장음표시 사용
81쪽
humani geris salus. Sed nullam rationem hujus reis sponsi video. Si enim hic praecipiatur Messias auis diri in omnibus quae praecepit Israeli, ipse autem fidem in se ut Dei legatum praeceperit, tanquam conditionem ad salutem aeternam necessariam , omnino etiam in eo ex vi praecepti hujus audiendus est 3 & quicunque eum, etiam in eo audire recusat, eum manet poena hic per Mosen denuntiata. Alterum est: Me nonpo se urgere verba sicut tu , significare Prophetam Mose similem: quia agnosco,
totum hume textum etiam compredendere reliquos Pr
phetas , inter quos ipse contendam neminem fuisse simialem Mosi: Addit autem vir Doct., omnes Prophe tas Mose fuisse similes in o ficio prophetico, non autem in gradu revelationis, qui Mosi fuit omnibus excellentior. Respondeo: Μe jure textum hunc urgere posse , licet eum etiam Prophetis , qui inter Μ sen & Μessiam intercesserunt , applicandum con cedam. Non enim propterea agnoseo, omnia , quae hie dicuntur , omnibus illis Prophetis congruere : Sane Verba illa , sicut tu, nulli nisi soli Messiae aptari possunt. Quare hune textus hujus agnoseo sensum. NoIo ut Israel populus meus auscultet augures & divinos, prout gentes solente Sed suscitabo ei Prophetas , qui nomine meo ipsi responsa dabunt: Inter illos autem Prophetas unum suscitabo eximium , similem tui , cui in omnibus quae ipsi dixerit auscultaturus est et Siquis vero verbis ejus, quae in nomine meo loque tur , auscultare renuerit , ejus anima exstindetur. Et rationes sunt non leves in textu, quae explicationem hanc suadent. Primo : quia Deus dicit , suscitabo Prophetam; quod indicare videtur, certo quodam tempore Prophetam suscitandum. Si id
82쪽
interpretari velis de continua Prophetarumin populo Israelis successione I omnino dicendum vide tur , continuos fore in populo Prophetas , quos
audire Israel possit. Atqui id experientia falsi
coarguit. Secundo: quia expresse dicitur, sicut tu , quod omnino cum Mose similitudinem significat. Dicit Vir Doct. fuere Mose similes in osticio prophetico. Imo , inquam ego , ratione ossicii quo Moses functus est Mose longe fuere inferiores: fuit siquidem Moses legislator e reliqui autem Prophetae ad summum Legis Μosaicae interpretes, populumque ad Legis observationem solummodo hortati sunt. Μose ergo ratione ossicii longe fu runt inferiores. Ut ergo Propheta sit similis Μosi, requiritur ut , Mosis instar , legislator st; ac proinde praestantioribus praeceptis Legem Μosis
perficiat. Tandem addo : Licet Vir Doch. eo tendat , haec ad Messiam non referri , non tamen
Domino nostro Jesu Christo obsequiuntaetrectare potest, consentanee hisce verbis Mosis. Constat quippe, & in sequentibus fusius ostendetur , Jesum nostrum esse non tantum Prophetam, sed &Μose multo excellentiorem : cum autem omnis Propheta , quem Deus missurus erat, audiri deinbuerit , sub poena exterminii e populo; sane tam excellenti Prophetae obsequium denegari nequit, nisi incurrendo poenas hic a Mose inobedientibus
geret forte Vir Doct. Jesum Dominum no- zon neces strum a Synedrio magno non fuisse approbatum γ phophei, sed ut blasphemum condemnatum : Idque fortari sit verus, quasi in transitu subindicare voluit, cum initio scripti sui ait, Dominum praecipere, ut Propheta I s,hediiqeundam legem approbato ab iis, ad quot de jure divino Judae
83쪽
id judi iam pertinebat , populus fidem adsibeat. Fateor, tale me praeceptum in Lege nuspiam reperi
Te, quo Deus judices quosdam constituit infallibiles , a quorum judicio populus ita pendere teneretur, ut non licuerit Prophetam, qui se evidentibus miraculis a Deo missum evincit, agnoscere,
nisi prius a judicibus illis approbatum. Deut. XVIII. I9. dicitur quidem interficiendus , qui Prophetae a Deo misso auscultare noluerit: nulli vero infallibilis illa cum autoritate judicandi potestas traditur: sed signa verum a falso Propheta distinguendi adeo ibi manifesta & evidentia indicantur , ut a quovis discrimen istud observari possit: me habebis signum: diuod in nomine Domini Propheta ille praedixerit, ct non evenerit, hoc Dominus non est locutus, &c. Neque ad istam discretionem faciendum opus erat judicio infallibili. Inde autem minime sequitur, non potuisse Iudaeorum senatum ex odio, malevolentia, aliove pravo affectu , verum Prophetam, ingrata ipsi annuntianistem , & nomine Dei peccata ipsius libere reda guentem , respuere, & indignis modis tractare. Plures occurrunt apud Prophetas de Sacerdotum ac Scribarum perversitate querelae: inter alia ED.
