Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

tualem Deus v

Iuit cessare

sto.

in Afrapto , σ AE 3ptii Dominum culturi in hostiis

in muneribus. Malach. I. II. Ab ortu solis usque ad occasum metnum est nomen meum in gentibus; σἐn omni loco sacrificatur o ossertur nomini meo oblatio munda; quia magnum est nomen meum in gentibus , dicit Dominus exercituum. Hinc ex conditione partis unius , & quidem praecipuae, cultus ceremonialis, licet argumentum deducere, quid de integro illo cultu Deus decreverit. Pars praecipua cultus ritualis fuere sacrificiat illa autem alligata erant templo Hierosolymitano , juxta Drat. x II. Reg. IX. cum autem Deus hic per Pr phetas praedicat, in omni loco sibi hostium mundam oblatum iri, cultus fore immutationem aperte i dicat: nempe non offerenda Deo sacrificia victimarum & holocautomatum, quae Hierosolymis ,

non alibi , offerri debebant; sed sacrificium loris,

Psal. L. I . oe spiritum contritum, Psal. O. I9. ED. Lxv I . a. quae sunt hostiae purae, ex puro cor de profectae , nullique loco alligatae. Et ratio hujus immutationis ex antedictis facile colligi potest: Si enim lex ritualis a Deo lata est, ut con staret Messiam ex gente cui promissus fuit originem ducere ; nato jam Messia, & in regem coelestem exaltato , lex illa evanescere debuit, ces, sante causa ob quam introducta fuit: atque ita deis

structo pariete illo intergerino , discrimen populorum cessare, omnesque seb Messia in unum qu si populum congregari debuerunt. Hisce ita per Prophetas non obscure praedictis , Deus tandem in plenitudine temporis per Filium suum Jesum Christum, in mundum missum , perinfectiorem illum ac spiritualem cultum instituit; omnesque ad ejus observationem, primo Judaeos, dein

92쪽

sECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI. 6s

e in gentes vocavit: ad cujus praesentiam ritualis ille , velut umbra ad corporis , typus ad antitypi praesentiam evanescere ac sensim desinere debuit.

Instituto jam cultu perfectiore , Dominus Jesus ejusque Apostoli umbratilem Judaeis non quidem illicitum declararunt; solummodo gentibus, quibus nunquam praescriptus fuit, imponi notu runt) sed nullius amplius esse usus ad Deo placendum , & justificationem ab ipso obtinendam, d cuerunt: hinc & aliquamdiu a fidelibus ex circumcisione obser ratus fuit: donec Deus cultum illum externum penitus abolere Volens , rem

plum , cui alligatus erat , per Romanos destruxit, totamque politiam Judaicam evertit, ipsumque populum in miserrimam tradidit captivitatem,& per omnes terrae populos dispersit; ut ita lex c remonialis , quae Domino moriente simul quasi mortua est, honestae sepulturae traderetur. Sed excipit hic Vir Doct.: God templo earem Quomodo

mus , signum non es cessationis Legis Mosaica; carui- : ..nisi

mus etiam , quamvis breviore te ore , in captivit ctione tem-

te Bablonica , perseverante tota divina Lege. Sed pli. vero, ex sola templi destructione ego non conclusi cessationem legis ceremonialis; sed potissumum ex persectioris legis promulgatione , cujusceremonialis tantum umbra fuit. Cum itaque ne eessitate legis ceremonialis sublata , etiam templum destructum sit , & per tot secula desolatum maneat , populusque ita misere e terra sua evulissus, ut omnes genealogiae penitus perierint , a que ita omne tribuum ac familiarum discrimen, unde origines agnosci debebant , penitus exstinctum ; manifestum est , Deum legi ceremoniali finem imposuisse , di sublato illo rituum pariete L 3 inter

93쪽

Sensus Ose. III. 3. q. F.

'o RESPONSIO AD

intemerino, & populorum discrimine , omnes rursus populos in unum congregasse. Sed inquit Vir Doct. Dominus jam diu oppositι nem hanc solvit per Prophetam Oseam cap. III. Sed fateor me in illa prophetia neutiquam istiusmodi solutionem animadvertere: respicit enim illa non Iudam, sed regnum Israelis, seu decem tribuum, quod expresse a Juda discernitur , cap. IV. IS. Si fornicaris tu Israel, non delinquat fallem pila. Decem autem tribus diu ante Judam abductae sunt in Assyriam , & qui ex iis inde redierunt accessio Judae facti sunt. Si autem prophetia haec respiceret praesentem Judaeorum dispersonem, Sc templi reaedificationem polliceretur , Judam potissimum respicere deberet, in qua tribu Deus templum construi voluit. Haec fortasse causa est, quod hie nulla templi mentio fiat, sed tantum

