Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

eontra Novi Testamenti libros 3 hisce verbis. Ius liber , nulla fere Apostolorum epistola, neque ista Apostolorum , absque contentione a primis σρ seris Chri anis accepta fuere : quantumvis multa sint solutiones , variis temporibus ab insignibus viris excogitata, quibus ba Evangelii macula abluerentur. Pro Lege vero: Est liber Mosis ita perfectus, ct pserus , atque ab erroribus alienus, ab ejus conditore per tot secula variis in nationibus servatus , ut catera n turalia , qua Deus non corruptioni exposita creavit;

ut caeli , sol , o astra: quae a sua formatione non ma- ore providentia incorrupta servantur , o subsisunt , quam divina Legis libri , qui nunquam aliquam mut tionem experti fuerunt. Profecto , addo ego, miraculum ergo esse, quod ipsum volumen manu Mosis conscriptum interire potueri tr nisi forte &illud alicubi a corruptione , perinde atque sol ac astra, immune latere , suo tempore denuo in I eem protrahendum , Judaei asserere cupiant. Evangeliis Tandem & argumento quod Novi Τestamenti libris objecit, & in plures Veteris Testamenti linianaeon- broS retorqueri posse videt , occurrere conatur; tinetur. quod nempe multorum Iibrorum, qui in Veteris Testamenti volumine exstant , genuinoS autores

assignare non possint Iudaei : Cui ita respondet: Totam religionem confinere in libris Moses , in reliquis nullum fidei seu legis dogma statui. Novi Testamenti autem libros omnes religionem Chrisianam consituere, fidei dogmata instruere, pro quibus quatuor Evangelia minimes cerent, praesertim se Paulus non scripsisset, ex quo totam rari lanam Theologiam effluxisse ait ;cum tamen Petrus eam dissicilem , ct non nisi multa cura leaendam putareti verum valde fallitur

352쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 329

Vir Doct. Nam & similiter tota religio Christiana, .Omnia illius dogmata fidei & praecepta vitae, ad salutem necessaria , quatuor Evangeliis , imo unico Matthaei Evangelio , continentur : Neque ex Epistolis Apostolorum, imo nec Apostoli Pau-Ii , ullum dogma ad salutem creditu necessarium Proseretur, quod non antea in Evangelio clare expressum exstat. Iudaeos, qui varia Evangelio objiciebant, Apostolus Paulus pluribus in Epistolis refellit : & in illis disputationibus multa occurrere non diffiteor obscuriora , propter stylum Pauli concisum , & nonnullis in locis abruptum , & quod non semper exacte & distincte indicet , quaenam verba adversarii objectionem , quae vero suam contineant solutionem : verum solutiones objectionum non continent nova fidei dogmata antea inaudita I sed eorum veritatem ab adversariorum cavillationibus vindicant. Ausim itaque dicere, etiamsi sola quatuor exstarent Evangelia , nos perfectum habituros canonem seu regulam fidei ac morum : Neque Stephanus protomartyr imperfectior fuit Christianus, quam qui postea vixere, eo quod expistolas Paulinas non viderit. Verum tanta est erga genus humanum benignitas divina , ut quae in Evangeliis plene aeperfecte tradita sunt, etiam in Apostolorum Epistolis saepius repeti, & a variis objectionibus vindicari, ad majorem fidelium in fide confirmati nem ac constantiam , singulari providentia v

Iuerit.

Haec quidem suse dicta sufficiunt ad solutionemramnium, quae Uir Doct. religioni Christianae objecit circa primum argumentum, quo se permΟ--- ut Mosen agnoscat Prophetam & Lesi

X s latorem

tum ait

353쪽

De praedictionibus

Apostolo

33o RESPONSIO AD

latorem divinum, desumtum a continua patrum traditione ad hanc usque aetatem continuata. Quae Religioni Christianae objicit circa seeundum argumentum , desumtum a praedictionibus futurorum, in quibus dixi D. Iesum Mose multo esse superiorem , revera nullius sunt momenti;

nempe, quod scripta sint post res gestas; facile autem sit, scribere quaedam esse praedicta, ct proporti natam historiam contexere, in qua illa quasi futura pra-

nuntientur. Primo enim , jam ante argumentis

validissimis historiae Evangelicae veritatem comprobavi ; ita ut haec objectio , nisi primo eversis omnibus illis argumentis, in eam torqueri nequeat. Sed porro, licet quaedam jam gesta sint, ante Evangelicae historiae conscriptionem , plura tamen post illius conscriptionem sunt impleta, consentanee praedictionibus quae in Evangelio exinstant. Matthaeus Evangelium suum non multis post adscensionem Christi , pluribus vero ante Hierosolymorum excidium annis conscripsit: in illo tamen excidium illud cum omnibus suis circumstantiis adeo graphice destribitur, ut ex precsus non possit. Varia statum Ecclesiae Christianae

