Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

series. Hisce si jam addamus quae porro ab Ap stolis in doctrinae Christianae confirmationem facta sunt , magis illius prae Lege elucescet dignitas. Amatu Spiritus Sancti omnium linguarum cogniationem unico momento adepti , ac de rebus di vianis variis linguis locuti sunt: Impositione manuum suarum dona Spiritus Sancti fidelibus comis

municarunt : morboS quoscunque Verbo sanarunt: mortuos excitarunt: Daemonia ejecerunt: quin& ipsa Petri praetereuntis umbra , Act. V. I s. dc sudaria Pauli aegris imposita, Act. XIX. I 2. quemcumque morbum sanarunt. Quid cum his comparari possunt miracula , quae recensente Viro

Doct. a Mose, & in confirmationem ipsius Legis ab aliis Prophetis facta sunt φMisaeuia Addit Vir Doct. contra meam assertionem , mia Christi h - racula Mosis fuisse permanentia , seu effectus e Aii di rum fuisse permanentes. Equidem nullius mira- manentes, culi Mosaici effectum fuisse permanens , ego non lMosi. non. affirmaverim: Verum generatim loquendo id de

miraculis Mosis dici potest : Quoniam serme

omnia, paucis tantum eXceptis, cito transerunt, lnec diuturnos & permanentes , qui longo post tempore in hominum oculos incurrerent, reliquorunt effectus. Hujusmodi cum pauca admodum . recenseat Vir Doct. satis fatetur reliqua , hoc est, pene omnia Mosis miracula , in ipsa operatione miraculosa transiisse , nullo relicto sui vestigio vel monumento , nisi quod in hominum memoria

conserUa retur.

At miracula D. Iesu serme omnia eorumque enfecta fuere permanentia. A morbis liberati sani, caeci videntes , claudi ambulantes , e quibus daemones fuere ejecti absque morbis, & mente sibi. constante, Diqitigod by Corale

282쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. asy

constante , Viventes conspecti sunt ab hominibus, e mortuis resuscitati inter homines versati sunt. Et hac ratione omnia ferme Christi miracula consis derando permanentes eorum deprehendentur effectus.

Sed aliud est, in quo Vir Doct. miracula Mosis Facta sunt praeferenda putat, quod omnia illa facta sine coram toto AEgypto, oe postea in deserto coram toto Israele, omnibus videntibus oe audientibus. Verum D. Jesus hac in parte Μose inferior non est. V rum quidem est, totus populus nunquam fuit congregatus ut omnes simul nemine excepto miracula Jesu conspicerent , neque id fieri potuit rAttamen D. Iesus per vicos & urbes, in Synagogis & plateis, Hierosolymis & in templo, &in ipsa festorum frequentia coram ingente hominum multitudine , omnibus, tam inimicis quam amicis , inspectantibus , miracula sua edidit, adeo i

ut nemo de eorum veritate ambigere potuerit.

Imo ait Vir Doc'. paulo post, eo in loco ubi haecgesta narrabamur fidem non praestitere I duci. Sed aliud est credere miracula esse facta : aliud, credere illum a quo miracula facta sunt a Deo esse missum &Messiam. Posterius non crediderunt Iudaei ; non quia opera illa quae in Evangelio narrantur a Iesu facta negabant ; sed quia iis se persuaderi non sunt passi, ut Iesum crederent esse Messiam: Sicut Vir Doct. etiam passim hoc suo scripto contendit, etiamsi haec miracula facta essent, tamen non debuisse

nec potuisse Fudaeos sesum agnoscere esse Messam.

Alibi , nempe Num. v I. ad uast. II. ait vir Ratio rutDoct. Verisimile esse, talia non egisse Apostolos, siqui- 'dem pugnis oe verberibus eos frequenter ex onagogis cti, mira Iudaei abiciebant: tam tamen rex Harao Mosen ita culis, a I

283쪽

daeis male rigorose tractare non ausus fuerit , quamvis ab eo to- - tum regnum desolatum atque mersum periclitatus esset. Sed vero, non videtur vir Doct. meminisse atrocis illius comminationis, quae refertur Exod. X. 18. Dixit Pharao ad Mosera; recede a me, σeme ne ultra'υideas faciem meam; quocumque die ar parueris mihi morieris. Neque postea Moses c

.L Tam Pharaone comparuit. Praeterea, nullum est

in historia Moss indicium , unde liquet Phara

item divinam Moss missionem agnovisse: contraria omnia : nam & postquam egressus esset Israelex AEgypto , & haereret circa mare rubrum, eum Pharao cum integro exercitu est insecutus, ut populum internecione deleret 3 & cum transiret mare rubrum eum insecutus est. Quid evidentius i dicium requiri potest unde colligatur , Pharaonem nec missionem Mosis , nec liberationem Ista

Iis a Deo esse credidisse' Sed porro, alia fuit miraculorum Moss, alia miraculorum Iesu Christi conditio: Mosis miracula omnia fere fuere horrida & formidolosa, variae nim et plagae , & p stea fulgura, tonitrua, & horrenda in peccatores judicia. Miracula vero Jesu Christi omnia mera fuerunt beneficia , liberationes a morbis & infirmitatibus , smiliaque: Atqui notum est, bene

sciis homines probos ae veritatis & virtutis ama res proprie allici: pinnis Vero malos terreri, non ut credant, sed tantum ut ab externo maleficio dos stant. Non mirum igitur impium Pharaonem plagis territum , ut a maleficio abstinuerit; infide es autem Judaeos beneficiis Jesu Christi & Apostolorum non potuisse retineri, ne eos quos tuto

se laedere posse credebant, quibusvis contumeliis& injuriis male mulctarent.

284쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 26

objicit vir Doct. Euod si Christus jam ex moris Cur non tuis suscitatus toti Israelis caetui publice dixisset, audi

Israel, ego sum Dominus, m. abs dubio totus Is se redivi rael credidisset Urae in praesentem diem, nec dubit vum oste tioni locus relinqueretur. Resp. I. Hoc esse Deo b 'IR

rationem ac modum praelaribere , quo se hominibus revelare debeat: quod ab omni ratione ali num est; a. Semper requirit Vir Doct. ejusmodi evidentia documenta , quibus Judaei , etiamsi maxime rebelles ac refractarii , necessario ad fidem converti debuerint. Quo autem jure id exigere potest i Participatio bonorum regni Messiae est praemium , quo Deus fidem & oblequium ipsum

recipientium & ut regem honorantium remunerari vult. Atqui si Deus ita convinceret Iudaeos , ut nullus dubitationi esset relictus locus, praemium illud impio ac refractario perinde praeparatum esset, atque probo ac pia animi docilitate ipsum reis cipienti , ac morigero. Sic nullum esset distriamen inter improbum ac probum , utrumque enim Deus perinde hac sua actione converteret. At quando Deus argumenta adhibet, idonea ad eo vincendum animos pietatis studiosos ae Dei time tes, non vero quae refractariis ac pertinacibus, etiam invitis, astensum extorqueant, manifestum inter utrosque discrimen facit , & utrorumque a cana in corde latentia detegit ac manifesta reddit. Tandem, neutiquam sequitur, etiamsi Jesus si se oste Christus se ex morte redivivum coram toto popu- nφ Io ostendisset , quod eum ut Messam recepturi Iudis, 'fuissent. Si haec sussiciens viro Doct. videatur reis misse cre velatio, quae nullum dubitandi locum relinquat, diluis

quomodo idem spondere ausit de aliis Iudaeis lMuacula Mosis in AEgyqto ipsi satis manifesta viis R 3 dentur,

285쪽

dentur, ut eredat ipsum a Deo missume verum haec AEgyptiis non persuaserunt. Deus dixit publice toti coetui Israelis ; Ego sum Dominus Deus tuus, &e. Hoc Viro Doct. post tres mille annos satis evidens videtur documentum , ut sculptile non adoret, idemque fortasse pro tota sua gentespondere auderet: Et tamen videmus ipsum illum populum, qui miracula illa praesens vidit, qui haec verba a Dbo in monte prolata audivit, statim relicto Deo tam clare & manifeste se ipsis ostentante ad idololatriam descivisse , & vitulum aureum

adorasse. Si aliquis ex decem tribubus sub Jer beamo in Dan & Bethel sacrificantibus similiter dixisset, Si Deus toti coetui Israelis jam in templo miraculose apparens publice diceret, se eo solum in loco eoli velle, abs dubio totus Israel crederet, nee dubitationi locus relinqueretur ; quid huic homini respondendum censeret Vir Doct. nisi quod

Deus pro sua benignitate hoc tam clare revelaverit , ut nemo pius , nemo cordatus, nemo eam quam debuit docilitatem asserens , possit dubita- Te : Et tamen ea revelatio , quae ipsi summa cum etatione sufficere videtur , totis decem tribubus, tot Israelitarum myriadibus, non suffecst. Eo

dem modo & nune Judaei rejicere potuissent Christum, etiamsi post mortem suam se redivivum coram toto populo ostendisset ; quod Vir Doct. credit abunde sussiciens futurum fuisse ad fidem IDraeli persuadendum. Negare quidem non potuis sent eum resurrexisse, sicuti nec miracula , quae eoram oculis suis fieri viderunt, negare potuerunt : Verum sicuti illis conspectis non fuere permoti ad fidem, sed ea principi daemoniorum adinscripserunt : ita fieri potuisset, ut nec ipsius re

divivi

286쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 263

divi vi apparitio ipsos ad fidem adduxisset. Cui semel constitutum est alicui rei fidem denegare , etiam clarissima & evidentissima in dubium vocabit, neque ullis se rationibus persuaderi patietur: Praesertim si ea ipsi stat sententia, quam vir Doct. aliquoties in scripto suo inculcat, non licere Judaeo fidem adhibere Christo, quantacumque s Cerit miracula. Coram talibus frustra Christus redivivus apparuisset : Principes Sacerdotum &SenioreS, qui, narrante Matthaeo cap. XXVI II. I relatu militum audiverant omnia proindigia quae in resurrectione Christi contigere, certi erant, Christi cadaver e monumento a discipulis furto non esse ablatum I & tamen data pecunia persuaserunt militibus, ut falsum illum rumorem dispergerent. Ita ut hic quaesitus tantum si praetextus. Si Is est quae- enim revelatio non sit satis clara, quamdiu iners ityu

dulus aliquis dicere possit, si hoc vel illud feeisset R 'Deus ego credidissem , ubi tandem erit finis φDeus petulantiae humanae suis miraculis quotidie inservire deberet: Quod enim tibi satisfacturum dicis , de alio spondere non potes. Ita ut eo tamdem redeat Viri Docti argumentatio : Quod tum solum sussiciens sit revelatio , quando omnes illi credunt. At sic nulla unquam dabitur suffixiens revelatio: semper enim incredulus solidiora quia

bus ad fidem perducatur requirere potest argumenta , & semper nova ac majora desiderare miracula. Inde tandem sequetur, quod omnis incredulitas pendeat a defectu revelationis, nulla autem a men iis pervicacia: Hoc est culpam in Deum conjiceis re , nisi velit cogere hominum mentes , & nolentibus vim adhibere. Expendenda sunt argumenta

287쪽

Veritas de certitudo testimonii Apostolo

aequo pio ae docili animo : Quod si faciat vir Doct. manifestioribus argumentis Evangelii quam Legis Mosaicae divinitatem confirmari videbit. Putat tandem Vir Doct. nullius esse ponderis, quod aliqui homines , duodecim videlicet Ap stoli , dixerint , se vidisse Iesum redivivum in caelum adscendere. Verum ipse non gravatur testimonio unius Elisaei credere, Eliam vivum in caelum a Deo esse assumtum. Apostoli autem duodecim unanimiter testantur, se Jesum vidisse in coelum ascendentem, non in turbine, ut vix& nonnisi subito id conspici potuerit, sed placide , ita ut ipsum ascendentem persecte viderint: Et testimonium suum comprobarunt signis & pro digiis admirandis, quae omnia se in nomine Christi a Judaeis erucifixi, & a Deo Patre resuscitati Scin coelis exaltati, & virtute ab ipso accepta, facere constanter professi sunt. Adeo ut unumquodiaque ab ipsis factum miraculum evidens ascensionis Jesu Christi comprobatio fuerit. Et praesertit amissio illa Spiritus Sancti in Apostolos die Pent costes, juxta promissum Domini, per quem in instanti omnium linguarum cognitione fuere imbuti , variisque linguis locuti. Hisce omnibus non obstantibus Vir Doct. illueitum credit Iudaeis, Iesum agnoscere pro Mes.sia, ob rationes quas hie uno tantum verbo a tingit , sed quas alibi fusius proposuit: Ad quas itaque nihil reponam ; sed singuIas suo loco, ubi-eunqua oecurrent, pleni expendam.

288쪽

Probatur veritas historiae Novi

Testamenti. π AEc ymnia quae de Jesu Christo diximus eximia sunt , & vere divina: Sed alia jam superest quaestio , an probari possit haec ita vere contuisse, ac proinde justam esse causam quae historiae haec narranti fidem adhibere suadeat. Ego

contendo contra Virum Doct. omnes rationeS,

quibus historiae Veteris Testamenti veritas comprobatur , validius concludere pro veritate historiae Novi Testamenti: nullamque justam proferri posse rationem , qua fides illius suspecta reddatur. Ego ut id adstruerem , hoc argumento usus Scriptoressum. Si falsa est historia Novi Testamenti , alia N Tςst. terutrum erit in caula; Vel quod illius scriptoros raseribere. vana credulitate fuerint decepti, & res sibi non exploratas scripserint, aliorum relationi temere credentes e vel quod mundum decipere intendentes ea chartae commiserint , quae ipsi confinxerant , quaeque falsa esse persuasi erant. At neu trum de iis dici potest. Prius non posse dici, non negat Vir Doctissimus , estque id per se & sua luee manifestum. Restat ergo alterum. Hic ego urgeo, discipulos Iesu Christi, etiamsi Narrati voluissent fabulam comminisci, non tamen fieri

potuiste, ut tam apte inter se cohaerentem concIn set . non

narent. Historia enim Novi Testamenti per potuissἡnt omnia sibi constat. Ipsi vero fuere homines plebeji & idiotae. Regerit Vir Doct. Paulum, a quo plures fuere conscriptae epistolae, non fuisse idiotam.

Fateor : Sed ego respicio scriptores Evangeli R s Lum s

289쪽

Nee sperare , se eam mundo persuasu-

rum , quibus historia Iesu Christi eontinetur,

illius praecepta ac promissa recensentur, extra quae Apostolorum epistolae nihil ad 1alutem creditu necessarium continent. Esto Lucas medicus fuerit , nihil singulare habet, quod non & ab aliis sit narratum Evangelistis , nisi forte circumstantiam quandam quae ad historiae majorem elucidationem aliquatenus facit. Ipsa etiam Evangelia satis arguunt , ipsorum autores non fuisse homines sapientia & eloquentia humana instructos. Nullo artificio historia est adornata , non accuratus secundum rerum gestarum seriem ordo observatus ,

non adhibita verborum lenocinia ; sed stylus est humilis, narratio sim plex, & in ipsa illa simplicitate vis quaedam est & energia, quae lectoris praejudiciis vacui animum mirifice afficit. Scripturarum intelligentia , quae in scriptis ipsorum elucet , non studio ae labore acquisita fuit, intenti enim fuere ante vocationem suam solummodo operi manuario ; sed per Spiritum Sanctum m iaraculose in ipsis producta, qui latentem prophetiarum sensum ipsis reseravit: Ita ut id ad doctrianae ipsorum confirmationem faciat. Verum &vitae ipsorum simplicitas etiam in illa coelesti sapientia tralucet. Ita ut nihil hic fictum aut fucatum , sed omnia sincera reperiantur.

Addidi : Nec potuisse sperare, se eam toti mundo persuadere posse: quia si mentiti fuissent, consentientibus suffragiis hominum , quibus praesentibus miracula illa facta narrant , mendacii coargui potuissent. objicit Vir Doct. Hae non fuisse credita eo in loco ubi facta narrauar. Verum hoc ego constanter nego. Miraculis quidem illis

plurimi Iudaei non fuere permoti , ut Iesum agno

scerent Diuitigod by Corale

290쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. ac

scerent Messiam, uti paulo ante dixi: sed non negarunt , opera illa a Jesu Christo & Apostolis ejus esse facta. Et siquidem facta non essent, Judaei , qui crucifixione Christi, & Apostolorum e Synagogis ejectione , manifeste satis odium suum prodebant , eorum falsitatem avidissime coram toto mundo patefecissent. Penes ipsos erat Reip. imperium , Apostoli ipsorum imperio subjecti; indignissime eorum Senatus ferebat , Jesum , ab ipsis condemnatum & Pilato ut crucifigeretur ira ditum , praedicari resuscitatum & in coelos sublatum. Itaque omni studio mendacium istud coamguissent, & facile , si miracula illa non contiagi sient , reprimere potui sient. Quod autem hic Vir Doct. objicit Papistarum Discrimen illa ficta miracula, quibus non minus fidei praesti-'ς tum sit a Christianis, quam Evangelio; nihil pla- sta umne ad rem facit. Quod enim Vir Doct. dicit, racula. exactiorem fuisse iis temporibus ordinem in miraculis

disquirendis, quam Grini o Apostolorum tempore; plane aliter se habet. Illicitum fuit illo tempore ullam miraculi, quod jactabatur, disquisitionem insti tuere; & si quis id negasset , non fuisset minus, ut Vir Doct. recte ait, quam perfidus Sudaeus, saltem haereticus. Itaque tum disseminabantur quaeindam quasi miracula clam & paucis consciis factarquae non tantum tuto disseminabantur , sed &quae examinare quibusque contradicere tutum non erat: eaque Monachorum ac Episcoporum autoinritate credulae plebi persuadebantur: Nasutiores, quibus fraus subolebat, mortis aliorumque suppliciorum metu terrebantur, ne ea inquirerent , aut detecta fraude ea in dubium Vocarent. CO

traria omnia fuere in Apostolis et Miracula ipsorum Dissiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION