장음표시 사용
321쪽
facile P test eorrumpi , Quam uni peculiaris.
tum testantur Christiani , sed & agnoscunt Judaei infensissimi ipsius hostes ; verum non spiritu divino , sed magiae , & nomini Dei tetragrammato, quod Chi istum surto sustulisse somniant , adscribunt. Atqui non levis historiae probatio est
confessio adversariorum. Non potuere ergo ,
etiam juxta Viri Doct. argumentationem, primi Christiani decipi in iis , quae ipsi oculis suis viderunt. Accedit , quod Judaica traditio sit antiquior, proinde obscurior quam Christiana , etiam magis interrupta temporibus captivitatis Babylonicae, aliisque, de qua mox pluribus. Christiana Vero , utpote omnibus populis communis , istam interruptionem pati non potuit, sed si odi primeretur in una gente , conservata fuit in altera, imo in multis simul.
Nec juvat, quod traditio Iudaica sit a patribus in filios r inia seut ab una parte non facilis est suspicio falsitatis a patribus in filios propagatae ;ita ab altera parte nihil proclivius est , quam liberos caeca credulirate recipere, & a tenera aetate alis
te imbibere opiniones parentum traditione sibi instillatas. Sed quando religio propaganda est ad extraneos , & religio , quam ex parentum traditione hauserunt, ut falsa & exitiosa abjicienda , tum praejudicium pro parentum traditione , MContra novitatem ejus quae commendatur, omnia
sollicite inquirere & investigare, & ubique fraudem mcluere docet. Praesertim si religio quae
commendatur sit ingrata carni, multa contineat communi hominum opinioni ae desiderio plane contraria, nec nisi maximo cum fortunarum ac
bonorum, carceris & exilii, quin & praesenticsimo mortis periculo recipi possit. Praeterquam enim
322쪽
enim quod extraneorum omnia suspecta sint , hietam multa concurrunt, quae animos ab ista retiagione alienos reddunt, ut nisi evidenter convincantur de annuntiationis veritate , fidem neutiquam adhibituri sint. Itaque traditio ita de gente in gentem propagata miraculorum veritatem uti antea fusius probavi in validissime adstruit , Momnem a se falsitatis suspicionem amovet. Nec obstat, quod gentes, &praesertim Romani, aliquoties novos Deos receperunt: Illi enim suis Diis quos colebant alios novos adjunxerunt, quia felicitatem quandam in hac vita ab ipsis sperabant: Sed non rejiciebant Deos quorum cultui jam olim
erant assueti , nedum , cum certa exspectatione crucis &afflictionis propter novorum Deorum receptionem sustinendae. At religio Christiana, uti jam aliquoties diximus, Deos gentium validiss- me impugnavit & sustulit , nullamque in terra suis professoribus felicitatem promisit, sed eruiscem & amictionem exspectare jussit, felicitatem autem demum post hanc vitam. Unde& gentes eam ut stultam risere, & ut in Deos suos impiam
Ut ostenderem, Judaeos in sola patrum suorum Iudaeorum traditione securos esse non posse, ex S. Scriptura ' x QOltendi, i plos aliquoties parentum traditione pra- pta sub Juam imbibisse doliri nam , praesertim in generali robeamoi illa decem tribuum sub Jerobeamo defectione. Respondet Vir Doct. quod tum decepti fuere a Per beamo aut falsis prophetis, qui non erant eorum p rentes , recipientes doctrinam , quam in sua origine parentes non se certo ct evidenter scisisse dixerint. Concedo: Sed & qui decepti a Ierobeamo eam doctrinam receperunt, illam etiam liberis suis tradiderunt s
323쪽
derunt, ut Iegi Mosis non repugnantem , ipsique liberi hanc doctrinam a parentibus per traditionem haustam pertinaciter aliquot seculis retinuerunt. Unde liquet, & Judaeos per parentum, ab aliis in populo suo deceptorum , traditionem etiam posse seduci. Si enim populus jam revel tione diuioa illuminatus , & doctior factus, potuit a Ierobeamo decipi , non impossibile dicet Ethnicus, etiam rudiorem populum, & . ten y bris AEgyptiacis vixdum emergentem, a peritiore Mose decipi potuisse. Hoc igitur urgeo, ut Videns Vir Doct. quam fallax si argumentum pa- trum traditio, si ejus fundamentum , prima origo, non inquiratur, & totius rei circumstantiae accurata trutina ponderentur. Hoc si non fiat, par Viri Doch. erit decem tribuum responsum idemque utrisque patrum traditionem jactantibus fundamentum. Quo jure enim dicere potest, patres in decem tribubus liberos suos decepisse; in tribu vero Juda patres filios suos decipere non potuisse' An prius ipsi fuerint decepti, non amguo ue perinde enim utrimque est. Velim mihi rationem det Uir Doch. cur falsa traditio in decem tribus populi potuerit irrepere, in duas reliquas
vero non potuerit. Hoc saltem no endet ex eo,
quod patresliberos suos decipere non potuerunt: in quo unica argumentationis Viri Doct. vis conis sistere videtur.
CAPUT U. De Judaeorum Lege Orali.
Lex Oralis a Liud objeci Judaeis exemplum, nimirum quod tu se ita p/rentum traditione etiam receperunt Legempta. oralem quam tamen nec a Deo Mos , nee a. Mose
324쪽
Mose Israeli traditam , ac proinde non a primis illis parentibus ad posteros propagatam , sed p
sterioris aevi esse commentum, validissimis argumentis comprobari potest. Hic Vir Docti multa de legis oratis natura disserit , juxta communem Iudaeorum sententiam ; sed nullo argumento, verum conjectura admodum levi , eam adstruere conatur; nempe dicit, quod non constituat aliam legem , sed illius executionis seu modi agendi explic tionem : Quod exemplis circumcisionis, immacula- tarum υictimarum, fimbriarum in vestibus , aliisque illustrat, quae tantum in lege generatim praecepta sint, non autem modus praecise in iis observandus in ea est expressus qui cum non dependeat ex naturali ratione, necessario eam traditionem a Mose Sudaei habuere. Eodem plane modo quo a Pontificiis Ecclesiae suae traditiones solent stabiliri. Verum I. Ex hac Viri Et post Do t. descriptione liquet, hanc vere esse aliam Ie Q aeragem a scripta, illique superadditam. Quod enim tuis lex scripta non definivit, ac proinde quod diversis modis sine ulla Legis transgressione ab hominibus fieri poterat, illa determinavit, & ad certum obis servandi modum restrisit; ita ut , nisi exacte
omnes per eam praeceptae circumstantiae observentur, homo transgressor legis constituatur. Quod ex ipsis quae Vir Doct. profert exemplis manis stum est. Quae de Turcarum circumcisione striabit, etsi vera sint squod mihi vix persuadeo) nihil ea faciunt, ad adstruendum legem oralem esse necessariam , ad executionem praecepti de circum-eisone : solummodo evincit, oportuisse ut J daei sciant, quid voce circumcisionis fgnificetur, antequam praeceptum hoc exequi possint. Nullus ergo hic est novus modus praecepto non con-
325쪽
tentus, sed quicquid hic Vir Doct. recenset, ipso
praecepto circumcisionis continetur. Sed si ritum quempiam lege scripta non contentum vir Doct. necessarium urgeret , exinde , consentaneae suo argumento, deduceret legis oratiS necessitatem:
Sed & ego exinde inferrem, legem illam esse aliam a lege scripta , & aliquid determinare , quod lex indeterminatum reliquit. Fimbrias debere pendere ex quatuor Vestis angulis praeceptum esse diis vinum Vir Doct. ait, sed lex non definivit, quales eae esse debeant. Sed respondeo : Si id definivit lex oratis, jam quid definivit, a lege non definitum, atque ita novum legi scriptae praeceptum superaddidit. Nam secundum legem sumiacit fimbrias annectere vestibus, & quidem hyaeinthini coloris, Num. xv. satisfecit ergo Iegi, quicunque fimbrias vestibus suis annexuit. Si vero lex oratis varias de illarum longitudine, teratura , annectendi modo , similibusque adjunx
rit , illi neutiquam satisfieri potest , nisi omnia ista rigide observentur: ac proinde , qui legi scriptae satisfecit, peccare potest contra legem Orais lem. Idem in reliquis exemplis ostendi posset. Atque inde liquet, legem oralem novam esse I gem , aliquid praecipientem ultra legem scriptam, α definientem quod lex scripta non definivit. Inde a. infero, quod haec tam frivola adinventio argumentum sit evidentissimum , legem illamoralem non esse prosectam a Deo, aut Mose ; sed esse posterioris aevi commentum , quando a sinin. ceritate cultus divini recedentes, eam collocarunt in superstitiose ceremoniarum observatione , in qua dum exacti & eximii esse cupiverunt, ceremonias amplificarunt, & circa minimas in earum observa-
326쪽
observatione circumstantias novas leges excogitarunt; atque ita suas inventiones & praecepta ob servantes , majorem sibi adscripserunt sanctitatem , quam si iis neglectis cultum verae pietatis sincere Deo exhibuissent. Quod jam temporibus Esaiae inolescere coepit; qui propterea nomine Dei ipsis exprobrat , quod Deum timeant mandato σdoctrinis hominum, ED. XXIX. 13. Quae superstitio , post exortum Pharisaeorum , mirum in modum aucta est , qui circa externa valde fuerunt severi ac superstitiosi , animo intus pravis cupidi talibus aestuante. Atque ita ipsis accidit , quod
Papistis contigisse vir Doct. ait , quod si non in idololatricas , saltem fluitas supersitiones paulatisndegenerarint. Et hae traditiones a posterioris aevi Rabbinis collectae constituunt legem illam oralem, non vero mandata Dei , Mosi, ut Iudaei volunt, in monte dierum quadraginta spatio data, & per Mosen postea coram Aarone, ejuη filiis , septuaginta senioribus, ac tandem popuIO, enuntiata ,& per varias traditiones conservata, donec tandem circa annum post eversum templum septu gesimum in Thalmud sunt congesta. Non enim traditiones hasce esse a Deo , eviden- I. Nullatissimis argumentis Christiani comprobant, quas
Virum Doct. legisse quidem nullus dubito, sed &Lge. solidi nihil quod iis respondeat habere persuasus
sum. Ego ex multis duo aut tria tantum seligam. r. Nusquam in Lege aut Prophetis ulla vel mini- ma Legis hujus oratis mentio fit, nec cum commendatur Israeli Legis divinae observatio , nec quando violatae legis arguuntur, nec etiam quando ad stius observationem a transgressionibus suis revocantur. An credibile est , Deum nunquam
327쪽
4 Legis illius oratis , sne qua lex scripta, secundum Iudaeos, observari nequit , imo quae , uti ajunt, scriptae legis anima est , siquidem in rorum natura exstitisset , mentionem facturum fuiLse' Hine est quod & quidam inter Judaeos, Naraim dicti , legem eam non recipiant, sed solam
scriptam agnoscant.1. In dubia a. Siquidem Moses in monte Iegem illam or
i Iem aecepisset , in dubiis quibusdam casibus, eonsul. . quos etiam Vir DOct. allegat, nempe blasphemi Dominum. illius , & lignorum collectoris in die Sabbathi, filiarum Telophad , & eorum qui tempore Paschatis impuri erant super cadavere , non necesse habuisset consulere os Domini ; cum Lex oratis , . quam jam in monte accepisse fingitur , eum de
omnibus instruxisset , & casus hos dilucide sol vis
3. Lex stru 3. Quod magis stringit. Legimus legem scri-' ptam adeo neglectam a Sacerdotibus fuisse, ut ser- quomodo memoria illius in populo perierit: tempore autem ora. nimirum regis Iosiae; cum enim jussu pii registia conser aemplum repurgaretur , in illius repurgatione re-' pertum fuit exemplar legis diu neglectum: cumque regi ac populo lex praelecta , omnesque com
minationes divinae auditae essent, rex vestimenta, sua scidit: a Reg. XX I. Io. Sc a Parat. XXXIV.
I . σ seqq. Evidenti documento , quod non tantum ipsum Mosis autographum uti quidam volunt desideratum fuerit , sed tota Iegis m
moria in populo interierit , nullumque prae manibus fuerit exempIar , unde Legis cognitionem hata ire possent. An credibile quidem est , homines , adeo negligentes in Lege scripta asservanda, legem illam oralem tam operosam, &
328쪽
tanta praeceptorum ac regularum moIe constantem , & tantum memoriae hominum concreditam,
fideliter conservasse φ Praesertim cum ipse vir Doct. fol. seq. affirmet , homines illius temporis on rose Thataudis studio earuisse: Qua ratione igitur lex illa oratis fuit servata . Moses, postquam toto Levitici sibro varia A. De stria praecepta dedit, cap. Xxv I. ct xxv I I. ita conclu- I. 'dit: me sunt judicia atque praecepta σ leges, quas quod sit dedit Dominus inter se ct filios Israel in monte Sines lex. per manum Mosis. Et librum Numerorum similia ter claudit: Haec sunt moeniata atque judicia, quae mandavit Dominus per manum Moses ad filios Israel in coempestribus Moab supra IFordanem contra Fericho. Quod si alia essent mandata Mosi a Deo tradita,
dici debuisset, haec sunt pars mandatorum, aut, haec sunt mandata , quae Deus scribi voluit per Mosen , ad distinctionem eorum , quae per ora Iem solummodo traditionem conservari voluit. Quin & ipse Moses morti vicinus , valedicturus populo , legem in libro scriptam Sacerdotibus tradidit , jussitque quovis anno septimo coram toto populo Iegi ut audiunt , ct discant, ct timeant 'Dominum Deum , custodiantque oe observent omnia verba legis hujus; Deut. XXXI. 9, I , II, I 2. A 'quis aliam oralem credere potest esse legem , ejuDdem cum hac autoritatis a Deo per Mosen latam, cujus nulla in tam solenni actione a Mose jam in aeternum populo valedicente fieret mentio , nul Iahabita ratio, nulla conservandae cura , sed populi negligentiae & socordiae prorsus commissa φ Quid hoc aliud est , quam aeternae eam oblivioni tradere V s. Ac
329쪽
I. Non be- s. Ae tandem, an credibile esse potest, Deum omniscium , quique omnium futurorum eventus Deu, . n. certo praescit , ac proinde etiam periculum , quod obliterar nempe per dispersionem Judaeorum lex oratis faei-ε - te obliterari posset , praevidit, isti periculo matura illius scriptione obviam non ivisse ; sed quod illius temporis Rabbini, hae in parte Deo sapientiores , illam ex variis chartis in unum corpus compingendo eam ab interitu vindicaverint ' Haec omnia legis illius oratis vanitatem evincunt , &nuperum tantum Rabbinorum esse commentum
non demonstrant. Eam tamen hodierni Judaei , ut a patribus ab ipso Mose acceptam, & ad hoc usque tempus in liberos continua traditione propagatam , ut divinam recipiunt. Et hoc potissumum respectu argumentum a traditione sumtum , alias validum & fortissime concludens , imbelle vocavi: Quoniam figmentum legis oralis smili- . ter traditione patrum ad se delatum crepantes, infidelibus totum suum de traditione argumentum suspectum reddunt.
Traditio Addo aliud: Iudaei in Hispania creserente id III ia in colloquio ipso viro Doct.) parentum suorum
daeorum in traditione edocti credunt licere sibi, metu inqui- Hispania. stionis Hispanicae , Christianam religionem , quam in corde ut falsam damnant, profiteri , seque eam veram agnoscere declarare, idque jur mento manu cruci imposita confirmare , suis amedere, aliaque praecepta legis , ex quorum observatione Judaei esse agnoscerentur, transgredi. Atqui hoc quam maxime impium est & horrendum. Licet enim Christianae religionis professio revera veritatis sit professio : horrendum tamen
erimen & impietar in Deum est maxima , si I
330쪽
daeus , credens religionem Christianam esse falsam , taman eam, & quod pessimum est eum
juramento quidem , profiteatur esse veram , seque Iudaeum neget , & ut negationem suam confimmet , praecepta legis , quae divina agnoscit Maeterna , ac proinde etiamnum ipsum obligantia , violare non vereatur. Quae enim major & aper- :tior erga Deum irreverentia cogitari potest y Et tamen traditio parentum id licitum docet, eaque
traditione freti, in media illa abnegatione securi sunt , seque nihil Legi adversum quo Deum onfendant committere credunt. Uti ipse Vir Doruvivum nobis ac praesens exemplum est. pag. I 4. Atque huc respexi, cum duriore vocabulo utens quasdam traditiones impias voravi. Alterutrum
. hie necesse est vir Doct. dicat , aut Judaeos Hisparinos huic suorum patrum traditioni ausculantes recte facere, & peccaturos siquidem illi immoria geri essent , ac proinde recte facere quod legem abnegent , peccaturos quod legem profiteantur ;quod sane dicere horrebit : Aut, traditioni parentum , eo ipso tantum quod a patribus tradita sit , tuto Iudaeos acquiescere non posse ; sed tr ditionis originem esse inquirendam , & examinandum utrum patres justa ratione permoti tradiistionem illam filiis communicarint. Quod in negotio apostasiae sub Iero amo & sequentibus regibus bene observavit. Hoc itaque cum a quovis veritatis ae gloriae di- Traditio
vince, &salutis suae studioso faciendum sit , faci- ζ. .ab uale nunc animadvertit vir Doct. quam debile sit ar- daeostissi-gumentum ipsus, quo in initio hujus ultimi quaeis eiens arguini rationem reddit, cur iisdem argumentis a qui 'ἡ Ε .iudibus moventur Iudaei ut Mosen agnoscant Prophe- Evange-V a tam lium.