LVI. IO, II. Ferem. Vm. 8, 9, IO. Euch. XX II. 26. Malach. II. 7, 3. Quisquamve credat, hominibus tam graviter Legem divinam violantibus , a Deo traditam potestatem , infallibile de Prophetis a se missis pronuntiandi judicium; ita ut, si quem illi rejicerent, nee illum ut Verum Prophetam recipere fas esset y Sic Jeremiae, quemue pseudoprophetam & seditiosum indignis modistractarunt, ut Dei Prophetae auscultare nefas fulcset. Non ergo judicium Senatus Judaici contra Dominum
84쪽
Dominum Jesum spectari debet, sed ex ipsa doctrina miraculisque ejus indubium de missione ipsius judicium est pronuntiandum.
ULtima quaestio bimembris est: in priore mem- Ceremo-bro quaerit Vir Doct. , ut assignetur locus, in niae umbra quo Deus dixit, omnia legalia praeter moralia fuisse umbra seu figuram futurorum in adventu Messiae.
Respondi: Necesse non esse , ut Deus olim dixerit , ante Messiae adventum omnia legalia praec pia praeter moralia fuisse umbram & figuram futurorum : Sufiicere , Deum olim, tam per Mosen quam Prophetas , aliquoties indicasse, cultum illum ceremonialem absque morali sibi neutiquam placere ; & postea per Messiam perfectiorem cultum introduxisse , quin & templum , cui cultus ille externus alligatus erat, exscindi & dirui curasse, &c. In hac mea res,onsione tria occumrunt , quibus probo , necesse non fuisse , ut Deus olim per Prophetas populum praemonuerit, ceremonias tantum esse figuram perfectioris cultus: quae tria aliquatenus inter se connexa sunt, quorum praecipuum est secundum , quod Deus per Messiam peifectiorem cultum introduxerit. Vir Doct. prolixe ad primum respondet membrum , & quaedam ad tertium, nulla facta mentione secundi. Prolixus ille discursus ad primum membrum olim tigi- totuS eo tendit, ut evincat: Lexis ceremonialis obia dς ς'
exactam, quam Legis moralis s quod aliquot allatis exemplis
85쪽
Inde non siqititur νelitidem ecse apud Deum Pr tii eum lege morali.
exemplis illustrare conatur: ac proinde emm , quia supereaturaliter a Domino revelatur, o observanda pracipitur, non minus perfectam esse , quam ea qua ratio nostra naturaliter nobis dictat. Profecto non opus erat tanta exemplorum congerie , ut ostende retur , Legem ceremonialem exacte ab Israele debuisse observari: quamvis enim omnia exempla non sint accommodata, ut inter alia de falso teste, eui quidem in decalogo nulla constituitur poena , sed tamen gravissima, D t. XIX. 18. σseqq. tamen s ne singulatim omnia excutiendo prolixi res simus ea, brevitatis causa, admittam ut legitime concludentia: Sed nihil hic contra me infertur : Non enim quaeritur , an praecepta cer monialia Israelem obligaverint usque ad Messiae adventum e ultro id concessi , & etiamnum umgeo , sed utrum fuerint typus & umbra, quae in Messiae adventu non quidem abroganda erant ut
illicita , sed cedere debebant cultui persectiori ac spirituali ac proinde nullam amplius obligandi vim habere, sed sensim ut inefficacia ad salutem
Sed fortasse Vir Doct. voluit hoc argumento evincere, Legem ceremonialem non minus fuisse perfectam Deoque gratam, quam moralem. Sane id nullo modo exinde evincitur. Sequitur quidem, Deum utramque rigide observari voluiLse ; non autem , utriusque observationem ex aequo hominem commendare Deo. Praecept
rum positivorum nulla ratio assignari potest, nisi arbitrium legislatoris : Sicut itaque pro arbitrio suo leges illas fert, ita & quibus libet poenis eas sancit. Unde manifestum est, siquidem gravioribus eas poenis sanciat , earum transgressionem summopere
86쪽
