장음표시 사용
231쪽
quitur. & quod omnia spiritualiter, ventura sub rituum cereis monialium umbra , rudi populo proposuit non vero Graecis, di Romanis majori intellectus acumine praeditis, seu melioribus legibus dispositis, di praeparatis haec tamen est solutio quaedam, qua verbi Dei sinceritatem effugiunt: Sibi hoc sufficit. sed pro Israele nil habet efficaciae. Sufficit quod clare
Deus nobis mandaverit, quod in omni captivitate Legem servemus, ut iacet, nec addendo, nec aliquid diminuendo , ergo in hae captivitate id ipsum nos praeliare oportet. Sufficit etiam, quod post nostram redemptionem praedixerit, quod omnes, vel ex omnibus gentibus, ibunt Hierosolymam Deum lacob adoratum , quod sua munera ferent: quod festum ta-ernaculorum nobiscum celebrabunt, atque plura similia. Ut quid ergo umbratice dictum eredemus . cum Deus Per totam Legem frequentissime iusserit eam semper observandam fore adhuc post persectam redemptionem , imo quod tota redemptio ab ejus observantia dependebat.
Quod Praecepta Decalogi persectissima flant.
UT probarem persectiorem cultum non posse a Messia introduci . quam quod Deus Israeli praeceperat , addidi, quod praecepta decalogi cunetam moralium continent persectionem, quibus pro vita sanctissime degenda, nil addi potest, nec necessarium est: nisi siqua eorum explicatio , qua ad individualia descendatur: qua ratione omnia moralia . quae excogitari polliunt, in Levitico, & aliis Pentateuchi libris plene explicita fuere. Haec magnificis verbis me disseruisse ait Doctissimus Uire sed sub dubio reliquit, an perfectior cultus dari possit, quam decalogi praecepta φ Non ausus est id asserere, tenebatur tamen me docere, in quo consistat ille persectior cultus moralis, quem Evangelium adduxit: & in quo praecepta decalogi superaverit: Sed non sucit, ideoque eam majorem perfectionem agnoscere nequeo , quouique melius erudiar. Nerva mandata, dicebat Christus: ergo sufficiebat ad summam persectionem servare mandata ; siquidem quod addidit,
venda omnia qua hales, ad severiorem vitam conducebat, non tamen ad perfectiorem Legis observantiam : Ideo nemo Christianorum id consilium exequitur, nec Prorsius tenetur.
Quid David & eaeteri Prophetae intendant, quando videntur ritualia aliqua spernere, ex eorum contextibus facile liquet: criminantur Disjtig Cooste
232쪽
eriminantur quidem Judaeos de eorum abusu , quae, utpote ad divinum cultum pestinentia, internum ineludere debebant; sed absque eo praestabantur , dc a divino cultu erant alienarquasi Deus iis externis absque praestita sanctitate, gaudere posset, aut ipsis indigeret. Abominatur quidem Deus legalia , quae sine lege fiunt, quia haee legalia non sunt, quamvis esse appareant: Sicuti hominis eadaver, ejus figuram habet, sed homo non est. Quibus a Doctissimo Uiro propositis, ut ritualium valorem extenuet, credo me clare satisfecisse. Caetera quae hie adfert, Christiane Ac iuxta suum dogma recte dicuntur: Sed mihi utpote Judaeo minime accipienda. Caeterum datextu Isaiae de Templo is AEg to ad eando: dc Malachiae de B eri o ἱn omnἰ loco Deo oblator pro nune si Doctissimo Viro
placeat explicare abstinebo, ne sicut in praecedentibus prolixior sim. Deprecor tamen Doctissimum Virum ut Isaiae contextum attente percurrat, Δc videat, quem tune locum Israel habiturus sit inter gentest: Δc an ea quae ibi praedicuntur, tempore Christi vel pollea, fuerint adimpleta: hodie pro earum regionum possessione, totum negotium stat Pro Mahometicis, antea pro Romanis. Et in Malachia, contextum etiam depreeor sincere eonsideret, de quare Deus Lacrificia se desipicere dieat, etiam clare videbit: neque ibi, neque alicubi inveniet Deum dixtile. quod quia post adventum Messiam futura erant inutilia , ea reiecerit. Pro Doctiismo viro haec susticiunt, ut meam mentem percipiat: aliquando si occasio dederit hos, & alios textus , qui frequenter contra nostram fidem adducuntur, pro meis viribus explicabo.
Iterum eontendit Doctissimus vir, quod destructo templo Quod do
iam ritualia cessatura praedicabantur ι Siquidem praecipua eo- structorum pars templo alligata consistebat. Verum mihi oppositum templo, de certius videtur, scilicet quod minima legalium pars ad tem- Hierosolyplum pertinebat, nempe sacrificia, quae in aliis totius regni lo- ma, Lexcis fieri non licebat: in quibus Lex Mosis plurimis cum legali- manet i
bus observabatur. Circumcisio erat primum , dc maximum tegre per praeceptum: deinde Paschata , praecipue a Zymorum , quae secta, cu- etiam extra Hiero lymam sine occiso agno per totum Orbem ius diotiora celebrabatur, ut nunc facimus, dies expiationis, quae cunnium in sacri celeberrima, ae sanctissima et totius anni sabbata cngulis heb- ciis non domadis recurrentia, dc Deo sacratissima. Abstinentia ab ci- eonsistunt.bis illieitis: a connubiis prohibitis, a mulieris immunditia, ct caetera quae superfluum est recensere, cum Doctissimo Viro sint satis nota ; de hoc tempore sciat per ea Judaeos a caeteris Po pulis separatos existere. Maior sacrificiorum pars erat conti
nuum pro toto populo, caetera pro singulorum peccato ex errori et pro immundit rapiandis, di pro gratiarum actione.
233쪽
Sed haee non ita necessaria sunt, ad Legem Dei observandam, ut line ipsis imperfecta sit i Adeo hoc abest a vero, ut ille Doctis imus R. Moses Maimon putaverit 4acrificia non ut necelsaria fui me a Deo iustituta, neque ei maxime grata: Sed quia P populus in AEgypto sacrificare assuetus, ad gentium sacra recuriaret, si praescriptis sacrifieiis non detineretur: ideo unicum temis plum , & unieam sacerdotalem lineam statuit. Non igitur credidit iste Doctor, quod praecipua Legis in rebus templo annexis consistebant. Sed quod ille addit . ut sacrificiorum dignitatem , di valorem attenuet, Praeter rationem sunt, de contra
divinam dispositionem prolata: Cum Deus tempore Adami, Noe, di Abrahami tali fidei sensibili protestatione contentus fuerit; quando praesertim in primo mundo non erant alii profani ritus, a quibus averterentur, Abel scilicet, dc Noe. Immunditiae expiabantur ut licitus foret in templum ingressus. Errores involuntarii, levi poenitentia a Deo absilvuntur. Propeceatis voluntariis, homicidio, stupro, adulterio, incestu,
idololatria, & similibus, nullo a Deo praefixo sacrificio : de quibus dicebat David: Utique holocaustis non delectaberis.
His nil praeter condignam poenitentiam prodesse poterat r quare dictum est a Propheta pro hoc tempore , dc inservient pro tauris .iabia nos e non minus valent coram Deo preces ex bono animo essectae, quam quae in templo victimae immolabantur. Pariter actum est in captivitate Babylonica per DC. annos ante Christum populo per Asiam, dc magnam partem Europae atque Africae fere toto disperso : quo tempore sieuti hodie. 6c nune degebat, neque templum frequentabat, quia ad essentiam L gis non valde pertinebat, nec erat simpliciter necessarium, ut caetera legalia, quae retuli, dc plurima alia, ad quae populus extra eam terram absolute tenebatur. Ex quo insertur, haec esse praecipua . in quibus Lex consisteret: non quae templo , de
terrae Kenaam erant annexa : quae extra eum locum Omittere ,
per eandem divinam Legem praescribitur. EYplleatur Qusd attinet ad Verba quae ex osea eap. Iv. adduxeram ad oseae proia probandum, quod Templum in Messiae adventu reaedificandumphetia a , Prosecto satis clare probat meum intentum. Doctissimus me antea Vir explicat de decem tribubus Israelis, duobus aliis Iudae, Mallestata. Beniamin exclusis : quia diversa est domus Israelis quae fuit captiva per Salmanaetarem in Assyriam, a domo Judae, de Benia- miti ea, ut patet ex Saera pagina, saltem post Hieroboami rebellionem. Sed haec explieatio locum non habet, quia non est, idem dicere Damum Oraelis, ae filios Israciis r illa est diversa a Ieuda , sed ex utraque nominantur filii Israelis, ut iacet in citatis Prophetae verbis, in quibus praesens Israelis status persipicue depingitur: Sina rege, sina principe, μι altari, sim s
234쪽
reMeus, o sim Idololatria. Et non erat minima istius status circumstantia, sed potissima, quod populus ita dispersus per
tot secula, nullo regimine coactus, nulli poenae subjectus ab idololatria abstineret : propter quod cum gentibus minime commisceretur : Sed quod perseveraturus erat Isirael, suum nomen & divinum cultum observans, & ab idololatrico non imis mundatus, quamvis plurimi singulares a Lege ad gentes deis fecerint : di sie unus idemque populus subruteret, qui tandem post tot secula Deum suum quaereret, di Messam regem suum filium Davidis, ut Dominus futurum certo esse praedixerat. ob id Propheta taeteris relatis divinitus addidit. O sna
Idololatria. Praeterquam de decem tribubus nunquam hucus. que verificatum fuit, quod quaesiverint Dominum . di Messiam Regem suum e potius quod ex ea captivitate nunquam redierer credendum Josepho, qui nullo argumento Pro religione o pressiis, id confirmat lib. II. Arit'. his verbis: Totur autem
populus Isra-l la ara provincia permansit: ἰdeoque dua tantum tribus consistunt ρεν Asiam , ct Europam obsequentes Romanis.
Decem autem truus hactenus trans Euphratem commorari pro
bantur , quarum multiturines inasimabiles minima possum numero comprehendi. Vel si aliqui Judae commixti, ut plurimi Doctores Christiani contendunt probare, in secundi Templi seculis suere; certe neque Deum quaesiverunt, neque suum Re gem Messiam ; eum potius, sicut alii Judaei, abiecere, & crucifigendum tradidere : qui non erat opti is modus eum quae rendi. Propterea dixit Propheta: Et disi illla dis a multis oriatis mecumr non forvicaberis, neque eris alteri viso, nec ego ero
eui. Ubi clare significatur praesens Israelis status, in quo nec idololatriam committit; neque Deum ut antea evidenti providentia propitium habet: quod de omnibus duodecim tribubus plane verificatur. Et quamvis ibi de Templo restituendo se mo non sit; optime insertur, quod si , ut nune Israel expectat, pristino statui a Deo reducendus est tempore Messiae, quod id non sine Templi reaedificatione erit: quippe frustra apponere- ιtur, με altarἱ, ct a saere dote, si in ea quae ibi promittitur
restitutione, talia futura non essent. Digeret quidem, erit Israel multis temporibus in captivitate, di postea quaeret Deum, di Messiam Regem suum : neque ad propositum faciebat altaris , ct sacerdotis mentio, quae iam non amplius erant futura. Sed divinum vaticinium ea, quibus nunc privati sumus, refert , ut in redemptione eadem nobis concedenda signifieet.
Quod si de Christo credendo, postquam intraverit plenitudo pentium, textus intelligaturi est etiam impossibile in sententia Doctissimi viri. qui maxime sustinet, Prophetas de Israeleminime loquutos suilli nisi usque ad Messiae adventum, postea O a Evangelu
235쪽
dii a TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.
Evangelii Prophetis, si quid restabat de Iudaeis praedicendum ,
toto negotio commisso ideoque solus Paulus hune Iudaismi in ecclesiam ingressum patefecit, & praenuntiavit : non ergo consentire quit Doctissimus Uir, quod hie textus de futura ΙΩra Elis fide in Christum intelligatur, nisi contrarius esse velit. Minus etiam potest reduci ad reductionem ex Babylonia, quia nec tunc Messiam quaererent, qui non nisi post plura secula venit, eumque nec Judaei, neque decem tribus admisere. Sed in suo adventu minime hoe verificatur, cum tune temporis non esset Israel sine rege, prinei pe, altari, & sacerdotio. Quod vero Templum, & sacrificia restituenda sunt, satis expresse per Eaechielem praedicitur: quamvis satis ingeniose Doctissimus Vir ab hac clarissima Prophetia se expedire conatur, ad secundum Templum omnia ibi contenta subtiliter convertens, Sed mihi minus inconveniens videretur huic Prophetae fidem non adhibere, quam ea ita clare, & usque ad minutias prolata , insensu a Doctissimo Viro proposito, intelligere. Bellum Gog& Magog aliquibus tropologicis & hyperbolicis commodo senisse acceptis, ut jacet in litera, Judaei intelligunt, id est, ingens omniuru gentium contra Israelem bellum, redemptione non adhue persecta ἐν in quo praeter Israelis integram salutem, gloria Domini in conspei tu totius generis humani exaltabitur: Sicuti coram toto AEgypto, dc plurimis gentibus in prima re-ΗIerem. demptione fecerat: tuncque adimplebitur illud Prophetae, oris dies tribulationis Iacob, sed ex ea sal bisur.
Quomodo sensus literatis a mystico
terum quaesiti ultimi membrum fuit, quo ego petebam textum aliquem ex Uet.Testamento, ex quo verraeonstaret, licere tota fere sacra scripta musice , figur time Intelligere , litoralisensu prorsus abjecto. Respondit Doctissimus Vir, sensum literalem nunquam des H, ausa DI debere , sed religiose ser H. Opposuit, quod si sic es.set , totus Is .a carnalis la terram Mnaam res tuendus erat δHierosolyma ct Templum fabricanda: Saerificia iterum las tuenda: Bellum Gog ct Magog ad literam adimplendum. Respondit iterum Doctissimus Uir, me sensum tuum non beno calluisse: quippe iis verbis non intendebat significare, quod nulla extant in sacra scriptura quae debeant, alita ut litera se
236쪽
nat, intelligi: Sed quod quamvis mystice, & figurate intelligantur; tamen sensus literatis non despicitur ; potius servatur, eum semper autoris mentem debeamus disquirere ἰ non vocum significationem, quae ab autoris mente saepe in sacra pagina maxime distat. In cuius confirmationem aliqua loca adducit, in quibus quod litera sonat accipi non debet; sed rei verus &realis sensius disquiri. Ueluti quando Deo membra corporea tribuuntur, mutationes, animi assectiones, & quae saepe similiter occurrunt. His in praecedenti scripto responderam . non esse Judaeos adeo insanos, ut omnia quae in sacra scriptura legunt secundum praecisam vocum significationem intelligant: certe melius sapiunt, & quae mystica sunt, a literati sensu exacte discernunt: & neque Deo membra. & caetera repugnantia
concedit Israel; sed in suo commodo sensu semper explicuit. Sed quando sie agit, non dicit sensum literalem servari ; potius
omitti, quia non verus sensus est, ideo neque servandus ἔ 5c verus disquirendus ad autoris mentem. Non est idem sensus luteralis , ae verus, Sc genuinus literae sensus ἐμ ille est qui ex naturali vocum signifieatione colligitur: alter qui secundum rationem , ad autoris mentem recte coneipitur, iuxta aliorum principiorum praeconceptam veritatem. Etenim quando sacra scriptura Deo oeulos tribuit, ut sonat, est literatis sensus ; sed talis, utpote contra rationem , & ab eodem Deo habitam doctrinam , non admittendus ; sed Dei sapientia ac providentia
quod ibi significatur, eredere oportet: cum iam ὸe fide sciamus, nil corporeitatis ei inesse posse. Sed hie sensus literatis non est, sed iuxta autoris mentem : ideoque litera solummodo mystice hane veritatem significat: ob hoc ipsum dicebat Paulus: litera oeelais, spiritus vis Dat, id est, literatis sensus
occidit. Tandem, ut dixeram, omnia ea, quae vel ration naturali, vel etiam sacrae scripturae repugnant, non literaliter .
sed in suo vero sensu intelligenda: di credere oportet, quod mysti ea , vel hyperbolica sunt. t Sed hine permissionem eapere, ut sere omnia, quae in sacra scriptura continentur, non secundum litteram, sed sensit mysti eo , & figurato accipi debeant: id ego dubitabam, Ecansieposse fieri ex sacro textu constaret, emagitabam. Quapropter ubi verba in suo naturali sensu accepta , nil significant, quod
intellectui, & sacro textui, repugnet; potius maxima cum doctrinae consequentia perpetuo sic occurrunt, ea figurata esse asserere , dc ad sensus ibi minime significatos confugere, videtur nec rationi, nec Prophetiae congruum . praesertim si tales sensus , quovis praetextu capiantur, naturali verborum significationi opposti sint. Hoc quidem esset contra locutionis, rescripturae naturale institutum, quod ad loquentis mentem alterio 3 aperiendam
237쪽
aperiendam dirigitur. Quod si sere semper aliter intelligere
oporteat, ae verba seu scriptura significant , naturalis loquendi usus pervertitur a summo cum animarum periculo. Si vero id aliquando , Ac raro contigisset ; ex aliis prinei piis autorem sievoluisse, eolligi posset; & iuxta totius scripturae seriem dc eonis sequentiam eum caeteris servando, posset vera erui intelligentia. Sed quod Deus in Lege, in Prophetis, de praeceptis, de Israe-Ie, de redemptione, de Messia, semper dc ubique eodem prorsus modo loquatur, omni cum elaritate, dc expressione: de quod haec omnia figurate dicta censeantur mille rhetoricis figuris exeogitatis, quin verbum aliquod inveniatur, ex quo sie
Deum intelligi voluisse, deducatur , Israeli videtur impossibile :neque Christiano medium aliquod suppetit, quo id probare
queat , nisi sic ab eodem Deo recepisse affirmaverit. Quod autem tales figurati senses literae sacrae adversentur , evidenter constat, nee oportet omnia loea pereurrere . de quibus in praecedentibus satis diximus: Suffieiat aliquod pro exemplor Deus promisit regnum terrenum Davidis in hoe mundo, in terra Israelis, in montibus Israelis . talibus phrasibus usus, ut Israel per tot seeula sie intelligeret, quia non aliter volebat Deus quod intelligeret. Postea advento Messia illum sensum voluit, quod rei ieerat, eum ut ipse ait: Regnum meum non es de hoe mundo. Eeee quod contradictorii sensus in iis verbis sacrae scripturae continebantur, scilieet, regnum de hoe mundo. dc regnum
non de hoe mundo a Messia instituendum: de sie in aliis promissis, de vaticiniis.
In sui probationem addit Doctissmus Vir. quod ea fuisse si
purata . aliquomodo in saera littera significabatur r quia eum Deus is evrivisate, or dispersiona, totam Legem servari praeepisset, tamen ex ipsius Dei deerato id μνοῦ non posset, plurimis praceptis εἰ terra,-Templo actigalla, qua extra fieri non tieebaer gnum evMens es melἰorem eultum Deum daturum, quἰ uniam ιν sim exerceri tost, ct per eum legalem eulium figurabatur ἔ-tἰquo, jussiciis, praceptis, e, eeremoniis jam, ut plana in rilssius, i, vanis derelictis, o derogatis. Nonne hoe est oppositum figurative significare Si enim Deus dixisseti de quando fueris inter gentes dispersus adhue tibi favebo . de persectiorem cultum tibi praestabo, ut bene sit tibi, de semini tuo . ut vivas: Si haee dieerentur, quamvis eultus ille non elare , neque Plane praediceretur, posset postea facile admitti; Sed quod elare praeeipiat omnium legalium observantiam in sua dispersione ; ut postea populus intelligat, Deum illis verbis voluisse, quod eam observantiam deserat. de aliam admittat cum ea incompatibilem , ita ut id mandatum , Cum dispersi suetitis totam Legem
observate, sit idem ae dicere totam Legem ne offervetis, sed aliam Diuitiam by Corale
238쪽
ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. a I s
al Iam novam, & persectiorem , quam vobis ego monstrabo. Hoe quidem non credibile est de divina veritate. Caetera quae Doctissimus vir hie addit, optima sunt pro jam eredentibus insita fide firmandis; non vero pro suadendis Judaeis, qui rationes ex congruenti disturi petitas, nullatenus accipere consuescunt, sed in solo claro Dei verbo insistere, in quo putant vitam habere.
Quod Hebrari Doctores ex sensu mystico nullum Religionis dogma constituerunt.
DIcebat Doctiss. Vir, quod etiam nostri Doctores plurima ex lacra Scriptura mystice explieuere: & nil ipsis magis vulgare, praesertim Thalmudicis, qui iuxta hune sensum infinitas conceptiones habuere. Responderam Docti Q Uiro. quod quamvis nostri Doctores plurima ex sacris literis mystica, ut populum ad constantiam in laboribus, di in fide, & divini
cultus observantiam deduxerint: nunquam tamen licebat ex iis nova religionis dogmata statuere, vel statuta quovis modo mutare. Addidi, quod Christiani aliter scripturam intelligere tenentur, novae Evangelicae revelationi fidem adhibentes, quod si non facerent, non essent amplius Christiani. Sed nunquam dixi, mysticas Evangelii intelligentias fuisse ab Apostolis confictas: nec est idem eas, ut Judaeum non recipere, quam ita immodestis verbis eas tractare: praesert im ego, qui Christianis. mum , non inter barbaros, sed inter doctissimos, sanctissimosque viros, versari agnoscam r eumque mirabili pietate pleianum nunquam diffiteor: quod ab facta abusuum reformatione. maiore cum ratione & fundamento dixerim. Uellem quidem hie sistere, de non ultra in nostra amica disputatione progredi , ne respondendi necessitate aliqua scribam , quae modestiae limites excedant e Sed ne videar, quae in suis seriptis sequuntur, minore habere pretio, quam praecedentia , ut etiam pro meo captu satis faetam ; utque Doct. Uiri curiositati aliquo modo blandiar, qui Judaeorum mentem intime scire desiderat, inreptum opus parfietam, non livido, sed studioso animo omnia pereurrens a Doctissimo Viro mihi opposita. Conditionatam propositionem Doctissi vir mihi proponit. quam & ego facile admitterem, nempe, quod si idem divinus spiritus, qui Mosi, de raeteris Prophetis revelavit, in Apostois lorum mentes influxisseti An si vellet, posset etiam Apostolis
nova influere. mentibusque eorum , quae praecedentes Propheistae praedixerant, declarationem indere t & quae antea sub typicia locutionibus recondebantur, detegere Ego etiam libentero A fateor,
239쪽
fateor, quod si Deus velit posset quidem sie facerer dummodo
tales declarationes claro Ac expresso verbo Dei praecedenti contrariae non forent: & quia Israel credidit esse contrarias, ideo a Deo, di suo spiritu factas, nunquam credere potuit, cum Deus sibi contrarius esse non possit. Ideo petebam textum , si forte exstat, in quo Deus tales sensus, & suturas deelarationes aliquando se influxurum promiserit; talem textum impossibilem esse putamus, qui verbo Dei praescripto adversaretur. Ideo optime, dc sapienter concludit Domis. Vir, quod totius nostrae disputationis negotium in hoe tandem eonsistit: Utrum Ap
stoli Spiritus Sancti amatu nobis mysticum Prophetiarum sensum apparuorint ρ Quo eoncesso, nil aliud restat impediens, quo minus Israel Evangelieam doctrinam admittat. Quod ut facilius discuti possit, aliam quaestionem adiunxit Dostissimus Vir. Luibus argumentἰs mori Iudaὶ Mosem Prophetam is dis num legislatorem agnoscant 'Duo huie quaestioni argumenta protulit continuam a Patri- ibus, qua Deum Mosi servo suo elare manifestatum fuisse eoi stat , traditionem , per filios ad hanc usque aetatem propagatam ; di Mosis praedictiones de futuris pure contingentibus suis temporibus ad literam adimpletis : quae a nemine praecognosci possunt, nisi a Deo, dc quibus ei revelare placuerit. obiicit Doctissi Uir: cum ego credam haec sussicere ad fidem Mosi praestandam : quare etiam suo Messiae eamdem fidem adhibere recusent Judaei ς Breviter respondeo , ad quae antea scripseram consequenter loquens: quoὸ propter eandem rationem.
qua Mosi fidem praestamus, Evangelio aὸhibere non possumus rquippe ideo Moc , di eius Legi credimus , quia a suo tempora
usque in praesens non interrupta traditione a patribus recepimus. eos ea omnia vidisse, ut in lacris Bibliis enarrantur, eia seque omnino vera, sine aliquo dubio aut controversia hane enarrationem intercipiente. Cum Vero a tempore quo Evangelium incepit ab eisdem Patribus non interrupta traditione receperimus ea non ita fuisse, ut enarrantur, & creduntur a Christianismo , iis fidem adhibere, nec possumus, nec tenemur: Cum Dominus nunquam nos ad gentes misisset interrogandas.
sed solummodo ad Patres nostros, quibus omnino fidere iussit. Quia si a Patribus similem traditionem de Mose haberemus. aede Christo habemus, scilicet quaecumque Moses seripsit taliter non gesta fuisse, cuius patres fuissent oculares testes, prosecto nec Mos , neque eius scriptis plusquam Evangelio erederemus e Igitur propter rationem qua illi eredimus. isti fidem praestare
Urgebit iterum Doct. Vir, quod quamvis praesentes Judaei sc excusari velint: non possent qui tempore Christi di Apostolo
240쪽
rum subsistebant, qui quae viderant eredere nolentes stram P steritatem misere fefellere. Respondeo : quod quare Patres tune temporis viventes Christo de Apostolis fidem non dederint. non est cognitu nobis difficile. i Primo, non credidere, quia non sussiciens fundamentum eis apparuit, ut erederent: quia si invenissent, non esset ratio aliqua, qua eum negarent, di relicerent .' & non modo docti, dc seniores; sed etiam populus Hierosolymitanus, admitterent. Secundo : quia regem te renum non viderunt, qui ut talis suerat promissiis, de ab Ista Ie, per tot secula ab eodem Deo edocto, expectatus. Πoctrina magis displicuit . ut divinae Legi contraria, quae maiorem ejus partem, ut vanam, & inutilem, neque Deo amplius gratam , praedicabat. Non cognoverunt esse Megiam , quia d cebat se Deo aequalem, imo ipsum Deum, quem antea incomporeum , immortalem, impatibilem esse, crediderante nee putabant esse modum aliquem quo Deus per suam omnipotentiam posset se contrario modo facere: Sicuti nunc putamus esse impossibile, quod Deus fiat panis, aut panis sit Deus , neque
per transmutationem, neque per suae naturae assumptionem.
Tali doctrina erant Judaei a Deo imbutit post vero corporeus, patibilis , mortalis proponebatur adorandus I duarum naturarum hypostatica unione non adhue exeogitata, neque a Christo neque ab Apostolis aliquando praedicta: quae quamvis praediraretur, minime admitteretur a Judaeis, utpote impossibilis, de suo divino dogmati eontraria. Quod si tune edoeeret Deum esse eorporeum , minime eredi deberet: Quid si se corporeum ;esse Deum, assirmaret e Certe perinde se habet asserere Deum esse corporeum, ae eorporeum aliquod esse Deum. Nisi quis tune mysteria Christiana theologica didicisset, re inter haee duo diserimen excogitasset. Ideo tandem non crediderunt, quia XIII. Deut. nemo eredibilis erat quamlumvis secisset miracula, dc prodigia , qui Deum sub specie humana, vel sub eius indivi- , duo, vel alterius speciei, adorandum suaderet: cum non nisi in puro spiritu adorari voluerita non in alicujus creaturae imagine, multo minus, substantia.
Quod Mosis miracula cum aliis comparari
SEd regerit Doctiss. Vir: quod fecit miracula, Mosis excellentiora, in suae divinitatis confirmationem. Quaestionem de facto , non disputabo. Sed respondeo : quod quamvis
fecisset, eum recipere non tenebantur ob rationes supra allatas,
