Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3og RESPONSIO AD

tam a Deo missum, non & similiter moveantur ad recipiendum Jesum Christum : nempe, quod a tempore quo Evangelium coepit non interrupta traditione a parentibus suis receperint, ea non ita fuisse, ut enarrantur oe creduntur a Christianismo. Sane non negant Judaeorum patres , doctrinam, quae in Evangelio traditur, a Christo publice in Iudaea esse prolatam , aut Iesum multa in Judaea prodigia ac ligna fecisse, aut tandem ipsum crucifixum esse: Sed negant ex mortuis resurrexisse, negant esse Mes,siam a Deo populo suo promissum: Non quia ea

quae recensui vera negant: sed quia eorum quaedam Messiae non competere, quaedam, nempe prodigia& signa, eum non certo & indubitato indicare credunt. Quod resurrectionem attinet, non testantur,

sibi compertum, eum non resurrexisse ; aut sibi evidentibus documentis constate , praedicationem de ipsius resurrectione esse confictam : videt. quod Christi eadaver viderint, postquam Apostoli eum a mortuis resuscitatum praedicarunt: aut quod sibi compertum sit, Apostolos cadaver Christi furto abstulisse dormientibus sepulchri custodibus : quae fabula, antea a militibus Sacerdotum persμasione disseminata, sua absurditate evanuit: Non enim, etiamsi voluissent, cadaver Christi e sepulchro armatis militibus septo vi auferre potuissent ; multo minus fraude, somno sepultis militibus: Quis enim credat omnes milites, cadaveri custodiendo

missos, simul in somnum incidisse , & quidem

adeo profundum, ut amotionem saxi a sepulchro non audiverint φ Sed demus, somno indulsisse rAn omnes ita fatui , ita capitis negligentes fuerunt, ut nemo inter illos, cum alios dormientes

videret, juxta saxum illud quod sepulchrum cla sit

332쪽

st procumbere vellet ' Si illie se solum reclinasset, quantumvis somnolentus , securus dormire po- tu i siet, & tuta fuisset custodia. Quis credat, discipulos momentum istud, quo somno oppressi fuere milites, ita exacte observare potuisse ' Quis tandem credat , discipulos istius furti suspectos fuisse , & nusquam coram Iudaeorum tribunali istius reos actos ' Nihil horum sibi certo comperistum testantur Judaeorum patres. Quid igitur φQuod Jesus fuerit populi seductor: Quod se falso

Messiam venditaverit, similiaque. Verum nunc posterorum ossicium est exquirere sedata mente ac

pio salutis studio an traditio illa in sua origine stvera ' an patres sui jure Jesum dixerint impost rem φ Fieri enim posset, quoniam hic non perhibent testimonium rei a se certis documentis infallibiliter exploratae, sed judicium proferunt de homine Iesu Christo , quod non sit Messias, ut in judicio hoc

erraverint : Quam traditionem si filii caeca obedientia recipiant , eo quod a patrum traditione ipsis recedere sit nefas , una cum parentibus in eundem errorem ut abripiantur necesse est. Quod si obtinere debeat, necesse est ut omnes homines in erroribus &falsa religione, in qua a parentibus educati sunt, consenescant; & de ea deserenda aliaque, licet veriore, amplectenda cogitare, erit nefas. Quid ergo de veritate religionis Christianae

aut Judaicae disputamus φ Quis fructus & finis ejusi modi disputationis ' Apage igitur ficulneum illud

a sola traditione parentum desumtum argumentum, Viro Doct. indignum , & res cum re, ratio cum ratione certet I & inquiratur, an ullae justae sint rationes, propter quas Judaeorum parentes I

sum Christum jure rejecerint, & morti tradiderint.

333쪽

RESPONSIO AD CAPUΤ VI. Quae & quanta sit certitudo, libros Veteris

Testamenti incorruptos ad noSpervenisse. Η Actenus collatione instituta inter amomenta,

quibus certitudo traditionis de veritate ac divinitate Legis ae Evangelii in sua origine comprobatur , evicisse me credo, nulla posse pro Lege afferri argumenta , quin validius militent pro Evangelio , quam pro Lege ; Restat nune ut il- Iius propagationem ad nos usque , per libros sacros, quibus ab initio utraque conscripta , & in quibus ad nostram usque aetatem conservata est, inter se conferamus. angs Hie primo Vir Doch. magnam Legis prae Eva lium ni i- gelio praerogativam eolligit, ex generali, non βω- eibu, ah ' daeorum tantum , sed o Chrisianoram ct Mahum Rumentia thamorum eonfessione , qui omnes , solis Paganis emquam O , reptis, unanimiter librorum Mosis divinitatem a mcsAmi '' scant. Soli autem Chri iani Gogeliam , a 'daeis nis, Lex o Mahomethanis rejectum , recipiant. Non igitur vero a Ju- quod ab duabus hominum panibus in dubiam vocatur, ath; recte comparari posse cum eo libro, qui at omnibus ut Nahome -- ct divinus , absque dabis σ disputatione rei ibani3, giosissime recipitur. Sed quoniam ipse vir Doct. mpi tu . agnoscit, hanc rationem, quantumvis speciosam,

esse tantum congruentiae, non evidenter concludentem , licet librorum Mosis dignitatem comis mendantem , non est quod operose eam resut mus quia praeter speciem , qua homines simpliciores, superficiem tantum non ipsam quaestionis

medullam considerantes , capi possunt , nihil

habet.

334쪽

TERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 3ra

habet. Potest siquidem contingere, ut id, quod ab aliquibus tantum recipitur, solidiore nitatur fundamento , quam id quod ab omnibus receptum est : Quando nimirum quod aliqui tantum recipiunt, aliquatenus dependet ab eo quod unis versale est omnium , illique testimonium perhibet veritatis : Τum enim istud recipere nequeunt ,

nisi simul generale illud cui hoc perhibet testim

nium veritatis simul recipiant et Licet quando utrumque in se & solitarie consideratur , & assi menta quibus utrumque nititur inter se consera tur , validiora militent pro hoc , quam pro illo. Et ita se res habet cum Lege & Evangelio. Evia dentiora minoribusque exceptionibus obnoxia sunt argumenta, quibus Evangelii, quam quiabus Legis divinitas adstruitur. Interim Evange lium praeter ista argumenta etiam a Lege sibi aut ritatem confirmat , & Legi divinitatis testim nium perhibet. Etiamsi itaque omnia alia arguis menta deessent , solum Evangelii testimonium, quod Christianus divinum agnoscit , suffecerit Christiano ut Legem agnoscat divinam. Hoc a tem argumentum Iudaeo, Evangelium ut fabul sum rejicienti , in testimonium veritatis Legis i servire nequit. Itaque ea argumenta , quibus se Iis Judaeus permotus Legem recipit, conserenda

sunt cum illis , quibus Christianus persuadetur de divinitate Evangelii r & si fortiora sint aut se

tius concludant pro Evangelio, quam pro Lege, iterum concludo , Iudaeum nullam posse dare rationem , cur eum argumentis illis inductus

Legem recipiat ut divinam, Evangelio fidem d

neget.

335쪽

τrassitIo Judaeorum

in captivitate Babylonica Potuit interruptionem pati.

3ir RESPONSIO AD

Vir Doct. pergens, ex non interrupta traditione parentum in filios probat codicem Legis inco ruptum ad hanc aetatem usque perdurasse. Verum difficile valde est , istam nunquam interruptam traditionem, non supposita Novi Testamemti divinitate, solide adstruere. In captivitate siquidem Babylonica tanta populum oppressi calamitas , ut traditionem Legis interruptionem esse passam, haud mirum videri debeat. Civitas &templum solo fuere aequata, tota terra Judaea misere desolata , populus in captivitatem abductus, ut de conservanda Lege frustra sollicitudinem suscepisse videri possit. Auget difficultatem, quod legamus tempore regis Iosiae , non adeo multis

ante captivitatem istam annis , tantam pro conserinvatione Legis in populo fuisse socordiam , ut cognitio Legis plane obliterata fuerit; & cum in repurgatione templi exemplar Legis diu deperditum repertum , & coram rege ac populo lectum esset , rex prae animi consternatione vestimenta

sciderit. An ergo ita inprobabile videri debet, sub rege impio, & in gravi adeo populi calamita

te, non ea cura ac diligentia Legem conservatam,

qua alias sub rege pio & tempore felici conservari potuisset ' Quis credat , populum in ipsa urbis direptione, in captivitatis dispersione , in septuaginta annorum calamitate & servitute, de codicibus conservandis valde fuisse sollicitum , qui domi, eum fluerent res ejus, cum sui essent juris, cum quotidianus ad cultum Dei necessarius esset illius libri usus, tam negligentes ea in re fuerint, ut unicum tantum prostaret Legis exemplar, quod quam diu desideratum fuerit, non constat, sed solummodo quod regnante Iosia sit repertum. Et

336쪽

Et sane probabilitate non caret illa multorum se tentia , quod non exstiterit post reditum ex captiavitate ullum perfectum ae integrum exemplar , quod Legem Molis ac scripta Prophetarum ita plene & integre exhibebat, prout ante eam exstit runt; Et quod Esdras omnia monumenta , quae inter varios dispersa, & per particulas conservata erant, summa cura ac industria collegerit, exiisque corpus illud Bibliorum , quod nunc habe- t

mus, concinnaVerit.

Plura occurrunt in hodierno Bibliorum eodice, Puncta unde satis evidenter colligitur, Pentateuchum per omnia non esse talem, qualis a Mose est conscri- d; Iam pius. Primo enim non puto virum Doct. nega se. turum, quod puncta vocalia a Mose literis non fuerint apposita. Contendunt inter se eruditi, an Esdras ea addiderit, uti communiter credunt Judaei: an vero a Maserethis Tiberiensibus circa

annum Christi quingentesimum , textui addita sint: Qua in sententia Doctiss. Rabbi Aben Esram fuisse doctiores critici Christiani ex ipsius scriptis

evincunt. Quicquid autem de hac controversiast, conveniunt utrique , antiquiorem illis non

esse adscribendam originem , quam temporibus Esdrae. Non ergo puncta vocalia a Mose sunt a posita. Atqui certum est , pro diversa punctorum additione etiam sensum admodum esse diveris sum. Quo itaque argumento Judaei certi sunt, se ubique genuinam Mosis lectionem habere , ne que in quoquam ab ea aberrare ' Si dicat, parenis tum traditionem: Confugit ad principium incertum ac dubium et Unde enim constat, parentes

hanc lectionem a Mose accepisse , & ab ipsa Mosis aetate ad usque Tiberienses, aut saltem Esdram, ita

V s per

337쪽

per omnia ineorruptam & invariatam servasse , uti

a Mose tradita fuit φ Hoc assirmant Iudaei , quia

ita affirmare libet, non quia certo aliquo argumento ad id assirmandum inducuntur. 9uaedam Secundo : eertum est in hodierno Pentateuchilhu his I textu quaedam occurrere , quae a Mose scripta non euisurii a esse , evidenter ostendi potest: quale est inter alia Mose non eap. xxxv I. Genes ubi narratur filiorum Esau ge-st Pt nealogia r illam enim a scriptore Μosis aetate longe posteriore additam fuisse, evidenter evincitur ex vers. 3I. Reges autem qui r naverunt in terra

Edom , antequam balerent regem filii Istael, fuerunt

hi: m. Nondum enim tempore Mosis reges erant in Israel. Huie unum tantum , brevitatis eausa , addam: Prima nempe Deuteronomii verba : Hae sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israel trans Iesainem. Quae locutio etiam occum xit c . IV. I. o 46. Apparet enim haec verba scripta esse ab autore qui Iordanem transivit, &erius respectu verba Mosis trans Iordanem prolata esse dicuntur. At Moses Iordanem non transivit. Adde his versus duodeeim postremos Deuter. seu caput xxx IV. quo describitur mors Moss: Quosa Mose non esse seriptos celebris inter Iudaeos Doctor Aben Esra agnoscit, idque secretum duodecim

Quomodo Ex his, similibusque loeis, evidenter liquet , si h ;. aliquid historiae Mosis a scriptoribus posterioris fuisset. aevi fuisse additum: Et licet illud non magni videatur momenti , tamen in lectore suspicionem

posset gignere , in aliis locis , ubi id tam elare animadverti ac detegi non potest , similiter quid fuisse additum , quod fortasse majoris sit momenti : Saltem tertitudo illa tanta non est , quanta Christia-

338쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 3 as

Christianorum , quod libri Novi Testamenti i corrupti ad ipsos pervenerint: Quia, uti dixi, in una gente facilior fieri potuit mutatio, in exis emplaribus paucis , & praesertim in collectione

variarum laciniarum a diversis conservatarum, &a Synedrio magno in unam compagem & volumen conjunctarum e quam in multis exemplariabus , in diversas regiones statim dispersis r qu niam mox maxima exemplarium esset apparitura varietas et Quae tamen non reperitur: ut in s quentibus ostendam.

Respondet vir Doct. oportuisse ergo ut Euras ex oerimitur suo cerebro confinxerit tot Dei eum MVect populo eoia obi Q, R . loquia e quomodo tot circumstantias mentiri auderet coram integro sapientum ct prophetarum serata e qu modo omnes in eandem stodem convenirent e Sed vero objectio haec non inseri, Esdram colloquia iula Dei eum Mose confinxisset Verum ex laciniis multis integrum Bibliorum volumen collegisse. Alia autem res est, Esdram mentitum fuisse; alia, volumen Veteris Testamenti ex eodicibus minus persectis , & servantium incuria vel calamitate corruptis , consarcinasse, adeoque unius codicis lacunas ex aliorum voluminum fide, quamvis suo

stilo , replevisse. Quicquid autem hujus sit Ionge aliud est , dicere , Esdram, vel quemvis alium, hane Mosis & legem & historiam finxisse:

aliud , quod Novum Testamentum depravationis vel mutilationis nunquam tantum adiit discrimen, quantum eodex veteris Τes lamenti in illa

gentis Iudaicae senerali dispersione, dc septuagi

ta annorum captivitate : quod non tanta sit certitudo , neque tam evidentia argumenta , quod

textus Hebraici integritas illibata permanserit, quam

339쪽

quam Novi Testamenti , in quo nulla hujusmodi

exstant vestigia vel calamitatis , vel incuriae. Alteri. Objicit porro Vir Doct. quod Gaiae, aliorumque prophetarum libri in captiuitate Biastionica servati fuerunt , qui tamen tanti haberi non debebant, quanti Legis disina scrita. Verum qui hanc objectionem faciunt contra Legem , idem etiam sentiunt de Prophetis: varios nimirum prophetarum sermones in populo fuisse distributos, multaque eorum fuisse apographar postea illos in unum fulcse collectos , insertis historiis , quarum occasione sermones hi habiti fuere , aut habiti fuisse credebantur : atque ita ex iis inter se collectis volumen esse enatum. De qua sententia jam nihil addam. Sussicit hoc ad solutionem argumenti. Tertia. Tandem objicit Vir Doch. quod liber ine , quem nunc halemus, contineat claram ct expressam propb tiam de hac populi captivitate , eum circumstantiis ades individualibus , ut magis rem praeteritam, quam futurum reru- mentum significare videatur. Verum in sequentibus , ubi de prophetia ista ex pro felici agendum erit, ego ostendam , ex circumstantiis ejus , & phrasiologia linguae Hebraeae , quae pluribus in locis in Prophetarum scriptis occurrit, quae ibi praedicuntur , in captivitate Babylonica fuisse impleta ; itaque tempore Esdrae revera jam fuisse praeterita. Ubi similiter Danielis prophetia explicabitur. Sed & si id concedatur, inde tamen neutiquam evincitur, collectionem ex variis

Iaciniis in unum Bibliorum codicem ab Esdra non esse factam.

340쪽

CAPUT VII. Major est certitudo libros Novi Testamenti

incorruptos ad nos pervenisse , quam libros Veteris Testamenti.

onsideremus nunc quaecunque vir Doct. Novi Cur N. T. Testamenti seriptis objicit. Primo quidem argumento generali omnia Novi Testamenti scri- pium. pta simul in dubium revocat, quoniam ominia seria a sunt linqua Graeca; cum tamen Evangelium primo O principaliter fuerit pro 'datis : o lingua Graeca nunquam Romanis aliisque Europaeis non adeo fuerit communis , quam Latina, laticis Fudais plusquam Hebraea, sed iis solis , qui Graecia balitabant civitates, peculiaris fuerit. Unde colligit , videri totum Evangelium a Graecis fuisse compastum. Verum omnibus , qui leviter tantum antiquitatis cognitione imbuti sunt , notissimum est , linguam Graecam temporibus Apostolorum non tantum per totam Graeciam , sed & Asiam, quin &AEgyptum, fuisse receptam , & in communi fuiLse usu: Adeo ut ipse Cicero in oratione sua pro A rchia poeta dicat; Graeca legi in omnibus ferme gentibus , Latina suis finibus , ct exiguis sane , contineri. Idem , etsi alia antiquitatis monumenta deessent, Doctorum Christianorum scripta , qui non in Graecia tantum , sed & in Asia & Agypto vixere , ut Origenis , Clementis Alexandrini, Eusebii,

Basilii Magni, Gregorii Na Zianzeni & Nyssent, Athanasii , Cyrilli Hierosolymitant , & Alexandrini , Chrysostomi, aliorumque , quorum re censere nomina longum foret, omnia Graeca lingua exarata, evidentissime comprobatum reddunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION