Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

st TERTIUM SCRIPUM JUDAEI. '

to , de indubitanter assererent. Q d si ea quae clarissime pro

xiiittuntur, quorum etiam clara sicles, ita suum complementum habuerint, ut nullatenus illi fidei respondeant, neque homines aliquid realiter, dc visibiliter experiantur, eorum quae certo. dc clare crediderant, dc exspectabant I potius suae expectationi prorsus contraria οῦ quantumvis omnia in sublimiora mutata dicantur.' censereturne adimpleta esse futurorum reve

Iatio e Non certe: sed id quod clare promittitur, elare, desne aliqua mutatione adimpletur, quin obstet sublioris effectus praetextus : Sicuti semen Abrahami realiter numerosissime multiplicatum fuit: quod si gentes plurimae tunc ut Abraham in Deum crederent, ejus semine penitus non multiplicato, aut sorte exstincto; semen Abrahami spirituale essent, δc in ipsis revelatio de multiplicatione seminis sublimiori sensu adimpleretur, dictiti de vobis nune ereditis : Verum illa Prophetia nunquam suam dignitatem probare posset . quia non sensibile

hominibus complementum appareret; cum autem Prophetiae

ad intellectum humanum dumtaxat dirigantur, qui ex sensatis cum iis collatis, quae suerant promissa, haec iam esse adimpleta dijudicat. Εjus igitur, quod de Messia clare dc aperie a Prophetis revelatum fuit, claram, Ec minime confusam fidem omnes Istaelitae semper habuere. Neque elarior fuit promissio terrae Kenaan quam futuri Messiae: dc sicuti illa , ut revelata fuit, suum habuit complementum ; quamvis sublimiora tunc

etiam Deus largitus fuit, quae non revelaverat, dc Abrahamus, atque eius filii ante redemptionem ignoraverant: Ita nos veram, sensibilem expectamus redemptionem, dc regnum Messiae terrenum , ut clare fuit per Prophetas revelatum, quamvis ejus redemptionis, dc regni terreni circumstantias p nitus ignoremus , de quibus mediis Rex ille se manifestaturus, quomodo omnes reges, de nationes Deo dc sibi subtemirus est: quae portenta Dominus effecturus, ut totus Israel sit pro fama, di honore in terris captivitatis suae. Haec omnia sunt nobis ignota, quia non a Prophetis fuere praedicta. Uerum haec ignorare nil intererit, dummodo clare revelata vere, de sensibiliter adimpleantur: dc ut de iis plura dicamus Sap. V. scripta nobis amplius occasionem praebebunt: ad alia progrediamur. Dixeram quod ea quae erant de necessitate salutis, Deus non

obscure, sed clarissime revelavit. Respondet Doctissimus Vir quod ita est, ideo fidem in Messiam, ut mediatorem, Deus

ab Israele non exegerat, ante ejus adventum. Iterum ego urgeo , quod id quoὸ erat Istaeli futurum de necessitate falutis in . dc post Messiae adventum, Deus, qui eius saluti semper consulit, ex sua infinita miserἰcordia debebat praemonere, ut qui sciret ob suturam caecitatem omnia promisia in suo dilecto populo

122쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 99

pulo frustranda fore: Neque sufficit, quod Patres ex Prophetis in Regem terrenum, qui populum ab hostibus erat liberaturus , fidem habuissent, quia haee fides nil prorsus habet cum ver Messa mediatore, & a peccato liberatore; haee enim disse

runt, ut caro ab spiritu : Praeterquam totum genus humanum

praeter Judaeos, ea obscura fide carebat, quod licet in lege nariturae recte viveret, absolute damnandum erat, vel sine Christo sal vari, ut supra diximus.

Num. III.

Quod Doctissimus Vir non bene me

intellexerit.

PRosequitur Docti Vir, & queritur me verba sua non naintellexisse, ut qui non dixerit, ita per Prophetas clare, de aperte fuisse Messae ossicia revelata , ut postea Judaei non possent ambigere, quando venit, an ille verus esset Mes.lias antea promissiis : quia si hoe dixerit sibi contrarius esset, qui semper sustinuit a Prophetis non nisi obscure fuisse revelatum. Iniusta prosecto querela , quia id ego nunquam excogitavi , nec possem, eum Doctissimi Viri sententia satis elara existet in suis scriptis. Illius vero quam adducit probationis, ta lem ideam concepi. Non necessarium praeceptum de credendo futuro Messia: quod hoe probat exemplor Deus ita clare se manifestavit Istaeli, ut ejus existentiam non posset in dubium vocare, ideo nee necesse fuit praeceptum addere de credendo

Deo r subdit. Pariter de Messia. Quod ego sic intellexi r

Sed Messias adeo clare revelatus fuit Israeli quando venit, ut eum esse non posset in dubium voearer Ergo non erat necesse fidem in eum esse praeceptam; quae consequentia praemissis con.

eessis, satis bene concludit, & sie debebat fieri argumentum :1deo neque ego respondi , quod revelationes propheticae de Messa ex sententia Doctissi Viri fuerant ita clarae, ut Dei Istadis lis in deserto: Quare hoe dicerem ρ Et quae eomparatio inter Prophetiam de futuro Messa eum revelatione ipsius Dei toti 16.raeli praesentis: quapropter respondi, quod si se se gessisset Deus eum Messa quando venit, aut Messias eum Israele, ut se gessit eum eo in exitu AEgypti, nunquam posset eum Messam in dubium voeare, neque esset ne eessarium praeceptum de creadendo Messa. Ex quibus colliget Doct. Vir, quod neqtie ego ei imposui quod non dixerat. Neque mea verba satis compremhendit. An fides in Deum sit praeceptum, vel non ς utrum que probabile ab Doctoribus censetur ι id vero certum est, quod qui non crediderit in Deum peccat, & si peccat, contra aliquod Dei praeceptum peccare putatur.

123쪽

roo TERTIUM SCRINUM IUDAEI.

Num. IV.

Quod ossicia Messiae satis clare fuerunt in

Veteri Testamento revelata.

Ndit Clarissimus Dominus : Quod ego dixerim ossicia

Messiae clarissime, oe plane per divinos Prophetas fuisse enunciata: quae ipse explicat, videlicet Regnum Israelis restituturum. in throno Davidis sessurum, die. Addit non revelata fuit istius Regni ratio, & quomodo futurum erat, ita clare, di perspicue, ut in dubium verti non posset quando veniret. Sed hoc videtur dubitationem affectare in re alias clarissima. Promittitur futurus Rex in throno Davidis; an hoc est obscurum e An David habuit thronum in coeso ' Poterant etiam Prophetae praedicere Messiam obtenturum Romani Caesaris regnum : An postea posset dici id intelligendum de regno Caesaris in coelo Quippe non magis fuit in coelo regnum Davidis. quam Caesaris: Estne intellectu dissicile, aut obscure dictum tit dubitationi locus supersit , praedicere, quod Messias erit Princeps, Judex in medio populi sui, eumque cum veritate, , de justitia recturum, de hoc in terra Israelis, in terra quam Deus dederat patribus suis, ubi patres sui habitaverunt, an hoe est coelum ' Certe de iis adeo claris non poterat esse dubia fides, postea in diversum , toto coelo distantem sensum adimplendis. Ideo, ut Doctissimus Vir fatetur. Israel non aliam expectationem de Messia ex cacra Scriptura habere poterat, nisi carnalem : quia verba prophetica in suo naturali sensu non aliud significabant. Et si spectatio, di eventus talis futurus esset, ut nos eredimus, non clarioribus verbis Deus per Prophetas eum significare potuisset: Sed quod haec verba praeter naturalem sensum, alterius sit blimioris erant figurativa. naturali sensu minime adimplendo , ex Evangelio satis clare deducitur , Sed id credi nequit, nisi primo fides Evangelio adhibeatur ;quae an ex Vetere Τestamento probari queat, erat nostrum quaesitum : at de ejus fidei veritate . vel falsitate , dubium haudquaquam fuerat institutum. Conatur Doctissimus Uir ex aliquibus verbis Sacrae Scriptura:

probare, quod regnum Messiae non futurum erat terrenum . ob incompatibilitatem aliquorum . quae etiam de Messia praenunciabantur, ut violenta mors LIII. Isara Cap. descripta, quae cum terreno, glorioso Messiae Regno compati non poterat.