summopere ipsi dispi icere e non autem, earum observationem aeque ipsi placere, aut magis quam moralium , quae gravioribus poenis non sanciuit , aut forte etiam levioribus. Possunt esse rationes graves, cur Legislator leges minoris momenti , si in se considerentur, severioribus poenis sanciat, quam leges majoris momenti. Et ratio hic non obscura est. Voluit Deus per legem ritualem p pulum suum sanctificare & segregare a reliquis nationibus ac gentibus, ut ea tanquam pariete inte gerino separarentur: Ideoque & populo suo ritus praescripsit, ut plurimum contrarios gentium riti bus 3 ut ita populus ille esset peculiaris, ab omniabus distinctus di voluitque id populorum discrimen ad tempora usque Messiae religiose servari: ut ita toti mundo constaret , insitam ex familia & gente cui promissus erat , Vere originem suam ducere. Justissima ergo ratio erat, legem hanc ritualem gravissimis poenis sanciendi, ne forte negligeretur. Eam autem non aequalis cum morali apud sent
Deum fuisse pretii, ipse Deus per Prophetas sae- s Euli
pius testatus est, cum se ritus illos, in quorum morali. observatione populus omnem ponebat operam , detestari ait, quia populus vera erat destitutus pietate. Misericordiam volo , inquit Deus , non
sacrificium. Quin & quandoque legem ritualem impune violari permisit: ita Davidi impune fuit panes propostionis , solis Sacerdotibus concessos, comedere. Imo & , si non jussit, saltem spiritus sui instinctu excitavit Eliam, ut altare comstrueret & holocaustum offerret in monte Carmel , contra expressam Dei legem , qua templum Hi
ro Iymitanum destinaverat sacrificiis. Nihil tale de Lege morali usquam comperietur. Et ipsa
87쪽
ratio suadet. Non enim externa rituum observaiatio animum intus purgat. Homines maxime impii summum in illa observanda nonnunquam studium ponunt. Lex moralis sine interna animi purgatione praestari nequit et ideoque ejus obser vatio hominem Deo commendat.
Objicit vir Doct.: Nonne perfectius o ration bilius est facere qua Deus pracepit , quam qua nobis
ratio naryadis bona essesuadet ρ Certe. Sed an non& Lex moralis, quam & ratio naturalis commen dat, a Deo est praecepta ' Quaeritur solummodo rAn ossicia illa, quae non tantum ratio naturalis
facienda jubet , sed & quae Deus Lege lata expresse praecepit, quaeque non nisi ex corde sincero proficisti possunt, praeferenda snt illis , quae a Deo etiam praecepta , sed nullum in ratione naturali fundamentum habent, & ab impio perinde atque apio praestari pqssunt ' Hic non instituitur comparatio inter praecepta divina & humana , sed inter divina diversae speciei, quae utraque in eo conveniunt , quod sint a Deo ; sed in hoc diversa, quod alia sint externa, alia intus animum pumgent. Addit Vir Doct.: Nulla major spiritualitas σ perfectio excogitari potest, quam Deo praecipienti obedire. Idque vere ac pie dicit: Ideoque certum est , non potuisse olim satisfacere Israelitas, si in cultu ceremoniali negligentes forent; fuisset quippe hic summus legis divinae, quam Deus severe
observari volebat, contemtus. Inde autem mi
nime sequitur ritualis legis observationem aequali apud Deum fuisse pretio , atque moralis 3 sed se Iummodo , eam impune non potuisse sperni. Sed nec Legis moratis observitio absque ceremoniali
Deoplacuit. Resp. Fieri non potuit, ut diligens Legis
88쪽
Legis moralis observator ceremonialem negligo olim nossret: non enim fieri potest, quin legis moralis ob servatio ex summa erga Deum reverentia proce- vatione dat , illa autem reverentia ut & rituum i Deo remouialia. praeceptorum observationem producat necesse est. Ritus autem ac ceremoniae ab animo impio Deum que non sincere quaerente observari possunt, ideoque fieri potest, ut exactus ac superstitiosus earum observator Deo minime placeat. Quemadmodum hoc pluribus prophetarum vaticiniis comproabari potest. Quae omnia arguunt, Deum legem ritualem populo non praecepisse ut perfectam ; sed ut umbratilem & typicam , & tandem meliori ac perfectiori cessuram. Et non eandem legis ritualis cum morali suisse serem rationem, satis agnoscere ipse vir Docti videtur; za.πcum pag. tr. Scripto suo id agnoscat, Deum, G gari, & dea quidem velis , legem teremonialem posse abrogare. un e de-Atqui id de Lege morali dici nequit; contrarium his e Misenim illi quicquam praecipere , eamve abrogare siis. minime potest: agia ex ipsa naturae divinae ianctitate fluit, quam sicut abnegare nequit , ita nee legem moralem exinde immediate fluentem abro gare potest. verum contendit Vir Doct., ex e dem Mosis Lege apparere , Deum eam nunquam abrogare velle. verum hoc expresse a nobis neagatur, ejusque assertionis probatio ex ipsa Lega Mosis requiritur a viro Doct. Deinde, nec nos urgemus, legem ceremonialem per contrariam legem proprie abrogatam, sed meliori, cujus tyripus fuerat, eessisse. Religio enim Christiana rea
