoulino Primo quidem ex Scri. species universales: quia maxime repraesen-iptura sacra, nam S. Paulus ad Ephesios 3. tarent omnia ejusdem naturae inferiora : sediait, Μι sume illuminare omnes qaae sit diseκ- exinde nihil sequitur absurdi: Ergo propte-lsatis sacramenti absconditi a saeculis iη Deo , rea non debent negari. Major patet ex dictis. qui omηia ereavit, hoc est ut annuntiarcm Minor prob. Si non posset species aliqua mysterium Incarnationis non solium hominaturae communis repraesentare omnia ejus- minibus ; sed etiam , inquit , ut innotestardem naturae individua, maxime quia illa fi-iPriηcipatibus, is ritestatibus in caelestibus μνnita est, haec vero numcro infinita ι Infini- Ecclesiam multifarmis sapientia Dei . Quasitum autem per finitum repraesentari nequit,ldiceret se a Deo deputatum , ut Incarnain quippe ctim rei sentans debeat repraesenta-itionis mysterium , non sollim homines ,

to assimilari: 1ed haec ratio nulla est: Siqui-ised etiam Angelos doceret; Nam , inquit dem Deus persedic, de distincte repraesentatur S. Chrysostomus in ipsum locum, Μ eraum per speclcm , aut qualitatem creatam , de istud ignorabant Angeti t nam si Principatus

finitam, nempe per lumen gloriae, aut spe- ignorabant, utique multo magis Angeli. Undeciem impressam essentiae divinae repraesentatu ergo cognituri. qao revelante, quando videlicetvam, quam possibilem esse probavimus in istud g-vit Paulus , tuae pre illam is, imDisput. de visione beatifica : Ergo , &c. Paulus Angelorum mavel a , bis eos id Nego minorem , & ad ejus probationem minavit. Cui concinit S. Ambrosus ineum- dico nullam esse paritatem: tum quia hicidem locum, dicens quod Deus Paulam non krmo est de repraesintatione naturali , nondsuum ma istrum dedit Geηtibus , sed etiam autem desupernaturali, quae fit per medium Angelis. Subscribit Cyrillus Alexandrinus. supernaturale, puta per speciem ii Iam im-iamrmans quod Paulonaeduante , Evangetii pressam divinae Essentiae, quae a Deo super- masteria didicerunt angeli. Favet etiam huic naturaliter agente crearetur , & infunde. veritati S. Augustinus lib. I a. cap. 7. ubi d rotur, vel per lumen 3loriae, quod est su- cet quod dum res aliqua fit de novo, affi- perioris ordinis, & divini: Haec autem re- ciantur sensus carnales hominum, & ani praesentatio infinitorum individuorum sud malium, nec- non dic testis Angelorum. ponitur omnino naturalis , & fieri in intcl- Deus , inquit , non ad tempus videt , ης lectu Angelico naturaliter operante: adem aliqvid novi At in Hur visione , atque seiratusque inter utramque replaestritationem non eum aliquiae temporaliter geritur . sicut inde

est paritas. Tum qina facilius repraesentari ,lassiciuntur sensus, vel carnales κη-atium, ἐγ& videri potest objectum entitative infini bominum, vel etiam caelestes Anelorum , Sed tum numero unicum, quam infinita nume-ihac nova assectio Angelorum fieri nequit aro, & secundum entitatem finita ; quia ,irebus illis, nisi Angeli ab ipsis species ex- inquit Doctor in l. dist. a. quaest. 2. C icipiant: Ergo, & .is gnitio eo perfectior est, quo plura co- Probat eoaeelinonem Doctor: Primo Ange-D gnoscit , cognoscere enim aliqua estilus habet intellectum agentem, &pasin is perfectio, cognoscere autem plura smilem: Ergo potest acquinere, & in se rec nat majorem perfectionem . dc speciemipere de novo species a rebus ipsis. Antec is impressam pertrectiorenit. Ergo cognoscere dens probatum fuit superioriquςstione Conis infinita dicit infinitam perfectionem :lsiquentia vero per se est inanifesta:Ininuectus cnim

66쪽

Quis si Angelorum intellectus. os

enim agens est facultas acquisitiva specie-isusas: Ergo vel illa cognoscit immediate ,

rum, passibilis vero potentia earumdem re- veI per species ab eis mutuatas. Malor p ceptiva. tet . Quis enim amrmaret , quod intelle-riobat secunia: Si Angelus a Deo crea- etus Angelicus aliqua individua de nou retur in puris naturalibus, nullis videlicet/producta, & sibi debite praesentia, non pos-speckbus intelligibilibus donatus, & illu-ssct cognoscere λ Probatur minor; Si cognostratus, vel pollet aliquid aliud a se cum sceret illa absque speciebus a se comparatis,

universali, & communi Dei concursupcr cognosceret maxime vel per species univcr- proprias vires cognoscere , Vel non . fiasala, naturae communis illorum individuo- primum : Ergo Angelus suae naturae reli- tum, vel ser species particulares , quibus

cnus posset a rebus ipsis cognitionem , su- ipsa singularia , & individua repraesentan-hindeque species mutuari. Si Secundum : tur: Sed neutrum dici potest: Non quidem Ergo Angelus secundum proprias vires na- primum Ium quia ut supeliori conclusi turaIes impersectior erit anima nostra , quae ne probatum est , species illae universales cum communi Dei influentia potest re- omnino sunt prostr ibendae : Tum quia sis Fum cognitiones per exceptas ab eis spe- cui natura universalis non continet sub secies intelligibiles sibi comparare . determinate Petrum , de Paulum magiSNec reponas cum Thomistis, non esse mi- quam reliqua individua naturae humanae ,rum quod Angelus in eo casu nihil per- ita species ejus non potest determinare, &ciperet, essetque mimis perfectus , quam movere ad cognoscendum Petrum, Ac Pau- anima nostra , quippe careret aliquo si aestum magis quam singulares alios homines: naturae debito: sicut ncnes Iet mirum, quodaErgo ut intellectus Angelicus intelligat Pe- anima nostra sine intellectu agente, & vi- trum, & Paulum determinate , debet ha-ribus sensitivis creata nihil posset intelIigere,ibere aliud motivum. 8e determinativum , subindeque esset secundum se vilior bruto . quam Ucciem naturae humanae . Non etiam Haec enim replica vim rationis non infir-lsecundum dici potest, quamquam enim Admat , quippe falsum est, species Angelis versariis concedatur, iri: od Angeli ha arit eodem jure deberi , Quo intellectus agens,lsibi spicies Rivinitus inaltas quorumdam in-& facultas sensitiva homini. Siquidem haeddividuorum, non videtur probabile eis suis- facultates sunt de intrinseca persectione, Zeast concreatas species omnium prorsus iniui

constitutione hominis, S ab eius anima viduorum quovis tempoze extiturorum .

Italiter distinctae: Species autem illae imel-JCum enim po1sint Angeli objecta per se sus ligibiles Angelis sunt adventitiae, δέ ab cx- sicienter praesentia intueri sine adminiculo trinseco inditae , adeoque ipsis seclusis sal-sspeciei, vel ab e si species mutuari , dumva , de integra stare potest Angelica na- isti praesentia sistuntur, quia opus suit Deum tura secundum substantiam , de facultatessillis ab initio insundere species repraesentan-

operativas: adeoque assentibus illis specie-ites omnes ventorum flatu S, motus soliorum, bus,cjus intellectus est in pat i statu quo hu- marinos fluctus , omnia quorumlibet iiii manus, sed ut dictum est , humanus intel- matum genera, omnesque verborum sign lactus speciebus intelligibilibus non it Iu-ificationes, & similia, quae Angelos nossustratus potest eas sibi comparare: Ergo coetum est λ Αdde quod clim Angelus c multo magis Angelicus. gnoscat futura , quando existunt, omnes c firmatuν: Quae sunt ii, in serioribuslque eorum circumstantias tempori, & loci, dicentia per tactionem , potisi i jure in su- 1equeretur quod si horum omnium species perioi i existere fatendum est : Sed abstrahe- initio creationis inditas habuisset, non mi-ic species a rebus sensibilibus importat per- nils certo potuisset cognoscere sutura I fictionem in anima rationali, quae t melle.ibera, sicut Ae intuetur praesentia , pinc sique tus agentis beneficio omnem rerum natu recordari praeteritor una , quorum speciem xalium cognitionem sibi vendicate potest: retinet: Scit comra fidem in Angelos natu Ergo multo magis illa virtus Angelo estir aliter praenosse certo, di plusquam cometrinuenda. jecturaliter futura contingemia antequam

