Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

3 3 . RESPONSIO AD nihil quicquam posse facere a se , nisi viderit Patrem

facientem , IDan. U. I9. omnemque suam potest tem se a Patre accepisse, affirmat ibid. idem prolixe facit Cap. vo. v m. X. & alibi , omnia que quae facit ad Patris sui gloriam refert. Unde& diserte ait , Ibi credit in me, non credit in me, sed in illinet qui misit me. IDan. X II. ψ. Cum ergo Pater Filio tradiderit omne iudicium, ut omnes bon rent Filium , sicut honorant Patrem, ut est 'oan. V. 22, 2I. consentaneum etiam fuit . ut diceret, Ego autem dico vobis, quatenus nimirum a Patre judicandi potestatem adeptus. Ita ut honor quem sibi tribui exigebat, non in ipso terminaretur, sed ad Patrem, qui ipsum potestate illa donaverat , reserretur, adeoque gloriam Dei prae omnibus spectaverit. Nec magis hic reprehendi potest a Judaeo D. Jesus, quam Moses , qui non semel dicit, moeniatum quod ego pracipio tibi, &c. De ut.

xxx. II.

CAPUT VII. Quod Judaei non ex ignorantia invincibili

D. Jesum re ecerint. D; Am.Λ Uando Doctores Christiani Judaeos militiae ae- inter Ju- e . cusant, eo quod D. Iesum rejecerint, pr prie respiciunt Judaeos qui tempore conversationis di.)hox Jesu Christi in terris, & immediate post eam vixeiarunt : qui non tantum innocentiam & sanctitatem vitae, sed & innumera & vere stupenda , nunquam antea audita, miracula Jesu Christi viderunt ; qui Apostolorum , hominum rudium &inexercitatorum, summam sapientiam, momento acquisitam, α divina miracula, quibus testimonium Diui se γν Corale

402쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 3 '

monium suum de resurrectione & adscensione Christi in caelum confirmarunt , oculis suis ad sp xerunt. Aliam scimus hodiernorum esse rationem , qui ipsi miracula illa non viderunt , quique per patrum suorum traditionem gravissimo erga Christianam religionem praejudicio imbuuntur.

Prodigia coram conspecta validius movent , quam ex aliorum narratione solummodo cognita. Acin

cedit , quod Christiani ipsi , aut saltem Christiano nomine ornati , multa Judaeis scandala objiciant , quibus eorum animos, satis per se a religione Christiana alienatos , alieniores reddunt: Qui sicuti se gravis coram Deo criminis reos constituunt, ita Iudaeorum aversationi corruptis suis moribus , cultu , & crudelitate, excusationem aliquam afferunt. Ut autem Iudaeos a malitiae crimine vindicet , In homi- ait Vir Doct. Fere excogitari nequit quod in homi- ροnem , qui mortuos suscitat , cacis visum concedit, rum totiis aegrotos sanat, o infinita edit miracula , totus popu- populusius malitiam ct odium exerceat. Sed quid j uvat ar

gumenta congerere, ut evincatur factum non eue, test.

quod factum esse constat φ Certum quippe non Christianis tantum, sed & ipsis Judaeis fatentibus , Jesum Christum esse crucifixum, a Judaeorum senatu ut blasphemum condemnatum &Romanis traditum: Certum etiam est, miraculis ipsum claruisse: solummodo contendunt Iudaei , miracula ejus non virtute divina , sed vi magica esse effectar De quo nihil nunc dicemus. Mir culis ae beneficiis suis multorum animos sibi con-eiliaverat et ingenua ac libera sua reprehensione Scribarum ac Pharisaeorum ac Sacerdotum a se ali naverat animos et qui omnes eonspirantes eum

403쪽

3to RESPONSIO AD

condemnarunt, ae autoritate sua populum in paristes suas traxerunt l, adeo ut omnium beneficiorum ejus oblitus caeco impetu a primoribus suis instigatus , necem ejus expetiverit : Quemadmodum, plebs ab ore Doctorum suorum pendere solet, Meorum judicio blasphemiae & haereseos condemnatos , licet vitae integerrimae & alias maxime di Iectos, execrari solet ac diris devovere: Uti omnium temporum historiae docent. Hinc est, licet Rabbini , vita populi pro concione reprehendentes , libenter audiantur; nemo tamen eorum sententia excommunicatum , licet antea maxime honoratum, diligere, aut illi charitatis ossicia exinhibere audeat, sed tanquam profanum horreat.

Quo sensu Sed objicit mihi Vir Doctis . Apostolum Pa mi: i lum, qui de se dicit, quod ex χaelo legis Christi 1 hiatu quaces persequeretur , ct de Fudaeis, quod ex ignorantia Chri sum crucifixere: quin ct ipsum D. 'sum, qui in cruce pendens ita Patrem oravit, Pater ignosce iris, non enim sciunt quod faciunt. Resp. Quando malitia objicitur Judaeis , mens non est, quod omnis abfuerit ignorantia, & quod Iudaei in animo suo persuasi Jesum esse Christum seu Messiam promissum, nihilominus eum interfecerint. Quis ad ilIum malitiae gradum prolaberetur ' Sed quod eausa ignorantiae ipsorum fuerit malitia quaedam animi. Non ergo fuit invincibilis ignorantia, aut mera ignorantia absque omni Judaeorum culis

pa ; sed fuit in illis quaedam hypocrisis, quod

exacta traditionum a parentibus aeceptarum o servatione crederent se Deo gratos ; suit fastus quidam & ambitio, qua aegre ferebant vitia sua taxari, atque ita autoritatem suam eoram plebe

aliquatenus 4mminui: A quibus vitiis hodiernos Synagogae

404쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEL 38 a

Synagogae praesectos esse immunes nee ipse Vir Doctiss. assirmare audebit. Inde ortum odium contra Christum libere ipsos & paIam reprehendentem. Accessit praejudicium de regno terreno ,

per fastum & ambitionem altius infixum; quod junctum odio contra Christum , in causa fuit, quod & doctrina & persona ipsis ingrata fuerit, inde orta est in ipsis persuasio , seri non posse, eum esse Messiam : Qua persuasione cum semel essent imbuti, omnia illius in sequiorem interpretati sunt partem , & sibi persua1erunt, omnia subi contra Jesum esse Iicita , quin & forte, quod illius caedus Deo gratum esset futura sacrificium. Sic fuit ignorantia in Judaeis, verum non invi

cibilis ; led ex culpabili causa, & quae abesse poterat & debebat, originem trahens. Dominus itaque in cruce pendens Iudaeorum sensus veris causam Patri suo commendans , quod eorum eria b8ru Do

men aggravat tacuit; & fidelis instar patroni id

tantum protulit, quod illi aliquatenus excusando serv ire poterat: ignorantiae adscribit, quae etiam aliqualis in illis erat: non autem ab omni malitia eos puros pronuntiat. Et quis credat , Jesum Christum, qui variorum criminum eos insimul verat , & speciatim etiam injuste effusi sanguinis Prophetarum, & quod sanguinem Prophetarum, quos ad ipsos missurus esset , hoc est , suorum Apostolorum , essent effusuri , ac propterea ho rendo excidio exscindendi, Mas . xx I I I. Judaeos in se innoxio & bene merito occidendo , ab omni malitia puros pronuntiasse , ac crimen illud horrendissimum ignorantiae in vincibili adscripsis,

si e Idem est sensus Apostoli Pauli, quando Iudaeis ignorantiam adscribit , nim et non invinciabilem s

405쪽

RESPONSIO AD

bilem, sed quae ortum suum malitiae eulpabili &- facile vincibili debet. Exemplum Ipsus Pauli alia longe ratio est: nulla in eo fuit