ligionis Iudaiere proprie non est abrogatio, sed perfectio. Nihil enim in religione Christiana L ei Mosaicae contrarium praeeipitur i Fides in eunu
89쪽
spiritualidem Israelis Deum exigitur, Lex Μosis agnosci tur divina ; tantum ritus, qui, ut discrimen fieret populorum, ad tempus praescripti sunt, omnibus jam in unum recollectis sponte evanescunt eperinde atque leges militares pace facta sponte cecsant; & inter omnes obtinet cultus spiritualis ritibus illis adumbratus. Quod licet antea temporibus persectionis nondum impletis cognosci non
potuerit , nunc tamen accurata inter Veteris MNovi Testamenti tempora collatione facta , cultuque novo miraculis Moss miracula multum exia
cedentibus plenissime comprobato , facile ad Dei gloriam deprehenditur. Objicit tandem Vir Doct.; Exinde sequi, R manos Graecos gentiles ad perfectiora oe magis seria tualia a Deo fuisse aptiores inventos Davide, omnibus cultui reci- sanctis oe prophetis, totoque populo a Deo ex omnibus otiam a gentibud electo , , ab incunabulis edocto, ob sui ru
vid, &c ditatem elementis puerilibin , carnalibusque exterianis ceremoniis absque spiritualitate contentis. Colorem haberet haec oblectio , si sola lex ceremoni lis populo data fuisset i, gentibus autem solis per-fegior lex annuntiata, exclusis Judaeis. Atqui contrarium videmus. Judaeis enim primo lex persectior tempore praestituto est annuntiata , &gentibus non , nisi postquam jam a Judaeis rejecta
esset. Et olim praeter legem ritualem moralis Ic. raeli est praescripta, ut praecipue observanda; de qua Vir Doctissimus verbis immediate sequentibus ita magnifice disserit: decem praecepta Decalogi totam spiritualem perferitionem non contineant, vel alispersectiora fuerint revelata. An perfectior De- ealogo lex revelata fuerit, hujus non est disquisitionis: Nunc tantum dico , quoniam decalogus,
90쪽
qui legis moralis summa est, ipsis praescriptus fuit, non solam legem umbratilem , & primis elementis assimilatam, ipsis latam esse. Interim & ceremonialem illis tulit Deus , & ab ipsis observari vota luit. Verum non credendum est , in Davide aliisque Prophetis eandem fuisse ruditatem, quae vulgo in populo fuit. Dubium mihi non est, quin David, aliique spiritu divino afflati Propheistae , penitius legis ritualis naturam habuerint per spectam , cognoverintque eam populo rudiori in officio continendo destinatam , ut sensim ad perfectiorem cultus rationem aptior reddatur ; ideoque nec in illius observatione pietatis summam collocarunt : quod vel solus L. O LI. Urim. evincit.
Interim eam observarunt , quia noverant eam
toti populo , ac proinde & sibi datam , ac permanere debere ad tempora usque perfectionis. Istis impletis , perfectior lex non Romanis solum MGraecis, sed& Judaeis, imo uti diximus) illis
primo annuntiata est ue reliquis autem non , nisi prius jam a Iudaeis repudiata. Non ergo gentes , nec etiam Judaei tempore Christi , aptiores creduntur Davide, reliquisque Prophetis , ad perfectiorem cultum recipiendum : Sed sancti illi viri accommodare se debuerunt infirmitati populi in quo degebant, & communem cum illis cultus ruintionem observare: Deus quippe Iegem suam totius populi genio accommodavit, non eximiis quia
busdam in illo populo ; sed illi eidem sorti cum i tegro populo subjecti esse debuerunt.
Ceremonialem autem Iegem tandem desituram, Cerem non obscure variis in locis Prophetae praedixerunt: nialem l Unum aut alterum , brevitatis causa , seligam. fuges , a. x IX. I9. seqq. dicitur altare Domini futurum phetae prael: a in dixerunt.