P ρbσι 3. AngeIus potcst cognoscere Pe- existant, ut probabitur inita: Ergo, &C. Irum, di Paulum, de quodlibet aliud in- Probatuν q. Cuod quamvis Angelus ha- dividuum de novo produetum: Sed non po-sberet 'ccies infusas , quibus intelliget et test ipsa cognosccrc per species aliquas in-ssingularia, tam materialia, quam spiritualia,

67쪽

Τract. I. Di ut . II. Ait. I. Quaest. II.

illae species non sumcerent ipsi ad cognoscendam eorumdem oblectorum realem existentiam; sed deberet illam notitiam, vela rebus ipsis immediate, & sine specie, veI mediate, de per speciem accipere: Ergo revera potest a rebus species accipere, & aliquid de

novo Cognoscere . Profatur antecedens :Existentia actualis non necessario, sed tan-Nim contingenter conjungitur cum re singulari: Petrus enim, v,g. non existit neces.sario: Ergo species quae repi aesentat Petrum, ut est tale individuum naturae humanae, non repraesentat necessat io ipsu in ut existentem , di consequenter ut sic repraesentetur intellectui Angelico, necessario requiritur aliquid, quo moveatur ille intellectus ad Cognoscen-d iam Petrum nunc existentem, quem antea 1 ollim ut futurum noverat: 'ed hoc determinativum aliud esse non potest, quam species de novo acquisita, vel ipsa mei res md i vidualis, quae per sui speciem moveat intellectum Angelicum ad cognitionem suae realis existentiae: Ergo, &C. Reponunt Thomissae cum S. Bonaventura in a. parte a. primae quaestionis, quod dum res est praesens, & existens, potest Angelus dirigere aspectum suum ad eam , & sic med tantibus speciebus infusis cognoscere ipsam realiter existentem , quam solum ut

futuram prius noverat.

ηtra: Eatenus potest dirigere aspectum in rem praesentcm quatenus habet species , quae ipsam repraesentant, ut realiter existen-lcm ; Sed species ipsis concreatae non possunt Lepraesentare rem illam existentem, siquidem ab initio mundi species Petri, v. g. non pro- .duehi repraesentabat cum tantum ut fui rum: Ergo ut Angelus qui Per sibi concreatam speciem Petrum tantum , ut futurumpi ius videbat, necessario opus habet aliquo detei minati vo, & motivo quo possit eum ut praesentem intueri: Alias eiusmodi rationes proseri Doctor quas brevitatis causa referre supersedeo. D ces I. Corpora calastia habuerunt libi concreatas qualitates omnes, &persectiones , quas habere possunt : Ergo pariter Angeli a suae sormationis initio habuerunt omnem sibi debitam persectioncm, & cognitionem , adeoque nihil de novo nos lepossunt.

Respondet Doctor primo retorquendo argumcntum hoc modo : Corpora coelestia non debuerunt habere sibi concreatas ,

nec a solo, Deo induas rei Dctiones quas vel ipsa , vel aliae causae secundae in illis producet e poterant 3 Ergo pariter Angeli

non denuerunt habere species, aut cogniti nes a Deo infusas, quas ipsi comparare, &de novo acquirere poterant. Deinde si paritas statuenda sit inter corpora coelestia. & Spiritus quanti mad propositum, inserendum est quod quemadmodum nullum est ex Corporibus coelestibus, quod pei sectiones sibi

