Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

α28 TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

&alii, quos Scholam Arabem communiter appellamus. Et innumeri alii qui in Fecens Africana , Cordubensi, & Hispalensi Hispanicis Academiis parum post Maho meti seculum floruere. Nonne illis suppositis asserere polliunt, quod si Maho-

meti revelationem negaverimus, Mosis etiam & Christi negare possunt, cum nullam rationem Producere queamus, quae suae sectae confirmationi non inserviat f His omnibus, si bene conis siderentur, plurimis, quae Doctissimus Vir pro suo intento eontra me adducit, a paritate , satisfecisse puto. Linquamus igitur ethnicos, di Mahometa nos , qui nobiscum in nullo conia veniunt : dc ex iis quae pariter credimus, an Judaeus Evangelium ut verum credere teneatur, amice disputemus: quia nos in Evangelio contenta Mosis revelationi contraria , cum putemus; ea non sic fuisse, ur enarrantur, credimus, nullis in

oppostum conjecturis admissis, quae nobis aliud dictamen in- gignanx. . Ad maiorem sui argumenti confirmationem Drpet Doctis mmus Uir. An ego possiem fortiore at qua ratione Ethnico satis

rare , si assereret Mosem fuisse hominem sagacem , qui miracula

confinxit, quibus populum aludebat, ut in eum haberet imperium ρ vel si omniso Mosem nunquam extisdse contenderet rJam supra dixi. quod alicujus praeteriti, nec etiam Dei, existentia, ulla ratione demonstrari potest. Ideo argumentum nequit esse cum ethnico, sed Judaei cum Christiano Veteris Testamenti aequa fide ab utroque supposta . sola Evangelii veritate in dubium vocata. Quae vero ratio in hac linea convincens sit pro Lege Mosis, quae pro Evangelio Formari nequit, parum infra proponam.

Num. U.

Probatur nostram traditionem esse infallibulem , alteri non comparandam.

ACcedit Doctissimus Vir ad impugnandam rationem. quam

praestiteram pro veritate Prophetiae Mosis quam ego fortissimam putabam : tamen Doctissimus Uir maxime deis bilem , de inefficacem censet. Traditionem nostram, utpote a Patribus ad filios, de in sua origine veram , in fallibilem esse sustinebam i Quippe parentes filios fallere in re adeo extimabili, ut animae falute , haud credibile est. Regerit Doctissimus Vir ; Primum , quod ego suppono , quod probare tenebar, si cum ethnlio rem haberem: quod scillaet ea tradisio In siua origiana ver afuisset: hoe enim es quod ab ethniso negatur. Fateor bene argumentari, si ego in iis dumtaxat verbis sisterem , Multra non progrederer, dicens, quod nostra traditio probatur

252쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 229

esse in sua origine vera , quia a principio parentes dixere , quod viderant, dc audiverani omnia quae de Mose in Bibliis enarrantur : & quod ii non mentiti fuere , probavi: quia non est credibile, omnes patres filios decipere voluisse, & inutilibus falsitatibus onerare: quod etiam nunc assero. Concedit Dossissimus Vir , magnam impressionem filiis ingignere parentum educationem: verum addit: teste experientia: quod nil fabulosum est, quod filii indelebili praejudicio non acceperint eorum animis ea traditione fascinatis, altissime imbibita, ut in.omniis bus falsis sectis liquet a filiis pertinaciter observatis. Pariter Judaeorum parentes potuerunt a Mose seducti filios in falsa religione instruere, ut Romani a Numa Pompilio decepti sic filios erudiere. Respondeo, totum id verum esse, quod supponi-

tui: magna tamen cum differentia: quia caeterarum gentium

parentes primo ab aliquo impostore deeipiuntur, di veram doctrinam esse credentes eandem filiis instillant: quibus postea creditur in fallibilis , sicuti & parentes in sua origine putarunt ut Romanis contigit cum Numa Pompilio, & Arabibus eum Mahometo, isti potuerunt eos primos parentes sesellisse: quia quae ipsi nec videbant, nec audiebant. Deile credidere, sicuti Numa asserens se ea a Nympha AEgeria in nemoris solitudine divinitus prolata , accepisse: 6c sie de aliis, qui Deum, vel deasse vidisse. & allocutos fuisse testabantur: quod mendacium populi reciperent , crederent , & suos posteros edocerent. Verum Judaeorum parentes sic decipi non potuerunt: Siquidem hoe in deserto Synai fieri oporteret: quippe in terra Κ naam Moses amplius non subsistebat. At in deserto non dicebat Moses, ut Numa Pompilius Romanis, Deus hoc mihi revelavit , ut vobis notum facerem , sed quod ii ipsi per mare sie .co pede transiverant, quod vocem Dei audiverant, quod eo- Iumnam nubis, quae eos praecedebat singulis diebus, videbant, quod seditiosorum mirabilem punitionem ipsi periclitati fuerunt : quod manna per quadraginta annos vescebantur. Et quamvis post Legis in monte promulgationem populus Dei vocem propter timorem non auὸiverit, non omnino audire desivit: quia saepe Dominus loquebatur, Moses respondebat, de totus populus audiebat. Praeterquam prodigia semper in conspectu habuit. ex quibus, di ex praeactis, quae viderat, Mosem divinum legatum esse, dubitare nequibat. Quomodo e

go ut Romani fallerentur de ut eaeterae gentes, quarum parentes

nil se vidisse filiis dicebant, sed quod sie ab aliquo receperant, cui fidem dedere e At Judaeorum patres, eum quibus tota Lex praesentialiter loquitur, non se a Mose, sed a Deo intuitiva notitia suisse edoctos, & hae in eorrupta traditione filios educarunt , quos non credibile est decipere voluisse; nee possent rP 3 Deut. Diqitiam by Cooste

253쪽

α; o TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

Deut. Cap. IV. vers. 3, 4, 9, II, I 2, 33, Cap. V. vers. 3, 23, 24, 26. Cap. I. vers 1O, 2I, 22. Qua enim ratione diceret Moles, atque iii aderet populo adeo durae cervicis: ms vidia

sis: Vos audissis ' An possent falli credentes se Mannam perquadraginta annos singulis diebus e coelo des tendentem ecim disse, si hoc falsiim esset ' Ideo in tota Lege semper additur roram toto populo I de , apparuis gloria Domisi toto populo υ dente : certe hic non poterat esse fraudis suspicio. An poterit aliqua traditio gloriari, quod talis fuerit in sua origine ' Maxime quod aliqui dixerint se vidisse, & aliis enarraverint, quos

fallos damnat HIeremias Cap. xx II. vers. 37, I 8, 22. Sic omnes fallie lectae fuerunt in mundum introductae: quia , ut

dicebam, non incredibile est, quod patres ab aliis seducti eodem errore filios imbuant, nec quod aliqui caeteris. qui filii non

sunt, propter motiva nobis nunc abdita , imponere voluerint.

Cum hoc recte conceperit Doctissimus Uir, aliam resiponsionem paravit: dicens, Verum esse quod non es credibile parentes Αἰos suos , e7s exis Ua , quam putant fraude , velle dec*ere. Sed se quis objiciat: ρarentes Iudaeorum duce Mose in fraudem conspirasse , non ut filiis exitium crearent; sed bonum sillarum publIcum procurarent : quod nempe considerantes sine legἰbus nudam pus confisere Rempublisam : ut legdus omnium consensu

cons tutis reverentiam conciliarent, eas, ut a Deo acceptas , Mi s tradiaerint , atque ita aterVtati conserare voluerint rQsbus argumentis ejusmodἰ homInem contancerem 'Ego responderem e quod nullis, siquidem non oportet ethnicos de Legis divinae veritate persuadere, dc suis spontaneis meditationibus satisfacere. Ideo rem habere debemus cum Christianis, ut saepe dixi, qui nobil cum in plurimis conveniunt e Quorum religionis nostra divina Lex est unicum fundamentum . quamvis novum ex nova revelatione accepisse dicantur. Nec disputamus, quae rationes ad credendum, suae, aut nostrae efficaciores sint ; sed an ex Veteri Testamento cui fidem praestant, de praestare per sitam religionem tenentur, Pr

bari possit hane esse veram, S cum illa compatibilem ' An Deus qui primum dixit, posset sua veritate divina indemni. haec in Evangelio continentur etiam dixiste Hie est noster quaestionis status , non alter. Sed ut Doctissmi Viri argumento etiam respondeam , dico. Quod id quod supponit, est de

moraliter impostibilibus , S ut Scholastici casus metaph

sicus in re nunquam valens existere. Quomodo credibile , aut possibile est, omnes parentes, homines dc fama i nas numerosissimi populi, in unam fraudem convenire, quisvis finis, aut praetextiis consideretur ' Quod om pes unanimiter vellent sua in bonam, aut malam religionem abjurare, & novam constituere Digitigod by GOrale

254쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. a I

ab omnibus , ut divinam praedicandam , quam non esse, omnes evidenter sciebant f nunquam talis hominum conformitas visae fuit in rerum natura. Praeterea parentes non sufficiebat, quod in eamdem fraudem conspirarent: Oportebat etiam filios ad eam concurrere: Qui Pe non omnes erant parvuli, qui decipi possent f sed ingens iuvenum &adolescentium multitudo omnium aetatum, quibus non erat possibile persuadere , quod Deum audiverant, quod columna nubis apparebat super tabernaculum , eosque in itinere praecedebat, quod manna eoelitus demisia vescebantur, & similia , in quibus fraudem esse possibilem . nemo assereret. Quam bene eae foetninae, & ii iuvenes secretii astposteritati servarent, & divinum esse constanter dicerent, quod purum figmentum esse sciebant e hoe est impossibile: Quare sic proponenti nil aliud me respondere oporteret. Et ratio mea efficacior Doctissimi Viri propositione evadit : quia, ut fatetur, non credibile est, parentes velle exitiosa , quam sciebant, fraude, filios decipere: Zc cum praetextus propositus, ejusque executio impossibiles sint, restat mea ratio valide convincens, qua hute traditioni nullam aliam similem esse probabam : cum nulla fuerit in sua origine a parentibus in filios derivata: ideoque omnes a sua Origine queunt esse fallibiles , ct ab aliquo, vel aliquibus confictae, praeter Judaicam. Quare frequenter in sacra Scriptura Deus populum admonuit, quod ut constanter Legi divinae obediret, ejus veritatem a parentibus non ab

extraneis sciscitaret. Deut. xxx II. vers. 7. Memento dierumant'uorum : Inteli ge annos de gene tune In generatisnem equare is patre, enuntiabit tibἱ: a senioribus tuis, Θ disent tibi: Hujusmodi traditio placuit Deo, utpote minime falli Ditis, aut fraudi exposita . quae ad antiquos, seu primos usque mittebat, id est, ad primos parentes, qui viderant, di audiverant, qui neque ab aliquo decepti fuerant, nec decipere filios vellent, in quos continuata successione profluxit e de quo caeterae traditiones gloriari nequeunt, sed levibus congruentiae rationibus stabiliri. Tanti Deus secit a patribus, qui oculares testes fuerunt, traditionem, ut ea suam deitatem Israelitis confirmaverit, saepissime inculcans, non adorabis Deos, quos patres tui non cognoverunt: quali a suis patribus non fuisse cognitos sufficiens ratio esset, ne adorarentur.

Aliam rationem Doctissimus Vir huic veritati opponit: quod parentes Judaeorum tape eos decepere , idololatricum cultum eis inculcantes r praesertim in decem tribuum desectione, quae per aliquot secula duravit, omnibus, sicuti in Judaea a patribus idololatriam ebibentibus , pertinacissimeque conservantibus. , Resp. Israelitas tunc temporis eo prorsus

255쪽

α3a TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

modo fuisse deceptos, quo caeterae nationes nune decipiuntur, doctrinam recipientes, quam in sua origine parentes non se certo, & evidenter, scivisse dixerint. Seducti fuerunt a Jerobea-mo, & aliis pravis hominibus, qui non erant eorum parentes. sed Reges, aut falsi Prophetae: Legem Dei, cuius certam habebant traditionem , nunquam falsam esse credidere , sed eum ritu idololatri eo eomponere statuerunt , Propter humanos. quos intendebant fines: divinam Legem suo modo explicantes , & falsia theologia . vanisque distinctionibus idolorum cultum cum Adonat fide compati asserentes, dummodo non crederent alium esse Adonat praeter unum , quem maxime credere gloriabantur. Ideo dixit Propheta r quousque uno , o autero pede eogitatione j claudicatis ' vel Adonat, vel Baal ι sequimin7. Fecerunt profecto pariter ae Christiani Pontificii, qui ibam evidentem idololatriam eum Evangeliea doctrina componunt, quamvis ei evidenter contrariam. Credunt quod verum est omnibus Christianis; sed vero falsitatem addidere. vano suae traditionis praetextu, quae non de patribus ad filios ortum habuit ; sed ab uno, vel altero incepta , di conficta, de ab aliorum credulitate recepta, tandem de una in alteram nationem inter plurimos homines propagata. Inde igitur ea mala Israeli contigere, quod extraneis fidem praestiterint . pariter qui filios edocuerint, quae leviter crediderant ab aliis seducti ;quod si in sua solummodo , quam a parentibus, qui viderant , de audiverant, traditione constantes persisterent, ut nune facimus, di pii populi semper fecere, similibus fraudibus non sui csent expositir nec Deos quos patres eorum non cognoverant adorarent; nee leges, quas seniores sui a Deo non receperunt, amplecterentur.

Quod Lex oratis est divina: contra Christi

nos Doctores. A io laqueo me praepedire conatur Doctissimus Vir. di

cens : Parontes nostros nos etiam Lege oratἰ fefellisse, quam etiam vivisam agno . cimus e Cum tamen soliais ratianibus Doctores Chrisiani prabaverint esse non a Deo ; sed posterioris arui commentum. Hoc argumentum non parum valet pro Christianis in sua, quam de nob: s improba opinione habent, confirmandis : Sed non contra Judaeum , qui credit esse Legem diavinam , a Mose ipsi populo Israelis in deserto traditam, non minus quam scriptam: Ergo parentes fefellere Judaeos circa Legem oralem , quia sic videtur, di probatur a Christianis rNegatur consequentia : quia vestris argumentis non obstantibus a

256쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

bus, divinam esse Legem oralem sustinemus , atque valide Probamus quamvis multa contra hane veritatem excogitata fuerint, quae ego etiam in vestris doctoribus & legi, dclatis meditatus fui. Fortasse impugnant, quod non fatis intellexere: dc eum nostri non multum curaverint, de aliis populis satisfaciendis, aut nostris legibus instruendis: non seinper nostra exacte intelliguntnr: Fc variis argumentationibus contra nostra dogmata oecasionem dedere. Dicam Doctissimo Viro quomodo hane Legem oralem intelligamus. Circa Dei cognitionem, & internum cultum, nulla oratis Lex a nobis agnoscitur: quippe Deus clarissime quomodo erga se, dc proximum , homo se habere debeat, edocuit: eaeteronaturali rationi commisso. Sed cum alia pars Legis, quae naturalis non est, sed simpliciter divina, utpote a sola Dei voluntate dependens, in plurimis corporeis actibus, atque eorum negatione, consistat: qui saltem in re positiva praecipiuntur, aliquo modo fieri ne eesse est: aliter Deus daret praeceptum, ocmodus id exequendi esset indifferens. unicuique ad suum placitum exercendus: quod nee divinae sapientiae, nee eeclesiae regimini congruum esset, cuius unica debet esse facies. Praeterea si Legem ritualem unicuique ad libitum suo modo Deere liceret , intra centum annos diversiae, Se sibi contrariae fuissent religiones, atque voluntariis superstitionibus aditus pateret.

Quod Papistis contigit, qui primitivae ecclesiae sineeris actibus abutentes . in idololatri eas, dc stultas superstitiones, paulatim degenerarunt. Fuit igitur conveniens, quod Deus tot externos ritus populo praecipiens, eorum executionis modum

praescriberet: de quod Moses Legem populo, aut eius senioribus promulgans , quomodo se gerere deberent in eius exerciatio, voealiter doceret: qui agendi modus non aliud praeceptum constituit, non aliam Legem, sed illius exeeutionis , seu modi agendi explicationem e ut recte fiat, de iuxta Dei voluntatem Mosi revelatam : postea per eum toti Israeli participatam. Quis enim dubitare potest, quod in quadraginta annis,

quo populus in deserto vagabatur numero adeo ingente , non plurimi casus occurrerent elaca ritualium executionem, imo quod nullus casus non aeciderit, in tanto tempore, de numeroso populo, pro cuius intelligentia Mosem divinum magistrum non considerent : cum in ritualibus . tum in iudicialibus. Quae omnia dubia sacer Uates, non nisi iuxta Dei voluntatem, dissolveret, ut in plurimis expresse fertur in Sacra pagina ut

de blasphemo , de filiabus Zelopha, de spoliis ab inimicis in

bello captis , purificandis , dc mille aliis, in quibus Moses non nisi Deo consulto deeernere audebat: igitur omnia quae tunc occurrere dubia circa ritus exequendos, iuxta Dei placitum

P et Moses

257쪽

α; TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

Moses explicuit, di polleris modus agendi tune praescriptus de reneratione in generationem , ut a Deo praeceptus semper observatus. Qui postea populo iam per casetivitatem disperso a Magistris, ne temporis traehu populus oblivisceretur, vel in diversias superstitiones laberetur, scriptis mandatus fuit, quae Mi ah a nobis appellatur. Haec veritas, & Legis oratis necessitas, aliquibus exemplis amplius illustrabitur. Jubet Deus circumcisionem : Oportebat ergo dicere quomodo seri debebat , ut vera esset & ut a Deo praecepta : Maho metani, & plurimae aliae ventes circumciduntur, sed post paucum tempus interiore pellicula non limul abscissa , increscit, & totaliter operit, quasi novo praeputio renascente. An sic circumcisionem Judaeo licet efficere. qui paulo post iterum praeputiatus evadat ' Ergo Lex oratis quae nobis utramque pelliculam , & internam , & externam abscindere docet, divina est, & a Mose edo ta , ut, ut a Deo recepit, circumcisionem exerceremus. Quod fimbriae penderent ex quatuor vestis angulis, praeceptum divinum est, sed quales debeant esse fimbriae . quas Ziziot vocamus, Moses non scripsit: & quis dubitat, quod Jesus, ut bonus dc persectus Judaeus, etiam gestaverit, non humanae traditioni, sed Legi Obediens, non solum in praecepti si ibstantia , sed in suae executionis modo. Immaculatas victimas Deus exigebat: & maculatas semper abominabatur, S illicitas fecit: Sed in quo

consisterent tales maculae non omnino expressit: quia oporteret omnes pravas a flectiones percurrere , quibus animalia corripi siolent, ut pro sacrificio fuissent inepta, quas omnes Peream traditionem a Mose Judaei habuere : Nec aliud erat principium unde colligerent, cum id ex naturali ratione minime dedendeat. Pariter in praeceptis negati, is , ubi plurima sunt, quae nisi ex divina traditione dignosci non pollent: Sunt etiam non pauca opera servilia quae die Sabbati fieri licet: cum ei rea aegrotos, tum in variis nece littatis casibus ; praecipue si ad cha ritatem pertineant. Sicuti ut puerulo debili, quod circumciso differatur : di quod in die Sabbati fieri possit, & debeat, si

in eum octava dies a nativitate inciderit. Quod in die expiationis, onera prius medici conscientia, aegrotans nutrimentum capiat; alias abscissonis animae poena prohibitum. Profecto si haec, & plura alia, ut dispensarentur Papam haberemus , non oporteret ad Deum in Synai praecipientem recurrere. Nec necesse est Legis oratis plura percurrere, dummodo Doctis Imus Vir agnoscat, quod nil per eam facimus , aut intelligimus, quam modum exercendi cultum externum, cum n

ecssario aliquo modo fieri debeat. Ideoque Lex oratis, deprxceptorum substantia nil adimit, neque ei ahquid addit. potius Disit ipso by Cooste

258쪽

ΤERFIUM SCRIPTUM JUDAEL

potius exactam observantiam Legi conciliat: ita ut nec novam Legem, nec aliud aliquod praeceptum constituat. Sic credere oportet, cum talia decreta a Synedrio profluxerint, eui Deus absolute obedire jussit, neque ad dextram , neque ad sinistram deflectere: sed omnibus quae Judaeis dixissent auscultare : dixerunt incorrupta traditione se a Mose se fit ille edoctos , ergo Dei decreto populus sic credere tenetur. Quod Christus ei iam . plane sentiebat, cum dixit, eis Judicibus in omnibus parendum esse , quia in cathedra Mosis sedebant: id est , quasi si

idem Moses loqueretur, quod idem ac si Deus praecipiat. Hoc profecto non intelligebat Christus de litera sacrae paginae quae ab omnibus habebatur, & ut divina credebatur. sed de intelli-Εentia praeceptorum , di modo, quo essici debebant; ideo dixit , facite omnia, qua dixerint vobA ; de factilibus igitur admonebat. Et ille senatus dubia quae in populo excitabantur. circa Legem , non ex scripta , sed ex traditione a Mose habita

dirimebat; quia aliunde non poterat. Caeteraque sepes ad Legem vocamus, ut capientum statuta , S praecautiones , ne Legis Praecepta praevaricentur, credimus, non ut divina praecepta. Veluti Deus jubet poena abscissionis animae ne quis cum menstruata congrediatur : Jubent nostri sapientes, ne cum ea concumbat: ne eam osculetur, aut quod simile faciat, ne forsan ex iis actibus, alias a Deo non prohibitis, ad praecepti praevaricationem progrediatur. Eadem providentia pro virtutum moralium observantia , solent eordati homines uri , plurimos actus vitando , ex quibus, in virtutis corruptionem,

homo facile laberetur. Quod in his aliquid, vel plurimum superstitionis insertum sit, nee dissitebor e quod etiam in Evangelio legisse memini: in vasculorum purgatione r in exactissima manuum lotione , quas majorum traditiones appellat. Sed hae traditiones nunquam ut divinae receptae fuerunt, aut a Deo eommendatae , sed humanae, propter aliquos fines , quos fastidiosum foret referre, ab antiquis institutae. Nil tamen in ipsis, vel contra honestatem, aut bonos mores reperias, aut quod pravam superstitionem redoleati Plures adinventiones sibi confinxit Papistica ecclesia , quae contra Dei gloriam &adorationem certo putantur: Si quae in Baptismate recenseremus , paginam integram scribere non sussiceret: quot in chris- mater quot in aquae lustralis consecratione r in arae, in campanae, in altaris dicatione : haec certe infinita sunt: tamen deteriora ipsis, & magis superstitiosa Christianis videntur quae Judaei faciunt, vasa purificando aqua super infusa , & ut panem comedant manus abluere : sed quis tales in consequentias

non irrideat f Ηaee sussiciant pro Doct Tmo Uiro satisfaciendo, quod nec Lege orati, nec sepibus seu institutis humanis

259쪽

aas ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

ad praevaricationem praecavendam Legis divinae, parentes Israelem fefellere . quidquid sui Doctores in oppositum probaverint. Ad paragraphum in ultimo Fol. qui incipit e Gando vero religior Abunde respondisse videor, ideoque libenter abstineo.

Num. VII.

Probatur certitudo Legis divinae, & sacri libri Mosis.

QVod attinet ad comparationem, quam Doctissimus viragit inter Evangelium . & libros Mosis ; vellem responsionem non adhibere, ne modestiae limites eXcedere eo- par : Dieam tamen aliquid . quia stici Doctissimum Virum id desiderare, & non bene laturum me omnino abstinere. oportet ex ipsis Doctoribus Christianis probationem assumere, ex qua Evangelica scripta, cum Uetere Testamento, nullatenus certitudine comparari posse, constare queat. Praeter Paganos, qui idololatriam absolute colunt; totum mundum

occupant Christiani, Judaei, & Mahometani r qui omnes unanimes fatentur Mosis libros esse divinos, quamvis Maho- metiei barbare querantur, quod Judaei ex sacris scriptis malitiose Mahomet nomen expunxerint. In caeteris minime dubitant: di faerum Legis volumen in Synagogis servatum , maxime venerantur: adeo ut si aqua suo tempore agris deficiat, Judaeos cogant, ut nostram teiturgiam secundum mores , recitantes, Legis volumen per campos deserant, quos mirabili eum deuotione Mauri insequuntur, eredentes statim se aquame eoelo habituros; tanta eum superstitione librum venerantur.

At Christiani nunquam ei divinitatem denegarunt , s praeter stultos Manicheos , eum suae religionis fundamentum sir. Αlkoranus, ut barbarus a Judaeis, & Christianis despicitur. di in aliquibus non modo falsus, sed aut ridiculus. aut abominabilis putatur. Evangelium a Mahometanis ut falsum rei iei-turr nec tales libros aliquando receperunt. eosque divinos esse perpetuo negant. Iudaismus pariter divinos nunquam agnovit, sed Graecorum inventum, aliquorum ex Judaea interventione. Restat ergo liber Mosis in paei sica suae veritatis & divinitatis possessione, in sententia Christiani, Judaei. & Mah meiani ; quod idem est ac totius orbis. Non igitur id quod

ab duabus hominum partibus in dubium Vocatur recte comparandum est eum eo libro . qui ab omnibus, ut verus, Sc divinus , absque dubio, & disputatione , religiosi is me recipitur :Qiria id pro vero constanter habetur, quod a nullis hominum dubitatur sDiuiti co by Cooste

260쪽

dubitatur . sed omnes unanimes verum esse credunt. Verum Evangelii liber, quamvis a Christianis credatur, ab aliis duabus hominum partibus eam fidem non fuit assecutus. Haec est ratio congruentiae, non evidenter concludens, sed libro rum Mosis dignitatem commendanS. Probatur etiam Ueteris Testamenti certitudor quia a primis parentibus, ad praesentes liber iste non interrupta traditione, ut divinum oraculum, Pervenit: non est igitur ratio, quae t lem non esse suadeat: cum parentes, ut supra probavimus, filios decipere voluisse probabile non sit. Sed contra hoc urget

Doctissmus Vir : Quod si quis dixerit, librum Mosis fuisse

tempore captivitatis Babylonicae deperditum : postea vero quod Esdras caput Synedrii eum aliis ejusdem Senatus confratribus, ex quibusdam conservatis laciniis , Legis volumen , quod nune habemus construxit: quibus rationibus oppositum probare possemus ' Praesertim cum aliqua ibi reperiantur, quae sile accidisse, non obscure significant: ut plurimi nostri seculi non sine mentis acumine, & subtilitate detexere. Hoe argumentum plurima improbabilia supponeret, quae

examinare opus est. Primum ego quaererem a prol Onenter

An credat ille, quod Esdras originale aliquod habuit persectum, dc purum, ex quo fideliter, quod habemus, scripsit ' Qusdsi ita fuit, non librum conscripsit, sed ex vetere originali e emplar aliquod descripsit. Sed ab interrogante hoc plane negaretur , Sed aliquas lacinias, seu fragmenta Legis Esdram invenisse, ex quibus hunc librum composuit. assereret. Sed quid hoe significare vult f Quod exstabat liber Molis, tamen non bene , neque integre compactus: aut characteribus non recte exaratis , sed alicubi deletis: Quod aliqua capita deficiebant, alia extabant i Sed quis haec novisse potuit nisi Esdras ipse in suis scriptis revelasset e Quod non fecit: Ergo hoc ad libitum, & sine

fundamento proponeretur. Quod si Esdras ex suo cerebro librum confinxit, vel ex reservatis fragmentis, aut notis, tot Dei cum Mose, & populo colloquia, tot minutias, di circumstantias mentiri auderet coram integro sapientum, & Prophetarum Senatu e Quomodo omnes in eandem fraudem convenirent e Nisi sorte Pentateuchum memoria servassent : hoe fateor non esse impossibile ; si quidem video, quod aliqui ex nostris Rabbinis, qui per plurimos annos sacrae literae studio dediti fuerunt, non solum quinque Mosis libros, sed etiam

Misnam, quae maiore volumine continetur, ita memoria se vant , ut de verbo ad verbum recitare soleant: pro quo praemia studentibus magistri largiuntur. Quid ergo mirum. Quod illi homines, qui oneroso Thaim udis studio tunc carebant ,

Mosis

SEARCH

MENU NAVIGATION