Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

148 TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

Contrariatur etiam Doctissimus Vir, doctrina, de sincerIt te venerando Episcopio, qui in suo theologico volumine quaestionem instituit: An Christus peccare Pollet Ibique concludit: Christum cum liberum haberet arbitrium, peccare posses voluisset; sed quod de facto nunquam velle poterat divina gratia emcace praeventus, dc ad bonum libere , sed infallibiter, determinatus. Est igitur istius gravissimi Doctoris sententia, quod gratia essicax non tollit libertatem ad oppositum, quamvis effectus , ad quem determinat, in desectibilis sit. Tandem quaerit Doctissimus Vir, in quo consistat haec gratia, quae voluntatem ita determinat, ut contrarium de facto minime usquam velle possit e Respondeo : me ingenue fateriistiti, divini secreti invincibilem ignorantiam : fortalle, quamvis Angelus essem etiam ignora item: Dicam ergo cum Augustino : quod interna , atque occulta . misas Γ posesiata, movet Deus homἰnis voluntatem : Sed talis est nostri intellectus natura . ut etiam inaccessibilia , comprehendere affectet.

Scholastici Christiani Doctores, quandam spiritualem qualitatem intellectui a Deo inditam, fortiter defendunt: pariter ac de lumine gloriae, quo intellectus creatus elevatur ad videndum Deum, philosophantur. Sed haec subtilia sunt, di sere in solis verbis sistere putantur. Uestri Doctores nescio, quam contra Pontificios sententiam tulerint. Nostri vero Theologi majore cum sinceritate hoc negotium tractarunt. Supponunt gratiam in genere esse, id quod Deus homini gratis, ex si lana bonitate largitur , ad hoc vel illud bene operandum : quod consistere potest , vel in doctrina , vel in externa persuasione, vel interna inspiratione, vel aliis, quae ad unum vel alterum

nostram voluntatem inclinare, atque movere queant. Haec eadem gratia, quae excitativa est, sussicienter, non estica citer determinans , cuique voluntas resistere potest, quando Deo placet, est emcax : cujus emcacia omnino dependet a praescientia Dei, qui certo scit, quibus mediis humana voluntas indefectibiliter movebitur ad volendum. Cum autem Deus hoc praesciverit, ea per suam misericordiam media largitur, quibus liberum arbitrium in fallibiliter, ad id quod Deus vult, moveatur: quippe Deus ignorare nequit quibus mediis voluntas

indefectibiliter ad id determinabitur. Quod adhue in hominibus experimur: qui prudentior fuerit media eliget ad alterius voluntatem movendam , quae pro illo fine fuerint aptiora: minus errabit, quam imprudens; sed potest aliquando falli, quia supra captum hominis est mediorum essicaciam praescire respectu alterius hominis voluntatis : sed cum Deus omni sciussit. quomodo in hac mediorum electione er orem committet e

Naee media in variis rebus consistunt, quorum aliqua a Docti LGO

172쪽

ΥERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. I p

smo Viro reseruntur. Peccavit David, & praescivit Deus, Nathane Propheta, ea proposita parabola, Davidem reprehendente , sc de commista crimine accusante, quod in fallibiliter futurum erat, ut David resipisceret, & toto corde dic rei r peccavi Domino: illa fuit efficax Dei gratia, mittere Nathgnem , ut Davidis peccatum iis verbis criminaretur; praeter alia interiora, quae nos non novimus: Essent abs dubio alia media , quibus Deus sciebat Davidem minime auscultaturum , quae nunquam essicacia forent. Peccavit Manasses, dc viderat Deus, quod neque doctrina, neque insipirationes , neque Prophetarum admonitiones pro ejus voluntate ad poenitentiam movenda , suffectura : Sed etiam praesciebat, quod si in captivitatem duceretur, de serreis compedibus in carceraretur, certo ad Deum poenitens, reversurus erat: Haec media per suam misericordiam praestitit, Ec ille oravit ad Dominum Deum suum, eumque exaudivit, de regno restituit. Aliis in morbis, aliis in restituta sanitate, aliis in paupertate, aliis in divitiis, aliis per internas inspirationas, per miracula, per plicuius exemplum. gratiae essicacia consistit I singulis, ut Deus praenovit, esse neeessarium , ut infallibiliter sequatur effectus , quem intendit : Sed hare certo cognoscere, supra captum hominis est,

atque etiam angelorum.

