장음표시 사용
291쪽
rum sine supplicii metu disseminare non Ileuit; multo minus, si mendacia fuissent, Iieuisset: In ea inquirere non modo tutum fuit, sed & Magistratui gratum: quin & ipse Magistratus severam. inquisitionem instituit: & si quis fraudem aliquam hic detexisset, gratam primoribus Judae
rum navavisset operam , & procul dubio prasmium meruisset: Apostolos autem ut vanos mi raeulorum fictorum jactatores , & populi per mendaeia seductores , certum mansisset supplicium. Si itaque eum fabulosis hisce Papistarum miraculis fabulas conferre velit vir Docti ne cum iis Apostolorum conserat miracula, sed fabulas Rabbinorum , quae plenis modiis in Halmude exhibentur , & quaedam adeo futiles , insulsae ac ridicu-Iae , ut a sani cerebri hominibus excogitari non posse videantur: Quas tamen misera Judaeorum
plebs, Rabbinorum autoritate occaecata , ut certissimas veritates a patribus traditas , recipit.
Equidem saepe miratus sum, Rabbinos ineptissimam illam fabulam de morte Mosis , quod pomquam bis angelum Samaelem repulisset , ipsque
cornu gloriae suae excussisset, tandem super ore Domini , qui osculando animam ipsi e corpore evulierit, mortuus sit , etiam ex ipsa historia s era velle confirmare. Verum evenit illis, quod Grotius in Annot. in Matth. xx I. 43. prudentissime observat: Inter poenas Fudaicae gentis nulla est nobilior , quam quod post C sum repudiatum non modo Prophetia dono omnino furit priviti; ita ut illud ipsum lumen olim sidus peculioe gentis Hebraica ex eo ad Christianos transierit; sed quod oe omnis illa scientia Legis, quae humanis praesidiis comparari poterat, seris
sa es is putidissimas fabulas, quibus scatet Thalmu-
292쪽
dicus liber: tales certe, ut, qui eis fidem adhibeat, judicandus sit non modo divino spiritu, sed magna etiam parte sensus communia esse destitutus. Et sane si ulla gens est fabulis dedita , est gens Judaeorum , neque ulla facilius a Rabbinis ac majoribus decipi fabulis potest quam illa ; quoniam unicam patrum traditionem indubitatum fidei fundamentum credit. Quod & hic Vir Doct. late admodum urget. Ejusmodi opinione ac praejudicio imbutis quidvis,
quantumvis absonum , ridiculum ac rationi repugnans, persuaderi potest. Unde fabulae Judaicae jam olim in proverbium abierunt. Sed & in eo errat Vir Doct. quod paucissimi ex Α plurimis Iudaeis Christo credidere. Ipso die Penteeostes J M.
Petrus unica oratione tria Iudaeorum millia ad h- diixdem convertit, Act. II. I. qui numerus quotidie auctus est, adeo ut Adi. XX I. ao. Iegantur alia
quot myriades ex Fudais credidisse. Dicit Uir Doct. aliquos ex infima plebe fuisse constat, caeteri foristasse fuerunt Samaritani oe Idumat, qui nil praeter nomen Fudaeorum habebant. Respondeo. Fortac se fuerunt flos populi, qui in toto populo Iudaico pietate ac timore Dei maxime excellebant neque de eo dubitandum est : an vero conditionis lautioris an tenuioris fuerint, parum refert, neque id operae pretium est inquirere. Cum ipse Dominus a Judaeis illius temporis sit vocatus Samaritanus , nihil mirum ejus sequaces etiam nune Samaritanos haberi. Verum si Samaritani nihil praeter nomen Judaeorum habebant, hi certe Samaritani non fuerunt: quoniam omnes fuere Zela, rores legis, Atii. xx I. ao. & indignissime ferebant, gentibus salutem praedicari, sine observationec remoniarum Legis.
293쪽
Ita quidem probatum est , eam fuisse Apostolorum conditionem, ut comminisci falso historiam Evangelii non potuerint. Sed supponamus, tales fuisse, ut potuerint; rationes sunt evidentes, quae suadent ipsos veritatem, de qua , uti nunc Ostendimus, plene persuasi erant , sincere absque ullo fuco ac fraude scripsisse. Qui aliquid facit,& quidem magni momenti, id finis alicujus ac boni obtinendi causa facit. Nullo enim fine aliquid facere, in sani cerebri hominem non cadit. At si Apostoli veritatem sincere non scripserint ac testati sint, nullus excogitari potest finis, quem intenderint: non famam, non honores, non divitias. Sane testari rem aliquam a se visam, dcob testimonium ejusmodi quaevis supplicia ac moristes crudelissimas sustinere , &, cum sola illius abnegatione vitam redimere liceat, nihilominus intestimonio ejusmodi reddendo constantem esse, mortemque ultro subire , invictum sinceritatis argumentum est: Nec video quid majus requiri possit. Argumentum hoc, quod mihi ferme ejusdem
cum demonstratione evidentiae esse judicatur , conjecturale vocat Uir Doct. cujus etiam solutionem exeoniecturisse datarum ait. Respondeo ; mirum non esse, eos, qui a vera facti alicujus causa antismum & oculos avertunt, per varias conjecturas temere errare, neque ullam reperire posse, in qua solide acquiescant. Cum itaque omnes Viri Doch. conjecturae sint fallaces , omnique verisimilitudia
ne destitutae , quid aliud inde colligere potest, nisi quod res est) Apostolos de veritate rei quam
testantur plenissime persuasos , mortem omnia que adversa maluisse ultro in se suscipere , quam
294쪽
veritatis sibi certissime cognitae testimonium non praebere ' Verum conjecturas ejus audiamus. Hic autem velim Virum Doch. majorem in recenissendis Apostolorum actis ingenuitatem ostendisse ;si enim historias, quas ex Novo Tes . citat , ingenue recensuisset, facile plures suarum conjectur rum in auras evanuisse deprehendisset. Primo ait, certum esse, Apostolos nec f. nec ho- Potuerunt norem, cum nullum babebant, utpote insima sortis bomia *ζ ςytnes, amittere potuisse. Sane & infimae sortis homi- et ioh.mnes honesti viri fama, quae gloriosissima est, ac prae- suam, fatios si ima, &cui nulla altera comparari potest, gaudere post uni ; & misera est religio, quae famam ex φψης ςδ' divitiis ac eminentia mundana solummodo aestumat. Addit Vir Doctiss. in contumeliam Pauli, quod coriorum fuerit sutor. Sane Paulum primarium inter Iudaeos fuisse virum ex historia & Epistolis ejus nimis manifestum est. Ipse autem amo re veritatis divinae omnia quibus fruebatur commoda floccifecit, & ad eum paupertatis statum re
digi maluit , ut vili opificio sibi victium pararet,
quam ut Veritatis agnitae propagationem contra
conscientiae dictamen negligeret. Ne jam addam, etsi Paulus ante suam ad fidem Christi conversi nem se ad opificium at iquod addiscendum contulis.set, nihil inde in opprobrium aut despectum ejus posse concludi. Quoniam cuti doctissimi Viri observano mos erat docti stimis Judaeorum opificium aliquod discere , unde, ubi res ferret, se sustentarent: alii fuere sutores, alii pistores, alii pelliones. Vide Grotii annot. in Matth. xini. &-. xv I Ir. ubi id ex Josepho aliisque probat, Sed esto: fuerint omnes vilis conditionis homines:
tanto minus sperare potuerunt, annuntiationem suam
295쪽
quae sive runt divitias , nec collectas ab Eccle- sis.
suam , si falsa fuisset, apud quemquam fidem im
Praemium hujus praedicationis , ait Vir Doct. fuit , at ipsis pro divinis habitis omnia traderemtin, ρα tum ubique esset hospitium, taberent rerum dis narum magisterium. Verum , siquidem falsa annuntiassent , nec miraculis suam doctrinam confirmassent, quo fundamento praemium ejusmodi sperare aut consequi potuissent φ Praedicabant Iesum Christum , a Iudaeorum Synedrio ut blasphemum condemnatum , & malefici instar eruci affixum , esse promissum Messam, e mortuis suscitatum , & in coelis a dextris Dei sedere. Quomodo, si hoc confinxissent, sibi persuadere potuerint, aliquem adeo in toto muncio sore fatuum,
qui isti annuntiationi fidem adhibuisset y quid
aliud , nisi omnium execrationem , tanquam mendaces & impostores , aut irrisionem , innis
quam stolidi & fatui, experti fuissent φ Et quis credat, Iudaeorum primores , odio intensissimo contra ipsos accensos, nunquam fraudem istam , siquidem falso miracula sua jactarent, detecturos fuisse φ Itaque loco magisterii fidei & hospitii certi , invenissent infamiam , irrisionem , carceres& supplicium, neque aliud exspectare potuissent. Dicitias , pergit Vir Doct. non acquirebant , quia non nisi inter infimam plebem vagabantur; sed neque aliquas habebant, quas pro Mamelis annuntiando perderent: interta victum ex praedicatione Evangelii h bebant , petebant gratia nomine collectas ab Ecclesiis, o fideles praedia sua vendentes pretium apponebant pedibus Apostolorum. Resp. Non reliquerunt quidem divitias, attamen omnia quae possidebant , domos, naves, & opificium quo sibi ac familiae victum
296쪽
victum parabant. ColIectae, quas PauIus gratias vocat, non exigebantur Apostolis, sed pauperibus Hierosolymitanis sublevandis , praesertim
tempore famis. a Cor. V I. Tantum vero abis
est, ut sibi Paulus gratias ejusmodi petierit, ut plurimis in locis declaret, se nemini oneri fuisse,
sed labore manuum sibi parasse victum, ut Evangelium gratis annuntiaret : Quod adeo manifestum est, ut mirer virum Doct. hic ita Pauli verba detorsisse. Vide inter alia I Cor. IX. 1 , IS.&c. qui altari deserviunt, cum altari participant. Ita Dominus ordinavit iis , qui Gangelium annun- 'tiant, de Gangelio visere. Ego autem nullo horum
usus sum. Non autem scripsi haec uti ita fiant in me: bonum es enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis macuet. Et paulo post. Eude es ergo merces mea Z in Evangelium praedicans , me sumtu
ponam Evangelium , ut non abutar potestate mea in ingelio. Vide Ex a ad Corintb. cap. X I. I. X II.
8, 9. Sed vero, spectaverint victum, quomodo eum me,si Oe-
sperare potuissent, quomodo aliquos exspectare PisςRx, discipulos, si falsa annuntiassent' Fortasse novitate praedicationis quidam in initio potuissent alluci ; sed fraude detecta statim ab 'omnibus deserti fuissent. Ita semper contigit impostoribus I daeis. Barchochebas se venditavit esse Messiam; habebat prophetam Aquibam , qui multa jactabat miracula: plurimi credulitate vana in initio decepti sunt 3 sed illis profligatis ac fraude detecta ab omnibus fuere deserti. Et similis omnium impo-storum, quos in initio Judaei apertis ulnis avide exceperunt , . Oxizus fuit, etiam nuperi ridiculi
297쪽
Messiae Sabetha Sevi. Quis nunc illi adhaeret φne unus quidem. Addo praeterea, quod victus, quem suppeditabant fideles , pretium condignum non fuit compensandis persecutionibus , suppliciis ac tormentis, quae sustinebant, & continuo exspectabant. Tolerabant famem , nuditatem , gustam, periculum, gladium: Rom. V . 3 .muriebant, sitiebant, nudi erant, colaphis cadebam tur , spectaculum erant facti mundo, ct reputati tamquam purgamenta mundi z I Cor. IV. 9, IO, II. σi sere. Ipse Paulus saepius fuit in carcere, quinquies flagellatus , ter virgis caesus , semel lapidarus M
continuos sustinuit labores ac molestas , a Cor. X I. Quam haec habent proportionem cum victu, qui
ipsis ab Ecclesiis quidem suppeditabatur , sed quo
saepe ob persecutiones destituebantur, famem ac nuditatem sustinere coacti. Persecutio. Si nullum ipsis vita periculum metuendum fuit, nisi nuεfε gra β γ ri γ non autem a Graecis Romanis , ut aie,issima, a vir Doct. satis eo Judaeorum malignitatem prodit, Judaeis di apud quos hominibus sancti Simam doctrinam in- Lindisi. eulcantibus , ut paulo post Vir Doct. ait, periculosior fuit commoratio , quam apud gentes Verum Deum ignorantes. Verum ignorantia historiae virum Doct. in errorem abduxit. Persecutio Christianorum a Judaeis quidem coepit 3 verum non multo post Ethnici majoribus animis in Christianos insurrexerunt: Apostoli autem non nisi aegre permoveri potuerunt, ut relictis Judaeis, quibus persecutiones sustinebant, se conferrent ad gentes. Sed & cum inter illas Evangelii sermo increbrescere coepit , duriorem experti sunt so tem. Id testantur Apostolorum epistolae ad gentes fideles scriptae , in quibus crebrae occurrunt
298쪽
eonsolationes , & adhortationes ut persecutiones Evangelii causa fortiter tolerent, quas patiebantur non a Iudaeis , sed a suis magistratibus & popularibus. Quod inter alia evidenter liquet ex I Epist. ad Thess. II. I . Vos imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, qua sunt in Sudaea in cir βο Iesu; quia eadem passi estis vos a contribulibus v stris , sicut oe ipsi a Judaeis, qui ct Dominum occiderunt 'esum. Non autem , persecutionem sustinentibus Ecclesiis , Apostoli earum aedificatores a persecutione immunes erant. Vide & a Cor. I.
Tum Apostoli Jacobus & Petrus in epistolis suis, quas dirigunt, hic ad dilpersos in Ponto , Galatia , Cappadocia, Mia o Bithynia, ille ad duodecim tria=bus di*ersas, multi admodum sunt in consolandis fidelibus contra persecutiones; quas manifestum est non sustinuisse a Iudaeis, quorum extra Judaeam nullum erat imperium, sed a gentibus sub quarum imperio in dispersione vivebant ; licet Judaeis, pro odio suo in Christum, eas instigantibus id factum esse neutiquam negare velim. Recepere quidem Romani aliquoties novos mos , Publice non Vero cum rejectione Deorum jam olim ab ipsis ςφη 'receptorum: Religio autem Christiana DeOS gen- idola prae. tium validissime impugnavit. Negat Vir Doct. dicarunt.
Apostolos publice contra gentium idola praedicasse. Verum hoc negans, simul negare debet , Apostolos publice Evangelium praedicasse : Leguntur autem passim publice praedicasse non tantum in Judaeorum synagogis, sed & coram gentibus, Meoram Magistratibus constituti intrepide & aperte fidem suam professi sunt. Ipsa Evangelii praedicatio idololatriae Ethnicae impugnatio est, & co
versio ad fidem Christi abjectio idololatriae. ComS a vers
299쪽
2 RESPONSIO AD versi estis ad Deum ab idolis, inquit Paulus i nes
I. 9. ut viso ac vero Deo serviatis. Non autem semper illius distincta mentio fit: quoniam scriptoribus sacris in more fuit per compendium tantum concionum Apostolicarum summam tradere: neque operose describere, quod per se notum erat. Interim & data occasione etiam invectivas ipsorum contra idololatriam recensent. M. X IV. Iq.σseqq. cum Lystrenses conspecto Pauli miraculo, adducto sacerdote Jovis, ipsi & Barnabae volu runt sacrificare, ipsi scissis tunicis ajunt; σ nos sumus mortales, vobis similes homines, ainmmii tes bis ab his vanis converti ad Deum υλum. CV. XVN. Paulus usus laudabili dexteritate Athenienses ducit ad veri Dei cognitionem , & idololatriam ipsorum egregio argumento impugnat. M. XIX. impugnasse idololatriam gentium liquet ex seditione Demetrii contra ipsiam concitata. Quod vero scriba civitatis dicit, nihil illos locutos contra Dianam, fecit ut homo politicus , ut seditionem compesceret, quae semper periculosa est civitati. Sed & omnes Apostolorum epistolae clamant, idololatriae nullam cum Evangelio posse esse commu
Neque id Vir Doct. quia hoe negare non potest , hic effu- tauriabia gium aliquod ν sed veritati directe adversum, ri. quodque nunquam probare potest , commentus est 3 nempe, quod jam credentibus, quibus secureo sine periculo committi poterat, secretum booorm laserint, oe latenter et si qui vero introducebantur fratres, qui secretum id revelabant, falsos fratres a pellabant. Sane hic nobis Vir Doct. describit Apostolos per omnia similes Iudaeis Hispanis, qui liberos cipso hoc nobis in sermone referente in-
300쪽
struunt , licere metu inquisitionis Hispanicae Deum & Legem abjurare , suillam comedere, idololatriam committere r sussicere , si intus &animo sint Iudaei, licet factis contrarium testentur. Major fuit in Apostolis pietas, & Dei timori Persecutiones & afflictiones non horru runt : flagris caesi cum gaudio exibant a Senatu ,
quod digni essent judicati pro nomine Christi
ignominiam pati. Quod fideles clam docuerunt, etiam palam professi sunt. Falbos fratres vocat Paulus, non qui revelabant QT nam gentibus , idololatriam clam ab Apostolis damnati uti vir Doct. ipsis impingit sed qui gentes fratres.
cogere volebant ad susceptionem ceremoniarum Legis, & libertatem nostram quam habemtis in Chri-μ explorare; uti ad Gal. cap. II. ad Philipp. cap. xi I. videre est : Quique non Zelo pietatis, aut pro Lege Mosis, moti id urgebant ; sed tantum ut placerent Iudaeis; quia nempe videbant pers cutiones quotidie magis magisque Christianis Igentibus inferri, Judaeos autem ab illis esse immunes , hac ratione eas , tanquam ipsi etiam ecsent Judaei, studuerunt declinare et uti manifeste Paulus dicit Gal. v I. I 2. Euicunque enim volunt placere in carne , hi cogunt vos circumcidi , totam ut crucis rarini persecutionem non patiantur. Quos& Phil. III. x8. vocat innimicos crucis Chrisei, nimirum quidvis facientes, ut crucem Christi enfugiant. Hi erant Apostolis falsi fratres , non vero, qui doctrinam Evangelii sincere profitentes persecutioni se & Ecclesiam exponebant. Et sane Vir Doct. hic adeo aperte repugnantia dicit, ut mirer in viro acuti ingenii tantam potuisse locum