naturaliter dcbitas concreatas non habuerit, ita a simili nullus spiritus esse deberet, qui sibi debitam natura lam pei sectionem ab initio suae formationis inditam non vendi carct 3 subindeque anima nostra cum sit revera Spiritus omnimodam persectionem sibi compossibilem ab initio habere debuisset. Denique idcirco corpora caelastia habini suas perfectiones sibi concreatas , quia nempe persectiones illae ab earum substantia velut proprietates emanant; At Angeli non habent similcm virtutem productivam, & emanativam specierum, & cognitionum: EGgo non est ibi paritas. Rel nit a. Doctor : Distinguo consequens: Angeli debent habere omnes perfectionessibi concreatas, quas non possint facile , & prompte acquirere , concedit.: Quas sibi possunt comparare absque neg

tio, negat

Dices a. Non potest Creatura intellectualis desumere species ab ob ecto materiali I nisi sensus habeat, & phantasiam: Sed. Anselus caret illis potentiis; Ergo ab oblectis materialibus species non potost desu-mcre . Major probatur; Non potest virtus

creata naturaliter transire de extremo ad extremum, nisi per medium, quod a natura inter utrumque constitutum est: Atqui si creatura intellectualis. carens sensibus &phantasia, desumeret speciem, & cognitionem ab objecto materiali , tale obiectum

transiret ab uno extremo in aliud, non transeundo per medium inter illa a natura constitutum . Probatur, esse imaginabilla, sive phantasticum cst medium a natura constitutum inter esse cimnino sensibile, quod a sensibus corporeis percipitur, & esse intelligibile quod ab intellectu potest attingit A qui si creaturn intellictualis carens sensibus N phantasia reciperet species ab Ohiecto sensibili, jam ejusmodi obiectum transiret abesse materiali, & sensibiliquod liabet in se,. ad esse intelligibile, quod habet in intellectu. Angelico non transeundo per esse mediumi, & phantasticum : Ergo neret transnus de

68쪽

Quis sit

extremo ad extremum, absque transitu medium a natura constitutum.

Negat majorem Doctor, & minorem illius probationis distinguit: Esse imagiri bile est medium inter sensibile, & intelligibile quantum ad intellectum humanum

transeat , quantum ad Angelicum negat . Potest enim, inquit, contingere ut aliquid sit medium respcctu unius virtutis, non vero respectu alterius. v. g. postet esse aliquod Calefactivum minoris virtutis, quod inducere non valeret octo gradus caloris in subiectum simul, & semel, & nisi prius sensi-Diliter calcfaciat ut unum. postea ut duo ,

licque gradus illi intermedii usique ad octavum erunt vcluti media respectu illius octavi producendi: Verum posset dari aliud calefactivum tantae virtutis, ut statim ac applicaretur subjecto produceret octo illos gradus caloris, non emciendo prius ipsum sensibiliter calidum, ut duo vel ut tria, sicque respectu illius duci vel tres gradus caloris non censebuntur esse medii: Ergo a pari, esse imaginabile , & phantasticum , potest esse medium respectu intellectus humani , non vero Angelici. Quod utique confirmat Doctor : Si enim imaginabile esset medium absolute transeundum abesse sensibili ad esse intelligibile , vel esset tale medium ex natui a ipsius obiecti, vel ex natura potent iae cognoscentis . Primum dici nequit, alias nullus intellectus etiam divinus posset cognoscere csic sensibile, nisi prius haberet esse imaginativum. Si secundum dixeris, exinde etiam sequitur , quod Angelus nullo modo poterit intelligere res materiales, quippe cum cs,e imaginabile, & phantasticum non possit excipere. Adde quod etsi illud imaginabile sit medium necessarium respectu potcntiae inferioris debilioris , quae sensibus alligatur , non inde sequitur quod cliam debeat esse medium respectu potentiae superioris, & vc-

getiori, a corporea concretione prorsus immunis.

Re ηunt Thom istae: Posse quidem percipi objectum sensibile absque eo, quod habeatur esse imaginativum , N phantas li- Cum, non posse vero immittere sui speciem in intellectum , nisi transeundo per imaginationem 3 Ex quo sequitur , inquiunt , quod sicut potest intellectus divinus, & Αngelicus ipsum objectum sensibile cognoscere absque eo quod immittat eiusmodi species , ita potest persectam de illo habere notitiam,

absque eo quoR prius tale objectum habeat

esse in aliqua imaginatione, vel phantasia. Contra ; Objectum sensibile idcirco non posset immittere sui speciem immediate in intellectum a corpore separatum , quia nempe pure corporeum est, & materiale nullum autem materiale recipi potest, vecattingi immediate a spirituali : At haec ratio nulla est, siquidem illud esse phantasticum,& imaginabile revera corporeum est ψEst enim objectum phantasiae, & sensus communis revera corporei, attamen percipitur immediate ab intellectu humano , siquidem ad ejus intuitum intellectus agens cudit

species intelligibiles ; Quidni ergo pariter

intellectus Angelicus attingere posscv objecta corporea, & ad eorum intuitum species intelligibiles cudere ρ Idcirco autem intellectus humanus non potest immediate versari circa objecta externa, quia cum sit at Iigatus sensibus, nec possit nisi ab eis dependenter

Operari , inde non mirum si esse sensibile prius debeat fieri imaginati vum, & phantasticum, quam sat intelligibile ab intellectu

humano.

CONCLUSIO QUARTA.

Metus potest seipsum eoum cere per suam

essentiam , O, nulla mediante Derie iπ-

ciem, im abstractive cognoscere . Ita Doctor dist. 3. q. s. n. 8. Probatur I. Omne agens actione immanente habens causam totalem alicujus cnsectus productivam potcst ipsum producere caeteris quibuscumque seclusis: Sed Ange. lus habet in se causam totalem suae inteli ctionis, habendo Elium suum intellectum,& suam essentiam, seclusis quibuscumque extrinsecis, & speciabus: Ergo potest scidisum per suam essentiam intelliferc . Ma orconstat. Probatur minor: Qui habet intellectum nativa sua activitate praeditum , &ob ectum intelligibile ipsi intellectui in ratione ob cti Proportionatum , & unitum , revera potest illud intelligcre; bed ita est de Angelo rcspectu cognitionis sui ; ipsius namque intellectuS non minoris cst activitatis respectu cognitionis sui, quam caeterorum I ipsius pariter essentia est actu in. telligibilis , & intellectui proportionata , quippe sunt eiusdem ordinis gradu spiritualitatis, est etiam ipsi intime unita , & a proximata, nec ulla rotest esbe maior umo

Angelorum intellectus.

69쪽

cuusvis speciei cum ipso intellectu , quam 'sit unio e iisdem estentiae cum illo, sunt enim idem realiter ; species autem , & intellecti is realiter invicem distinguuntur: Ergo , &C. Deinde: Species impressa, in qua obj rem tantium continctur secundum suum csse diminutum, seu intentionale, sum citcum intellectu ad producendam cogniti nem obtesti: Ergo multo magis ipsu in objecti m debite applicatum . & proportionatum sumciet ad eandem formandam cognitionem: Sed essentia Angeli, ut diximus , est debite proportionata intellectui ejusdem: est enim in eodem ordine immaterialitatis Cum eo, & consequenter suffciet ad sor- mandam cognitionem ipsius Angeli. Denique: Si aliqua ratione cflentia Angeli non posset esse ratio cognoscendi sciviam, maxime quia est sorma per se exi-1tens, Ac non inhaerens intellectui: Sed hu-ausmodi per se existentia, vel non inhaea entia non obstat: Ergo potest esse ratio Cognoscendi se in proprio intellectu. Major est notat Minor probatur . Imprimis

illa per se existentia non obstat, quia eL sentia divina est magis per se existens , de tamen est ratio intelligendi in intul- Iectu divino, & creato beato. IUUer, Ut aliqua forma, vel quid se habens ad modum formae sit principium Ορο- rationis rhrsicae, non est necesse, quod inhaereat: Caior enim , qui esset in subjecto sollim per assistentiam, tam expedite posiset illud calefacere, ac si ipsi inhaereret :Ergoasmili, ut aliquid sit trincipium opcrationis in genere intelli ibistium, non opus cst , quod intellectui inhaereat, sed sum cit, quod ipsi ob iciatur. & proportionetur, in-

timcque uniatur . Tandem omnes fatentur

Angelum posse res sibi intimc praesentes, Ac Proportionatas cognoscere absque est pecie; Sed illae res sic cognitae non possunt inhaerere intellectui Angeli eas cognoscentis: Ergo, ut aliquid sit ratio cognoscendi, non opus est, quod intellectui inhaereat. Dices I. Id quod est ratio cognoscendi debet subordinari intellestiui: Sed essentiaringeli per se subordinari nequit ejus intellectui: Ergo nec per se ab eo cognosci . Ninor constat, quia subordinatio dicit dependentiam: Essentia avtcm Angeli ab eius intellectu pendere nequit: Imo sic ab illa

Pendet tamquam proprietas , di facultas emanans ab illa essentia, quae est son, , &radix omnium suarum proprietatum, di fa-

Art. I. Quaest. II.

cultatum . Minor probatur . Principium quo subordinatur principio quod: sed ratio cognoscendi est principium quo, intellectu, vero principium quos: Ergo illa huic debet subordinati .

Distinguo minorem: Cuando ratio cognoscendi est quid accidentale receptum in intellectu , Ze ab eo realiter distinctum . concedo: Quando est aliquid substantiale, dcindistinctum realiter ab intellectu, nego ἔDivina essentia enim divino intellectui non subordinatur . licet sit ratio cognoscendi seipsam, & alia omnia: Ergo a simili, essentia Angeli non debet intellectui suLimsius subordinari, quia ab eo est realiter indistincta, & e; us fons, & origo .

Dires 2. Si Angelus f ipsum agnosceret per suam essentiam, sequeretur quod se per emi in actu cognitionis sui- ipsius, ita ut non posset ab ea cellare: At consequens videtur absurdum , & contra modum agendi liberrimum Angelorum: Ergo, &c. Neu jequelam maioris: Quamquam enitri

Angelus suam substantiam semper desitu applicatam sub ratione objecti praesentem habeat; potest tamen eam . si velit , non intueri ue poterit siquidem ad voluntatis imperium a suae substantiae intuitu revocari Angelus, ut ad alia objecta proposita sese a

plicet , quemadmodum intellectus noster ab uno oblecto praesente avocatur ad alterius intuitum Poterit etiam cessare ab ea cognitione per non applicationem, s.

Cut. I.g. Contingit, quoa interdum oculos habeamus apertos, de oricctum debitupraesens, dc illuminatum, nec tamen illud videamus , eo quod potentiae, & facultates , tum sensitivae, tum rationales aliunde occupentur, & detineantur .

Probatur secunda pars: Superior AngeluS cognoscere potest in seriorem per ipsius speciem: Ergo pari modo inferior ille Angelus poterit se- ipsum Cognoscere . Ante dens patet; Norunt enim se invicem Angeli per species sibi divinitiis inditas, ut fatentur omnes; Ouamquam etiam seipsos nosse possint immediate per sui praetentiam .

Probatur consequentia; Dum intellectus

persectior potest imperfectam habere cognitionem de oblecto aliquo, intellectus miniis perfectus parem habere poterit: Ergo si s perior Angelus possit habere cognitionem abstractivam quae est impersectior intuitiva I de inferiori Angelo, quidni parem dc scipso poterit habere Angelus inferior E

70쪽

Quis sit Angelorum Intellectus. 69

Deinde Angelus quilibet cognoscibilis est,& intelligibilis per speciem ab intellectu

Capace receptionis illius speciei: Sed ipsius intelle his revera capax est receptionis illius speciei emittendae a sua substantia ἔimo aci eam recipiendam caeteris videtur a Ptior: Si quidem ipsi substantiae emissi vae species est intimior, ipsamque , & omnia ,

quae ab ea profluunt, melliis, quam quilibet alter penetrat, fle concipit: Ergo potest il- Iam speclcm a se emissam excipere, subindeque seipsum abstractive cognostere . Dices r. Essentia Angeli necessario jungitur eum ipsius existentia: Ergo non potest cognosci secundum essentiam , quin Cognoscatur ut existens : Sed non potest Cognosci per speciem, ut existens, nisi intuitive: Ergo nullatenus Angelus cognostere potest s ipsum abstractive . Nego sequesam maioris r Sicut enim dari posset species propria hominis , quae repraesentaret ipsum, ut est animal, absque

eo, quod ipsum repraesentet quatenus rationalis; quamquam animal, & rationale sint duo gradus intime uniti in homine : ita dari posset species repraesentativa 1 ubstantiae Angeli, absque eo , quod e Pr sentet gradum existentiae , maxime si Deus suum suspendere velit concursum , ne dum essentia suam speciem emittit ,

existentia pariter in ejusmodi emissionem

influat.

scit seipsum , ut est res talis singulariS , debet cognoscere se- ipsum , ut ipse est :Ergo si est in se existens, debet cognosce-ael ipsum. ut existentem, & consequenter intuitive. Probatur consequentia, quia in re actu existente, non distinguitur exissentia ab essentia singulari. Distinguo antecedens'. Ut in se est quoad naturam singularem , concedo : Ut in se est quoad reIiqua omnia, quae competunt ipsi, & non necestario involvuntur in conceptu naturae singularis talis. Nego antecedens, & consequentiam, cum sua proba Itone . Et sane mirum est , quod nonnulli existimcnt conceptum existentiae non esse distinctum in re existente a Conceptu naturae singularis, cum certum sit nos de facto habere cognitionem de aliquo homine sngulari, qui existit; ctiamsi non cognost mus an existat, nec-ne: Adde quod unus

Angelus sine dubio posset habere conceptum de alio Angelo singulari existente

se Item in absentia magna . quin cran scat ipsum, ut existentem sormaliter. Dices 3. Angelus per eamdem speciem invariatam in actu primo, cognoscit rem singularem existere quando existit, & non existere, quando non existit: Ergo quoties cognoscit quiddilative alium Angelum , aut seipsum, necessario cognoscit intuitive. Probatur anteceden, : Nam eo ipso, quo

contemplatur rem singularem , 3c non videt ipsam existentem , cognoscit , quod non existit: Ergo per eamdem speciem invariatam cognoscit Utrumque .

Respondet Poneius in Commentario ad 2. Scoli dist. 3. qu. 8. Primo quidem negando consequentiam: Quamvis enim po Diet per eamdem speciem aliquam cognoscere rem singularem existentem, & non existentem ἔ non tamen hoc deberet verum csse de omni specie , sed de specie

sumetenti ad cognitionem intuitivam; ut valeret autem consequentia , deberet esse verum de omni specie . Restondet Secundo negando antecedens: Nam illa species, quae nata est repraesentare rem ut singularem , & existentem , semper determinabit, nec potest aliter rem illam repraesentare: quod si habens talem speciem contempletur illam rem quando non existit, Ac non videat ipsam existen.

tem; non videbit ipsam sic mediante illa specie; sed mediante alia. & non poterit

cognostrie, quod non existat cum certitudine, quia sic potest dilaurrere: Haec res

posset esse revera existens , quamvis non cognoscatur a me esse existens. Imo quamvis eadem species, quae repraesentaret rem existcntem , etiam repraesentare postet , quando non existeret: attamen etsi Angelus non videret eam existere, inferre non

posset, quod ipsa res non existeret ι dubitare namque post et videndo ipsam non existere ν quod forte vel a Deo alibi esset translata , vel quod sibi denegaretur divinus concursus ad illius rei existe aliam

deprohendendam .

COROLLARIA.

EX bis collige r. Animam rationalem a

corpore solutam, posse seipsam per suam etiam substantiam intelligeres quippe

tunc cognoscet modo Angelico , nec in digebit speciebus acceptis a rebus sensibilibus , aut conversione ad phantasinata :

SEARCH

MENU NAVIGATION