Prolixe satis huic oppositioni respondi, quippe essentialisitimum est nostrae disputationis punctum : dc ex dictis liquet, quod si Deus promittit, se sanctificaturum , emundaturum Israelem, cordis malitiam divina gratia, in bonitatem mutaturum , spiritum sanctum super eum effusurum, ut in viis semper ambulet, dc vivat; ut non amplius ab eo recedat. de hoe propter gloriam nominis suis : Non propter te, non propter is , Domus draelis : sed propter nomen meum, quod prophanath in tergentes : quod haec omnia erant non obstantibus populi peccatis : quod tune temporis filius Davidis futurus est Princeps in medio eorum, illeque semper eis in Deum: quod hoe videbunt, Ac plaudent omnes gentes: idque absque aliaque conditione Dominus praedixit, certo dc emcaciter eventurum, Oporistet vere, dc realiter contingere, ne divini verbi essicacia se

stretur.

Neque hoe solvitur dicendo i quod quia Christum non reγ- perunt aliter Judaeis evenit, ae expectaverant: Hoe enim est quod disputatur: an suum Messiam possit Israel non recipere, potius inhumaniter crucifigere e hoe probavi esse Impossibila supposito praeallegato decreto. Reeurrit Doctissimus Vir ad liberum arbitrium : Sed ego urgeo quod hoc omnino indemni, dc servato, Israel non poterit suum Messiam non admittere.

quem libere, sed infallibiliter recipiet: de tune gratia essicax, Κ 3 praeter

173쪽

aso TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

praeter internas inspirationes, & miracula, praecipue eonsistet in ipso redemptionis evidenti actu ex omnibus locis, & gentibus , eum Dei nomine in toto genere humano clare, δc magnifice exaltato , cum omnium nationum ad verum divinum eultum, suavissima adductione, eum Hierosolymorum , atque sacratissimi templi erectione: non enim poterunt Judaei negare , quod evidenter videbunt: Sicuti neque patres negare poterant redemptionem ex AEgypto , neque transitum per siccum mare: pro quo non est ad propositum recipere , vel non reeipere Messiam, quem si omnes gentes recepturae sunt , dc eo medio ad veram , dc puram Dei cognitionem, perduci, qu modo Israel non credere poterit ρ Erit enim ita evidens Messiae regnum Israeli, de caeteris nationibus, ut in dubium voeare non possint, quamquam in principio improbos, de Deo inimieos potentissime coerceat, dc de medio tollat. Neque erit tunc magna virtus Messiam agnoscere, de credere , eique ut regi obedire: quippe, de gratiae essicacia, dc redemptio evidenter effecta, ad contrarium populum . dc caeteras nationes, ferri

non patientur. Neque Deus aliquando sub dubio posuit. quod Messias esset recipiendus, sicuti neque quod redemptici Israelis a fide in eum aliquomodo depenὸeret, aut quod eius situs a Messia dependeret, aut in eo consisteret. Ideo Israel Evangelio, quod oppositum docet, fidem nunquam praestitit. Et hoe est quod in nostris Quaesitis petebamus: an hoe elare Probari posset ex Uetere Testam . ut Christiani nunc credunt e

Quod ritualia non erant praecise ut Israel ab aliis populis separaretur. Neque Lex neque populus propter Messiam, sed hic

propter populum ; ut ei

inserviret.

DIxeram, quod si Prophetiae de hae praesenti captivitate

nunquam intelligantur, ejus etiam nunquam Deus mentionem fecisset, maxime de Babyloni ea brevissimo tem- rore duratura. Respondet Doctissimus Vir, quod omnia quae ante Christi adventum praedicta fuere, unice ad Messiam δirigebantur , in quo suum complementum habitura erant: ideo Abrahamo insto semine omnium gentium benedictionem promisit , per

quod Messias mystice intelligitur. Quod circumcisio ideo praestripta, ut ab eo tempore populus ille ab aliis separaretur usque ad