primipis , sacrificii , flatua , ephod o teraphim ,

quae omnia in Israele obtinebant , sine templo. Alias enim ratio vix concipi potest , cur Deus t rapbim & statuas conjungat sacrificio, idola nimirum cum cultu a se instituto : sed si haec explic mus, uti revera explicanda sunt, de regno Israe- Iis, ratio illius facile constat ; quia sacrificia in Icxaele a Ierobeamo instituta Deo minime placuerunt ; sed totus ille cultus Deo fuit quam maxime exosus, Vocaturque peccatum Perabeami qui Israelam peccare fecit. Sed supponamus, hanc prophetiam etiam Judam respicere , & ad haec dispersonis Judaicae

tempora extendendam; an exinde sequitur, templum reaedificandum , integrumque illum cultum ceremonialem reducendum fore' Nihil tale in toto hoc capite, nec sequentibus, dicitur ; sed solummodo,

94쪽

sECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI. i

lum modo , quod revertentur , seu convertentur,

re quaerent Dominum Deum suum , ct David regem suum. Ubi per Dacidem Messiam Davidis filium

intelligendum esse, non puto Uirum Doct. negaturum. Praedicitur ergo post multos dies futura Israelis conversio ad Deum & ad Messiam. Atqui illud ipsum est quod adhuc speramus, conversionem fore generalem Judaeorum ad Messiam , seu Christum Jesum Dominum nostrum, quos, licet Dominum abnegaverint, adhuc propter patres diligi credimus 3 eoque & Vocationem ipsorum aliquamdiu interruptam & ad gentes translatam , denuo reiterandam , ipsisque gratiae ostium plenius & apertius reserandum : Unde hunc speramus fructum, ut tandem, ubi Dominum agnoverint , misericordiam consecuturi, quin &Christi nostri protectione tuti quietam & tranquillam vitam transacturi sint , absque tamen cultu illo externo & umbratili, quem ad spiritualis cultus praesentiam evanescere debuisse ipsi agnoscent. Non enim omnia de Messia praedicta simul ac semel implentur , sed suis temporibus singula. Quia itaque nondum omnia quae Prophetis continentur impleta vident Judaei, exinde causam non habent Christum Dominum rejiciendi sed potius ob in-sgnia & praecipua jam in ipso completa eum ut Dominum ac Christum agnoscendi ; & reliqua quae implenda restant per sinceram fidem ac humilem obedientiam a divina gratia suo tempore exspectandi.

CAPUT

95쪽

CAPUT U. De Quaesiti quarti secundo membro.

sensu, Α Llorum Quaestionis ultimae membrum fuit; Seripturae o Ut assignetur locus , quod fiere omnia, qua σ in nuri .hsu GVina oe in Prophetis fuere revelata, instico

nunquam σ tropologice explicare liceat, quantumvis sensis si streii- teratis omnino de clatur. Respondi ego: Licere MVRήμ ν mystice Legem & Prophetas explicare cum desp .ctu sensus literatis , nunquam ego concesserim rE contra credo , semper & ante omnia sensum liis teralem religiose esse investigandum , nequo eum

ullo praetextu posse rejici aut praeteriri. Objicit mihi Uir Doct. Christianos taUen plurima rustice e plicare, dejectos si literati; se enim nunquam senissus literalis reficiarur, templum illud ab Mechiele depictum cum suis porticis oe mensuris aliquando realiter tonstruetur, ct bellum Gog ct Magog vere continget; atque Israel earnalis, domus Iacob oe dyuda, is propriam patriam , quam habitaverunt patres sui, vere revertetur , &e. Sic adest clarissime in litera: diuitamen sensus literatis a Christianis minime agnoscitur , sed illi omnia hae mustice intelligenda docent. Sed

verborum meorum mentem Vir Doct. non rncte

percepisse videtur. Non enim figuratas , quae in Scriptura occurrunt, locutiones proprie & iecundum literam accipiendas esse indicare volui: Eas enim figurate accipere , non est sensum literalem deserere , sed amplecti r Certum quippe est, vςrba non semper eodem sensu a Scriptoribus sacris, Perinde ac profanis, usurparii ipseque Vir Doct. agnoscit, in visionibus Esaiae, Ezechielis, Sacha.

xiae, Danielis, aliisquς, multa repςriri obscura.

96쪽

SECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI.

aut itaque genuinum verborum sensum quaerit,aon quid litera praecise accepta significet , sed me tem auctoris verba ejusmodi adhibentis investigare debet ; eumque ubi detexerit, se genuinum verisborum sensum indagasse certus est. Quoties in Scriptura Deus sibi os, oculos , aures, manus spedes, &c. adscribit ' An inde colligemus Deum isse corporeum, membrisque humanis praeditum 'Absit. Sed ea convenienter naturae divinae, quae spiritus est, nihilque corporei admixtum habet, religiose explicabimus. Sic quando tempore Messiae dicitur mons Domini elevandus super reliquos montes , lupus babitaturus eum agno, dcc. lax lumeotura sicut lux solis, ct lux solis septupliciter auge da, & quae his sunt amnia , anne haec omnia prout litera sonat accipiemus , dicemusque animantia illa fera ac venenata omnem suam ferit tem omneque venenum depositura, montem Domini sese erecturum ut emineat supra omnes monis

tes, & lunae lucem aequandam luci solis , solis vero septuplo fore auctiorem ' & quae his similia

plura occurrunt. Nonne ipsa ratio nos redar. guet, & figuratam esse dictionem evincet ' Ita plura in Prophetarum scriptis occurrunt , locuti ne figurata enuntiata , quorum sensus ex mente autoria dijudicandus est ; illa vero indaganda a tenta consideratione omnium quae autor dicit, non autem lacinia hinc illinc decerpenda. Eodem modo quando Prophetis Viso quaedam offertur, non crudςndum est semper, rem ita revera conti sisse , aut eVenturam, prout visio repraesentat et verum illam in ea tanquam in emblemate repra sentari. Talis fuit visio Michae a Reg. xx M.

97쪽

ν SECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI.

rationem , prout revera se habebat ; sed tanquam in emblemate repraesentabat miserum Israelis statum, & Dei decretum de Achabo perdendo , idque per falsorum prophetarum deceptionem efficiendo. Similia plura occurrunt in Prophetis ;quae si eodem modo explicentur , a genuina aut

ris mente minime aberratur.

Quomodo Dixi tamen, sensium literalem nullo praetextu refici P OPhqti debere. Verum est: Sed quando verba figurateta. '' enuntiata etiam figurate explicantur, sensus lit ratis non rejicitur, sed servatur. Cum hoc scriberem, respexi ad interpretes quosdam Christianos , qui pleraque Prophetarum vaticinia quae olim secundum literam complementum suum habuerunt , licet non secundum omnimodam promissionis divinae latitudinem i, sensu vero secundo

ac mystico in Christo Domino nostro sunt impicta,& quidem perfectissimo modo , literae sensu in amplitudine sua accepto neglecto sensu literati

mystice interpretantur, ac directe & sensu primo Christum Dominum designare urgent. Hoste genuinum Prophetiarum sensum minime assequi, neque Apostolorum verba , quando Prophetarum dicta in Christo impleta scribunt, neutiquam assecutos credo. Intentio autem mea nequaquam

suit, nullam in Prophetarum sermonibus occurrere figuratam dictionem. Quin ipsa ratio eam admittere jubet: Praedicuntur enim ab Israele extorre & exule ceremoniae legales observandae, quarum maxima pars terrae Canaan & civitati Hierusalem alligata erat. Manifestum itaque est, Deum hac locutione se accommodasse statui populi , & religionis tunc vigentis , & figurata locutione adumbrare voluisse cultum , quem Messias

prae

98쪽

SECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI. s

praescripturus esset. Messiae regnum praedicitur: sed simul variae Messiae amictiones , quin & mors violenta: Manifestum itaque est , haec non de regno terreno accipienda, quod Messias ita miserabili obitu exstinctus erigere nequit ; sed ut duo haec apte concilientur, de regno coelesti, ad quod Messias per mortem cruentam contendet: uti antea fusius ostendimus. Unde sequitur , quae de Israelis restitutione inid IniεLPraedicuntur quanquam certum est plurimas de ligq dxim eadem praedictiones captivitatis Babylonicae tempora respicere ) consentanee Messiae regno esse ex- raelis.

plicanda , & praecipue de spirituali ad Messiam

congregatione & felicitase accipienda. Dicet se te Vir Doct. nos aequalia hic gentibus cum Iudaeis adstribere privilegia , cum tamen gentes ad Judaeos dicantur congregandae. Sed vero haec non pugnant. Evangelium quippe , quod statum hunc felicem promittit, primo Iudaeis annuntiatum est, ex iisque Ecesesia collecta: postea, rejicientibus Evangelium plurimis ex gente Judaea , propagarum est ad gentes, illaeque ad Ecclesiam illam primitivam Iudaeorum sunt aggregatae, &tanquam rami sylvestres oleae insiti, &in unam cum ipsis coaluerunt Ecclesiam. Templum Ezechieli in visione repraesentatum inscinam eredibile est fuisse imaginem templi, quale fuit

