장음표시 사용
391쪽
diendus erat. Tolerabantur autem siquamdiu in infirmioribus Iudaeis 3 sed brevi sponte erant eva nitura , instante populi eversione, & templi d structione; tunc enim ceremoniae , quae jam Ia guebant ac moriebantur , honeste sepulturae sunt traditae, & exinde penitus in Ecclesia Christiana
evanuerunt: destructo nimirum templo , cui potissima cultus ritualis pars alligata erat, simul cutitus illius finem advenisse , sibique cultum mora lem absque -ceremoniis , non ut cultui antiquo contrarium, sed ut ejus consummationem & pe fectionem, placere, Deus declaravit.
De spe remissionis peccatorum & vitae 'aeteris nae per Legem, aliisque. Vndem e diverticulo in viam redit vir Doctis
&postquam quaedam ad Judaeorum excusationem dixit, quod non ex malitia, sed ex ignorantia invincibili D. Jesum rejecerint, quae sequente Capite expendentur, refutare contendit, quod dixi , aequum .non fuisse , ut propter se quentium infidelitatem Deus nullam antecedentium rationem haberet, qui promi ssionibus istis typicis de Messa maxime erigi, & in Legis obse vatione , pro statu in quo tunc erant, confirmari
Ex lege, M Contra haec contendit vir Doctiss. μου pro- . u. ' -lso merationis hyiritualis nequaquam Israelitarumsiam, vita animos conturbasset ς quia nemo Iudaeorum servit, aeterna o nec aliquando Legem servavit propter Messiam aut fu- mς turam redemtionem , sed propter vitam aternam con' ' sequendum. ' Resp. I. Nemo Sadducaeorum, qui
392쪽
tamen sat magno numero in populo Iudaico fu
runt , & quos resurrectionem mortuorum ac vi tam aeternam penitus negasse constat , spe vitae aeternae consequendae Legem obserravit. a. Non nego pios sub vet. Test. vitam aeternam sperassae Eam autem ex pacto Legis , tanquam praemium
juxta Legis formulam dandum, exspectasse, plane nego e Sed ex gratia divina , Legi non inclusa, sed quam Deus propter Messiam piis exhibere voluit , licet illi hoc ignoraverint , aut saltem non nisi eonfuse & sub umbris in eam respexerint. Nam ex nullo promisso Legis , sine respectu ad
Messiam , Iudaei vitam aeternam exspectare potuerunt. Quod argumentis aliquot ostendam. Primo: Nullum exstat in Lege clarum ac di- Non exstκ sertum vitae aeternae promissiim; sed omnia ejus '' L IGia promissa spectant vitam hanc terrenam, & seli- eYpressium cem in terra Canaan habitationem. Verum est, generalis vitae promissio exstat in Leger Atqui illa φ primo ac literati sensu significat vitam hanc praese tem in terra Canaan feliciter degendam: Sub verborum generalitate quin vita aeterna etiam comprehendi , atque ita ad sensum sublimiorem ea etiam extendi possit , non nego : Verum sensus ille non tam ex vi verborum fluit, quam ex gratiosa Dei extensione , qui cum decreverit gratiam in Messia majorem exhibere populo suo , ejusmodi verborum generalitate usus est , quorum sensum semper ampliare posset. Sed distincta ac specialia promissa Legis ultra hane vitam praesentem Don spectant. Quod vel ex ipsa Viri Doct. ded et ione in sequentibus evidentissime liquet. Quae aenim argumenta adducit, ad probandum ex Lege sitam aeternam , magis ex analogia quadam dc r Λa υ0cin m
393쪽
tiocinatione a benignitate divina sunt desumta, quam ex Legis verbis ac claris promissis deducuntur. Uti illic ostendam. Nee remi . Secundo: Variorum 8c gravissimorum, etiam sonis Pςς juxta propriam Viri Doct. confessionem , peccat Q tum k Judaei constituunt reos. Lex autem talibus denuntiat poenam mortis , nullum autem pro iis quo expientur constituit sacrificium , nec ullum habet remissionis ejusmodi peccatorum in Lege promissum. Atqui sine remissione talium peccatorum, Vita aeterna nullatenus obtineri potest.
sensius Dicet forte Vir Doct. promissum illud exstare Dout ' Deut. xxx. Verum non est hoc promissum unicuique privato , sed toti populo factum , siquidem integer populus a Deo deficiat, & a peccatis suis ad Deum convertatur. Nec est promissum vitae aeternae, sed restitutionis in terram Canaan , ex qua secundum comminationes Dei Cap. xxv m. fuse denuntiatas , Deus populum idololatram ejiciet, dc res piscentem restituet ; quemadmodum ipse Vir Doctissimus hoc in sequentibus ad Quaestionem secundam urget ; inde enim argumentum desumit , Israelem adhuc restitutionem in terram suam jure exspectare, si modo resipiscat. Nihil ergo hoc promissum facit ad spem vitae aeternae. Annuo sa- Memini me in Judaei cujusdam disputatione le-crificio t-gisse , quod promissum remissionis probare cone-hum 4.licta tur ex solanni illa expiatione, qua Ponti sex cum sunt expia- sanguine hirci pro peccatis totius populi immolati , quotannis ingreditur in Sancta Sanctorum, ad peccata toto anno commissa expiandum; prout legimus Levit. cap. xv I. Verum res ipsa loquitur, non aliorum peccatorum expiationem hic promitti , nisi talium, quae sacrificiis expiari poterant.
394쪽
Cum Vero graviora peccata sacrificiis expiari non potuerint, vel ipso viro Doctiss. teste , Num. XVIII. ad maestionem quartam ubi ita ait: Pro peccatis υoluntariis , homicidio , stupro, adulterio , incessu, idololatria, oe similibus, nullum a Deo pr-
fixum est sacrificium: Manifestum est , nec ea sacrificio hoc annuo fuisse expiata. Addunt alii , promissa remissonis respiscenti- Sensius Esia. hus facta, ED. I. I 6, 37, I 8. Eaae . xv m. & alibi passim. Verum haec sunt non tam promissa Ykiii
Legis, quam gratiae LVangelicae, quam Prophetae illi jam propius praedicere, & quasi per transennam ostentare incipiebant. Promissa Legis proprie continentur libris Mosis : in illa itaque si
remissionis aeternae promissum non exstet, nec
Lege comprehendi dici potest. Prophetae prae nuntii fuere Evangelii: Quicquid ergo ultra Legem promittunt, proprie gratiae Evangelicae est, ω Lege quid praestantius , & magis eximium. Posset nihilominus objici, sperasse plures vitam Quo fit aeternam. Agnosco : illiusque clariora habemus diim Πx' indicia temporibus insequentibus, quae proxime adventum Domini nostri Jesu Christi antecesse- nam sper . runt, cum Judaei variis amictionibus sub Antio-rint. cho aliisque tyrannis pressi , sensim maturescere inceperunt, & ad Evangelii receptionem praepari rari : Deficientibus quippe terrenis illis felicitatibus in Lege promissis, animos ad sublimiora attollere coeperunt , vitamque aliam post mortem exspectare , cujus tunc inter fideles apertior & planior fuit traditio, quam in Lege disertis verbis contenta fuit. Interim & mansit illa terreni r
gni exspectatio, qua simul sustentabantur ἔ n que illa , nisi per claram regni coelestis revelati
395쪽
nem , ex animis Iudaeorum , imo nec Apostol rum ipsorum , evelli potuit. Quod nemo Pudaeus propter Messiam aut futuram redemtionem Legem servaverit, non puto cum viro Doch. reliquos amrmaturos Judaeos , quos certum est urgere, Messiae adventum ob sua peccata differri , & quando debitam peccatorum poeniten- tiam egerunt, tum Memam ad ipsorum liberati nem adfuturum: Quin & idem Vir Doct. prolixe urget 3. MIV. p. II s. Quod quomodo cum iis quae hic dicit conciliari queat, ego non Video. . Addit, nec nunc deficere 'udaeos in observatione Quam ob Legis, quam per tot secula in hac diuturna captivit Tedile constanter servant; imo, ut in sequentibus adiaspania oeia dit, incarcerantur, bonis temporalibus penitus de Acidantur. Duritur , ct vivi propter divina Legis confessionem concremaritur. Resp. Primo: Ipse Vir Doctiss.
