Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

348 RESPONSIO AD

eum filiabus Moab & idololatriam eum Baal Phegor commissam , quidam e principibus populi sunt suspensi , & viginti quatuor millia e plebe

interierunt, Num. xxv. Multo minus , populum idololatram, e terra sua ob gravissima scelera

ac flagitia ejectum , Deo semper fuisse ae mansisse benedictum : Omnes quippe legis maledictiones in eum sunt effusae. Maledictio autem Dei ct bene-dittio Dei verba sunt Viri Doct. eodem tempore circa idem subjectum suapte naturae sunt incompatibiles. At tempore adventus Christi populi status valde

fuit corruptus ', ac proinde irae divinae reatum contraxerat. Non autem contradictoria sunt,

Deum ob peccata hominibus irasci; non tamen statim prorumpere ad poenam ; verum media fa- Iutis ipsis offerre , ut iis rite utentes iram divinam plene effugiant , & intensissimo illius amore, omnibusque beneficiis fruantur. Promἰssa Contra objectionem Viri Doch. Euod promissa Dei non Dei fuisseηt Israeli inutilia θ nullatenus expetenda,

νaeli inuti diXeram x misericordiam divinam , & rationem lia, si Men regiminis divini circa populum Israel, requisivi Dsas sit rex se ut Deus regnum coeleste non aliter quam sub eo

coelessis. . . - ,

lice regni terreni promitteret , consentanee pr

. missis Lege speciatim& clare contentis 3 ut ita regni illius exspectatione erigerentur, neque animis deficerent. Hic respondet Vir Doct. I. Me tum comtrarium docuisse, quia amore regula, quam tot encomtis Deus extulerat, Israel Christum rejecit.

Sane id non tam factum est amore Legis divinae, quam quod terreno regno inhiantes, & ea spe pleni, ad illa Legis & Sacrae Scripturae loca, quae alia de Messia praedixerant, nollent animum inistendere. Addit a. Poterat Deus utrumque Israeli praestare,

372쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUD EL 3 9

Mare , o terrena bona, ct sublimiora caelestia , ne Israel promissaenibus falleretur. Poterat sane

Deus Judaeos vivos, postquam bonorum temporalium omnimoda fruitione saturati, essent omnibus inspectantibus in coelum assumere. Sed an

ideo hoc Israel a Deo requiret φ Potuisset Deus jam ab initio Israelem ita direxisse gratia sua , ut nunquam peccasset, atque ita semper in flagranti Dei

gratia mansisset, neque captivitatis mala expertus

fuisset; Deum tamen id noluisse certissimum est. Agnoscit in sequentibus Vir Doctissimus, siquidem Christus Judaeos vivos secum in coelum aD sumsisset, quod in ipsum jure credere potuissent,

licet nullum regnum terrenum erexisset. Habent

ergo & fundamentum in Jesum ut Messiam credendi , modo constet ipsum in coelis regnare, R in se credentes ejusdem gloriae *celestis participes facturum. Atqui promissiones ipsius confirmatae sunt ipsius resurrectione, aliisque eam consecutis; ut in antecedentibus latius ostensum est. Nec minor est Viri Doch. error , quod velit Deum tempore Messia ita Iudaeorum corda circumcisurum, ut immo rigeri esse neque t. Maximum id impedimentum est serio considerandi Messiam qui jam venit, dia ex signis quibus est descriptus eum agnoscendi: Quia enim non in se deprehendit operationem illam divinam animum ac cor ejus intus immuta rem , tempus illud nondum advenisse sibi totus persuadet. Verum de eo in sequentibus fusius. Quam solidam ex Lege spem de vita aeterna Israel

Peccator, ac praeceptorum Legis graviorum tranLgressor concipere queat, in sequentibus expendo tur. An vero spem praecipuam in illa ponat,. an ero in terrena liberatione, facile dignoscetur, si ingentes

373쪽

Responsio ad aliquot obiectiones

ingentes animorum motus in ipsis ad quosvis r mores de novo exorto Messia consideremus. Non jam recensebo antiquiores impostores , Barch ehebam , aliosque e videatur solummodo recens

exemplum in sabbatha Sevi , impostore illo Smyrnensi , cujus fama plurimorum animi ita fuerunt erecti, ut nil aliud nisi regnum jam jam erigendum spectarent , & omnia illi posthab

rent.

Ex hisce liquet , Deum in Prophetiis Messiae

regnum ut terrenum describentem , sese accommodasse populi sui genio, ac proinde misericordiis ter admodum Deum cum ipso egisse , quod talis regni spe ipsos in obsequio legis eontinuerit; &tandem eum per varias afflictiones sensim multi eorum praeparatiores evasissent ad plenam regni coelestis revelationem recipiendum, clare abique typis id revelaverit , atque ita majus illis praestiterit, quam secundum literam per Prophetas promisisse videri potest. Sed si omnia tam clare, &ad literam, in Lege promissa sunt, quae populo Dei sunt exspectanda : proferat Uir Doctissimus locum, ubi clare & disertis verbis promittitur viata aeterna Legis observatoribus.

CAPUT IR

Occurritur obiectionibus in contrarium. πνAria hie objicit vir Doctissimus, quae singu- la debito ordine considerabimus. Primo. Quod in mediis afflictio in Israel a Prophetis mon batur ut Legem serviret. At hoc est quod ego contendo et Simul & erigebatur promi ssis de futuro Rege Messia. Sed, ait vir Doct. solummodo ut de

374쪽

eireumstantia aliqua liberationis. Imo , inquam ego, ut de eo quod maxime in liberatione spectandum erat , & in quod praecipua liberationis e spectatio spectabat. Hine nota illa Messae elogia , quod spes Israelis vocetur e quod plures ex Rabbinis scribant, propter Messam omnia , qua in

eoelis oe in terris sunt , esse creata. verum, in quit , me tus contrarium docuit; pauci enim Chri adhaeserunt ; populus autem integer eum rejecit.

Resp. Plurimos ex Judaeis Christo fidem dedisse testis est historia Actorum Apostolicorum: adeo ut Iacobus Apostolus dicat Cap. XXI. 2 . quod aliquot myriades Iudaeorum in Christum crediderint. Etiam ex primoribus aliquot in Christum credidis. se, non tantum Nicodemum & Iosephum Ariamathaeensem , sed & plures , testis est Joannes in suo Evangelio Cap. XII. a. Qui Evangelium

rejecerunt, affectu quodam carnali fuere occaecati , & nil nisi regnum terrenum spectarunt λ quod eum a Christo erigi non viderent , in eum credere recusarunt. Imo ait vir Doctiss. hoe fecere propter gloriam Dei. Resp. Me non negare, quod gloriam Dei spectaverint: sed affectus quidam carna lis in causa fuit, quod gloriam Dei iis promoveri crediderint , quibus non promovebatur 3 caede

scilicet illius , qui gloriam Dei maxime illustrem faciebat, & per quem Deus , quod antea sub typis & umbris obscure inuerat, clare & plene in i

cem produxit.

Sed ait Vir Doct. Nunquam tot di altates, d. De disse bia , ct varias intelligentias perpessum esse Oerbum βψ mi , quam sub Evangelio. In Ecclesia Israelis naia 'las enatas sectas, nise jam depravato seculo , ct de rebus ad Legis essentiam non pertinentibus: A nascente

autem

375쪽

autem Ecclesia Christiana fuisse sibi contraria Gangelia , diisdia inter Apostolos, ct perpetuo in Ecclesia

Christiana disdia de rebus maximi momenti. Resp. Evangelia optime inter se conspirare, si quis ea conferre velit, evidentissime deprehendet. Apostolos inter se circa fidei dogmata dissensisse nunquam probabitur. Una & uniformis ipsorum fuit fides. Post Apostolorum obitum varias inter Christianos sectas enatas indubium est : Uerum

illae ex Evangelio , aut illius obscuritate, aut a Veteri Testamento discrepantia, ortum non habuere ; sed hominum vitio introductae sunt. AN qui dissintientes inter viros ejusdem nominis opiniones veritati religionis quam profitentur s& fortasse aliqui non nisi nomine tenus nequaquam ossicit. Hoc enim si esset, religio nec Hebraea, nee Christianais nec alia quaepiam potest esse vera quippe quae diversas sectas&produxit utraque,& aluit. Non exspectandum ut omnes, qui eandem religionem profitentur, & in ejusdem religionis professione nati sunt, sincere fidem & ob dientiam praestent religioni quam a parentibus hauserunt: Non omnes sunt veri Israelitae, qui sunt ex Israele ; nec omnes vere pii, & vitiorum puri , qui maxime conspicua Ecclesiae membra sunt. Pravi turbulenti, ambitiosi, maligni, in omni societate reperiuntur, qui res quietas turbare , dissidia alere , novitate aliqua inter caeteros eminere amant. Sed & ubi hujusmodi pacis

perturbatores non reperiuntur, non desunt tamen , qui sincere veritatem quaerens cita est i genium humanum ) in diversas abeant sententias. me in legibus quibusvis interpretandis semper i cum habuit, & habebit: multo ergo magis in iis' quae

376쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 3s 3

quae spectant aeternam cujusque salutem, in quiabus homo in hominem nullum jus habet ac pote statem. Idem ergo Evangelio evenisse, mirum non est. Praesertim postquam varii Philosophidoctrinae Christianae nomen tradiderunt: illi enim, vitio hominibus familiari, nimio erga proprias quas a magistris hauserant opiniones amore prae occupati , Philosophiae suae dogmata in religi nem Christianam invexerunt; utque ea seliciua aliis persuaderent, Scripturae verba ad sua placita detorquere inceperunt: inde inter Doctores dis. sensiones de Scripturae sensu enatae , pIebe interim fide simpliei Evangelio unice adhaerente 3 nisi forte Episcoporum suorum autoritate etiam in partes traheretur. Inde variae in Ecclesia Christiana sectae enatae. De praeceptis autem , ac promissis diavinis, aliisque in Evangelio revelatis, sine quorum cognitione salus obtineri nequit, contentio inter illas non fuit. Quod evidens signum est , non Evangelium , sed homines Evangelii simplicitatem propriis suis opinionibus vitiantes, dic sensiones in Ecclesiam invexisse. Quod Ecclesia Israelitica in principio variis opi- De disse nionibus agitata non fuerit, causa fuit crebra Proia fod V

phetarum, siparitu divino agitatorum, apparitios Israeliticae. quorum autoritati omnes auscultare tenebantur.

Interim ingens illud sub Jerobeamo schisma Ecclesiam mire divul sit, ut nunquam postea in unam coaluerit: Multi in populo falsi fuere Prophetae, misere populum, ac nonnunquam reom ipsum, seducentes. Et hac quidem habemus in illa gentis Israeliticae compendiosissima, quae ad manus no stras pervenit, historia, indicia satis manifesta dedissentionibus in religione , etiam circa maxima et ac

377쪽

3 4 RESPONSIO AD

ac praecipua. Adeo ut plane mirandum sit , Viarum Doctiss. assirmare , nullas in Ecclesia Israelitica natas esse sectas , nise depravato jam seculo : Nisi istam seculi depravationem tempore Ierobeami Ve Iit inchoatam. Quod si tam justam & copiosam Ecclesiae Israeliticae haberemus historiam, quam Christianae habemus 3 non dubitandum, quin dedissensionibus , disputationibus, sectis religiosis,

multa alia legeremus, quorum memoria in tanta

scriptorum penuria prorsus intercidit. Quis enim dubitare potest , cum populus ille jam huic jam illi cultui se applicuit, quin multa orta sint jurgia , contentiones , ac schismata de religione 'Nisi dicere malit Vir Doct. integrum populum , se

ad regis exemplum prono &caeco animo componentem , Deum vel Baal , aliosve Deos, prout ipsi libuerit, veneratum. Quod non credo Virum Doct. de integro populo dicturum: Saltem de Synedrio , quod in populo perpetuum & in- allibile fuisse in sequentibus contendit, id am mare nequit: credibile autem non est , Synedrium infallibile in oppugnandis idolis nullos e toto populo habuisse sequaces. Quod si tamen hoc Viro Doct. forte incredibile non sit, an id causae ipsius, unanimem populi Hebraei in cultu Dei & Scripturae intelligentia consensum asserentis, profuturum sit, ipse viderit. Tandem deficientibus Prophetis exortae sunt sectae Pharisaeorum , Sadducaeorum , & Essenorum, inter se contendentes de rebus non egigui, sed maximi momenti; adeo utSadducaei mortuorum resurrectionem negaverint:

Uti apud Josephum legere est. Nec hodie inter Rabbinos disputationes de sensu Legis & Prophetarum cessant. Solummodo in eo unanimes sunt,

ut Diuitiaco by COOste

378쪽

TERTIUM SCRIPTUΜ IUDAEI. 3ss

ut Christum rejiciant, & circumcisionem, aliacque quasdam ceremonias, praesertim multas traditiones a Mose non praeceptas , observent. Adeo

ut Ecclesia Iudaica a dissensionibus se liberam gloriari minime queat. Pleniorem vero ac clariorem Dei cognitionem Evange- Evangelium attulisse , manifestum est Legem cum Dia Evangelio sedata mente conserenti. Habemus in eogniti Evangelio claram remissionis peccatorum ac vitae nem attum aeternae piis ac sincere resipiscentibus factam pro- missionem: praecepta pietatis clara , quae Legia quidem scopo consentanea sunt , non tamen in Lege clare exstant, sed ex praeceptorum quorumdam generalitate solummodo per consequentiam eliciuntur; uti in sequentibus plenius ostendetur: praecepta ac instituta animum purgantia , non camnem tantum mundantia r ac denique regnum Dei per Messiam erigendum ita plene ac nude in Evangelio est descriptum, ut de ejus verborum sensu nulla dubitatio superesse queat; & quale illud regnum sit ex Evangelio plene constare possit. Nec

obstat , quod quidam Christiani aliquod Christi

regnum terrenum somnient. Hoc enim non contendunt ex verbis Jesu Christi, aut Apostolorum , quae satis clara sunt: Sed quod simpl ici tatem verborum Christi deserentes, ea quae typice a Prophetis praedicta sunt, plane secundum literam im-ilenda cum Judaeis sentiant. Secundo objicit, Ea quae sunt de necessitate salutis obseure Deus neque hyperbolice, neque figurative aut obscure hominibus enuntiavit. Concedo. Sed addos neeessaria quamdiu ea tantum obscure & figurative Israel i eraditu. fuere enuntiata, Israel non fuit obligatus sensum

379쪽

sensus Scripturae spiritualis Judaeis prius est re

velatus quam Sentibu .

RESPONSIO AD

nee illum eredere obstrictus suit, nisi postquam iulum Deus per Iesum Christum ejusque Apostolos

clare revelavit, & sub Prophetiis fuisse contentum aperuit: neque is sensus literati fuit contrarius , sed sublimior, cujusque literatis typus fuit. Ty-pus autem antitypo , sicut nec umbra corpori ,

contrarius haudquaquam est. At satius fuisset, inquit Vir Doct. non praedixisse , ct postea facere quod ipsi placuerit ; siquidem ea figurative praedicta in causa fuerunt, quod postea veris figuratis fides ab

Israele non praestaretur. Resp. Cum constet magnam Israelis partem fidem adhibuisse Evangelio , manifestum est non figurativam praedictionem, sed aliud quid in causa fuisse, quod alia Israelis pars fidem non adhibuerit: de quo mox.

CAPUT V. Quod sensus Scripturae spiritualis Iudaeis

prius siti revelatus quam Gentibu S. SEd contendit Vir Doctiss. quod hac ratione Deus Israeli theram mortiferam dederit, gentibus vero spiritum qui vivisicat. Ad quod cum respondissem, Israeli hanc factam praerogativam, ut spiritus viavificans ipsi sit datus , antequam daretur genti bus 9 cum vero eum Israel contumaciter rejecerit ,& in litera absque spiritu haerere maluerit, Deum, spreto Israele , illum communicasse gentibus rΜultis Vir Doch. per digressionem satis prolixam probare contendit contrarium. Dicit itaque, se

per spiritum intelligere verum o spiritualem literae se suis. Et ego idem intelligo: Sed istum gentibus revelatum probare non potest, neglectis Iudaeis rQuin

380쪽

ΥERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. Π

Quin imo Judaeis primo eundem revelatum comstat passim ex Actis Apostolorum. Contra I daeos Apostoli D. Iesu resurrectionem & regnum coeleste comprobarunt ex Prophetarum oraculis , quorum mysticum sensum validissimis argumentis

adstruxerunt.

Sed spiritualis sensus non fuit a Christo dum viveret Etiam a

revelatus: Et rationem reddit vir Doctiss. in ant cedentibus t Euia se haec clare docuisset, ut pineo terris ure Paulus O condiscipuli, statim lapidaretur , ut Ste- retaphanus, nec tertium praedicationis annum adimpleret.

In quo sane gentis suae malitiam prodit, quod hominem innoxium & sanctum ob doctrinam veram ac divinam , quam miraculis manifestissime eo firmavit , lapidibus obruituri fuissent. Verum longe errat Vir Doctiss. si eredat, aliam D. Iesu in terris adhue degentis, aliam Apostolorum, a Jesu in caelis gloriose regnante in omnes gentes & in totum terrarum orbem missorum, fuisse doctrianam. Quod enim observationem rituum leg lium attinet, ad quos nune sermonem suum deflochit Vir Doctiss. nusquam Apostoli doeuerunt, iulicitum esse Iudaeis observare ritus Legis Mosaicae v solummodo gentes , quibus nunquam eae latae fuerunt, iis alligatas noluerunt. Quod nec ipse Vir Doctiss. diffitetur. Consensus ergo summus fuit doctrinae D. Iesu, & Apostolorum. Dicet fortasset Apostolos docuisse, Legis Mosaicae ritus , figuras tantum & umbram fuisse cultus spia ritualis. Sed vero, D. Iesus, si non iisdem ver

bis , aliis tamen rem eandem docuit. Ran. IV. a I, 23. dixit mulieri Samaritanae, horam adveniare , o nunc esse, quando veri adoratores adorabunt Patrem in stiritu veritate ; non autem in monte

SEARCH

MENU NAVIGATION