Verum si illud caput de Messa clare intelligeretur, quamvis ibi mors, di sepulchrum reperiantur i tamen juxta totam Prophatiarum

124쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. io i

phetἰarum seriem, in qua clarissime terrenum Regnum praedicitur , hoc explicari oporteret; cum tales voces in sacra pagina non semel labores, & flagella significent, quibus ante persectam regni revelationem Messias, utpote bonus Judaeus, indefensionem divinae legis, & populi fortasse exponendus erit , Constat aperte Machisi Cap. XXXVII. vers. IE. Idcirco Pr pheta indieens eis, se ait Deus , Ecce ego aperiens septilem v jργa deducam vos ex sepulcris vestris, popule mi: Reducamque vos is terram Is Flis ἱ ut cognoscatis me esse Dominum aperis te me sepulcra vestra, i, deducente vos ex sepulcris vobis: Oractocabo vos ἱn terra ves . Ecce Doctissime Vir, sepulcrum pro captivitate sumptum. Quod etiam dicitur in eodem Capite di se eum distribus in mortibus suis, nihil aliud significat. quam vel Messiae, vel alicuius amicti extremos labores; patet ex epyiola secunda Pauli ad Corinthios east, XI. vers. 23. Sunt miniseri Chri ut parum sapisns loquor quod excellentur italis sum ego: in laboribus copiosior. quam δῶ, in vulneribus e

tosior, quam sigi, in mortibus sapias: Igitur Doctissime Vieabores , co nomine, nempe mortibus a Paulo significantur.

quo eodem usus fuerat Isaias in hoc Capite plurali numero. quod naturalem mortem significare nequit; cum statutum sit hominibus semel dumtaxat mori. Quod etiam amplius patet. ex ultimis ejusdem Capitis versibus; ridebit semen , ct prolo rabis dies, quae de iam mortuo in nullo sensu verificari possunt. Pro populo in hac captivitate constituto omnia ibi praedicta satis clare, de proprie intelliguntur, cum Israel saepissime ab Isaia sub nomine Servi Dei fuerit appellatus : dc pro eodem, eisdem fere verbis Psalmus XLIV. fuerit conscriptus. Atque notat dignum est, quod si adeo clare de Messia agitur in hoe Capite mortem passiiro , quod vix in Novo Testamento in sui comprobationem illius mentio facta fuerit, eum nullum posset ex Vetere Testamento adducere ita clarum , dc rei significativum . ut caput hoc , cum totum negotium, ut in Evangelio describiatur, in eo graphice depingatur. Id quod ait de Messia Ben-Ephraim a nostris antἰquIs Invenis to ; nil probat: quia id neque est de fide Iudaica, neque eontra fidem negare: Certe alicuius Doctoris Talmudiei opinio fuit, ut versum SachariaeProphetae explicaret: Et ressislant ad me pro eo quod transfixere, o plorabunt pro eo planctum, Mut; primogeniti, cte. & cum ibi ingens nationum contra Hiero lymam bellum enarretur; videtur quod propter alicujus insignis viri mortem, talis dudaeorum planctus futurus est; inde eapta Oeeasione fuit opinatum, quod Judaeorum in ea expeditione Imperator erit ab inimicis occidendus. quem Messiae nomino

insignire placuit, ut plurimos ad dignitatem evectos sic nomi-. 3 natos

125쪽

toa TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

natos legimus, praeter Regem filium Davidis a nobis expectatum, quem Messiae nomine in toto sacro volumine s nescio qua providentia) significatum non invenimus , saltem non memini. At Sachariae verba a Luthero, & Johanne Calvinci commodius, dc verius de populi poenitentia explicantur pro iis quibus a lege divina defecerant; cum Judaei Christum nee Percusserint , nee malum aliquod inflixerint , sed Romani. Quid ergo: ob has, &similes conjecturas, clara . di aperta Prophetarum verba , derelinquenda sunt, & nova gentium

osmata amplectenda φNum. V.

Quod quamvis Messias revelaretur, ut nunc creditur, sua munera postea posset essicere. Quod neque aliquando fuerunt homines

sub Dei maledictione.

ADdit Doctissimus Vir, quod si Prophetae, ut ego exigebam , clare, & non sub figuris Messae munus revela sent; nil restaret quod Messias in suo adventu faceret, cuius proprium ossicium erat, divinam gratiam , dc coelesto Regnum hominibus enunciare , eosque Deo reconciliarer Quod si Prophetae praedixerint, non amplius necessarius foret

Messiae adventus.

Nihil solidum in hae ratione invenio, quia non est idem praedicere, quod ossicium Messias facturus est, ac id ipsum Oia

fietum facere : Non est idem, futuram gratiam ae reconciliationem cum Deo promittere, ae eam gratiam, ac reconciliationem consequi . dc emcere : An quia Propheta praedixit Deum Israelem Babylonis visitaturum, & in patriam reducturum, iam hoe amplius non restabat agendum y Deus promittit quod tempore redemptionis Israelis corda circumcidet; ergo eo tempore hoc non restat emetendum s Non ergo bene sequitur: quod si Prophetae praedixissent Messiam regnum Dei coeleste revelaturum, iam non ipsum faceret quando veniret: Imo neque aliquid inauditum praedicerent; eum antea David, Postquam omnes Prophetae frequenter regnum Dei futurum Praenunciaverint, divinis elogiis eius temporis. & Regni selicitatem eelebrandi r quidni ' hoe iam novum non erit, quando opere exequatur e Neque ideo quia praedictum, non restat amplius agendum. Posset quidem promitti filius Davidis, qui Israelem, & totum genus sumanum erat restituturus, & Deci

iis irato divina consequuta gratia conciliaturuS.

126쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. Io 3

Ait Doctissimus Uir in hoc paragrapho, quod nulla injuria fuit Israeli illata , quod Messas, quamvis ab hostibus non liberasset , miraculis , & portentis suam divinitatem asserens, eum ab ira Dei, & peccato liberaverit. Profecto ut Messias ab Israele admitteretur, &a Deo missus

crederetur, non necesse erat ea quae reseruntur miracula fecisse ἔsed alia a Prophetis clarissime praenunciata, ut Prophetia sensibiliter adimpleretur: videlicet , cum recepta a Deo potentia Populum congregare ex omnibus mundi partibus , Davidis thronum iam per tot secula dirutum, in pristinam, & mai rem majestatem restituere , omnes reges , & gentes ad Dei omnipotentis cultum , atque Israelis sanctum amorem perducere: Haec vere insignia fuissent miracula omnibus nota, quae a nemine in dubium vocarentur, in iuxta naturalem Prophetarum sensum effecta : tunc enim si sublimiora coelestia praestare posset, etiam faceret, quae ex praeactis quae revelata suerant,& exequuta, merito etiam crederentur, Sed praedicta a Pr phetis nullatenus emcere ; & invisibilia promittere , quae ab hominibus nulla experientia probari possunt, Israeli fuit omnino extraneum, & a fide quam Propi et is praestiterant satis alienum. Quod attinet ad miracula, infra latius disceptabitur. Quod Messiam esse, quamvis Israelem ab inimicis suis non Il-beraverit , neque in patriam restituerit , credere tenebantur Judaei, quia excellentius fuit eos a peccato, & ab ira Dei, a que aeterna maledictione liberare , quam ea omnino terrenaessicere.