174쪽

ad Messiam, neque cum aliis commisceretur: in quem eundem finem totam postea per Mosem Legem imperavit; ut semis per per circumcisionem promissi illius Messiae memores essent: sicuti per aliorum ritualium observantiam, aliarum nationum ritibus plane diversam , imo contrariam, dc se populus ille sieseparatus consisteret, ut quando Messias nasceretur liquido eonstaret , ex eodem populo, cui fuerat promissire, enatum fuisse: itaque & Lex, & populus non nisi propter Messiam, a Deo fuere stabilita, & constituta. Haec est Doctissimi Uiri responsionis summa , quam quasi praeludimn ad directam solutionem apposivit, quamque etiam per suas partes, scrutari necesse est: Primo, quod illud: in tuo semine &e. intelligatur mystice de Messia, non disputabimus, dummodo, ut facit, nobis concedit, quod ea intelligentia est mystica, id est , Christiana r & quod secundum literam Abrahami earnalis posteritas ibi intelligitur, videlicet Israel. Concedimus etiam quod Deus per eircumcisionem , postea per Legem Israelem a taeteris nationibus separari voluit. Sed pariter negamus, quod circumcisio, & Lex divina, non ob alium finem a Deo fuerint institutae, nisi ut Israel ab aliis populis separaretur: pro opposito stat tota sacra pagina. Primo quia circumcisio vel foedus est, vel signum foederis, quod Dominus pepigit cum Abrahamo; quod in eo praecise consistebat; perpetuo se futurum esse ei, & seminis eius in Deum: quod innumerabiliter multiplicandum erat; hoc est, nunquam Deum Abrahami siemen deserturum , aut abiecturum; sed speciali paterna providentia id gubernaturum, ut per tot secula iacit, & etiam nune miraculose facit. Non ut agentibus separaretur, sed ut veram , in verum Deum, fidem habere, signo illo ab ipso praescripto, protestaretur : Sicuti Christiani Coenam Claristi celebrant, & vescuntur, non ut ab aliis populis segregentur; sed ut suae fidei protestationem effigiant. Verum quidem est, quod per hoc signum etiam separabatur Israel a gentibus ; sed non erat praecipuus finis ipse s paratio, sed fidei in verum Deum signum ex initio pacto signia ficativum. In quo foedere de Messa venturo nee verbum reperitur; nisi mystica ibi disquirantur, quae nisi quis Christianus iam fuerit admittere nequit. Et quod Doctissimus Uir ait. ut semper in circumcisione promissi Messiae memores essent; esset quidem probabile si antiqui Judaei, vel praesentes in actu circumcisionis aliquam de

Messia mentionem secissent, cum tamen illis talis mentio , nee in mentem venerit , circumcisionis ratione : Negatur ergo,

quousque probetur circumcisionem in ordine ad Messiam fuisse a Deo institutam. Negatur etiam, quod Israelitae indelebile id

175쪽

1 31 ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

signum gestaverint ut eo ab gentibus separarentur, sed ut foedus eum Deo initum perpetuo servarent: Sic eris foedus meum rueame vestra in foedus perpetuum e Nee sufficeret credere in Deum Aoralia mi, si foedus id visibile irritum secissent r abycinia detur anima ejus ex populis suis. Hoc ita clare, & aperte dieit Deus, ut in alios lenius detorqueri non patiatur. Est etiam verum, quod praeter hanc externam circumeisionem , est alia interna , scilicet. cordis , quae si desecerit, illa minime sufficit ad salutem : pariter neque cordis circumcisio dari potest, absque externa, quae stabilitum fuit a Deo illius internae ei r- cuna cisionis foedere perpetuo. Idem fatebitur Doctissmus Uie in sua religione : an erit fidelis Christianus , qui veram fidem is habere glorietur, tamen externis a Christo praescriptis repugnaverit ' oui baptizari nollet, neque Coenam assumere ' Haee incompatibilia sunt, in Christum credere, eum amare, & suis Draeceptis non obedire : eodem prorsus modo de circumcisione liceat discurrere. Insuper neque Christiani Coenam capiunt.

ci baptiantur, ut ab aliis separentur sic neque Judaei per circumcisionem, quamvis utrique per haec etiam ab aliis populis differant. & segregentur. Quod addit Doerissimus Uir de Lege Mosis, quae tota dirige-hatur in Messiam , atque populus ea directione conservabatur, quousque ex ipsis Messias nasceretur ; satis Christiane dicitur. sed id nunquam probari potest ex Uetere Testamentor quia licet saepe Deus dixerit; hae facite, o eritis separatἰ ab omnibus opulis. non significat quod hic erat unicus, vel praeeipuus L gis scopus: Verum est quod iis ritibus separabantur Israelitae,

sta ut quid separabantur ne cum aliis nationibus confunderentur Non certe propter ipse mei separationem, quae sublimiorem finem respiciebat, scilicet ut estis Deo In populum, Deus eὶ in Deum I ut sanctus esset Domiso Deo suo : Deut. eap.

VIII. vers. I g. cap. IX. vers. S. eap. X. vers. I s. ut laedus cum

Abrahamo initum perpetuum foret: ut illud exequerentur mandatum , Sandri sole quia sanctus es Dominus Deus vestir: quia

Lex Domini immaculata, convertens animam , illuminans oculose non igitur dumtaxat ut separarentur a gentibus, sed ut Deum verum crederent, eum colerent, ipsique inservirent,

di siti adhaererent; talem quidem ea separatio finem habebat. Prosecto quod ille populus separatus viveret ab omnibus aliis

frustra Dominus tot praeceptis, & ritibus eum oneraverit, pauinea sussicerent, sicuti a tempore Abrahami, usque ad exitum ex AEgypto sola circumcisione separabatur. Sicuti etiam Mali metani, qui per undecim secuta , duobns, vel tribus praeceptis ab omnibus aliis nationibus segregantur, neque eis aliquando commiscentur: Sic posset Israel paucis, ab aliis populis

differre sDipiti od by Coos e

176쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 1 3

differre . & seperatus servari. Non igitur ea omnia pro tali fine necellaria putantur e & si tot non necessaria ; ergo flustra adhibita, nisi sublimiorem finem habuissent, qui in Lege fi quentissime repetitur absque aliqua Messiae facta mentione. Addit Doctiss. Uir, quod ideo populus a Deo servabatur, ut postea ex eodem Messiam enatum homines seirent. Sed ego crederem , quod Rex est propter populum . non tamen populus propter Regem I ita neque Israel fuit a Deo separatus propter futurum Messiam, sed Messias fuit promisitis propter populum ἔnunquam de eo fuit mentio facta in tota Lege, quia Lex non erat in ordine ad Messiam : de eo postea loquuti Prophetae, non ut de fine legis, seu populi, sed ut de eircumstantia redempti nis ex captivitate quam passurus erat, propter iniquitates suas. ac nunquam alibi facta ejus mentione ; quia si populus Legem

Dei servavisset, ut a Domino fuerat admonitus, neque captiavitatem , neque ruinam pateretur, dc summa cum felicitate in patria viveret, Quare neque Messias promitteretur, neque esset necessarius, ideo tunc dumtaxat promissus cum supposita captivitate redemptio ex ea praedicebatur, omnino contraria iis, quae Judaei in hoc statu patiuntur. Sunt extorres ex Patria, promittittit Deus quod revertentur I sunt sparsi , promittit quod congregabuntur ex omnibus locis carent sancta eivitate,

templo , dc sacrificiis I promittit quod haec restituentur ἔ sunt sub extraneis dominis, de regibus et promittit quod habebunt regem proprium, eumque filium Davidis, non quidem perversum, ut fere omnes Israelis reges fuere, sed sanctissimum. iustissimum, ut fuit David. Ecce nulla alia mentio facta de Rege Messia, nisi ut circumstantia quadam, sortasse praecipua, redemptionis Israeliticae, ideoque ut Deo, de populo in suot ministerio inserviat, non ut finis legis , vel populi, ut Doctinsim iis Vir iuxta Iir stianum dogma praetendit. Istis positis directe respondet Doctissimus Vir meae propotationi. dieens , quod omnes Prophetiae fuerunt usque ad Mes.sam, non ultra, quod eo advento iam Israel non erat populus Deo separatus, potius cum aliis gentibus in Christo commiscerierat divina voluntas, disrupto pariete legalium, quibus ab ipsis diu fuerat separatus : ideo de Israele post adventum Messiam,

non amplius Prophetae locuti fuerant; Israelis, Ac totius humani generis regimine, Christo concredito, qui in omnibus aeque regnaturus erat , ut unico populo, dc si quid praedicendum erat, Novi Testamenti Prophetis a Deo commissum fuit.

Ηaee omnia satis Christiane dicta sunt, sed probatu impossi- Quod Pr bilia. Quod Prophetae non ea quae post adventum Messiam . phetae Io-

eventura praedixerint, non admittimns: quia omnes tempora- cuti fue-les, de spirituales felicitates, quibus Israel perpetuo fruiturus runt do

177쪽

Israeleetiam post

redemptio. nem: quod in hac captivitate haec natici est etiam Deo chara

Omnes Doctores

Christiani

fatentur. in cunctis sectis

Quod non

Propter i

fidelitatem in Christum

daei.

11 4 TERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI.

post actam redemptionem , Elare, de dilue ide, omnes Propheistae praenuntiarunt. Quod omnes populi Israel aggregabuntur,

se venient de mense, in mentem , de anno, in annum adoratum Deum Jacon Hierosolymam , aperte praedixere. De glorioso, & sancto Israelis tune temporis statu quanta legimus in omnibus Prophetis i Et ouomodo credi potest . quod illud peris petuum foedus cum Patribus initum ἱ quod semper suturus erat suo semini in Deum, & illud Deo in populum , circumcisionis sanguine hucusque confirmatum , Dominus irritum fecerit, ut iam non amplius sit Israel populus dilectus. sed gentium sortunam tequatur; nulla pro sui conservatione , di fallite speciali habita providentia, quam perpetuam tot eneomiis, & toties promiserat, suis peccatis minime huic promissioni obstantibus. Sententia Doctissimi Viri in verbis implicari videtur: quia cum toto Christianismo sustinet, quod Israel dispersus substitit per totam terram , inter omnes populos iram Dei sustinens, propter Messiae necem, & propriam in eum infidelitatem: quod si verum supponatur, ut asseratur: inde evidenter sequitur, quod adhuc est peeuliaris Dei populus, S a caeteris per Legem separatus, ut antea fuerat: Si quidem adhuc specialiter a Deo punitur, & miraculose conservatur inter gentes . ut tandem divinae gratiae restituatur: quod utrumque omnes Christiani fatenture quare igitur de hac futura punitione non loquerentur, eum tam diuturna esset, & per tot secula duratura fRespondebitur forsan , quod propter infidelitatem in Christum, non eli amplius populus Dei, & tamen propter hoc erimen hae dira captivitate punitur. Sed ego quaererem, quare caeterae omnes nationes , quae nunquam Christo nomen dedere ;& quae dederant, &postea ab ejus fide recesserunt, Maho- metismum amplectentes, ut magna par Asrim, Asiae, & Europae, quae Christianissimae fuerunt, & ab ea fide penitus desecerunt, a Deo non captivantur, non disperguntur, non in abominationem habentur, ut populus Israeliticus ' Potius sua servant imperia , suam celsitudinem, e& potentiam, Christianorum provintias, integraque regna subjicientes, atque innumeros Christianos durissimo captivitatis iugo affligentes: in quibus regionibus Judaei parum minus, quam omnimoda libertate gaudent. Omnes istae gentes in eadem perseverant infidelitate . Christiano nomini maxime insensis, plusquam Judaei : quate isti propter id crimen perpetuo puniuntur, sunt in opprobrium, in abominationem omnibus gentibus: illis nullam , nee minimam punitionem sustinentibus f An quia omnes isti populi saniorem, & Deo magis gratam doctrinam observant quam Judaei Non credo Doctissimum Virum hoc respon-siarum , cum aliae genica, vel in Paganismo idololatrico hae

reant a

178쪽

reant, vel Mahometismum fuerint amplexae , quae eum divina Lege comparari nec debent, nee possiunt. Fortasse quia Iudaei Messiam occiderunt ρ Hoc vulgo sed frustra asseritur, quia nee totus Israel qui tune vivebat. Christum erucifigendum tradidit; sed illius temporis Judices, & aliqui ex iis qui Hieros

lymae habitabant: neque idem est in eum non credere, ac ipsum cruei figere : non crediderunt, qui per diversias regiones dispe si distabant, quia quam putabant falsam doctrinam, divinae Legi praeponere non aequum existimarunt. Posteri vero usque in praesens, adeo abest, ut tali crucifixioni assentiantur, ut neque eam certo crediderint, cum nullam ejus eventus authenticam notitiam habuerint: sciunt tamen ex Josepho, di nostris Antiquis, quod eo corrupto tempore, labente jam Republica. aliqui seductores. dc falsi Prophetae qui populum commovebant , fuerunt a Romanis variis suppliciis intersecti, quorum sequaces profugi per Samariam , Idumeam dc alias regiones, vagabantur: Sed nominatim de Christi morte, eertam hue ucque notitiam non habuere; quare iusta fuerit, vel injusta illius mors penitus ignorant; ideoque in eam nee consentire possunt, nee dissentire: Atque hoc iudicium ad Israeliticum populum,

ut iacet, Pertinere , nemo crederet.

