Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

RESPONSIO AD

nee isti praedictioni obligati fuere Istaelitae cred

re , Messiam ad sei redemtionem venturum, etiamsi Deus nusquam expresse praeceperit, credetis Messiam venturum esse. Sed & porro alteis rum explicare volui , ostendendo diversam rationem fidei ante adventum Messiae , & post ejus

adventum , pro ratione clarioris vel minus clarae

revelationis offieii ipsius. Olim officium Messiae non fuisse Israeli plene ac perspicue revelatum; ideoque nec tunc expressam in ipsum fidem fuisse

necessariam: Nune autem munera Messiae distincte ac clare esse revelata: ideoque Deum nunc distinctam & claram in Messiam fidem exigere. . Sic respondi presse ad Viri Doch. quaesitum. Verum Vir Doch. longe aliam mihi attribuit responsionem: quasi voluerim dicere : Sicut Deus olim ita manifeste se revelavit Israeli, ut ejus existe tiam, etiamsi maxime vellet, in dubium vocare non posset: Quod similiter nune Messiam , quando venit , adeo esare Israeli revelaverit, ut eum esse non possit in dubium vocare: Ergo necesse non erat fidem in eum esse praescriptam. Quae est

argumentatio longe a mente mea aliena. Ego enim contra ea , quae vir Doct. ex quorundam

Christianorum sententia supponit , dico fidem distinctam in Messiam futurum a mundi exordio non fuisse necessariam 3 idque adstruo. Vir

Doch. sibi imaginatur, me velle ostendere, quod necesse non fuerit fidem in Messiam praescribere , quia, quando venit, eum Deus adeo clare Israeli revelavit, ut ejus existentiam in dubium vocare non possit. Atqui sic nihil ad rem inspondissem , sed plane extra oleas, ut ajunt, vagatus fuissem. Nam vir Doct. quaerebat de tempore ante advenis

tum Diuitiam by Corale

362쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

tum Messiae sub vetere Test. De illo tempore reis spondi , & quis fidelium sub Vetera Testamento

status fuerit ostendi. At vir Doct. concipit, me respondere de tempore sub Novo Testamento, cur necesse non sit nune praescribi fidem claram aedistinctam in Messiam: Aut si concipit me loquentem de tempore Veteris Testamenti , orationem mihi tribuit plane incongruam. Quomodo enim ego ex eo, quod Messias quando venerit adeo elais re se revelavit Israeli, ut ejus existentiam in dubium vocare non posset , inserre possem I Ergo necesse non fuit fidem in eum esse praeseriptam olim , cum nondum venisset neque se manifestas set y Ineongrua haec sunt, & plane contra intentionem meam. Praeterea attribuit mihi responsionem , menti consentaneam Iudaeorum , non

Christianorum. Iudaei enim , &ipse vir Doct. passim in hoc suo scripto, urgent, Messiam quando venerit ita clare te revelaturum , suamque m jestatem ac gloriam manifestaturum , ut nemo eum ignorare possit. Christiani vero docent, liiseet Messias rationem muneris sui clare revelaverit, docueritque se regem esse non terrenum sed coelestem, adeo ut nemo Evangelium legens ambigere

possie, quin regnum inibi descriptum sit caelester Iieet etiam Messias documentis illustribus eomprobaverit se esse regem illum coelestem , quae sufficiunt cuivis cordato , eaque sine praejudicio ae malevolo affectu eonsideranti, persuadendo: Non tamen docent , Messiam ita clare regnum suum coeleste Judaeis conspiciendum exhibuisse , ut , etiamsi maxime vellent , id in dubium voeare minime possent. Norunt enim Judaeos olim

Messiam rejecisse, & hodiernos adhuc in infidelia Y a rata

363쪽

δ o Vi RESPONSIO AD

tate & rejectione Messiae pertinaces esse vident. Sed voluit Vir Doctissimus mihi hanc assertionem adscribere , ut ita ex propria mea confessione d duceret, Dominum Jesum, quem nos colimus , non esse Christum seu Messiam , utpote qui se itai clare non manifestaverit, ut Judaei in dubium v

care non potuerint, eum esse Verum a Deo ipsis

promissum Messiam. Verum haec obiter, ut Vir Doct. ex hac mea pleniore explicatione quid voluerim plene ac dilucide percipiat. Nunc peringamus.

Quo sensu Agnoscit mecum Vir Doctiss. fidem nostram ac-ρὸE,i h ςommodaxam osse debere divinis promissis : Ue

solio Da Tum contendit , Deum ossicia Messiae sub Veteri vidis. Testamento non obscure sub figuris & umbris, quod contendimus Christiani , verum plene clare ac perspicue revelasse ue quia revelavit manifeste regem terrenum , qui regnum Israelis restituet ,& sessiirus est in throno Davidis , quod postr mum Christiani agnoscimus. Atqui, inquit, An Daυid habuit thronum in caelo ζ Sed vero , folium Duoidis non proprie significat sedem regalem Davidis , sed illius imperium 3 nec, sedere in solio moidis significat proprie, sedere in eadem sede regali in qua David sedit ; in ea enim , quoniam jam interiit, Messias sedere non potest , sed idem imperium obtinere, quod David obtinuit. David autem obtinuit imperium in populum Dei,

qui illo tempore erat Israel secundum carnem ex Abrahamo oriundus. Quicunque ergo imperium

obtinet in populum Dei, quem Deus pro populo suo agnoscit, obtinet imperium & sedet in throno Davidis, licet multa in imperio illo sint immut ta , quin & ipsa imperii sedes translata. Sedes

enim

364쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 34 et

enim imperii mutari & transferri potest, imperio manente eodem. Sic sede imperii per Constantinum Roma Constantinopolin translata , idem mansit imperium Romanum : Quod pluribus in regnis & imperiis contigit. Multa in regno mutari possunt, & nonnunquam ipsa regiminis forisma , manente tamen eodem populo idem manet imperium t ut in imperio Romano , primo per Reges, deinde per Consules, Decemviros, &c. ac tandem per Imperatores ac Caesares administrato , evidentissime apparet. Quod si tamen Vir Doctis . contendat, magnum inter haec duo regna esse discrimen et Non negabo : at tantum tamen

non est, ut prorsus aliud debeat dici regnum ; sautem ut Davidis regnum non possit dici typus regni Messiae , per Davidis regnum adumbrati rQuod sussicit, ut Davidis regnum vocari possit et Perinde uti ipse Messias aliquoties vocatur David, quia per Davidem est praefiguratus I Euchiel.

Et typice haec esse accipienda obiter ostendi, senses Esia. quia Prophetae non minus Messiae miserandam LILI mortem, quam imperium praedicunt: illa autem eum imperio glorioso in terris consistere nequit.

Occurrit Vir Doct. huic objectioni , aitque cap. Lx rr. Gaia, quod a Christianis huic rei probandae ordinarie allegari novit, nihil de Messiae morte praedicere. ΔΡia per servum Dei, uti ab Gaia passim, intelligaturpopulus Israel. Verum caput illud attente legenti manifestum est, de uno singulari homine , non de populo sub unius persona repra sentato, sermonem esse. In Psalmo XLIV. longe alius est sermo: Loquitur enim propheta aliquando de se solo in numero singulari, tanquam po-

365쪽

3 s RESPONSIO AD

puli parte , seu principe : plerumque autem in plurali sub persona totius populi. Esaias autem cap. LIII. solummodo de uno homine singulari, quem opponit populo integro, qui eum videt deis spectum o virorum novissimum. Deinde neutiquam populo Israelis, peccatori, & propter gravissima sua peccata e terra sua ejecto & inter gentes dispe se, ulla cum specie attribui potest, quod sit iustis, quod affligatur propter aliena peccata , quod animam suampo uerit απου, & quae alia illius generis in eapite illo occurrunt. At inquit Vir Doct. Vix ulla in Novi Testamento eapitis hujus mentio facta fuit ad comprobandum Messa mortem praedictam; eum tamen nullam illustrius ex Veteri Testamento potuisset adduci. Resp. Locum hune manifeste adductum,& Iesu Christo applicatum Actor. VI M. 32, δ 3. Nee necesse est , locum hune siepius produeit se Rseit, semel MIegatum esse , & Jesu Christo applitum. Et eum ipse Vir Doct. agnoscat, totum negotium , prout in Evangelio describitur, in ea. pite hoc graphice depingi, nescio quid majus desiis derare queat, ad probandum caput hoc de Messia agere I cum prophetiae sensus optime ex illius impletione dignoscatur , quique antea obscurus Minvolutus fuit, per impletionem clarus evadat &manifestus, ut de eo amplius ambigi non debeat. In eo prae- Addit vir Doct. Licet locus hic de Messa expon ri oti M.ς tur , ta em inde eoηeludi posse pro illius morte istae. quia per mortem o sepulchrum nonnunquam labores σflagella significantur ; ut Erob. XXXVI I. Ia. 2 Co rinth. x r. 23. Significari ergo labores θ' perieula , ovibus Messas ante perfectam regni revelationem , utpote bunus 'daeus , in defensionem divinae legis θρ puli Luasse exponendus erit. verum explicatio ista hie

366쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 3 3

hie locum habere nequit , quia expresse vers. 8.abscissus de terea viventium dicitur: quod non de periculis mortis, sed de morte ipsa necessario exoplicari debet. Potest quidem aliquo sensu de eo , qui se ultro morti offert, licet non moriatur, dici , quod se in mortem tradiderit , id est , ad

mortem obtulerit: nequaquam vero e terra viven

tium excisus dici potest. Et si de periculis tantum mortis hic agatur, qua ratione Vir Doctissiaste rere potest , totum negotium, prout in Evangelio describitur, hic graphice depingie In Evangelio enim non tantum summi Iabores & pericula moristis , sed ipsa eruenta Jesu Christi mors prolixe nar

ratur.

Non opus est pluribus hic viri Doct. objecti, Quomodonem refellere, quod in sine capitis dicatur, videbit semen θ proloen sit dies, quod de mortuo nulla sensu iEis. dicipotest. Quia haec non de Iesu Christo adhue

mortuo, sed ex morte in vitam aeternam suscitato dicuntur: Nec de posteris secundum carnem ex

ipso orituris; sed de semine spirituali, seu vere fidelibus, & per sdem in Dei filios adoptandis , accipienda sunt. Et quia haec in illum , qui te

renum adepturus est imperium , minime quadrant , ideo nos Christiani, quibus Prophetiae hujus impletionem , Videre & innotescere contiagit , urgemus , Messiae destinatum imperium et teste; & haec optime, prout ipse vir Doct. agno scit , in D. Jesum Christum quadrare , eumque graphice depingere, qui mortem sustinuit, &ex ea suscitatus ad regnum eoeleste evectus est. Fuitisque hic duplex ejus status per illustrissimos in v teri Testamento typos, praecipue vero per Daviadem patrem ipsius , adumbratus , qui non nisi

367쪽

per varios labores , aerumnas ae amictiones , quas a populo suo sustinuit, regnum Israelis consecu

tus est.

Duo Mec Huie Esaiae Ioco addere possemus Psal. XXo. daei, Eies Zachar. LX. XI . Io, M. Qui omnes, testiagitati. bus etiam Rabbinorum praecipuis, de Messia exispositi sunt. Deditque ea expositio aliis occasionem duos excogitandi Messias quia haec adeo elare illius afflictionem & mortem praedicunt, ut regi glorioso , qualis exspectatur Messias, miniis me convenire queant. Et licet hoc non sit de fide Iudaica , sufficit mihi, adeo clare regis, quem Iudaei secundum prophetias exspectant, praedici mortem, ut vel Rabbinorum eruditissimi id negare non possint: ideoque ut id cum sua exspectatione concilient , duos excogitasse Messias , unum

filium Joseph oceidendum , alterum filium Davia dis gentium victorem & gloriosum. CAPUT III. Rationes ob quas Deus regnum spirituale Messiae non clare, sed sub typis Rumbris per Prophetas praedici

voluerit.

A Prophe- Conveniens fuisse, ut Deus non clare ac pleneri .. iiii statum Messiae regni, sed involutius & sub

MEssii, j. umbris per Prophetas olim revelaverit , contra velare de- Viri Doctiss. assertionem, qui id Deo minus con-buit. venire contendebat, adstruxi, primo hac allata ratione: Quia se Deus gratiam revelandam jam ante per Prophetas clare revelasset, nihil novi Messias reυ

lare potuisset, &c. Respondet Vir Doctiss. Non es idem, pradicere , quod osticium Messias facturus ess

368쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEL 3 s

est , ae id ipsum oscium facere. Sed nec ego hoc

contendi. Locutus sum solummodo de doctrina Messiae , quae claram regni coelestis revelationem,& modum eo perveniendi continet: Si jam ea per Prophetas clare & aperte, sine involucris & umbris praedicta fuisset, uti Vir Doctiss. in omnibus suis scriptis fieri debuisse contendit, quid quaeso

Messias, cum adveniret, porro revelare potuis, set, quod non jam per Prophetas plene revelatum fuerit φ Fateor, doctrinam suam miraculis confirmare, aliaque quae muneris ipsius administrationem spectant, peragere potuisset; non vero doctrinam , Prophetarum doctrina perfectiorem, proponere: ideoque non dixi , nihil Mes.sae reliquum fore, quod agat aut exequatur; sed, quid porro Messas, eum venisset revelaturus fuisset e Atque id etiamnum contendo ac urgeo : Omnia enim cum jam antea revelata forent, nihil ulterius revelari potuit. Neque hic quicquam Deum misericordiae sitae Non id avi

adversum fecisse contendo; eo quod, licφx Rςgς E.

promisisset terrenum, multo illustriorem miserit, nim: coelestem. Respondet Vir Doct. Haec quia

dem υera fiore, siquidem oe a Prophetis secundum lis ram praedicta implesset, ct simul coelestia promisiisset:

Sed praedicta a Prophetis nullatenus eseere, o invisibilia promittere, qua ab hominibus nulla experientia probari possunt , Israeli omnino fuit extraneum. Summa responsionis hue redit, Iesum Christum non esse Regem coelestem , qui in coelo imperium in omnia obtineat, & cultoribus suis vitam aeterinnam in coelo est largiturus : Id enim si erederent Judaei , non gravate admitterent , Prophetias sublimiore sensu impletas , coelumque Hierosoly-

369쪽

346 RESPONSIO AD

mis terrenis praeferrent. Hoc autem eontra Judaeos denuo probare, supervaeaneum foret, cum

jam in praecedentibus abunde factum sit , ubi R Iigionis Christianae veritatem contra viri Doct. objectiones adstruxi. Unum tantum hic addam rInvisibilia , quae Iesus Christus promisit, certicsma experientia in sua ipsius persona esse comprobata r Quoniam ex morte est suscitatus, in eo, Ium exaltatus, donatus gloria ae majestate , intestimonium omnibus in ipsum credentibus , quod eadem gloria sint coronandi.

Genus h Negat hie Vir Doctiss. genus humanum fuisse subs' in zs 3Π μ-divina; neque hoc a Chri o in Da

ij. D. . tuor Evangeliis revelatum , sed postea esse excogit

docet Ev- tum e & contrarium probare conatur exemplo

angeliinn. Enochi & Eliae; tum Mosis , Davidis, totiuLque populi Israelis , cui Deus vult ab Aarone ejusque filiis benedici, nec non a Bileamo : Additque hic quaedam de sententia Doctorum Christianorum de justitia divina quae satisfactionem exigat , aliisque. Ad quae postrema primum saucis dico ue me semel dixisse, neutiquam me alis igatum privatis Doctorum quorundam opinioni bus non magis quam virum Docti privatis alicujus Doctoris Rabbini sententiis ) sed solam Scripturam Sacram fidei meae regulam agnoscere 3 aliorum autem opinionibus extra Scripturam nolle rein neri. Hisce praemissis pauca reponam , non

omnia quae ex fundamentis Christianismi, a Judaeis agniti, reponi possent, sed ex principiis nobis cum Judaeo communibus. Ae primo quidem, quando loquor de ira ac maledictione Dei , me proprie intelligere reatum , quem homines peccatis suis contraxerunt, qui illos exponit irae aemaled

370쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 34

maledictioni divinae. Ab illo autem reatu homunes per Christum liberatos ipsa Evangelii doctrinael . Ut multa non congeram , videatur IIoan. I II. s. ubi ipse Salvator Nicodemo dicit , Nise quis renatus sit ex aqua ct spiritu, non potest intrare

in regno coelorum: Illis verbis clare satis innuens, omnium hominum eum esse statum , ut regenera tione indigeant; & sine ea aditum ad regnum coelorum esse occlusum. Alibi dicit, se venisse, ut quarat quod perierat. Matth. XVI II. II. Perierant ergo quos quaerebat. Matis. I. at . dicit Angelus Josepho , quod 'sus esset salvaturus populum

suum a peccatis suis. Fan. I. 29. vocatur agnus Dei qui tollit preeata mundi. Ipse autem de se dieit, Matth. xx. 28. se venisse, ut ponat animam suam redemtionis pretium pro multis. Ne alia plura nune

allegem. Et ab hoe doctrina nihil diversum Ap stoli in scriptis suis docuerunt.

Exempla Enochi & Eliae, etiam si concederetur Oeeurritur eos Servatore non indiguisse , in computum veni- ς Praoni. re nequeunt quando agitur de toto humano genere : & recte de toto humano genere dieitur, quod illi applicati potest duobus aut tribus forte exceptis. Idem dicere possiimus de Μose & Davidet quanquam Moses specie quadam incredulitatis, David adulterio & homicidio reatum coram De

contraxerunt. Populum Israel Deus , cum in terram Canaan introducturus esset , benedictum pronuntiari voluit per Bileamum, quia terrae Ca- naan possessionem eo tempore illi tradere decrevexat , omnesque se illi opponentes vires irritas reddere r Inde vero minime sequitur , omnes in populo isto Deo fuisse gratos , aut favorem Dei semper sensisse : Paulo enim post, ob fornicationem

cum Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION