Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Disputatio

de cultu inremo r spectu ria malis.

198 ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI.

Talia sunt in Lege, quibus homo ad angelicam vitam perduerretur, si recte servaret, quae in Evangelio minime ita explieite reperiuntur, ut in divina Lege per totum Pentateuchum , ma- ime Levis. eap. xl x. Adhuc idololatriae crimen vix in Evangeliis detestandum memoratur, aliquando in Pauli Epistolis, sed non eo ardore, dc efficacia quibus in libris Mosis ἐν nec alia plurima vitia, quae tunc maxime , in toto populo, imo in omnibus hominibus vagabantur. Nulla instit ita poena pro horrendis peccatis , s altem ut homines abstinerent punitione deterriti, quasi possibile foret omnes ex amore Legem servaturos. Et si Leges humanae necessariae suerunt ad turpitudinem coercendam ; quare non divinae instituerentur φ hae providentia hominibus relicta. Potius quatuor Evangelia tota sunt in Pharisaeorum, & Scribarum hypocrisi detegenda, & acriter criminanda : Recte quidem . sed multo maiora peccata tunc erant in populo: quippe deterius, absdubio, est furtum , stirprum. homicidium , erroneae opiniones , odia constantissima , quae tunc cum eommuni piorum scandalo patrabantur ; quam ecclesiasticos sanctiores velle coram populo apparere, quamvis suam distimulent malitiam, quo pro ratione officii, scandalum in Populo vitare possint: nec ideo hypocrisis excit sibilis est, sed peccaminosa, & absolute execranda . licet alia tunc fuissent deteriora peccata. quae amplius repraehensons indigebant. Tandem eum nihil persectius viderim in Evangelicis scriptis, eam propositionem de persectiore cultu a Messa introducendo, seu introducto, non sine divinae Legis ignominia concedere liceret. Verum tota Evangelicae doctrinae perfectio consistere videtur in ablegatione rituum Legis Mosaicae, ut sie Christiani omnino spirituales evadant: eum praeter id nullam aliam se habere maiorem spiritualitatem nobis probare queant: neque Deum ma-pis in spiritu eredere , & adorare , quam nos , gloriari debent, di noster, quem externum cultum appellant, non minus spiritualis cultus est, quam Christianus cultus internus, & extemnus, ut mox patebit.

Num. XI. Quod cultus externus , ut talis, est interno multo perfectior.

PRosequitur Doctissimus Uit ritualia eum moralibus subtili

ter eonserens, & aeutis rationibus, horum praestantiam extollens : primo, quod ritualia ex solo legislatoris arbitrio procedant, nullo In ratione naturali habito fundamento , quapropter Deus etiam aliquando ea violari permisit; non vero moralia, quae non nisi ex Dei sanctitate profluunt, ideoque

perpetua,

222쪽

ΤERYIUM SCRIPTUM IUDAEI. 199

perpetua : ut ille perpetuo sanctus est. Praeterea Lex ritualis Ec externa observantis animum minime purgat, cum Ze impii in iis ritibus exequendis maxime solliciti frequenter sint: Uerum Lex moralis non nisi pura mente, purgato animo, ex z-

qui potest, ideo per eam homo Deo gratus evadit. Respondeo: Quod Lex ritualis ex legislatoris arbitrio dumtaxat pendet, aliquando, vel in plurimum nullo fundamento in naturali ratione invento : Sed non ob id inferiorem pers ctionis gradum obtinet supposita legislatoris infinita sapientia,S bonitate: altioris potius, & sublimioris ordinis censeri debet : Si quidem supposito, quod summe bonus , dc sapiens Deus vanas S ineptas leges homini praescribere o equit; qua

tum nobis carum ratio magis abdita, tantum ad divinae sapientiae secretiam magis pertinere , oportet credamus: quod nobis

nec curiose . nee philosophice scrutari licet, sed obedienter eius imperio si ibi iei, quo nostrum amorem , & debitam reverentiam stimmo creatori praestemus: omnia quae nobis obse vanda proponit, sua infinita sapientia digna , valde bona, de Persecti lima, toto eorde credentes: sive ea possit, si vellet dispensare, sive pro aliqua occasione intermittere: de insignioris obedientiae est ea observare, quam quae a Deo etiam imperata in ratione nostra fundata invenimus ista siquῖdem etiamsi Deus non itissit homines scirent, & observare possent, ut plurimi ex Gentibus nullo ad Deum habito respectu secerunt, honestitatem , & omne rectum amantes . ut Stoici, de alii Philosophii