Hierosolymis , cum a rege Nebucadnezare fuit fit. ii te destructum : ejusque idea Ezechieli est repraesen- praesenta-tata, & accurate ab ipso deseripta, ut Judaei re- vin deuntes , quantum facultatum & temporum angustia permisit, ad instar illius templum reaedificarent. Nec obstat, quod descriptio haec aliquatenus recedat a descriptione templi Salomonici:

Credibile

99쪽

De praelio Gog de Magog.

νε RESPONSIO AD

Credibile quippe est, reges Iudae, qui per aliquot

secula Salomoni successerunt, ex amplis illis donariis & annuis tributis templum illud exornasse , & occasione ita serente amplificasse & augustius reddidisser perinde uti templum secundum a Sorobabele exstructum postea ab Herode admodum amplificatum , ornatum , multoque augustius redditum est. Nequaquam enim verisimile est , Deum Ezechieli repraesentasse templum , ad cujus ideam post bis mille ac amplius annorum decuris sum templum sibi exstrui vellet; nullam autem templi mox ab exulibus in patriam reversuris exis struendi mentionem fecisse, aut ideam exhibuisse.

Quid quod Haggaeus cap. II. satis manifeste indi-eet, post templum illud secundum aliud tertium aedificandum non esse ; dicit quippe Deus , se templum illud repleturum gloria, qua prioris templi

gloriam excedat s ac pacem in eo templo daturum peumque hoc eontinget, se caelum, terram, mareo aridam commoturum ; imo se hoe semel tantum facturum. Quae omnia arguunt, post illius templi excidium alterius tertii constructionem exspectandam non posse.

Quid sit illud praelium Gog & Magog me non

intelligere ingenue fateor. Multae tamen sunt in illa Prophetia circumstantiae, quae figuratam i tutionem admittere suadent: ut , quod tempore adventus Gog pisces maris, volucrea coeli, &e. a facie Dei commovebuntur, montes subvertentur, &c. quod septem menses impendent sepulturae interfectorum in exercitu Gog, & quae his sunt similia. Verum in eo non vertitur eardo rei, licet in prophetia hae quaedam remaneat obscuri. ras, quae penitus elucidari nequeat.

Agnoscit

100쪽

Agnoscit vir Doct. Doctores suos, ram antiquos Pro arbIAhodiernos, plurima m ica magna cum subtili, rate ex sacra litera deducere, nunquam toemen sensum redisti urtiteralem deseruisse, neque ea m lica novum in religio- fingere. ne dogma constituisse, aut a Deo constitutum mutavisse: diuod nunquam licebit; quia ha tantum cogit tiones humaria sunt, qua de sensu liter ali sacrae pagina nil debent vel mutare , vel detrahere. Rectimme illud & verissime dictum est: Nunquam enim luxurianti hominis ingenio ea auctoritas concedi deinbet , ut sensu literati scripturae neglecto aut re pudiato explicationes mysticas pro arbitrio fingat: Hac enim ratione janua panditur quibusvis commentis , insulsis ae absurdis fabulis , veritatem divinam commaculandi. Sed vero quid hoc comtra religionem Christianam φAit Vir Doct. Christianimus, eum nova revelaia De expliationi fidem adhibeat, talis est, ct sacram liter juxta Gangelicum sensim tenetur intelligere. Resp. rum mystia Sensus Evangelicus literalem sacrae literae sensum eis in Ev- non eVertit, sed eum praesupponit, uti jam ostem RS in v dimus: solummodo docet, Deum sensum sublimiorem sub Prophetarum verbis occultasse, quem tempore constituto revelasset; Deumque, cum verbis istis uteretur, sensum illum secundum Amysticum respexisse , quod eventus , aptissime verbis divinis respondens , luculentissime com probavit. Nee pro arbitrio sensus ille ab Apost lis Domini est excogitatus , sed ab eodem Spiritu Sancto, cujus instinctu & afflatu sancti Dei Pr phetae oracula sua ediderunt, dictatus. Adeo ut de illius interpretationis mysticae non minus quam .

ipsius oraculi inspiratione divina persuasi sint Christiani: quod ex iis quae mox dicenda sunt

evidenter

SEARCH

MENU NAVIGATION