Et ut evidenter pateat Doctissimo Uiro quod non ob hoc Pez- Ratio evia catum Istaei non est amplius populus Dei, nec plusquam alii dens qua infideles punitus , aliqua adducam, de quibus sui credo du convinci-hitare non poterit. Omnes Isiaelitae donec divinam Legem tur , quod observant, & eiusdem populi partem constituunt, captiVitati, non pr di ad eam secutis aerumnis , sunt semper obnoxii : hoc per se pier infide notum est: Sed omnes Israelitae. qui divinam Mosis Legem litatem Judeserunt, eamque ut apostatae abjurant, quamcumque, quam- daei captivis falsam sectam amplectantur, liberi a captivitate Israelitica vitatis aer evadunt, nullis postea Judaeorum calamitatibus obno ii: se- mnas pa- eundum suam fortunam divitias, authoritatem , & dignitates tiuntur. assequuntur: quorum posteri Judai eae infelicitatis, de laborum non sunt amplius particeps, sed ut sors dederit, sicuti cae terae gentes, libere vitam degunt : Hoc adeo certum est, ut nulla egeat probatione. In Turearum ditione, qui Judaei patriam religionem , pro Mahometica secta abnegarunt eadem

libertate ipsi , dc posteri, ae Turcae, fruuntur, de sui stirpis memoria adeo delitescit, ut inimici iurati Judaeis sint. Idem

in tora Africa, praesertim in regno Fecensi, tota Synagoga praeter eos qui martyrium perferre maluerunt , Mahometismum amplexa fuit; quorum Judaeorum posteritas, satis numerosia, populo non mo)o inimici, sed erudelissimi carnifices sunt, L vitarum, & Coanim cognomina adhue ferentes. In Hispania

qui Judaismum abnegarunt, di eorum posteritas, securissimam a

179쪽

gnam, non laboriosam . ut Israel, vitam degunt: Sunt quidem Principes, Ducos. Comites, Marchiones, Inquisitores, Clerici, Canonici, Monachi, dc Moniales, dc omnes diri Judaeorum per secutores. Hoc Clar. Dominus fatis novit de Paulo Burgensi rPrimo in civitate Burgi insigni Rabbino: postea clerico Episcopo Carthaginensi : post ei uidem Burgi Archiepiscopo; tandem Patriarcha de Aquileya: Rege Hispaniae mortuo, totius regni unico Gubernatore. Ex eius prole unus filius Episcopus Sego-vientis, alter Archiepiscopus Compo stellanus, alter qui patrem in Archiepiscopatu successit: major n tu Princeps, qui Marchio de Sancta Maria cognominatur. Quid de Nicolao de Lyra, de Senens , de aliis qui a religione pastim deficiunt f Sc quamvis plurimi neque Christiani sint, sed vere Athei, ad summas dignitates evehuntur, captivitate Judaica non amplius in suam , aut Posterorum mentem , revocata. Ex quibus haec confusio evidenter deducitur, quod Judaei nullam captivitatem patiuntur, nisi in quantum Populum Israeliticum per divinae Legis observantiam constituunt, a qua si defecerint, nee velint inter Israelitas amplius numerari, nullam captivitatem, nullos eiusdem Populi labores. periclitantur : sive Maho metani fiant, sive Pagani, sive idololatrae Papistae, sive omnino fuerint Athei: Ergo ut peculiaris populus a Deo adhue habetur, & speciali providentia ab eo affligitur, & ut affligat, dc postea redimat, divinitus conservat, ic separatum ab omnibus subsistere vult: quia si commisceretiir, non esset amplius Israel, quem post captivitatem a 3 se reduceret. Neque credibile est aut Christiana pietate dignum , asserere: quod Israel irae, dummodo divinam Legem relinquentes, quasvis fallas sectas admittant, non erunt ita exosi, ut captivitatis aerumnas pati debeant, sed quod saltem in hae vita feliciter degent, Prri alia sutura tota punitione servata , ut Mah m tanis, dc caeteris: Sed si divinam Legem observaverint, sicque sint adhue Israel itae, utpote deterioris conditionis, in hae, & in altera vita poenas luent. Quod si hoc affirmari non potest, se-utritur, quod Propter rationem, quam nos credimus, Israel ut peculiaris Dei populus hane eaptivitatem patitur, de a Deo conservatur, ut patiatur, dc secundum vestram sententiam, ut resipiscat, Christo fidem praestando : dc secundum nostram, ut perrectam Legis observantiam, de condignam poenitentiam ad Dominum Deum suum convertatur, ut dc ejus misereatur, de in pristinam, dc maiorem peefectionem suam ecclesiam perducat, toto genere humano a falsis sems, dc eultibus, omnino averso; de ad veri unius Dei puram cognitionem, & adorationem selici

ter conVerso.

Haee omnia prolixe scripsi. contra Doct. Viri propositionem;

quod Deus Dominus noster ira nos abjecit ab adrentu Messiae,

ut Disiligod by Coral

180쪽

TERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. I s

ut non amplius simus eius populus, bonus, vel improbus, &quod tota illa specialis providentia Patribus promissa, & per tot seeula executa , sicuti & Prophetarum praedictiones, non ultra Christi adventum respiciebant, praesentis de infidelitatis tur creditis in & captivitatis sui patimur) nulla adhibita praemonitione, neque postea saltem pro pianitione erga Israelem, ut suum peculiarem populum, partici2ri adhibita providentia , quam nullum ex Doctoribus Chrillianis negasse, legi: neque Paulus negavit , potius aperte concedit: Et Doct. Vir infra elare fatetur. Unde non recte ὸici videtur, quod post Christi adventum , iam Israel non est populus Dei : Est quidem, licet propter cominissa peccata criminalis p aut ut creditis, per infidelitatem punitus, &a Deo specialiter flagellat lis : quae punitionis providentia circa alias nationes Christo infideles a Deo non exercetur Sed in solo lsraele, ut populo prae omnibus sibi dilecto, & pro sublimiore felicitate miraculose servato : Sic dixit Deus quando filios Aaronis in Sanctuario occidit: Et is mRἱ proxImioribus sanct eabor. Sed cum verba ea Deuteronomii, & omnium Prophetarum Coacti Do- praedictiones, de causa istius Captivitatis, dc futurae redempti O- ctoresChrianis clare loquantur, de Babylonica aliqui, praesertim eX recen stiani textutioribus, intelligenda contendunt: hac praesinti nunquam in Deuteron. Veteri Testamento praedicta : quod in conveniens, ut vitaretur, depraesenti Israelem non esse amplius populum Dei, asserere coguntur, ne Captivit que de eo post Messam aliqua praedicta suisse , omnino dereli- te non in-cto. Sed dictu mirabile est: quod omnia, quae Deus de futura telligenia captivitate populi praenuntiavit, cum omnibus circumstantiis, reeenia absque figuris, sine hyperbole, in praesenti per tot secula e XPe--opi riamur: quod ante Christum per totum id tempus fuerit Israel nantur per divinam Legem ab omnibus populis separatuS: quia eo me- non alia reis dio, ut ait Doct. Vir ) Deo placuit uti, ut separatus consi stabat. pr steret usque ad Messiae adventum; dc quod post Christum Per fit,iendo idem prorsus medium, nempe divinam Legem, Israel inter Via. omnes gentes dispersus separatus existat: adeo ut Lege derelicta statim Judaei gentibus commisceantur: quod Deus tali medio pro ea separatione usus fuerit usque ad Messiam, quo eodem Populus maneret post etiam separatus ; credibile non est de infinita praescientia : cum non nisi ratione Legis, qua Deus eum separavit, Israel vestrum Messam non receperit , dc propter

eandem, nee nune eum recipiat, aut cum aliis populis com

misceri audeat. Et eum Deus dixerit se Israelem perpetuo semvaturum , & hoe fieri non posset, nisi Legem observando, de cum nunc per eandem in esse populi separati conservetur: Siagnum evidens est, quod Deus per eam adhue separari vult, quousque resipiscat, ut saepe praedixit. De quo statu nunquam fuisset admonitus, si Prophetiae ad eum nunquam pervenerunt.

Addit s

SEARCH

MENU NAVIGATION