Quid ergo quod id , quod se ipsis, si vellent, fecissent Juὸaei.

a Deo ita magnifice imperatum , etiam fecerint, cum naturaliter bonum esse cognoverint f Verum cultus externus a Deo praescriptus , ut talis est,

utrumque essentialiter includit ut Doctissimus Vir etiam fatetur J Sc internum moralem in solo spiritu consistentem , dc

actu ira corporeum in Dei obedientiam , & amorem , elicitum, qui eum internum cultum testatur, perficit. & opere exequiis tur , ideo utramque perfectionem continet. Ex quo evidenter colligitur, non solum, quod non est interno imperfectior. cum eum etiam includat, sed multo magis perseeuis, utpote etiam corporaliter, per Dei reverentiam, & obedientiae executionem, eam perficiens.

Persectissimam ereditis legem Evangelicam , quae tota in spuritu sistit, persecta est fides in Mediatorem, qui passus fuit,

di pro omnibus mortuus: Sed Sacramenta , quae corporalibus signis, de externis actionibus exeutiuntur, persectiones sunt eiusdem legis. eiusdem fidei: imo persectiora uuatenus eandem fidem includunt: ut Sacramentum Eucharisticum, de Baiapti sina ; quae si veram dc spiritualem fidem non incluserint, iam N in non

223쪽

aoo ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

non erunt Sacramenta , neque gratiam conserent: & qui eas actiones externas Indisne , id est , si absque fide . 5c earitate fecerit, judiciamssibi manducat.-bdis. Hie enim cultus externus est, sed internum supponens, & includens, aliter non erit cultus externus a Christo praescriptus, sed fictilius, divinum simulans. & nullatenus divinus. Pariter divinae Legis cultus externus a Deo Israeli praetcriptus, si in solis externis actibus sistat. non est cultus legalis , sed prorsiis humanus Deo abominabilis, est turpe mendacium , quippe iis externis actibus . quibus Deo placuit, quod sui amorem . dc reverentiam , homo testetur, indigne . & sacrilege abutitur : ea simulans , quae prorius non habet. dc internam malitiam eultu a Deci pro sanctificatione statuto, tegere eredit e contra quae saepissime Dominus irascitur, & talem hVpocrisin per omnes Prophetas

criminatur. Isalas Cay. LXVI. vers. Luἰ jugulat bovem. ac si percuteret virum , quἰ χm Iat parvam pecudem, as si δε- costaret eanem : qui seri munus , ac si sanguinem porc., qvi adolet thus: ac se muneraretur Molum : Etiam ἰm eligunt vias

suas, o abomisationssus anIma eorum delectatur. Conabantur quidem luas ammae abominationes occultas facere cultu divino abutentes, sed non erat divinus cultus. sed profanus , dc sacrilegus. Non igitur licet talem appellare cultum externum quem Deus mandavit: Ille enim hominis animam non purgat, neque sanctificat; maxime alter. qui internam pietatem si ip- ponit, & testatur, quo cultus divini rationem induit: quem si homo, ut a Deo exigitur, effecerit, nil ei ad summam felicitatem eonsequendam deficiet, quae in sanctitate vere eonsistit. Ego non ex me assero , sed Dominus i pie aperte promittit: qui postquam omnes immunditias corporales, Ie recenset, & prohibet , concludit: Neque abominandas faetilli anἱmas vesras ulla bes a , aut usta ave , aut udo . quod premis terram . qua

deer vobis. ut Immunda habeatis r sed eritis muI sancti. quo sanctus ego Dominus , quἰ doeresi vos a relisuis populis,

si estis mei. Ecce, Doctus me Uir . ' non solum praescripsit Deus externum cultum Israeli , ut separatus ab aliis populis subsisteret, sed, ut per elim sanctGearetur. quod in plurimi glocis etiam repetit. Et eritis sancti, quia sanctus es Dominus Deus vestir. Si igitur cultus externi actus ab impio eisiciatur, non est cultus legalis, ut dixi, sed sacrilegus; hune potest quicumque etiam impius operari, & in eum sunt improbi maxime proni: Sed quid divino externo cultui, cum his externis actionibus f Hae quidem suapte natura indisserentes sunt, saltem quantum nos possiimus intelligere ; quia aliquid nobis occultum iis inest , quod altioris perscctionis est , Deo λli notum , S sitfseiens, ut dignum fuerit divino decreto. Sic credere sanctius est, Disjtig Cooste

224쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAE L dior

est, & rationabilius, quam quod infinita ea sapientia tot leges commendaverit. nil in se persectionis habentes, quod idem est , ac vanas , dc se ipsis omni sanctitate destitutas. Si e puta re oportet . quamvis in plurimis eam intrinlecam perfectionem intelligamus. Minus quidem intelliguntur musteria Christiana,& tamen creduntur, quia Deus ea credere iussit, ut putatis ἔsint se ipsis indifferentia, tamen ut a Deo exiguntur . effecta adeo divina sunt, ut hominem sanctificent, non quovis sanctitatis gradu, sed sublimiore, ut Dei ipsius infinitae sanctitati. quantum fert natura creata, hominis sanctitas similis evadat: Eritis sancti quia sanctus es Domisus Deus vester. Postunt etiam moralia absque Deo , de sine interno cultu fieri, ut supra de recta naturaliter operantibus, dixeram. Sed praeter hos, etiam improbi virtutem simulando, eius amismorales frequenter exercent: & proximo subveniendo, putilio . dc viduae in necessiatibus pie aeeurrendo , de iustitiam unicuique tribuendo : Haec etiam adhue athei absque hypocrisi

exercent, qui nullum alium Deum , praeter virtutem, reverendum , dc amandum, sibi proposuere. Restat ergo eultus interni vera, in fallibilis, dc fictioni minime exposita ratio, in amore Dei, qui fidem , dc spem in eum, & caritatem in proximum includit, Caeteri vero actus morales fallaciae sunt expositi, di ut se eum divinae Legis externo . vel interno cultu non minus incompatibiles , quam caetera alia ritualia, si absque fude , Zc caritate efficiantur.

Num. XII. Cultus externus non minus Deo gratus ,

quam internus.

Wrum ex praecedenti discursu audio Doctissimum virum,

qui statim insert: Ergo talis cultus externus, ut a De praescriptus, quamvis sanctus etiam sit, non est ita perfectus ae internus. Respondi r quod cum externus alterum in eludat, non potest esse minus perfectus, cum interni pers ctioni novam insuper addat: maiorem Deo reverentiam in actu

exercito i ut dicunt Theologi ) praestando. Ideo die bant nostri antiqui magistri in Misnah. Dedis Deus Israelἱ plurima pracepta, ut magis mereri possent plurimis actIbus amorem is

obedlantiam exercentes. Est enim externus cultus ut a Deo ΡΟ-ssulatur interni cultus maxima perfectio. Hoc aperte constare potest, siquidem nunquam internum cultum Deo placuisse legimus, absque aliquo externor quippe homo spiritu . & eorrore debet Deo inservire . ita ut quod carnis ei inest, quodammodo spirituale etiam efficiatur. Sic clare colligitur ex sacris

N s literis.

225쪽

ffodi ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

literis. Statim in mundi primordiis Abel saerificium obtulit Deo gratissimum: sed Cain etiam absque interna pietate . a Domino non acceptum. Quis dubitat quod Adamus etiam obtulisset . a quo filii didieerint e Postea Noe arcam deserens non solo cultu interno Deo iustas grates rependit. sed oblatione, quam Deus in suavissimum odorem admitti: & neque

