장음표시 사용
261쪽
Mosis librum memoria servassent. Sed fi aliter fieret, & alia
qua , vel pleraque ex proprio cerebro confingerent, neque ipsi inter se convenirent, neque talis liber universm reciperetur a Judaeis per varias regiones eo tempore iam dispersis, in quibus principaliores erant, & Sacerdotes i quos qui ad patriam redierant precati fuere quod Levitas, dc Sacerdotes mitterent, qui Templi cultui in servirent, quibus maxime carebant. Isti igitur quomodo fabulosum , & confictum librum recenter constructum , ut divinum reciperent, & Molis esse crederent e Praeterquam deperditum fuisse in captivitate, non verisimile est; cum & Isaiae, Oseae. Hieremiae. & aliorum libri Prophetici servati fuerint ; qui non tanti haberi debebant, quanti divinae Legis scripta di Ergo sicuti illi perfecti permansere , quare ex divina Lege aliquae dumtaxat laciniae perseverarent ' Hoc quidem ad libitum assereretur , di sine probabili aliquo sundamento , seti ratiocinio. Insuper liber iste claram, dc expres.sam continet prophetiam de populi, & regni totali eversione .ct hae quam patitur captivitate, ac de eiusdem populi duratione ab omnibus uentibus separati per tot secuta , cum circumstantiis adeo individualibus, ut rem iam praeteritam magis significare videatur, quam futurum rerum eventum. Ovem librum seu Legem in eo contentam Danielis clara de ultima Te mispli eversione, Sc populi extrema ruina suo statuto tempore, divinum esse praedicat, ad euius veritatis confirmationem ea omnia dirigebantur, quod neque Ethnicus rationabiliter negare quit, ut in fine praecedentis scripti clare probavi.
Quod Evangelii Libri non eandem habent
Possem nunc ab aequilibrio cum Evangelio abstinere, sed in
Doctissimi Viri gratiam aliqua etiam proponam excusationis , non impugnationis praetextu. Primum , cum Evangelium pro Judaeis primo & principaliter suerit, quod de quatuor Evangelia , & caetera omnia in novo Testamento contenta, unica lingua Graeca fuerint conscripta . valde miramur: Adhuc & Epistola ad Romanos, & ad particularem Romanum , cuius servus ad Paulum effugerat: atque etiam ad Hebraeos: ita ut videatur totum Ex angelium a Graecis suisse compactum : quippe nunquam lingua Graeca fuit ita vulgaris , Romanis, Gallis, Hispanis, Germanis caeterisque Europae nationibus, ac Latina. Romanis omnia haec regna tunc possia
dentibus : neque Asiaticis Judaeis plusquam Hebraea , quae adhuc
262쪽
adhue nostro tempore ab Israelitis in omnibus suae dispersionis locis, ut venacula habetur, & semper habita fuit: sed Graeca non nisi iis qui Graeciae civitates habitabant. Dubitatur ergo quare omnia sola hac lingua Spiritus Sanctus influxerit , quae paulo post non nisi a paucis intelligenda
erat 'Est etiam notatu dignum, quod ante haec quatuor Evangelia alia plura fuerint conscripta , ut refert Lucas Cap. I. vers. I. Qui etiam se eam historiam scribere voliasse, ait: OIeIret certo Theophlius quidam , quomodo res ea gesta Guset, ut ab ocularIbus tesIbus fuerat informatus. Non ab Spiritus Sancti assa tu ad scribendum commotum fuisse dicit; sed quod ei etiam scribere placuit. Non, ut omne, homines scirent, dc ad Deum converterentur ἱ sed ut Theophylus de iis, quae jam crediderat, amplius informaretur. Non quae ipse viderat, sed quae ab aliis audiverat vera esse, scrubere animum induxit, Sancti spiritus , vel Dei revelationis nulla prorsus facta mentione. Contra omnium Prophetarum stylum, qui semper dixerant, en loquutus es mMἱ Dominus: Sic aIt DomInus, verbum Domini: praesertim Moses, qui fere in omnibus lineis divini spiritus influxum refert: Θ dixit Dominus Mos: Domlaus mihἰ d It y ne aliquid a se dictum populus crederet, sed omnia Spiritus Sancti ac flatu suis mentibus indita cognosceret. Quod nullus ex
Apostolis in suis Evangeliis , vel aliis libris , asserere ausus
fuit. Fuerunt quidem plurima, praeter quatuor Evangelia . quorum aliqua refert Hieronymus S alii Patres , quae diversarum haeresum fuere principia : ut ad AEgyptios , ad Hebraeos, Thomae, Bartholomaei , duodecim Apostolorum : Basilidis. Harpocrae, & alia quae referre foret superfluum, quorum singula suos fautores habuerunt, diversiique contentionibus o casionem dedere. Haec omnia Evangelia inter se de rei veritate contendentia, terr poris tractu , & Conciliorum authoritate rejecta fuere , quatuor duntaxat in Europa admissis, utpote inter se magis conformibus. Sed non a toto Chri- .stianismo explosa fuere, quia a Thoma conscriptum in plurimis Africae, &Asiae ecclesiis perseverat, ut unica suae fidei regula : quod di ego vidi . N Latino mihi interpretabatur
Archiepiscopus, nescio cujus Armeniae civitatis, o iii Romae Latinitatem didicerat , cum quo per aliquot menses in hac civitate consuetudinem habui , & vere testor me tot err
res, superstitiones, dc haeretica dogmata ibi legisse, ut valde mirarer Evangelii nomine insigniri. Quod ipse constanter affirmabat esse verbum Dei ab caeteris occidentalibus Christianis
263쪽
Christianis nunquam falsificatum. Bone Deus, quam bella caetera alia Evangelia continerent, siquidem a majore parte Christianismi fuere reiectat Joannis Evangelium non nis post multos annos a Christi morte, apparuit. Aliqui Doctores dicunt, quod in monte Pathmos magno cum tonitruum strepitu fuit coelitus demi sum. Alii quod in fundamentis Templi Salomonis inveatum suit. Alii quod in palude columna marmorea inclusum. Sed maior pars Doctorum susti net quod Johannes ab Episcopis Asiae rogatus , contra haereticos Ebionitas, Evange lium scripsit , qui Christi divinitatem negabant sui hodie Soeiniani ab aliis tribus Evangelistis non clare assertam tanta a principio circa Evangelicum dogma fuit controversiain. Praeterea in hoc Evangelio aliqua sunt , quae Apocryphaab antiquis Patribus censentura ut de Angelo in horto Christum confortante. De adultera a Judaeis coram Christo acicusata : quam historiam Eusebius Lib. III. caput. xxx IMV oria ecclesiastica, ait: Papias addidit quandam historiam de muliere adultera n Iudais coram Chrso accusata , qua extat in Evangelis, quod dicitur ad Hebraos e Non ergo erat
in Evangelio Joannis r quod si fuisset , frustra ad apocryphum Evangelium recurreret r nec certam quandam historiam nominaret. Hieronymus Lib. II. contra peregrinos,
dieit: Suod hae hi ria is plurimis Gracorum , O Latinorum radicibus legebatur : Ergo non in omnibus. Epiph nius Lib. II. asserit de hac ii istoria : Quod audax alἱqula, ex Evangelia ad Hebreos con foribus , eam scripsit , ibique
per Tatianum Haeresiarcham compositam fuit Ie opinatur. Neque aliquis ex Graecis commentatoribus, qui totum Evangelium. explicuerunt , huic capiti commentarium secere. Sle de Probatica piscina Anabaptistae autumant, qui non infirmis fulcris nituntur , ut eam nunquam extitisse , neque
Evangelium de ea locutum, probare possint. Quod attinet ad Lucam, praeter evidentem contradicti nem quam circa Christi genealogiam videtur facere Matthaeo , aliqua etiam habet , quae ab antiquis doctoribus non admittuntur. Hilarius Lib. X. neque Angelum Jesum in horto consolantem, neque sanguinis sudorem , vera esse concedit: Sie ait: Certe nec ignorare debemus, quod is plurimis libris Gracis o Latinis nil invenitur de Angelo , nec de sanguisis sudore. Plura referre possem, in quibus aut res primitivae ecclesiae circa capita integra Evangelii maxime dubitarunt, R in varias sententia. abiere. Matthaeus Diqiliaco by Cooste
264쪽
Matthaeus fertur Hebraico idiomate seripsisse . sed quod
eo autographo deperdito Graeco sermone postea translatum apparuit ab incerto autore ea lingua donatum. Marcus est istius Evangelii, ut gravissimi Doctores asserunt, absque re rum gestarium ordine , compilator. In cuius praefatione ait Hieronymus , quod Papias Episcopus Hierosolymitanus . hujus Miare; mantisnam facit: Quem sacrum suillie seriptorem conis firmavit Clemens Romanus Episcopus. Est certe notatu di-xnum , hunc magnum Doctorem dixi sie: Evangelistam talibus testimoniis ad suam ver eationem indiguisse : quod Evangelium Pontificii asserunt fu i sse a Petro Romae confirma tum : Cum tamen Resormati negent .Petrum aliquando Romae demisse. .
Εpistola ad Hebraeos non ab omnibus Paulo tribuitur, sed
incerto alicui Autori : Sic ex Resormatis praecipui opinan tur , eontra totius Christiani simi receptam opinionem , de antiquam traditionem. Quod idem de Apocalypsi prisci Do ctores opinabantur : qui liber , ut refert Eusebius LIb. III. Cerintho attribuebatur sub nomine Joannis conscriptus , ut suam sententiam suadere posset , de mille annis Christo in terris regnaturo. Atque etiam Hieronymus ab ecclesiis Grae eis , non ita libere hunc librum recipi , expresse fatetur. i Quapropter neque Doctissimus Athanasius, neque Concilium Laodicenum Apocalypsim inter Canonicas Scripturas recen sent. Tandem nullus liber, nulla fere Apostolorum Episto la , neque Acta Apostolorum absque contentione a primis. 5c posteris Cluistianis . accepta fuere et quamlumvis multassant solutiones, variis temporibus ab insignibus viris excogi tatae, quibus hae Evangelii maculae abluerentur. Nee loquae de querelis quas antiqui Patres Ecclesiae habuere circa Evangelii textus corruptionem : iam Graeca exemplaria, iam Latina infinitis erroribus scatere, deplorantes : quod Latina per Graeca , & haee per Latina explicanda essent, singuli iuxta suum placitum asserentes. Hoc certe nostro seculo recentissime confitetur Doctissimus Vir Uossus de Male mundἰ eap. II. Ut sacri textus Veteris Testamenti autoritatem diminuat. se ait: Nullam autem habuUse curam Deum eorum, gia de
fer'soro Nov; Foederis libros , is quIus tanta est Ioel onis varietas, ut si quis omnes inter se eo ἰtteret codices , quae verba totIdem pena sit laventurus d*erepantias, dic. Pos sunt quidem librarii , seu scriptores errores committere in aliquibus dictionibus Sacri textus , sed non qui non tales esse
statina cognoscantur. & emendentur ex correctioribus exemis
plaribus: non qui controvertantur a Doctoribus, aliis sustiis nentibus, aliis errores esse negantibus. Ideo in volumine
265쪽
quod in Synagogis servatur , dc ad populum legitur, nullus
potest error occurrere et non solum propter scribentis maxumam euram, sed quia utque ad apices ab aliis examinatur:
nee id solum , sed caput quod sequenti die legendum pii lice est . die praecedenti a Rabbinis exactissime pereurritur,s sorte in aliquo defecerit , quamvis minimo. Quod si Rabbinus qui publice reeitat, lapsu linguae tantillum deviaverit , videres totum populum quas facto tumultu , simul clamantem, ut dictionem repetat, dc ille pro errore tali amnenti summa multatur, quae adiudicatur pauperibus. Quod D talia volumina quae in Synagogis servantur, conferrentur, quotquot sunt in toto orbe terrarum ubi Judaei inhabitant, pura, de omnino eonsormia , sine aliqua erroris macula i venirentur: neque aliter aliquando inventa suere. Sed non hoe idem asserit Doctissmus Uossus de Novo Testamento, sed quod, quot verba tot pene laveniantur uscordantia , de quo Graeci , & Latini antiquitus querebantur, singuli suos errores sustinentes.
Has iniurias a prineipio passum fuit Evangelium t Sed
maiore eum providentia Uetus Testameotum a Deo servatumr Sed non solum a Judaeis . sed a gentibus etiam receptum , semper incorruptum , dc in summa veneratione habitum, eius veritate nunquam in dubium revocata ἔ verum ruidem est quod caeterorum librorum praeter quinque M is , certos autores assignare non possiimus , s Prophetarum exeipias , quorum nominibus inscribuntur. Id tamennii Ueteris Testamenti veritati obest , quippe tota religio eonsistit in libris Mosis , in eaeteris nullum fidei, seu Legis
dogma statuitur , neque ante eos libros , minus persectam Legem habeat Israel , quam post eorum inscriptionem rNee erediderim Samuelem fuisse imperfectiorem Judaeum quam qui postea suceessere. eo quod tales libros non viderit. Sed Evangelii libri omnes eam religionem eonstituunt, fidei dogmata instruunt, pro quibus quatuor Evangelia minime sussirerent, praesertim si Paulus non scripsisset, ex quo maior pars , vel tota Christiana theologia emuxit , qua vis eam Petrus dimetiem , dc non nisi eum multa cura lovendam putabat. De his ergo , vel de aliqua ejus parte Doctores Eeelesiae dubitare , ae qui fuerint autores contro- vertere . dc ignorare , multum autoritatis adimit, ne eum libris Mosis eomparati debeant , aut possnt. Est igitur liber Mosis ita persectus, dc purus , atque ab erroribus ali nus, ab ejus eonditore per tot secula , variis in nationibus servatus , ut caetera naturalia , quae Deus non corruptioni
266쪽
exposita creavμὴ ut coeli, sol & astrae : quae a sua se aiatione non maiore Providentia incorrupta servantur, di su
sistunt , quam divinae Legis libri , qui nunquam aliquam utatιonem experti fuerunt. I S m. Cari ris, quae de Prophetia in Evangelio etiam eontenta sicuti in libris Mosis, a Doctissimo Viro opponuntur ι b
viter respondeo. Quod cum omnia post Christi mortem diversis temporibus ab Evangelistis iuerint conscripta . nulla tenus prophetica esse probari queunt, quippe post res gestas
eu. Ideo nostram disputationem solummodo institueramus a
an ea quae Christus circa Israelem steisse legitur in Y L 2ς ne fide. in Messiam. ut in Deum
P nominem, an illud regnum c este, fuerit in Vetere Te-ltamento a Deo pr nuntiatum , ita ut ille popuIus teneretur talium fidem habere , eaque expectare , ut postea acta fuere t In summa respondet Doctissimus Uir r quod De V Ivit Iod Istari , . ante Messiae adventum, sciret. quod Lex Mosis erat typica, aut figura alterius fiuiuae quod cognosceret regnum Messiae futurum esse coeleste D tius quod terrenum expectaret, de regem qui eam ab hostibus liberaret r ex quibus Doctissimi viri conclusionibus infertur, quod nullum ex istis, ad Evangelica dogmata pertinentibus , ex Uetera Testamento possit probari , sialtem ut Iudaeo siuadeatur : nisi prius Evangelio fidem praestiterit, de ex ipso credat, Uetus Testamentum non ita intelligendum, ut Deus antiquitus volebat, quod Istael intelligeret : quod ante Christi adventum Istas in sua spe fallebatur . & quod sic placebat Deo ut usique ad Messiam falleretur. Quod vero sublimiora dederit , non probat promita dedi siἡ; Sed alia diversiae speciei , di naturae ; eum utraque largiri potuisset, siquidem inter se nullam habebant contrarietatem: re eum coelestia sensibilia non sint, non aliunde suam
certitudinem probare poterant , quam ex promissorum elara , aperta adimpletione : quae cum non fuerit, caetera quae reseruntur suspecta fuerunt e praecipue eum ex Ueteri Testamento nulIatenus eonstiterint. Restat igitur liber Morilis ab Omnibus sim: eontroversia receptus, nec in toto, ne
que in aliqua eius parte deficiens ; quidquid nostri seeuti stioli Praead/mitae , Athei, Theologi politiei.
Molis librorum crisis, impie sed frustra oblatraverint. His omnibus Doctissimiis Vir magna cum sapientia , de subtilitate respondet , quae licet ego admittere nequeam eum ut
267쪽
Iudaeus , tum ob rationes , quas in hoc scripto produxit verum quantum debeo summo opere veneror. Quod si disputationis ardore aliqua forte non ita modeste protulerim I suam humanitatem deprecor ignoscat. Interim me obsequentissimum habeat. Valeat Doctissimus Vir , mihi in perpetuum colendus.
268쪽
Occasio hujus Disquisitionis. SCopum, quem in hac disquisitione praefixum sibi habuit Vir Doctissimus clare satis hoc scripto ultimo expressit, & iam in primo scripto oblatis quatuor suis quaestionibus non obscure indicavit: Alius is non est, quam a me requirere praeceptum aliquod dia vinum Lege Mosis expressum , aut prophetiam claram & expressam , quae Verbis propriis, nulla umbra aut figura involutis, omnia illa quae nos sub Evangelio consentanea Μ sis ac Prophetarum vaticiniis impleta dicimus, sub Messia implenda foret enuntiet, & quudem ita clare, ut Isirael omne istud jam ante Messiae adventum ita plene ac persecte cogntitum habere debuerit, perinde atque nunc, postquam complementum suum habet, ex historia Evangelii & doctrina Christiana coisgnitum est. Huc quatuor in initio propositae quaestiones totae tendunt: Idem me praestare,&ejusmodi vaticinia proserre debere Vir Doctissimus in scriptis sequentibus urget. Sane
269쪽
s s RESPONSIO AD si ea stat Viro Doctissimo sententia , unice
ejusmodi praecepta aut prophetias requirere , α, si tales non proserantur, nullis argumentis , quantumvis validis, & quantamcunque persuadendi vim habentibus , cedere, seu stra haec inter nos instituitur disquisitio. Τa-Ies quippe prophetias aut praecepta divina in Veteri Foedere non exstare, ultro confiteor. Verum ego ossicii mei esse credidi, ostendere , injuria ejusmodi textus a Christianis flagitari s Sumcere , generatim praedictum
Messiae adventum, ejusque personam ac munus eatenus describi, ut quando venisset, ex
iis quae de ipso praedicta erant, quaeque ipse consentanea iis docuisset ac fecisset, dignosci Iosset: Doctrinam autem ejus non debuisse prophetis iam olim plene describi, sed ab
ipso cum Venerit revelari, & miraculis sum eienter confirmari. Utque magis Virum D ctissimum de religionis Christianae divinitate convincerem, Vicissim ab ipso quaesivi, quihus argumentis moti Judaei , Mosen agnoscant prophetam & legislatorem a Deo miLium: plenissime persuasus, nulla posse proferri argumenta pro divina Mosis missione, quin iisdem multo sortius ac evidentius divina Iesu Christi missio comprobetur: ut ita lucu-Ientam Viro Doctiss. Christianae religionis fundamenta plenius ac planius proponendi, occasionem haberem ; si forte ea attentius ad animum revocans gratiae divinae ope Messiam,
iam diu nimis a populo suo reiectum, agnoscat, & salutem ab ipso per fidem exspectet, di benignitate divina consequatur. Gratias itaque
270쪽
itaque Viro Doct. habeo, quod ultima hoc
sua responsione amplam mihi praebuerit materiam , religionis Cnristianae veritatem ac divunitatem contra argutas ipsius exceptiones somtius adstruendi ; quo sic constet, nihil ab ac tissimi ingenii homine potuime excogitari comtra religionem Christianam, & contra assi menta quibus illius veritas ac divinitas adstruitur, quin facili negotio ita plene dissolvi pocsit, ut nulla, quae fidem in Christum rem rari debeat, supersiit dissicultas. Ultra quod homo pius & docilis , ac salutis suae amans, nihil iure exigere potest, Itaque ad gloriae dia vinae laudem, distincte dc per partes in timore
Domini Uiri Doct. scriptum expendam. Unicum autem praemoneo, me a confimmatione religionis Christianae initium factu rum, ac proinde ordinem disputationis hactenus a nobis observatum aliquatenus immut turum , ita ut primo ostensurus sim, iisdem
argumentis, quibus Legis divinitas adstruitur, multo fortius Evangelii divinitatem confirmari s cui disputationi occasionem dedit quaestio mea in primo meo responso Viro Doct. pr posita, quaeque semper ultimo loco tractata fuit. Non id facio turbandi ordinis studio,
sed potius, quia ordinis ratio eam mutati nem exigere videtur. Cum enim Viri Doct. quaestiones revera sint objectiones conrra re ligionem Christianam, ordinis ratio omnino requirere videtur, ut prius religio Christiana adstruatur, deinde objectionibus, quae contra eam per quaestiones instituuntur, occum