Respondemus, quod non constat ex toto sacro textu illa ira Dei contra genus humanum , neque illa aeterna maledictio : n que memini in quatuor Evangeliis me legisse hoc secretum a Christo fuisse detectum t quare putamus id postea inventum ut aliis dogmatibus fundamentum substerneretur. Id vero claro

ex divinis scriptis liquet, quod Henoch & Elias vivi ad Deum

fuerunt assumpti: quod Patriarchae, Moses, & David, caete rique divini Prophetae, & ex popularibus pii, erant Deo benedicti, dilecti, & in hominum oeulis sanctificati; quod Domianus iubet Aaroni, & semini eius, populo benedicere; Et ponam benedictionem meam super eli, erunt benedictἱr Erisis fancti, coram me la die expἱationἱs: Et, Suncti sole quia sanctus es DomInus Deus vester: Dixitque Bilhamo : Ne maledisas populo , quia benedicIus es ille. Quae omnia aeternae maledictioni adeo contrariantur, ut neque Deus ipse posset ea componere : quia maledictio Dei, & όenedictio Dei eodem tempore eirca idem subjectum, suapte natura sunt incompatibiles , sicuti Deum hominem amare , eumque simul odio habere.

Jam video Theologos Christianos hic plurima congerere de cri G 4 mine

127쪽

xo TERTIUM SCRIPTUM JUDAEL

mine laesae majestatis infinitae. ideoque ad mensuram peeeat infinita malitia , iustitia divina aequam satisfactionem exigente, quam homo ob sui limitationem , & corruptionem praestare nequit. 5c caetera quae ex iis conseqummir: Sed hine Jc similia pro Christianis necessaria sunt, aliter non essent Christianit lia rael vero has theologias . sine fundamento in divina lege non admittere tenetur; sed constantissime eam servare, Deo ipso admonitus ne ab hominibus scientiam aliam discere audeat. me est vestra sapientia , hic est vester intellectus.

Num. VI., Quod quamvis praediceretur Messias ut Rex

coelestis , Israel nec animo deficeret, neque a Lege recederet: potius oppositum faceret.

Fosequitur Doctissimus Uir , quod omnia quae Deus Israeli

in lege promiserat non erant inutilia: ut ego pro inconveniente obieceram. Quia promittens Messiam, qui euma captivitate, Ec inde sequutis miseriis erat liberaturus, coele- se regnum oportebat non elare enunciare, scilicet cum Messia cruei fixo. ex coelo post resurrectionem regnaturo, sitis fidelibus non terrenam aliquam felicitatem ; sed perseeutiones, erucem , ut tandem his coelum consequeretur. Quem Messiam terreni carnalesque homines nullatenus optarent, de in obsequio , & legis divinae observantia non continerentur, ut essent tinus populus separatus, ut Deus pro eo statu intendebat; neque illis spiritualibus futuris allicerentur : fuit igitur Israeli maxime utile in iis umbraticis ritibus, & temporalibus promissionibus terrenique regni spe tune detineri, quousque tempore iam maturo , adveniens Messias secretum id revelaret, di quod in involucris suerat tectum . manifestum neeret, & Israel iam maturus facile resipisceret. An talis Dei summe veracis cautela . utilis fuerit Israeli pro suo Deo Messia agnoscendo. ut vitam aeternam consequeretur, ei fidem praestanti e Eventus ipse satis patefecit, qui non aliunde infauste provenit . quam ex observantia. Ac amore regulae quam tot encomith Deus extulerat. Ec in Lege , de Prophetis commendaverat: & si Dominus Israelis salutem expetebat, aetiis prudentis judicii foret ea media eligere pro fine obtinendo , quae eius consecutioni contraria non forent; maxime si intendens certo praesciverit quod ea media futura erant in causa.

ut non propositus, sed contrarius finis insequeretur.

Concludit

128쪽

Concludit Boist. Uir, quot ut Israel in afflictionibus in divina lege contineretur, bona terrena in ea contenta volebat divina sapientia ut constanter expectaret, usque ad Messiae adventum . quo illis minime concessis, tamen sublimioribus spiritualibus frueretur.

Poterat quidem faeissimo negotio utrumque Israeli praestare,& terrena bona , & sublimiora coelestia, ne Israel promissionibus sal eretur: praesertim cum spiritualia non nisi per fidem liceat experiri; quae certa crederentur, si ex visibilium promisi. sorum complemento sinderentur. Neque Israel in suis afflictionibus animo deficeret, si ei Messias promitteretur qui coeleste regnum, mediumque ipsum consequendi revelaturus erat , cum etiam nunc Israelis praecipua spes consistat in illa a Deo saepe promissa eordis circumcisione, & sanctitate pro vita aeterna consequenda, quod si praediceretur a Messia ut Dei instrume to efficiendum, nec populus contristaretur, neque divinam legem despiceret. Quomodo propter Christianisini crucem, si praediceretur, a lege deficeret, qui per tot secula propter eius observantiam mavult eaptivitatis extremae labores pati, quam Christianam fatis commodam libertatem admittere , di hoc non Messiae aut terreni Regni spe allectus, sed divinae gloriae. quam per legem se consecuturum credit, di semper antea credidit e Quis Judaismum profitetur tot cum laboribus, ut eorporaliter , fortasse post multa secula redimatur, aut Regnum te renum Messiae videat e Certe nullus, adhue insensatus: Sed quia credit se per legis praevaricationem in perpetuam abiturum damnationem, a quo aeterno exitio credit per legis observa

tiam liberari. Quod si Prophetae praedixissent quod Messias securiorem , & faciliorem modum , pro salute aeterna obtinenda erat adducturus, id maxime desiderarent, & amplecterentur, sicuti nune futuram cordis a Deo eireumeisionem, neque ideo a lege deficerent, sicuti per tot secula non defecere , nulla habita eonsideratione de selieitatibus Messiam secuturis. Hane veritatem ex antiquis , & pluribus nostri seculi Christiani Doctores agnoscentes Christum in mundum rediturum credunt, regnumque Israeli terrenum restituturum, & omnia quae Prophetae praedixere , realiter, & ad litteram adimpleturum , de satis diserte probant, nullam ex prophetiis quae ad Judaeorum futuram felicitatem spectant in Christo suum complementum habuisse: isti sunt Chiliastae seu quintae monarchiae prOPugnatores, neque pauci, neque indocti, neque Christo infideles ; Apocalypsis prophetiae valide innixi. Quod addit. Israelem per varias amictiones maturum ev sisse. de per legem praeparatiorem ad Messiam recipiendum rCerte non intelligo ; siquidem in omnibus afflictionibus a Pro-

129쪽

phetis admonebatur quod legem divinam servaret, quod erat unicum medium, quo in Dei gratiam restitueretur ἔ nunquam vero dixere , quod in futurum Messiam spem haberet, sed in Deum , ut ab inimicis liberaretur, & in sui gratiam restitueretur. Quod si aliquando de futuro rege loquuntur . non ratcontineretur in divina lege propter Messiam , sed de eo ut ei r-cumstantia aliqua redemptionis suturae, post multa commissa peccata, di eorum longissimam punitionem : Sicuti de summo Sacerdote, templo , Sc sacrificiis. Praeterea non bene intelligitur quomodo per exactam legis obtervantiam praeparabatur, ut Messiam qualis a vobis creditur admitteret: Etenim divina sapientia saepissime admonuit, ut pracepta , leges, ct ceremonias , in eo libro tune temporis seriptas , toto corde, π αnima obsiemarent semper, degeneratisne In generationem , cultu sem- poterno , relθὶone perpetua . tu on semen tuum , o semen semianis tu; , donee visus fuerIs super terram, dc hoc adhuc redemptionis tempore : Malachias Capite ultimo, & per totam scripturarum seriem. Talis fuit Israelis praeparatio ut facillime

Messiam agnosceret, qui totam legem, Praecepta , dc cerem nias , praeter ea quae a natura sunto relaxaret, di ut non amplius utilia, nee Deo grata reiiceret: Eventus id ipsum docuit, cum totus Israel praeter paucos, quorum indolem non novimus eum Messiam ut in praesens releeerit. adco , ut ait Doct. Vir, ut abjecto Istra ele Evangelium ad gentes ut crederetur rei currerit: Merito quidem novo dogmati non credidere Judaei, utpote a Deo fatis instructi, & praeparati variisque captivitatibus amicti propter divinae legis praevaricationen , adeo ut postea ei obsequentes in eadem lege perseverare maluerint, quam nova, & contraria dogmata admittere, sive Messias et to veniat, sive per multa annorum millia non venerit, aut si possibile esset, quamvis nunquam venturus esset, neque ea terrena redemptio corporalis.

Num. VII.

Quod per Evangelium verbum Dei non

clarius evasit, potius majora dubia enata,

nec Christus, quod sub cortice literae latebat, patefecit , sed

contrarium. Post vero ait Doct. Vir sine typis & figuris, quae sub legis

legis cortice latuerunt, Evangelium patefecit. Nunquam usque ad Evangelium verbum divinum tot dissicultates.

tot dubia, tot varias intelligentias perpessum fuit: Unde enim

130쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. Io

tot sectarum differentiae exortae, nisi ex Veteris, di Novi T stamenti diverso intellectur Cum antea sacra scripta sincere ab Israele fuerint intellecta; nulla nova secta in populum invectas praeter aliqua ad Dei cognitionem neque ad Legis essentiam pertinentia, quae depravato iam seculo emersere, di paulo post per divinam misericordiam penitus evanuere conservaturque populus per totum orbem dispersus adeo in religione unitus, ut iam nulla secta, nulla haeresis, sine rege, sine iudice . sine punitione pro transgressoribus; Sed unica ubique facies ecclesiae, unus intellectus, una fides. Sed a nascente ecclesia Christiana, quod fuerunt sibi eontraria Evangelia, ex quibus plurima iam diu fuere rejectat Nec desecere dissidia inter Apostolos, neque haereses sequentibus, usque ad nostrum seculis: Non quidem in rebus parvi momenti , sed quae ad Religionis essentiam pertinebant: Circa trinitatem , Christi divinitatem , aequalitatem , & conlii bstantialitatem cum Patre, personalitatem , humanitatem , corpora lem, aut sacramentalem praesentiam in eucharistia, in sacramentorum numero, & essentia , in baptismate , an de necessitate salutis, an non ita ' Inde Ebionitae, Arriani, Anabaptinae, Manichei, Sociniani , & alii plurimi sectarii, quorum hoc tempore non modica propago : sed quid de idololatria pa-pistica , quam ab Apostolis traditam totus Christianismus plus quam per mille & tercentos annos defendit, di nunc in potiore Christianismi parte perseverat, eaeteros de haeres convi-etiis asseverans. Unde igitur tot discrimina, tot sectae , nisi ex Ueteris & Novi Testamenti adeo diversa intelligentia. ut hos amaros fructus pepererit ρ Haec fuit perspicuitas, haec sine typis clara revelatio , ita clara ut hucusque a Christianismo non fuerit intellecta : adeo ut si Israel per tot secula ecclesiam Christianam ingredi voluisset , idololatriam papisticam amplecti

cogeretur, quippe nullus alius restabat aditus, nisi forte ad Manielieorum , vel Arrianoriam haeresim confugeret ; quae dita ficultas adhuc viget, donec Christianismum non unam . sed sibi contrarias ecclesias a principio , & nunc Israelitae viderint: Ergo Christi revelatio non umbras fugavit, non obscura Patefecit , sed maioribus confusionibus occasionem praebuit , ut singulae sectae absque malitia verbum purum Dei se habere glorientur. Hoc solummodo Mare . plane , di aperte, in quo omnes conveniunt sectae . revelatum fuit, nempe quod lex Dei Per Mosem promulgata, erat typica, umbratica, non amplius observanda , utpote figurativa, & iam post Messiam adventum nullius valoris , nec Deo grata, neque obsiervatu digna. Haec Christum edocuisse omnes conveniunt: verum in quatuor Evangeliis id haud quaquam legimus. quia si haec claredoeuisset,

SEARCH

MENU NAVIGATION