Adam , ct filii, atque Noe eum externum cultum exercebant,

, ut ab aliis populis separarentur, qui non extabant; ud ut Deo creatori grati fierent. Postea Abrahamus sacrificium obtulit, ct quando a Deo iussus filium sacrificare instituit, in execulio ne impeditus, ne tam divinus actus frustraretur, arietem ab ipsb Deo miracii lose missum obtulit: unde quam gratus ei sitierit externus ille cultus, evidenter apparet: ut qui posset Abrahami fide , & obedientia contentus, non amplius ab eo exigere, neque victimam aliam pro sacrificio ministrare : Sed placuit Deo, ut piam Abrahamus, quam lacrificandi intentionem habuerat, opera externa exequeretur, ut internus, quem

servabat, cultus amplius perficeretur. Labenti tempore, Ita raele innumere multiplicato, atque ab hostibiis liberato ; non solum circumcisionem, quam Abrahamo dederat, commendavit ; sed sacrificia praescripsit, quae sibi non minus grata fore promisit, quam fuerant tempore Abelis, Noe, dc Abrahami. Ex quibus sequitur non solum per Legem, sed omnibus seculis praecedentibus, Deo placuisse externum aliquem cultum , Per quem internus perficeretur; aliter frustra a sanctis viris efficeretur , fortasse a solo lumine rationis exorto, cum nulli bi con-sset misse a Deo praeceptum, &si se est, sanctitatem intrinsece habere, fateri devincimur, cum in gloriam creatoris a natura ipsa profici statur: ut homo non ut anima. sed ut homo, qui ea & corpore constat, opera efficeret Deo suo gratissima, quae corporeitatem insequi necesse erat.

Num. XIII.

Respondetur objectioni Doctissimi Viri, quare Deus possit externum cultum

derogare.

SEd maius negotium facessit Doctissimo Viro respondere ad

objectionem , quam huic doctrinae acute satis opponit equod moralia, seii cultum internum Deus nequit abrogare, eum ex sui ipsus anctitate profluat: potest tamen ritualem, non modo pro aliqua occasione intermittere ; sed in perpetuum abrogare, si velit, quod & eno concesIeram in praecedenti scripto. Sed quod etiam additi, quod quamvis Deus possit, si vellet, tamen non volet i quia jam decreverat in Lege se nunquam

226쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 2οῖ

quam abrogaturum. Hinc majorem prosectionem inesse infert cultui interno, quam externo, siquidem potest, si velit eum Deus in perpetuum abrogare: neque id Deum non facturum constat ex sacra pagina. Acuta quidem ratiocinatio, sed quae in sacris literis non magnum findamentum habere videtur: cum Deus de utriusque praevaricatione aeque offendatur. Sed quidem ex ratione etiam disputamus : iuxta naturalia principia respondere expedit. Dico igitur, quod Deus potest cultum externum , quem Praescripserit, si velit, abrogare, quia est persectior cultu interno; imo quia est summa interni cultus persectio. Haec propositio fortalle dura videbitur Doctissimo Viro, tamen ut examinata fuerit . eius probabilitas clare constabit. Est enim cultus internus suapte natura, dc simpliciter bonus:& bono contrarium , Deus utpote infinite sanctus, & bonus . velle non potest: unde omnia moralia Deus semper, dc absolute vult, quia in se ipsis bona sunt, dc iis contraria sunt neeessario mala , in quae divinam voluntatem ferri omnino implicat. Uerum est etiam , quod Deus iuste ab homine exigit, quod perpetuo bonus sit, quod rectum prosequatur, di ab omni rectitudini opposito penitus abstineat: Hic est enim eultus internus. Sed non exigit Deus ab homine . quod non solum bonus sit, sed etiam persectissimus: non ab eo summam persectionem expostulat: quia neque eam homo novit, neque media habet. ut assequatur ; nisi a Deo gratiose concedente , edoeeatur, dc talia media receperit, quibus ei, quod fimpliciter bonum est, maior perfectio aec restat: ut sie homo non solum bonus, sed persectissimus evadat, erga Deum, & proximum. Cultus in-rernus hominem absolute bonum, rectum, dc Deo graium eo nis1lituit: hoe non tollit, quin ad maiores persectionis gradus ascendere, non possit, ut si prae aliis Deo sanctior, de magis gratus. Ab omnibus hominibus Deus rectitudinem, seu interis num cultum exigebat , sed ab Israel e maiorem illius cultus perfectionem per ritualia adquisitam , ut sic esset sanctus Domino Deo suo : siquidem internum cultum aeque ab Israele, dc aliis omnibus gentibus exigebat, in ritualibus dumtaxat posito, pro maiore perfectionc, discrimine. Igitur hanc majorem perinsectionem praestat e ultus externus, ut supra explicui, quatenus internum opere exequitur. Quod si hominem non amplius perficeret, frustra a mundi principio exerceretur, dc Deo placeret, ut late probavimus. Est ergo interno cultui addita persectio , siquidem ille in amore, de reverentia Dei consistite Geis e eum amorem , dc reverentiam, cum obsequio, dc obedientia , externo opere praestat, Ac attestatur , mentalem eum culintum , quem supponit, pro viribus perficiens, dc quo plures

obedientiae

227쪽

obedientiae actus effecerit, quibus Deum te vereatur, eo magis in obedientia, de reverentia creatoris se exercet. dc persectior

evadit: quia sicut ex pluribus actibus habitus ingeneratur: ita actibus non elicitis, habitualis amor, de reverentia in dies diminuuntur : ut in omnibus artibus, Zc scientiis liquido experimur. Hane enim maiorem persectionem, seu eam consequendi meis dium, poterit Deus, si velit, abrogare: quia ejus oppositum non est quid positive malum ; sed privatio maioris persectionis ipsius boni: ideoque cultum externum, quia non est bono conistrarius , sed impersectiori oppositus, potest a Deo vel non homini praescribi, vel praescriptum abrogare , si velit, sua sanctitate indemni: non tamen internus, qui simpliciter bonus est.& malo absolute contrarius, & persectionem cultus externi in sua siubstantia , seu natura . non continet: ideoque ipsi solum contrariatur, sicut imperfectius . periectiori: tamen externus. utpote interni persectio, eum in se continet, ut subiechum. quod persectius denominat, ut perficiens suum perfectibile. Quod si cultus externus interno additus non fuerit, ut eius Perfectio , iam ille externus, haudquaquam cultus est, sed vana hominis superstitio, Ac hane appellare eultum Dei externum ab eo praeseriptum , impium est, Fc a veritate alienum, eum eo Deus minime colatur, sed maxime, ut ipse saepe dixit, offendatur. Eam ob rationem Judaeorum ieiunia execrabatur, dicens r Sunt ne hae sejunia , qua ego a vobis relao , ab nere a etabo p cte. Si e etiam faerificia, sabbata, Ac alias festivitates abominabatur, quippe sub cultus divini spe ete, his abutebantur ; quapropter nunquam dixit. Sabbata mea , festahates meas, sacrificia mea, quando haee omnia iratus rejiciebat; Sed . Sabbata vestra , oblatisnes vestras ; quia ut ab ipsis fiebant non erant cultus divinus externus a Deo ipsis praescriptus. Hucusque naturalem rationem aliquomodo consulere Placuit ; sed sacra litera non minus hune discursum firmabit. Deus fuit in primo mundo sola lege naturae, quae in cultu interno consistit, contentus, solam vitae innocentiam, δc recti tu dinem ab hominibus exegerat: tamen fructum eum Adamo prohibuit, ut saltem in aliquo externo cultu genus humanum obediens, internum exerceret, atque perficeret. Post diluvium Noe 5c filiis praeceptum dedit de abstinendo a sanguine, quod ad externum cultum plane pertinebat. Quod praeceptum in quocumque sensu consideretur, ad maiorem hominis persectionem datum fuisse , Doct. Vir fateri devincitur, Ac quod per illud cultus internus Noe, S posterorum obedienti lim perficiebatur: pariter de circumcisione Abrahamo imposita discurrendum . non siolum pro separatione ab aliis populis , sed foederis in tot Deum. 5c suum semen perpetuum , dc indelebile signum. Postea Di sitirco by Cooste

228쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. aos

Postea Israeli omnia legalia praecepit, ut in eorum observan- Cultus ex-tia populus Deo sanctus esset dc caeteris OmnibuS populi Perse- ternus, ut-ctior. Vos asis gens laesita , vos sis gem sapiens: Oc , Lua pote interis gens, qua habeat juricia jusa sicut vost Potei at quidem , di ni perse

Noe , di Abrahamo, atque liraeli eos Gillus eX ternos Non Prae- ctio, potest

cepisse, quippe inde nullum positivum malum sequebatur Dei a Deo de sanctitati contrarium : Sed voluit quod Abrahamus Persectior rogari vel fuisset, quam Noe, ideo dixit illi statim post praeceptam cir- noa praeci-cumcisioneni; esto perfectus: & Noe Plusquam qui in natu ae pir inier- lege vixerant: Sed non potuit Deus Velle, quod a rationalis nus nequit, naturae rectitudine deviarent: hoc quidem esset Positive malum, quia sint di bono oppositum : illud sola majoris perfectionis privatio. plicitet est Et ut hoc intentum, sicuti aliquando soleo in firmius eVadat, bonus, ma

ex Evangelio etiam fundamentum astumam. Non ne concedit te apposi Doctissimus Vir, quod doctrina Evangelica omnes praecedentes doctrinas divinas perficit; imo quod est earum summa persectio ' Maxime quidem : Tunc inquiro: an pollet Deus, si voluisset, neque in mundum venire, neque eam doctrinam homunibus praeliare , sed eos in Ibio cultu interno, qui omnibus fuerat lex communis, perseverare velle e Hoc negari ncm potesta quippe libere voluit Deus hominem per filium suum redimere. ει caetera suerunt redemptionem comitantia , aut siubsequentia. Praeterquam si Adamus non peccasset, doctiores Christiani su- sinent, verbum non incarnandum sore : & quovis modo quis opinetur, hoc verum est, quod potuit Deus libere, haec omnia ad Evangelium pertinentia , non fecisse. Quod amplius probatur: quia per tot secula non fecerat, usque ad tempus Meiasae praefinitum: ergo nec eo tempore, quo eam doctrinam nondum dederat, neque etiamsi nunquam dedisset, aliquid de sua infinita bonitate , & sanctitate, detraheretur. Tamen nul Io tempore, vel suspendere internum cultum , vel eum differre, vel non velle potuit: ergo quia interno cultu, & moralibus omnibus, Evangelica doctrina perfectior est, seu cultus interni summa persectio , potuit a Deo sua sanctitate indemni, Permulta secula non praecipi, vel nunquam dari: S illum nee minimo temporis spatio non velIe potest. Sed quare hoe e nisi quia Evangelica doctrina est summa persee io, absqua posset homo interno cultu simplieiter servato, esse Deo gratus, quia perfectioni Evangelieae oppositum . non est malum, sed maioris perfectionis privatio : Sicuti illud Evangelii: Vende omnia, qtia habes: Persectius esset, sed ad salutem non necessarium. Quod idem de enitu rituali a Deo in Lege praescripto, respectu

interni, putare oportet, quod hunc Deus nequit abrogare,

utpote simpliciter bonum ; illum vero maxime , si volet, ut majorem istius persectionem.

229쪽

αo6 TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

Probatur Sed totum negotium consistit in probando, quod Deus dixe-

Deum di- rit se cultum eum externum nunquam mutaturum , & iure Do-xisse, se ctissimus Uir textum a me exigit, in quo Deus talem perpetui- nunquam talem promiserit. Sed Primo rationem consulamus, quae di- externum vinae naturae, quod sanctius, dc persectius est , concedendum Legis euu suadet. Nunquam Deus de maiore perfectione aliquid detralis tum muta- re consuevit, nec suam sanctitatem decebat, cum persectissiturum. Ibi mum plus ei placeat, quam perfectum, di cum ritualia in te de Legis no cultui non opponantur, sed perficiant: quare ab eo abstine- perpetui- re homines voluisset f Profecto sacrificia interno cultui non ad-tate. versabantur, si recte celebrarentur, juxta Dei monita : an abstinere a sanguine, an circumcidi, an sabbatho Deum mundi conditorem sancta quiete laudibus, ct hymnis confiteri, sunt contra cultum internum t An iste perficitur per permissionem

cubandi cum menstruata: aut proximo pecuniam scenerandi, aut relictas spicas, de uvarum racemos, Pauperibus concedendi, de alia plurima non faciendi, quae summa sapientia & bonitas decrevit, Dei di proximi caritate plena φ Ideo Abrahamo circumcisionem praescribens Detis praeceptum Noe datum de abstinendo a sanguine non derogavit: neque haec duo praecepta, quando MOsi legalia caetera praescripsit: potius ea temper servari iussit, quippe a majore persectione ad minorem Deus descendere non solet. Profecto quod aliquis ritus a Deo praescriptus, sit cultui interno contrarius, asserere, impietatis excit sari nequit. Sicut nec negari potest omnes eos ritus, & iudicia Israelem perfecisse. siquidem per eorum observantiam sanctificari, Dominus ipse testabatur. Qualis ergo erat sanctitas interna, quae in eorum abrogatione consistebat e quasi illa . quam Christianam libertatem appellatis , aliquid interno cultui persectionis addiderit. Quod vero tale iugum divinum gentibus necessarium non esset, non inficias ibo, cum neque ipsae aliquando sub eo fuissent: Sed Israel quare ab eo ut inutili liberandus, quod non ut supplicium . sed in sui amam utilitatem , ut mente, & corpore Deo suo fiasset addictus, praescriptum fuit euuantum ad textum, quem ex sacris literis Doctissimus Viea nobis emagitat, in quo Legem perpetuam fore Deus enuntiaverit. Respondeo verum esse , quod pro eius cultus perpetuit/te Dominus ea phrasi non utitur, qua sua aeternitas signifieari solet: Siquidem creaturis aeternitas nullatenus adaptatur, sed soli Deo, qui per suam essentiam existit. Uerum tamen pro perpetua Legis duratione respectu Israelis, qui aliquando eum modo finem habebit, utitur sacra littera omnibus phrasibus , quibus absolute constet, Deum nunquam derelicturum suum populum, neque quam dedit Legem mutaturum, praecepta,

iudicias

230쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. et o

iudicia, atque ceremonias: non oportet hie omnia loca adducere , cum frequentissime in sacra scriptura reperiantur , videlicet : Ea servabis tu, o filii tui, ct silii filiorum tuorum e Sempar, tu. Θ semen tuum, is semen semisis tui; in perpetuum, de generarione, in generatisnem: cultu perpetuor retiagιone perpetua, foedere perpetuo. Qua eadem perpetuitatis v ce in rebus , donec mundus perseveraverit, duraturis utitur divinus spiritus : sit unieus locus mere quasi in exemplum. p. v. vers. 22. Luἰ duposui arenam terminum mari statuto perpetuo , quod non transgreditur Sicuti hic statutum perpetuum, non aeternitatem significat, sed immutabilitatem, quae creaturae secundum suam naturam debetur : ita de divinae Legis duratione semper divinus spiritus Israelem alloquitur : quod ut nemo tergi ersari posIet. Legis durationem non usque ad alicujus mortem, sed juxta Israelis vitam . subsistere voluit, dicens , quod eam observaret, Donec vis; fueritis super terram. Nec erant alii termini, quibus Legem per pstruam fore significaretur , cum donec Israel subsisteret , Legem duraturam, eamque servari praeceperit. Nunquam vero usque ad Messiae

adventum dumtaxat Legem duraturam admonuit: neque Verbum aliquod protulit, ex quo eam aliquo modo mutandam esse infirmaverit. Hoc nostri adversarii probare tenebantur: quod etiam faciunt, sed inani labore verbum Dei in alios sensus detorquendo: nec alio modo possent, cum textus sacer clari iasimus sit, adeo ut Doctissimus Uir etiam fateatur, quod De iis

voluit, ut haec abscondita suissent , Judaeis, usque ad tempus

Messiae r quomodo igitur ex sacro textu convinci poterunt ad

oppositum . nisi prius Christiani fuerint , & novae revelationi fidem praestiterint ρQuod vero Deus templum suum destruxerit, & Israelem ex

terra Κenaham extorrem secerit, quibus plurima legalia erant

annexa: nil contra nos convincit: di eos ritus nune omittentes divinum etiam Legis praeceptum observamus : idem qui in templo Deus sacrificare iussit; etiam extra templum abstinere, severillime praecepit, quod per totum mundum dispersi eo stantes servamus r sicuti Populus Babyloniae secerat, de in eadem , quae Per tot regiones perseverat, captivitate, ab iis quae Templo. dc ei terrae erant annexa, secundum Dei Legem, ad quam semper tenebatur abstinuit: hoc plusquam per D. annos ante adventum Christum.

Sed eximia perpetuitatis Legis probatio deducitur: quod In omnibus captivitatibus maxime post redemptionem, & Messae adventum, ritualia Deus observari iussit de quod & sacrificia, ct caetera omnia restituenda sunt. Quibus Christiani interpretes respondent, quod Deus in iis omnibus locis figurate loquitur a

SEARCH

MENU NAVIGATION