novit, in stripto suo fatetur , & in propria persona expertus est , persecutiones illas quas ego toto animo detestor, & religionis Christianae gonio in tantum adversari credo ut nihil seque illi adversum esse queat) non ultro & sponte a Iudaeis sustineri, quia se ingenue Judaeos fatentur; sed
ipsos non tantum Legis omissione, sed & transis gressione ac solemni abjuratione , & Christianismi simulatione ac aperta professione, eas evadere conari; quin & tormentis adigi, ut se Judaeos,
fateantur, neque mortem evadere, nisi tormentis animose resistentes in abnegatione Legis per severent: Solos autem cremari qui tormentorum
violentiae succumbentes inviti professionem Judaismi edunt , quique etiam , si Iudaismi abnegatione vitam redimere possent , alacri eum
animo abnegaturi edent ; uti plurium , qui frustra
396쪽
frustra abjurationem illam obtulerunt , exemplo constat. Non cremantur tales pro legis professi ne , aut quia segem transgredi recusant 3 sed quia tormentis adaeti se non esse Christianos amplius negare nequeunt. Dissimiles plane magnanimo Elealato , qui vitae redimendae causa ne simulare quidem suillae esum sustinuit, ne junioribus scandalum , legisque violandae exemplum praeberet. Secundo: Quod in dispersione hac in observa- GgItati tione Legis constantes sint, nolo inficiari in plerisque etiam proeedere ex spe vitae aeternae; sed i dia terim Messiae exspectatio , dc spes restitutionis in terram Canaan , animos eorum erectos habet, &in Legis observatione & constanti adhaesione perseverare facit. Utrumque itaque conjungunt, uitae aeternae spem , & regni terreni per Messiam erigendi exspectationem ; qua posteriore collapsa indubium mihi est, quin, fatentibus vel Judae rum praecipuis, animis valde eonturbarentur, Min amore Legis languescerent. Si idem antiquioribus , qui hodiernis est , Judaeis animus sitisset, omnino, si situs rex coelestis , & is quidem mis rabili & ignominiosa morte , tanquam maleficus, eidendus fuisset promissus, Iudaeonam animos in afflictionibus dejecisset; Nee eum , scet advenisset, recepissent, nisi ips oculis suis eum in eo Ium ascendentem conspexissente Quod & ipse vir Doct. hoc loco urget. Quin &tota viri Doctiss. descriptio Messiae coelestis, quem ait Deum P tuisse promittere , nil aliud refert, nisi regnum
terrenum , adeo alte opinio illa omnium Iudaeorum animis videtur infixa, ut etiam quando daregno coelesti loqui volunt, eam evellere nequeant. .
Ait enim , Messiae mortem , se a Romanis occisus
397쪽
fuisset , Iudaei lamentarentur. At quomodo Iamentarentur mortem, ex qua Messias triduo post fuit resuscitatus , & post quadraginta dies ad coeIeste
regnum evectus ,.omniumque Dominus constituistus φ Addit: Potuisse Deum per Messam in caeso corulo tum , uti antea per Angelum in deserto, tanquam per instrumentum, omnia qua 'dat exspectant , etfecisse ; ut ita Deus populi ante opin Messiam viventis eamdem habuisset protadentiam. Atqui providentia divina ante Messae adventum Israeli regnum temrenum exhibebat: quod maxime diversum est accelesti: Ut itaque eadem sub Messia esset proviis dentiae divinae administratio, ut Vir Doctiss. v
get) iterum requirebatur regnum terrenum. Ex quibus omnibus Videmus , quam parum conVeniens & in eis cax fuisset , populum, adeo terreno regno affixum , aperta regni coelestis promiLsione erigere & in ossicio continere. - .
Promissis Non tamen Deus propterea dici potest eos De fenhrio' aut voluerri, Mila sua alio sensu ab illi, Deu, po- intelligi , quem pra se ferunt: Deus enim se accom-Pulum non modavit captui populi, locutusque cum eo est, 4 V P perinde atque pater cum infantibus loqui solet, qui se eorum aetati accommodat ; postea ubi ad leverunt plenius mentem suam , ad quam plene percipiendam antea idonei minime fuerant , aperit. Non enim populum voluit constringere, ut necessario verba sua de regno terreno accipiat: eontra , si qui generosioris animi & altioris indaginis post accuratum omnium de Messiae regno praedictarum circumstantiarum examen & inter se collationem, majus quid sub literae cortice latere animadverterint squales non paucos fuisse credo, praesertim ultimis Reip. Judaicae temporibus ad
398쪽
ventante enim sole praenuntia Iux sensim augeb tur) ac proinde excellentius quid exspectaverint, licet plene nondum perceperint quale istud esset, tantum abest ut illi Deo , tanquam a vero sensu verborum ipsius recedentes , ingrati fuerint; ut contra haec ipsorum exactior notitia & exspectatio Deo quam maxime grata fuerit, utpote altius ingenuinum & ultimum , quem intendebat, Veseborum suorum sensum penetrans. - Hac occasione quaedam dixeram de fide , quae Evange-piam animi docilitatem requirat. Regerit vir μ :S Doctiss. hoe esse generalismum ct omnibus sectis com- eontra
mune. Sane jure merito omnes piam animi docurium.
litatem requirere possunt: Quod & ipse Vir Doct. paulo post agnoscit: sed addit , non debere 'udaeos esse ita blandos ct dociles, ut a constantia m ea quam receperunt vera fide , aliorum hominum suasione , imo
ne Angeli siquidem possibile foret) contraria doctria
ra amowantu . Et hoc vere dicit: Qui enim semel vere persuasus est de doctrinae suae veritate Sedivinitate , nullis suasionibus induci debet , ut contrariam amplectatur, suamque ut falsam rejueiat. Uerum hoc instituto ipsius male applicatur. Non enim Evangelium Legi est contrarium I sed. explet ea quae in Lege erant ut futura promissas supplet, quod suo tempore erat addendum. Evangelium non asserit , Mosis Legem esse falsam de rejiciendam : Ejus divinitatem agnoscit & pra supponit: tantum docet , ritualia, quae tempore separationis Israelis a gentibus sunt instituta , dc Israeli propria, subΜessia, quando omnes gemtes juxta Prophetas denuo cum Israele in
unum populum sunt coaliturae, sponte desituras
399쪽
tempore belli rigida quidem sunt observandae,paee vero facta sponte cessant. Verum de hisce ad quartam quaestiouem latius. Clara reve- Addit Vir Doctiss. Fidem quam Deis ab hominia kh M.σω b- exigit non obstare , quo minus Deus elare re-let
tempore id quod vult nos credere , aut cui vult nos obedire.
Mosis non Recte quidem. Cui etiam addo, quod ubi Deus sis claram & distinctam fidem , ibi ratio &aequitas exigit claram & distinctam revelationem.
Sed quid inde infert Vir Doctis. Ergo clara ct e pressa revelatio de regno Messia coelesti Pudais tempore
Moses erat necessaria. Id vero neutiquam sequitur : quia clara ac distincta de illo fides tune non erat necessaria: Sufficiebat obscurior ae involutarobscurae autem fidei obscura sufficit revelatio. Satis clara erat de Messia venturo promissio. Qualis vero esset futurus, quomodo populum Dei Iiberaturus , tunc clare erit credendum , quandosam fuit revelatum. Sed de alterius Prophetae revelatione , qui autoritatem suam a Deo xcc viam miraculis testatur , non opus est ut ab alio Propheta praedictum sit. Quod Deus populum suum e servitute AEgyptiaca reducturus esset, ex
praedictione Iacobi sc Josephi constabat: Quod
ero Moses is erat, per quem liberationem illamessicere Deus voluit , non ex illis praedictionibus, sed ipsos Mosis miraculis , persuasum erat. Parem in Christo rationem inveniemus , nisi quid illius conditio, nascendi locus & tempus, mortis circumstantiae, & plurima alia ad illum spectantia etiam praedicta sunt: De Mose ne verbum quidem. Adeo ut, si Mosi propter miraculosa opera sua credendum sit , sine Prophetarum praedicti nibus : quare itidem Christo ob sua etiam mira-
400쪽
eulosa opera credendum non est y Cum quae de Messia praedicuntur plurima sensu literati, omnia sensu mystico & spirituali in eum , qualem se ipse manifestavit , optime conveniant. Et si ille Doctoribus Judaeorum in Scripturae interpretatione differat, cui potius eredendum ' An Scholae &Synagogae, ubi nihil non humanum , adeoque errori obnoxium ' An huiusmodi Prophetae , qui miraculorum perspicua multitudine praesentem sibi adesse Dei Spiritum ubique testabatur ' Quare
concludo , aut Mos esse renuntiandum, aut Christo credendum. Sed vir Doct. ut praetextum habeat quod Iudas jure Iesum Christum re iciant,
semper urget, quod Deus , quando per Prophe. tam aliquid revelat, ita clare & evidenter eonviniseere populum debeat, Prophetam illum a se misi sum , ut nemo etiamsi contumax esse velit, ejus missionem in dubium vocare queat; Ego vero asinfirmo si1fficere Husinodi probationes & argumenta, quae Viro probo , cordato, & rem rem judieii lance expendenti persuadendo suffieiunt 3 & n turam fidei , quae voluntarium animi est obse quium , non permittere ut tanta sit evidentia, cui, etiamsi maxime velit, 'hod refragetur nuhil reperire possit: Qualis evidentia in demonstrationibus Mathematicis reperitur. Τalia autem argumenta , quae hominibus probis ae cordatis persuadendis abunde sufficiant . ad Jesu Christi divinam missionem comprobandum a Deo esse exhibita , jam ante plenius ostendi.
Objicit autem hie vir Doctiss. D. Jesu , quod non dixerit eum Prophetis, Sic dicit Mons : sed: Ego autem dico vobis: σ fidem in se exegerit. Sed vobis. frustra. Dominus enim continuo virmat , si