concernentia, quae ibi leguntur, eventus comprobavit. Tum & praedictio Christi, de calcatione Hierosolymorum a gentibus , etiamnum hodie impletur. Ne quid de Apostolorum praedictionibus addam. Verum Vir Doct. facile videbat , ex Christi praedictionibus , & praesertim de sua resurrectione , argumentum insolubile peti pro divinitate doctrinae quam annuntiavit; cujus ictum cum nullo alio effugio se declinare posse videbat , voluit historiae veritatem in dubium vocare. Verum illa in antecedentibus tam valide

asserta Digitigod by Corale

354쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 33r

asserta est , ut verbum addere superfluae futurum

esset operae.

CAPUΤ I. De necessitate Fidei in Jesum Christum.

TT ctenus argumenta , quibus Vir Doct. divinitatem Legis Mosaicae comprobat , fortius pro Evangelio quam pro Lege concludere ostendi: Restat nunc ut ab objectionibus viri Doct. vindicem responsiones meas ad ipsus quaesita, quae proprie continent objectiones contra Religionem Christianam. Hic varia occurrunt , non directe disputationem nostram concernentia : Quia tamen ad illam aliquatenus referri possunt, & Vir Doctissimus disputationi suae tanquam fundamentum substernit privatas aliquot quorundam Christianorum opiniones, quibus & me imbutum crodidit ; ut disputatio nostra omni ambiguitate careat, & presse rem ipsam a fundamento excutiamus , etiam de illis sententiam meam clare ac dia lucide explicabo. De necessitate fidei in Jesum Christum, de qua Fides in sententiam meam requirit Vir Doct. ita sentio. Atempore revelati Christi & promulgati Evangelii 'a d casu fidem in Jesum Christum unicuique ad consecutio- tem illis nem salutis aeternae esse necessariam ', utpote unii cum a Deo ordinatum medium ad salutem. Hinc-reMela sequitur , omnes qui fide in Christum carent, tus. etiam destitui medio quod Deus ordinavit in hominum salutem. Eorum autem duo considerari

possunt genera P Alii quidem Evangelium sibi

praedicatum

355쪽

praedicatum rejecerunt, salutemque In Christo sibi oblatam respuerunt: Alii, quia Evangelii vox

nunquam eorum auribus insonuit, in mera vivunt ac invincibili ignorantia ; & quia Christum

ignorant, in eum nec credunt, nec credere pocsunt. Priores, quia non ex ignorantia peccant,

si Evangelium ipsis legitime sit annuntiatum , etiam reos se faciunt poenarum incredulis constitutarum. De posterioribus Evangelium tacet ; itaque de his pronuntiandum videtur, quod iis quae in Evangelio sunt patefacta, quodque justitiae ac misericordiae divinae maxime consentaneum est. Quὶ non Primo itaque certum mihi est , Deum nemi-2 a. .. Πς Πν qui φκ mera ignorantia, defectu videt. re--laiiohi, VelationiS, in Christum non credit, propter illius non viden- fidei carentiam puniturum poenis in incredulos con-

... ' ' stirutis . Non enim permittit illius justitia, ut ab du; gyan homine exigat absolute impossibilia , ipsumque

gelio. ob ea non praestita puniat. Quare nec gentes a te Christi adventum punientur, quod fide obscura ac figurativa in Christum caruerint; nec quo quot post Christum vixerunt sine ulla Evangelii revelatione, quod fide expressa ac distincta, qualis nunc exigitur, in Christum non crediderint. Imo , ut ingenue quod sentio enuntiem , aliamnunc gentium ad quos Christiani excurrunt, quam earum quibus olim per Apostolos eorumque coadjutores Evangelium est annuntiatum, rationem esse credo: Non tantum, quia Apostoli miraculorum maxime stupendorum gloria audit rum animos percellebant; sed & vitae integritate morumque sanctitate doctrinae Jesu Christi sancticsimae bonum inter eos, quibus praedicabant, Odo .

rem conciliabant: Cum hodierni prae imperitia' doctrinam

356쪽

doctrinam divinam saepe frigide defendant ac comis probent , & moribus turpissimis ac vita maxime contaminata gentium animos a doctrina sancta avertant; ex profitentium quippe moribus judicium de doctrina faciunt, quod vel non sit tam sancta quam praedicatur , vel quod qui eam praedicant nee ipsi ex animo illi fidem habeant. Quae duo maxima sunt a Christianis ipsorum fidei objecta impedimenta quae sicut Deus malis ejusmodi Christianis imputabit; ita dubitandum non est , quin gentium culpam aliquatenus coram Deo justo judice imminuant. Quousque autem Deus propterea gentibus indulturus sit, quia Evangelium tacet, nec a nobis definiri potest. Hoc solum dicere possumus, Deum justum ac καρδιογνάπην nihil cuiquam in poenam imputaturum supra merita. Quaeri ergo posset, quis gentium, quibus E Quis status angelium praedicatum non est, sit futurus status φ gςmum, Hie nihil certi a nobis definiri potest, quia Evan- .st hisd; 'gelium tacet : solummodo generatim dicitur, catum Ev- gentes quae fine lege peccarunt , etiam sine lege judia 3ngelium scandas; & servum qui non cognoverit voluntatem D mini , nec secundum eam fecerit, paucioribus plagis

vapulaturum. Dicam tamen meam sententiam,

quam ut articulum fidei haberi nolo , sed ut opinionem justitiae ac misericordiae divinae meo judicio maxime consentaneam. Si qui inter gentes honeste secundum Daturae legem vivunt, credibia Ie mihi est , munificum ac benignum Deum non inhonoratam relicturum eorum probitatem, eos que aliquam in futuro seculo habituros partem. Qualis autem & quanta ea futura sit, penitus mi hi ignotum est. Quia autem Christus humanum genus morte sua cruenta Patri reconciliavit, adeo ut

357쪽

Praerogati.

va Christiani prae gentili.

ut redemptio per Christum unicum sit ad salutem perveniendi medium , credo Deum ex superabundanti gratia , qua Christum humani generis redemtorem constituit, etiam illis, qui inter gentes juxta rationis dictamen vitam instituunt, redemtionem Christi applicaturum , ut ita non aliis ter quam beneficio Christi, licet despectu revel tionis sibi ignoti , ac propterea nec ab ipsis crediti, salutis sint futuri participes. Nec id absurdum videatur , Salvatoris sacrificium iis etiam applicari , qui revelationis defectu eum ignorant: Licet enim quicunque eum rejiciunt per infidelitatem redemtionis fructu priventur : nec is, secundum Evangelii legem , aliis quam eum viva fide recipientibus destinetur : nihil tamen obstat, quin Deus ex immensitate gratiae ac bonitatis suae, ultra conditiones Novi Foederis, mortis Christi beneficium etiam extendat ad illos , qui honeste secundum naturae legem viventes Christum sibi nunquam revelatum ignorant : Quoniam tales , si revelatus ipsis fuisset Christus, eum verisimiliter recepissent: ac proinde per gratiosam Dei imputationem , Foedere Novo non comprehensam , censentur, si non plene , aliquatenus saltem , ac

si eum recepissent , vel saltem ab eo alieni non sui sient. Si quaeras, quae ergo si praerogativa Christiani prae ejusmodi gentili φ Dico, magnam eam esse& eximiam: Gentilis quippe , qui forte servatur, non servatur vi foederis divini , sed superabundanti gratia foedere divino non inclusa ; proinde

nec spem firmam vitae aeternae , qua in omnibus vitae hujus mutationibus ac molestiis sustentetur ,

concipero potest 3 sed α solummodo generatim

sperare

358쪽

ΤE IUM SCRIPTUM JUDAEI.

sperare in benignitate divina: praeterquam quod definiri nequeat, qualem & quantum salutis gradum Deus illi sit assignaturus. Christiano autem ex vi foederis divini in Christo erecti salus confertur 3 unde & certissima salutis spe , indubitatis Dei promissis nixa, hic sustentatur, qua mundum omniaque in mundo superare potest: Et speciatim vitae aeternae praemium & corona immam

cessibilis ipsi promissa est , ut nulla ipsi dubitatio

superesse queat, quod salutem aeternam per fidem in Christum vitaeque sanctitatem, praeceptis Christi consentaneam , obtinere possit. Haec fusius Paulo proposui, non ut essent argumentum disputationis inter nos ita enim a principali nostro scopo nimis aberraremus) sed ut sententiam meam de necessitate fidei in Iesum Christum viro Doct. plenius explicarem. Ex hisce jam facile colligit Vir Doct., me nuti Pe statulos infantes , sive Christianorum , sive Iudaeo f 'i'R; MU

C . . . . - . - - . . in infantia

rum, sive gentilium, In infantia & ante rationIS morte usum morientes, ad inferorum cruciatus ablegare: tium.

Hoc enim Dei benignitati ac justitiae e diametro .adversatur e sed contra potius , omnibus partem salutis in futuro seculo adscribere. Licet enim plerique salutem solis Christianorum infantibus , & quidem baptizatis, alii non omnibus sed solis

electis adscribant , convenientius tamen est benignitati ac misericordiae divinae , magisque cum verborum Scripturae, in quibus de infantium salute agitur , generalitate congruit , omnibus omnino infantibus, ex quibuscunque parentibus prognatis , & ante usum rationis morientibus , salutem adjudicare. Verum hi non sunt articuli

fidei, sed opiniones probabiles , quae salva fide salutati

359쪽

Π6 RESPONSIO AD

salutari in utramque partem ventilari possunt. Prout inter Iudaeos multae ejusmodi ventilantur quaestiones, & inter quas Vir Doct. recenset quaestionem de Messia Be Ephraim misero & in praelio miseranda morte occubituro. Hisce ita generatim praemissis, pressius nunc ipsam causam principalem examinemus.

CAPUT II. Ossicia Messiae sub Veteri Testamento non fuisse plene revelata, sed sub typis &

umbris. Explieam A Gnoscit mecum vir Doct. fidem nostram ae-tur quae- Ax commodatam esse debere divinis promissis., e bation In eo ergo consentimus, neque necesse est contra recta intel- virum Doct. probare , clarae revelationi responiecta. dere debere fidem claram & distinctam. Unde etiam consequitur, sussicere ut obscurae revelationi adhibeatur fides obscura & involuta ; & ut obscura de involuta fides eliciatur , etiam sussicere obscuram & involutam revelationem. Possem ergo omnia , quae Vir Doct. hic habet, intacta 'praeterire et verum quoniam verba mea de ratione revelationis qua Messias olim Israeli revelatus fuit,& fidei, quae consentanee isti revelationi illo tempore & in illo statu sussiciens fuit, non bene intellexit , & plane contra mentem meam interpretatur , paucis id mihi expediendum est. Credebam me mentem meam in secundo meo scripto

pag. 32. satis clare ac distincte explicuisse: Nempe, hoc me voluisse, Credendum esse , Mesam a Deo promissum υenturum, licet Deus expresse non pra-cipiat . credetis Mestim venturum esse: oe, vel mia

nus Disiligod by Cooste

360쪽

TEmIUM SCRIPTUM IUDAEI. 337nus distinctam, Des iaminiorem in ipsum fidem fuissse

requisitam, pro ratione clarioris vel minus clara de ipse revelationis. Vir Doct. in hoc tertio suo seriapto , GH. I. Num. LII. pag. 99. longe aliam mihi responsionem , seu argumentationem , triabuit , non prout ego argumentatus sum , sed prout ipse credidit debere fieri argumentum meum, ut sie facile illi respondere posset. Concipit ergo hunc argumenti mei sensum: Euod Messas adeoriare revelatus fuit Israeli quando venit, ut eum esse non post in dubium vocare: Ergo non erat necesse mdem in eum esse praeceptam. Verum hanc non esse

genuinam verborum meorum interpretationem Itiquet vel ipsa Viri Doct. cui respondi quaestione. Quaerit enim : Cum fides in Messam redemtorem smturum non minud necessaria fuerit a mundi exordio , quam in Deum creatorem, imo magis, &c. Euare

Deus fidem in seipsum sepissime σ claris e Israeli

commendaverit in universo Vetere Testamento , ct mdem in Mesam nusquam commendamerit, in qua comsistebat tota salus ζ Ego respondi: Fidem nostram debere esse accommodatam revelationi divinae. Unde duo deduxi. Unum , ad obligationem fidei sussicere revelationem veritatis, etiamsi Deus nullum addiderit credendi praeceptum. Alterum Fidem nostram esse vel distinctiorem , vel minus distinctam pro ratione revelationis divinae. Istud illustravi duobus exemplis : Primo Dei , qui se Israeli adeo clare manifestaverat, ut ejus existentiam in dubium vocare non possent; ideoque oblia gatos fuisse Israelitas credere Deum esse , etiamsi nusquam Deus praeceperit, credetis Deum esse. Deinde & exemplo Messiae, quem se missurum Deus praedixerat per Prophetas et ergo consenta- Y nee

SEARCH

MENU NAVIGATION