장음표시 사용
271쪽
agnoscit , Euasito quarto Num. II. pag. 2 s. is hoc totius disputationis nostra negotium tamdem con sere. Et merito. Solidis enim argumentis
semel adstructa religionis Christianae veritate ac divinitate , eo ipso omnes Apostolorum interpretationes, quibus Prophetiarum Veteris Testamenti vaticinia Christo adaptarunt,& in Jesu Christo suum habere complemem tum docuerunt , evidentissime arguuntur non ex proprio cerebro temere esse efficta, uti Judaei credunt, sed a Spiritu Sancto dictata , qui pleniorem sensum . olim sub verborum in. volucris latentem, Apostol is revelavit. Quo evicto, omnes Viri Doctissimi objectiones , quaestionibus ipsius quatuor comprehensὰ,
sponte evanescunt, omnesque illius interpre- rationes Apostolorum interpretationibus opinpositae, spuriae esse conVincuntur. Jure me. xito ergo ordinem mutasse videor.
In reliquis eundem quem in praecedentibus ordinem servavi. Non semper quidem Viri Doct. vestigiis presse insisto, quoniam nonnunquam occasione ex iis quae tractar arrepta,
pro foecunditate ingenii sui digressiones facit saliquando quod semel iam dixit, materiae ac finitate invitatus aliquoties repetit. Ego unam eandemque rem semel dixisse contentus singula in proprium locum rejeci, & quae sya sim eadem de re inscripto Viri Doct. occurrunt, in unum collegi: Quale inter alia est, quod variis in locis de perfectione praecept rum Legis cum Evangelio collatorum disserit, diuaest. I. Num. II. Euaest. II. Num. II. ct .arest. u. -. Ix. ad quae omnia respondeo in meo. 'i . scripto
272쪽
scripto seu . IV. Cap. I. ubi ex professo ea materia tractarur. Quare si hic illic quibus. dam a Viro Doct. dictis a me non eodem loco aliquid repopatur, non existimandum est ea a me esse prinermissa ; verum singula suo loco excussa& refutata deprehendentur.
CAPUT I. Iesu Christi miracula majora ac illustriora /fuisse miraculis Mosiis. UT de religionis Christianae divinitate Doctis, CapIta hu-simum virum convincerem , quaestio mea dliquis uir, quibus argumentis moti Judaei Mo- V0m 'sen agnoscant Prophetam ac Legislatorem divinum. Vir Doctiss. tam in secundo suo scripto , quam in hoc tertio, Euasito quarto , Num. II. pag. a I s. circa sinem, duo quibus persuasi sint Judaei profert argumenta , unum desumtum a conti nua & non interrupta patrum in filios traditione ;alterum a praedictionibus Μosis. Verum in primo argumento inquirendum fuit primo & ante omnia , hujus traditionis fundamentum , seu quibus rationibus moti Judaeorum patres, Mosen agnoverint Prophetam & Legislatorem divinum , ut ita porro hanc veritatem per traditionem ad filios propagare possent. Deinde ratio ac mo dus hujus traditionis, quo Judaei certi esse pocsnt, traditionem , a primis patribus acceptam , fideliter ac sine ulla immutatione per sequentia secula in seros posteros esse propagatam, ut illi in dubitata fide acquiescere pollini. In omnibus
hisce ostendi Jesum Christum multis modis superiorem esse Mosei dc quoniam Vir Doct. his a
273쪽
gumentis motus Mosen agnoscit Prophetam a Deo missum, quaesivi , quomodo recusare possit ean
dem fidem adhibere Iesu Christo φ Respondet vir
Doct. quod semipropter traditionem parentum Mosen recipiat ut prophetam divinum , propter eandem β sum Christum recipere non possit. Verum quoniam primo fundamentum traditionis parentum inquia iandum est, deinde ipsius traditionis certitudo , ego, seposita aliquantisper ad hanc Viri Doct. argumentationem responsione , primo inquiram, quibus argumentis Mosis divina missio olim e xam populo Israelis confirmata fuerit, & cum iis ea quibus Christi divina missio confirmata fuit
conseram: Deinde traditionis, qua utraque religio propagata est ad nos usque, certitudinem investigabo : qua investigata , ostendam nudam
parentum traditionem rationem esse viro cordato& salutis amanti indignam, qua moveatur ad religionem quandam amplectendum aut rejiciendum ; sed antequam ea momentum aliquod apud ipsum habere possit, ante omnia fundamentum illius & propagationis oenitudinem esse inquire dam : rationem autem dictare, validiora argumenta praeferenda esse minus validis ; & hist riam validioribus confirmatam argumentis evidentis veritatis suae habere testimonium: Quare si fide recipiatur doctrina , ob ea quae veritatis ac divinitatis suae habet testimonia; evitari non posse, siquidem ratione , uti aequum est, nos duci patiamur , quin similiter tanquam divinam recipiamus doctrinam , cujus veritas ae divinitas iisdem testimoniis illustrius ae evidentius demonstratur. Hoc fundamento comparationem instituo inter
Mosen dc Christum, ac inter Μosis Legem , &
274쪽
Evangelium Jesu Christi: quae ut tanto melius instituatur, ad ipsos primos utriusque doctrinae praecones & annuntiatores ascendendum est, & res ab ovo ut sic dicam) deducenda. Missionis divinae argumentum indubitatum esse Miraculavera miracula , seu opera magna & stupond γ s ; id ψι
omnem vim creatam excedentia, consentiunt Iu- nae argu. daei & Christiani: quia ea a nemine esse possunt , mentum nisi a Deo. Quare ut aliquis tanquam legatus a Deo missiis , mandataque divina ad homines perferens, agnoscatur , requiritur, ut operibus ad mirandis , omnemque vim creatam superantibus,
illius legationem tanquam literis fiduciariis Deus confirmet, ac per ea illi tanquam suo legato a toritatem concitet, simulque homines ad illi fidem praestandum obliget I ita ut, quicunque conspicit ejusmodi opera , quae non nisi virtute divina existere possunt, ad nutum & jussum hominis alicujus, qui se a Deo missum dicit, & in dictorum ipsius confirmationem, fieri, fidem illi, nisi
Deo refractarius esse velit , denegare nequeat. Itaque ut dijudicemus , utrum Moses an Christus validioribus missionis suae divinae argumentis instructus sit, utriusque miracula considerare & inter se conferre oportet. Miracula Mosis esse illustria ae magna, Moss- Miraeulaque divinitatem abunde comprobare , nemo Chri
stianus in facias iverit. Verum nec numieros necdunt.
excellentia ac magnitudine cum Christi miraeulis ullo modo comparari possunt. Mosis miracula Judaei septuaginta sex enumerant; & ut eum numerum exsculpant , admodum sudant & misere se torquent: quaedam enim inter ea recensent quae
miracula non sunt, licet specialem quandam Dei provis
275쪽
providentiam eventum illum direxisse agnostendum sit 3, ut quod a filia Pharaonis e flumine ereptus sit; quaedam plane conficta , quod mortuus iit super ore Domini , & manibus Dei sepultus: saepius etiam , ubi unum tantum est miraculum, duo fabricantur e primo enim generale praemi tunt miraculum, quod Moses separaverit terram Gosen , in qua erat Istaei, nihilominus quando enumerant quatuor plagas, nimirum pestilentiae, grandinis , tenebrarum , & caedis primogenitorum, in singulis duo considerant miracula: unum
quod AEgyptii plaga percussi; alterum quod Israel
ab ea fuerit immunis i atque ita ex quatuor miraculis octo conficiunt. Idque nullum alium in finem , nisi ut ex numero miraculorum probent Mosen omnibus aliis ante & post ipsum Prophetissimul junctis superiorem esse : quoniam illi omnes septuaginta quatuor tantum edidere miracula. Sed agnoscamus illum numerum, exinde liquebit , a Mose & propter Mosen spatio centum viginti annorum facta esse septuaginta sex miracula: Et si reliquorum adjungamus, eaque omnia Pr pter Legem a Mose latam , & ad ejus confirmationem facta concedamus , a principio mundi,
usque ad excidium templi primi , id est , annister mille trecentis & viginti octo, facta fuisse miracula centum & quinquaginta. Miraeulis At miraculorum Jesu Christi numerus immen-J. Christi sus-, & iniri nequit: tot fuisse seribit Joannes, in fine Evangelii sui, ut se omnia singulatim conscriberentur, ne totus mundus quidem libros capere posset: quae quidem est hyperbolica locutio, qualis illa Dei ad Abrahamum, quod semen ejus multitudine aequaturum esset stellas caeli & arenas maris:
276쪽
sed interim maximam multitudinem, cujus iniri numerus nequeat , designat. Unde Dan. VII.
3I. Judaeorum aliqui conspectis tot Jesu miraculis dixerunt, Messias cum venerit, numquid plura m a faciet , quam quae hic facit' Eaque exiguo triennii aut ad summum quadriennii spatio omnia facta fuerunt. - Et sicut miracula Christi miracula Mosis numero , ita & gloria atque excellentia eadem excedunt. Vir Doct. , ut miraculorum Mosis gloriam in immensum augeat, dicit, juxta comm nem Judaeorum sententiam, quod se totius numra quasi directorem ct arbitrum ostenderit; quod dicinitatem ad libitum quando opus erat ἡ coelo ad se ad c bat , σβe in coelis quodammodo potestatem habuerit ;ac omnibus elementis imperaverit. Sed vero, s hiastoriam sacram attente consideret Vir Doct. deprehendet , Mosen se nihil minus quam naturae ambitrum ostendisse : Vix ullum enim miraculum focisse legitur , nisi praeeunte mandato divino, aut precibus ad Deum effusis; uti historiam plagarum AEgypti, & miraculorum in deserto factorum i spicienti, manifestum est. Adeo ut miracula fecerit , non per virtutem sibi inhabitantem, sed quam precibus per intervalla a Deo obtinuit, aut ad Dei mandatum exeruit. D. Jesus vero Virtutem miracula faciendi perpetuo sibi inhabitantem habuit, adeo ut, ubicumque & quandocumque vellet , non tantum praesens , sed & absens, Matth. VLII. 6, 7. seqq. IDan. IV. 49, O. σseqq. ea ediderit. Nec hoc tantum, sed quod Moses non potuit, nec de Mose uspiam legitur eam etiam aliis communicaverit ; ut discipulis suis, Matth. x. 3. aegrotos sanate, leprosos purgates Et gloria Christi mi
racula sunt secta per virtutem ipsi conti nuo inhabitantems Mosia non. Disisti by Corale
277쪽
gate , mortuos suscitate , daemonia dicite: gratis a cepi is , gratis date. Unde & Luc. x. II. discipuli reversi eum gaudio dixerunt, Domine, marudaemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo: Et gener tim in se credentibus: I an. XIV. II. Amen amen dico vobis , credis in me, opera qua ego facio σipse faciet, o majora. Similiter Marc. xv I. EI, I 8. Eamque potestatem ipsis revera esse comis. municatam, Actorum Apostolicorum historia d cet ; quae miracula non tantum ab ipsis facta roeenset, sed & , quod ea se facere professi sint in
nomine Christi, hoc est, potestate a Christo aecepta , & in confirmationem doctrinae Christi. Vide inter alia Adi. m. 6. sanationem claudi. Eap. xx. 34. AEneae paralytici. Cap. xv I. 18.ejectionem spiritus pythonis ex puella. Cum ipso Sed praeterea, etiamsi concederetur, quod i ...' a'-- men concessi non potest, Mosen omnia sua mira- mediat. I, cuia Vinute sibi inhabitante fecisse , nequaquam' mi . tamen cum miraculis Iesu Christi ullatenus eo parari possent. Primo enim , quod ait de divinitate , quam Moses ad libitum quando opus erate coelo ad se advocabat, nullo Scripturae loeo comprobari potest. Dicit Vir Doct. eum Domino facie ad faciem sermonem instituit. Verum eo nonsgnificatur, quod ipsa divinitas e coelo descenderit, ut eum Mose loqueretur. Nam ex historia
Mosis liquet, non ipsum Deum , sed angelum nomine Dei eum Mose esse locutum: Nam & a gelus, qui nomine Dei populo praefuit, etiam
expresse Dominus vocatur : Sic Exod. x m. a I.
dicitur Dominus praecessisse castra Israelis ς & eap.
x Iv. I9: dicitur fuisse ogelus: In quo etiam dicitur esse nomen Dei, cap. xx III. II. Et qui Mosi apparuit
278쪽
apparuit in rubo, qui Mosi dicit, Ego sum Deis patris tui , Deus Abrahami , Isaari , ct Pacobi , Exod. III. 6. qui nomen suum dicit esse , Ero qui
ero , vers. I expresse vers. a. Vocatur angelus D
mini. Ex quibus ne alia jam loca allegem liaquet , totam revelationem Mosi factam ministeris angeli , qui personam Dei repraesentavit , ac pro inde perinde ac si Deus ipse esset locutus est. Quod vero dicitur , non in somniis nee in visione loquar et , sed ore ad os, ct facie ad faciem, sicut homo cum ami 'co suo loquitur, non significat, ipsum Deum imis mediate cum Mose locutum ; sed quod angelus , qui cum ipso nomine Dei loquebatur , non per visiones ae somnia se ei revelaverit , sed quod diastincta ae clara voce ipsum sit allocutus, adeo ut Moses eum loquentem clare sine perturbatione auin diverit, & in rebus dubiis ejus oraculum, prout amicus amicum, confidenter consulere potuerit. Sed si porro concederetur Iudaeis, Deum ipsum Divinitas immediate cum Mose locutum, ex eo neutiquam sequitur, Mosen ad libitum divinitatem e caelo ad nubhi &se advocasse. Non enim Vir Doct. dicet, ipsam ignis. es. tiam divinam , quae immensa est, neque cc Io ac terra contineri potest, e coelo a Mose advocatam. Per divinitatem ergo quam Moses aduo cavit, prout docet Rabbi Μanasse Ben- Israel in
fine sui Conciliatoris, intelligunt Iudaei, nubem Domini qua interdiu , ct ignem qui noctu erat super talernaculum. Atqui ea non erat ipsa divinitas , sed praesentiae Dei benevolae signum visibile, ex quo indubitato colligebant , Deum ipsis praesto esse & auxiliaturum. Praeterea ipse vir Doct. paulo post contendit miraculum hoc fuisse perpetuum , columna nubis, ait , toto deserti tempore super
279쪽
per tabernaculum apparuit. Si id fuerit perpetuum, quomodo Moses divinitatem, quae perpetuo inia debat tabernaculo, ad se e coelo ad libitum advocabat φ Ne jam dicam , illud praesentiae divinae signum primum apparuisse Mose nec advocante , nec ut compareret orante , & procul dubio Mosone cogitante quidem , sed spontaneo Dei favore , qui nube illa duce populum per mare rubrum dc
desertum ducere voluit. Exod. XIII. 2Is M.
Christus in Hisce conseramus quae de Iesu Christo narrat'. l.issi historia Evangelii. Illum in coelos imperium obia P DR s- tinere, adeo manifestum est, ut nulla exceptione obscurari possit. Ascendit in coelum , & in conis firmationem supremae suae potestatis , inde, juxta promissum suum, decimo post adscensionem suam die ipso Pentecostes festo in Apostolos suos Spiritum Sanctum demisit: qui cum sit ipsius Dei spiaritus , manifestum est eum, qui in Spiritum Dei potestatem habet, super omnia evectum Deo proximam dignitatem adeptum. Angeli ipsi ut Domino , etiam dum in terris versaretur, ministras. se leguntur , Matth. IV. D. exaltato autem in
coelis subjecti ella passim dicuntur, Phil.
b. I. a ,Σ . I Pet. III. 22. Coelum, cum
baptizatus esset , ipsi fuit apertum , & Spiritus Sanctus instar columbae in ipsum descendit, adinditaque fuit vox e coelo, Hic est Filius meus dii Elus, in quo complacuit anima mea. Matth. III. I 6,i . Cum hisce quae de Mose dicta sunt nullat nus comparari queunt. Christi mi- Quod addit vir Doct. Mosen in omnia elemen- f. tiui ei miracula edidisse , videamus an in eo ullatenus itilla. cum Iesu Christo conserri possit. Miracula Christi adeo fuere universalia , ut vix quicquam in na turg
280쪽
tura excogitari possit, in quod Christus potestatem suam non exercuerit: estque tanta miraculo
rum Christi varietas , ut unde initium recensendi faciendum sit vix reperiam. . Sanavit unico Verbo& in instanti omnis generis morbos; caecis natis visum non tam restituit, quam dedit, mutis i quelam , surdis auditum, claudis gressum; p ralyticos sanavit , leprosos mundavit, sedavit tempestatem, inambulavit aquis , pisces in disciapulorum retia compulit , alium cum statere in ventre in hamos Petri, ut tributum solveret, P nes multiplicavit , daemonia ejecit , ac tandem mortuos excitavit: adeo ut potestatem suam exinseruerit in mare , Ventos , pisces , panes , dae mones, morbos, quin & mortem ipiam.
His si addamus signa & miracula in ipsius gra- Miraeaeatiam a Deo facta, magis ejus supra Mosen excel- in ζιu R- lentia erit conspicua. Conceptus est virtute Spi W- J-ritus Sancti, & natus ex virgine illibata: Conceptio illius per angelum est annuntiata matri, nativitas per angelum , imo immensam angelorum multitudinem, celebrata: per novae stellae apparitionem Magis in oriente indicata: Ipsi post baptismum ex aquis ascendenti coelum est apertum: Spiritus in eum descendit instar columbae, & vox e coelis audita: Hic est filius meus dilectus in quo complacuit anima mea. Postea in monte est transfiguratus , eademque vox e coelo audita ; & quod omnium miraculorum maximum est, & quo Μ ses destitutus fuit, ex morte a Deo est resuscitatus a quod quam evidenter ejus missionem divinam comprobet, in sequentibus dicetur. Adeo ut viata ejus , cujus nulla pars iis destituta, quali co tinua fuerit miraculorum hactenus inauditorum
