장음표시 사용
101쪽
evidenter liquebit. Quod attinet fguratas Iocuistiones , illae ex circumstantiis dignosci pollunt, neque necesse est iis , quae populo ante dicta sunt, hic quicquam addi.
Neeesse Verum urget Vir Doch. ut ostendatur locas, tibi non est, ut Deus praedixerit, quod aliquando tales sensus mysticos di,hii . , permissurus erat , ex quibus novi religionis dogmata locum ha- constituerentur, vel tales sensus futuros insinuaverit
buu - . pro adventu Messa. Jure id exigeretur, siquidem Apostoli pro arbitrio & proprio marte mysticas il-Ias Scripturae explicationes excogitassent : Non
autem , Quando Spiritus Sancti instinctu & reve- Iatione eas tradiderunt. Idem quippe Spiritus, qui oracula Prophetis inspiravit, Apostolos docere potuit, res olim gestas typos mille Christi, e rumque quae ipsi contigerunt ; ideoque Deum duplicem oraculis istis comprehendi sie sensum , lite-ralem unum, in typo olim, sed imperfecte, impletum: mysticum alterum , in Christo, Scquiis cim persecte , implendum : Quem sensum & ve ba ipsa Prophetarum nonnunquam insinuant, cum illustrius quid quam olim impletum fuit conistinent, si genuinam verborum significationem alis tendamus: Licet etiam aliquando tota verborum vis in typo exhausta appareat, ac proinde nos augustiorem sub verborum illorum cortice sensum latere nunquam cognovissemus , nisi eum Apostolis revelare Spiritui Sancto placuisset. Non jam loquor de locutionibus figuratis, quae ex ipsa verborum contextura dignosci possunt, & de quibus antea satis dictum est.
102쪽
sECUNDUM SCRIPTUM JUDAEI. 'CAPUT VI. De argumentis quibus Legis & Evangelii dia
Vinitas comprobatur. ΙLlud ergo unum inquirendum restat , utrum Apostoli Spiritus Sancti amatu nobis mysticum prophetiarum sensum aperuerint φ quo evicto, nihil amplius restabit, quod eorum explicationibus objici possit. Sive enim Deus antea per Mosen seu Prophetas , praemonuerit , duplicem verbis suis inesse sensum , & utrumque simul patefecerit ;sive post mystici sensus impletionem per Apostolos
eum demum revelaverit, res eodem redit. Utrobique enim occurrit autoritas divina. Ut controversiam eo deducerem , atque ita de Iiciem a summa rei amica inter nos disceptatio instituere-gumqntis
tur , responsionibus meis ad quaesita Viri Docti s, 'va d uiliane subjunxi quaestionem : Euibus argumentis Jesu Chri . moti Sudaei Mosen agno cant prophetam legislatorem di-
sinum t Profert Vir Doct. duo argumenta ν conti' comproba nuam patrum, quibus Deus se ac Mosen servum tur. suum clare manifestavit, traditionem per filios ad hanc usque aetatem constantissime propagatam 3 dc praedictiones Mosis de futuris contingentibus, quae a nemine cogoosci possunt nisi a Deo, 3c cui ea Deus voluerit revelare. Verum quoniam haec argumenta judicio Viri Doct. sussiciunt ad proba dum Mosis missionem divinam ; Quaero ulterius, quae causa esse possit, cur Iudaei, Mosen agnoin scentes Prophetam divinum , Jesum Dominum nostrum agnoscere recusent, cum omnia, quibus Mosis divina missio comprobari potest, multo il
lustriora sint in Jesu Christo φ Quod ne dicere
103쪽
tantum videar , age comparationem instituamus inter Mosen & Christum, ratione eorum quae vie Doeti profert argumentorum , & mox Christi prae Mose praerogativa apparebit. Mosis GL Dieit primo vir Doct. meis verbis, Deum adeo
.ha: νά. cui se facti mamifestasse, ut ejus exissentiam is d
Ethnicum. bium vocare nonpossent: Ex quibus porro hane etiaeit conclusionem : Cum υero eadem media , per qua
ita elare se manifestavit , etiam Mosen divinum Pr phetamo Legislatorem probaverint, non magis pote runt Israelita prophetiam Mosis in dubium vocare, tuam Dei exsentiam. Sed vero ego haec ut Chria ianus , qui divinam librorum Veteris Testamenati autoritatem agnoscit , scripsi, respondens viri
Doct. quaesito. Nunc autem quando quaero,
quibus argumentis moti Judaei Mosen agnoscant Prophetam divinum , non quaesivi, quibus ar- iumentis Mosis divina misso apud Christianum, lippositis iis quae Christianus agnoscit, probetur; sed apud hominem eam plana rejicientem , apud quem quae Christianus una cum Iudaeo admittit probanda sunt; perinde uti mihi Christianae religionis divinitas apud Judaeum eam repudiantem
adstruenda est. Eam eom- Sed age, primo supponentes librorum veteris probant I. Testamenti divinitatem , consideremus paulo pe *φλ' nitius ζlla , quibus se Deus Israeli revela vit. Praeter communia illa omnibus hominibus prineipia, quibus ex operum divinorum contemplatione cognoscimus existentiam divinam , prae ter traditionem, qua certi reddebantur Deum patribus suis Abrahamo , Isaaco & Jacobo locutum, accessere varia illustria ac vere stupenda miracula Mosis, & gloriosa cum Deo in monte Sinai collo
104쪽
eutio 3 quibus conspectis , nec de existentia Dei, nec de Mosis missione divina ambigere potuerunt. Miracula quippe omnem naturae creatae virtutem superantia indubium sunt missionis divinae argu
Verum hisce Jesus noster Mose multo est illu- J. Christistrior, neque Mosis miracula ulla ratione cum Z , . .
Iesu Christi miraculis comparari possunt. Sive ae majora enim numerum spectes : Mosis miracula' fuere miraculis pauca: ad summum enumerantur a Judaeis septua- Μψi δ' .ginta sex : Jesu Christi vero innumera. Sive ipsa miracula : Mosis fuere in certas tantum creat
ras i Jesu Christi universalia in quascunque, in
mare, Ventos , diabolos , morbos omniumque morborum genera , quin & mortem ipsam : Neque momentanea & subito evanescentia, uti miracula Mosis ; sed permanentia, quorumque e secta continuo in hominum oculis versabantur.
Moses plerumque necesse habuit exspectare jussum Dei ut miraculum ederet: Iesus solo verbo sua secit miracula, & cum autoritate quadam. Quin&discipulis suis dedit potestatem miracula facie di in nomine suo: qui & omnia sua miracula in nomine Christi, 3c potestate a Christo accepta se facere constantissime professi sunt. Tandem ipse Dominus Jesus tertio die a Deo Patre e morte su seitatus est , post suscitationem suam redivivus conspectus discipulis suis , iisque adspectantibus in coelum sublatus : unde decimo post die Spiritum Sanctum effudit in Apostolos, quos Evangelii sui per totum Orbem elegerat praecones. Haec adeo illustria sunt & divina, ut omnia quae de Mose narrat historia sacra longe his sint inferiora , ac nullo modo cum iis comparari queant: Ne ipsa
105쪽
quidem illa, quam Vir Doct. vocat, quasi visio bearifica, quasi intuitiva notitia, qua populus ID rael Mosen vidit montem Sinai adscendentem, ut cum Deo loqueretur, ab eoque Legem acciaperet.
Veritas hi- Praevidit Vir Doeti hoc me ipsum argumento oppugnaturum , itaque tacite illud praeoccupare
validiori Volens, innuit magnum intercedere discrimen in-bus argu- ter gentem suam aliasque ratione traditionis, quamqnx certitudo de veritate rei gestae nitatur. Suos enim Test. eomia conliant1 patrum suorum , de quibus neutiquam
probatur. credibile est, quod filios suos decipere voluerint, traditione plenissime esse persuasos: Gentes vero niti solummodo testimonio ac traditione hominum alterius nationis, quorum traditio certa non est rquoniam variis rationibus impelli possunt ut alios fallant: qui ita decepti porro alios fallunt. Quod exemplo gentium, quarum idololatria ex una gente in aliam est propagata , nec non confictis monachorum miraculis, quibus tamen plurimi temeraria credulitate misere decepti sunt, latius
confirmat. Concedo omnia haec fieri potuisse, &aliquoties contigisse: Uerum quid haec ad Christianismum y Rationes habemus Christiani non minus solidas , imo solidiores , quam Judaei, quod traditio de doctrina ac miraculis Iesu Christi, quae historia Evangelica continetur, sincere& incorrupte sit conscripta, & ad nos propagata. Illius serἰ- Illius scriptores de rei gestae quam narrant veri-Pxο ς dς tate plenissime persuasos fuisse , ipsa, quam n histo sis bis reliquerunt, historia clamat. Non enim res quam seri- procul in longinquis ac dissitis regionibus gestas, bii r fitere aut ex incerto aliorum relatu haustas, narrant ;R ' sed quarum ipsi fuere testes oculati, quod se oculis .is
106쪽
suis vidisse , auribus audivisse, ae manibus palis passe testantur. Non ergo hic aliorum figmentis decepti fuere , sed certi, aut verum esse quod scribebant, aut falsum. Et siquidem falsum literis consignarunt, non errore aliquo lapsi sunt, sed imalitia , intendentes totum humanum genus mendacio a se conficto in errorem abducere. Atqui . tot sunt argumenta , & tam evidentia quae contrarium evincunt , ut hoc de iis suspicari nefas sit. Fuere enim homines plebeii & idiotae, piscat Voluerunt res manuum labore victum tolerantes, qui etiamsi voluissent, fabulam ita apte secum cohaerentem& per omnia sibi respondentem excogitare non potuissent ; multo minus sperare , se eam toti mundo persuadere posse. Res enim scribebant ea qua vivebant regione gestas coram oculis homunum innumerabilium adhuc vitali aura fruentium; quorum consentientibus suffragiis , squidem mentiti suissent, statim mendacii coargui potuisi sint: atque ita statim omnis ipsorum imposturaeoncidisset. Fuere praeterea homines pii vitaeque
inculpatae , quos nunquam criminis adeo eno mis ac mendacii tam detestandi coram senatu acincusatos, multo minus convictos, constat. Sed
vero supponamus fuisse acuti ingenii homines, &mendacium aptis coloribus adornare potuisse;
quid tali mendacio intendissent φ Num sibi spestassent famam ae honores sed quid ex infami
adeo mendacio exspectare poterant, praeter infamiam summumque dedecus y An divitias ae opes lsed contraria omnia sbi evenire quotidie videbant , & tamen ad mortem usque in ea professii ne constantes manserunt, potuissentque sola illius abnegatione mortem redimere. Anne hoc F a cadere
107쪽
cadere potest in sani cerebri homines , ut ob menis dacium mortem ultro oppetant, malintque diri simo quovis perire supplicio, quam mendacium ingenue confiteri ' Nec est quod objicias , praeter exspectationem hoc ipsis evenisse: Habebant enim exemplum in magistro suo cruci affixo: ad crucem erant a Domino suo vocati: quin & graves ipsi sustinebant persecutiones, easque quotidie ingraVescere percipiebant, omnesque suos auditores ac discipulos ad tolerantiam crucis hortabanintur. Quae Omnia arguunt animum non tantum de Veritate eorum quae annuntiat plenissime persuasum, sed & sincerum, & ab omni fraude ac
suco alienum. Eque vesi- Consideremus nunc , an Iudaei aequalibus ar-αds. 6 hoh g mςΠxi Rpud Ethnicos & incredulos Mosis di Vi possunt. nam missionem adstruere possint. Quid si Ethni
eus totam Mosis historiam in dubium revocet, ne
getque ullum unquam exstitisse Mosen ; quibus argumentis convinci poterit ' Quid si concedat, Mosen quidem exstitisse, sed miracula ejus in dubium vocet, dicatque hominem fuisse sagacem& vers pellem , uti Ethnici calumniari solent, qui astu Israelitas circumduxit, sibi dominatum in populum quaesivit, & pro miraculis venditavit, quae Vere miracula non erant, sed illusones& fallaciae ingenii sagacitate excogitatae; uti inter alios Tacitus : quibus argumentis eum con Vincent ' An ulla habent, quae cum argumentiS, quibus historiae Novi Testamenti veritatem adstruxi, comparari possunt ' Nulli sunt scriptores coaevi , qui de Mose testimonium perhibent: plures autem, non Christiani tantum, sed & Ethnici illo circiter tempore viventes , ac religioni Cbristianae
108쪽
Christianae infensissimi , qui Christum exstitisse ac in Judaea docuisse consentientibus testimoniis
agnoscunt, & confirmant. Consideret nunc Vir Doct., an ullum possit excogitare argumentum,
quo suae Legis divinitatem adstruat, quod non multo illustrius Evangelii divinitatem evincat. Unicum est , in quo se Uir Doct. triumphare Veritas putat, desumtum ὰ continua patrum in filios in hune x mi in usque aetatem propagatione, quos credibile non est quod hesq; his filios suos decipere voluerint: traditiones autem gentis probari de- unius in aliam non esse certas: talibus autem nisi Chri- bςx. ianos. Verum quam imbelle hoc sit argumentum plenius paulo ostendere lubet. Primo ait,
traditio haec falsa esse non potest , supposito quod in sua
origine ct radice adeo vera fuit , ut non post in dubium vocari. Verum hoc non supponendum, sed probandum est. Ego id quidem in responsone mea ad Viri Doct. quaestiones assirmavi; quoniam ut Christianus divinam librorum Veteris Testamenti autoritatem agnosco : Sed quando ego quaero , quibus argumentis moti Judaei Mosen agnoscant Prophetam & Legislatorem divinum , ejusmodi requiro argumenta , quae apud hominem , non dum divinam Mosis autoritatem agnoscentem, adhiberi possunt. Hic supponi non debet, quod Christianus ultro concedit. Quaero ergo , quibus argumentis Iudaeus moveatur , ut credat, traditionem illam in sua origine esse veram & indubitatam ' Vertat se Vir Doct. in omnes formas, nulla poterit proferre argumenta , quin a Christiano multo facilius ac secilius ad Evangelii divinitatem comprobandum adhiberi possint. Quia traditio haec a patribus propagata est ad fi- Propagatiolios continua & non interrupta successions, sum-
109쪽
in filios ciens illius veritatem adstruendi probatio non est.' bs, ' Vorum quidem est, emcax in liberis praejudicium, si ua verilao quod ViX OVelli potest, exoritur ex traditione patena in sua rentum , quod liberi jam ab infantia in religione Wis ης patrum sunt enutriti , & assidua consuetudine amorem ejus imbiberunt: quod praejudicium exinde valide confirmatur, quia credibile non est, pa- ltres ulla fraude filios suos, quorum salutem amant, circumducere velle : quo argumento etiam Vir Doct. pugnat. Verum scire debet, nihil adeo
esse fabulosum , quin a filiis hoc praejudicio fascinatis avide ex parentum traditione arripiatur &altissime imbibatur. Non opus est alio argumen to , quam experientia. Omnes nationes cultibus& consuetudinibus a parentibus acceptis pertina
cissime adhaerent, & absurdissima dogmata, quia a parentibus hausta , ut veritates indubitatas acriis ter propugnant. Verum quidem est , credibile non esse, parentes filios suos per fraudem , quam judicant ipsis exitiosam , circumducere velle: Sed si quis objiat, parentes Judaeorum , duce Mose, in fraudem conspirasse, aut a Mose esse deceptos I perinde uti Romani sub Numa Pompilio, non ut filiis exitium crearent, sed bonum
filiorum publicum procurarent: quod nempe con-sderantes sine legum observatione nullam posse consistere rempublicam , ut legibus communi coninsensu constitutis reverentiam conciliarent, eas ut a Deo acceptas filiis tradiderint, atque ita aeternitati consecrare voluerint : Quibus argumentis
ejusmodi hominem convincet ' His accedit, quod parentes Judaeorum liberis suis saepe falsam tradiderint religionem et Quotiescunque in libro Judi
cum leguntur lapsi dc relapsi ad idolorum cultum φ
110쪽
quem parentes idololatras porro filiis suis inculcasse, quis negare sustinebit ' Praesertim in magna illa decem tribuum sub Jerobeamo defectione, quae per aliquot duravit secuta , parentes liberis
suis falsam tradidere religionem , quae ex paren tum traditione hausta. a liberis pertinacissime fuit conservata. Num propterea liberi in ea , tanquam vera & a Deo profecta , secure acquiescere potuerunt φ Non magis quam Romani in cultibus a Numa institutis, quos a patribus acceptos pertinacissime per multa secula conservarent; donec Evangelii luce cultus illi falsi conciderunt. Tamdem Judaei a patribus suis legem oralem acceperunt , quam tamen nec a Deo Mosi, nec a Μose
Israeli traditam, ac proinde non a primis illis p tribus ad posteros propagatam , sed posterioris aevi esse commentum , validissimis argumentis comprobari potest. Illam tamen Legi Mosis scriptae sit non praeferunt, aequant saltem Judaei. Ita videmus , nihil proclivius esse, quam filios a parentibus in errores induci. Quando vero religio ex una gente in aliam propagatur , non aequale deceptionis est periculum. Cavent sibi homines ab extraneo & ignoto , praesertim novae & antea inauditae & a majoribus receptae religioni repugnantis doctrinae annuntiat re : tum & singulis gentibus diversa non tantum
sunt studia & mores , sed & directe adversantia
commoda & negotia : quare caute admodum solent explorare extraneorum doctrinas; praesertims praecepta contineant carni ingrata , commodis' hujus mundi non alliciant , sed potius omni malorum genere homines deterreant. Talis religiosi propagetur a gente in gentem , multo se credi-