Pauli. animi malitia, sed vehemens & caecus pro Lege, zelus , qui impediebat , ne Christum ejusque doctrinam prout oportet consideraret & ad examen revocaret , sed coeco impetu rejiceret. Licet it que hie minor multo fuerit culpa , & ignorantia excusetior, non tamen fuit invincibilis. Neque id Apostolus de se amrmat ; sed contrarium , quod fuerit illo tempore peccatorum primus, seu maximus , I Timotb. I. I . quod nemo ob factum per ignorantiam invincibilem , quam a crimine penitus excusare omnibus notissimum est, commissum de se pronuntiabit. Nonne- Sed ait Vir Doctiss. Cur ergo omηes Sudaei non cesse est ut-etiam in caelum rapti ut Paulus ἰ Respondeo ve r-btilia, p. bis Viri Doctiss. ad ENH. III. Num. 3. pag. 168. inde ut Haespeculatio ad Dei abditum in scrutabile secretiam P ulus in adscendere assectet , ad eum satis foret inquirentemere um' si mittere. Ne tamen responsionem declinare me piatur. credat Vir Doctiss. addo : Paulus absque isto in eoelum raptu credere potuisset, & procul dubio credidit: non enim constat, nec verisimile est, raptum illum in tertium coelum fuisse illam coelestem Christi apparitionem quae Paulo Damascum proficiscenti contigit, & per quam conversus est )sed ea Paulo contigit ut esset Apostolus, & vere

de Christi gloria testari posset, quod eum vidisset ;quia Christum hie in terris versantem non viderat, perinde uti reliqui Apostoli. Si aliquis itidem rogaret , cur non alii populi a Deo eodem modo quo

Israel sanctificati, & ad conspectum Dei legislatoris sint admissi, cur Iacobus electus & Esavus Iepudiatus l

406쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 383

repudiatus φ & plurima ejusmodi , nonne Vir

Doctiss. miraretur intemperantiam ne dicam an im pudentiam hominis , rationem requirentis providentiae divinae munera ac beneficia su a distribuentis φ Quas Deo non permissum sit, idoneos ad certa ossicia homines eligere , nisi aliis rationem reddat ; vel hoc non possit feri a Deo, nis ejus consilii participes faciat homines , adeo ut semper rationem reddere possint, quare hoc potius quam illud factum sit ' Visum est sapientissimo Deo Samuelem , Eliam , Elisaeum , aliosque subinde Prophetas Spiritu suo illuminatos, & visionibus divinis supra alios homines elevatos, ad populum

suum mittere. An inde viro cordato hujusmodi quaestio oriri potest, cur non etiam totum populum ad eam dignitatem evexit φ cur itidem uniis veris plebi somnia & visiones non concessit ' Placuit Deo novum praeconem Evangelii duodecim Apostolis adjungere ; placuit ob causas soli Deo notas Paulum eligere et An igitur, quia Paulus ut Propheta populo mittendus erat, totus etiam populus eodem modo initiandus fuit' Sed toti populo ostensa es olim in deserto gloria Dei. Resp. Et toti populo non minor Dei gloria ostensa est omnibus illis prodigiis, quae coram omnibuS per Iesum Christum , & per Apostolos in nomine Jesu

Christi edita sunt. Sed non vidit ea quae Paulus vidit. Nec populus olim cum Mose suit in moniste , nec omnia Vidit quae Moses vidit; nec Deum ea loquentem audivit, quae Moses audivit; sed Mosi ea referenti , ob ea quae vidit, fidem habuit. Ita & Apostoli ob ea quae ab ipsis & propter ipsos fieri videbantur, fidem meriti sunt.

407쪽

natis Quae ergo causa est, quod Iudaei Iesum, siqui- dem sit Messias, non receperint i Sane eae eX a a. h tedictis jam facile colligi possunt. Verum indi.

Christum gne seri Vir Doct. quod inter causas illas recensu -μαι- rim carnalem quendam affectum, qui terrae ita sit aExus , ut animum ad ecelum & coelestia minime attollere velit. Quaerit , qua in re carnalis ille affectus constuat e M in amore patria o bonorum temporalium , an in doctrina earnali spirituali opposita , an in utroque e Respondeo : In amore patriae &bonorum temporalium. Quamquam enim cer

tum sit externis ritibus valde esse addictos Iudaeos, ideoque abhorrere a doctrina Iesu Christi , quaeritibus illis abolitis internam animi sanctitatem, ritibus illis adumbratam unice exigit I tamen ad ea hic non respexi: Quare & quae Vir Doctiss. prolixe hie disIerit de perfectione Legis, quae nulla in parte Evangelio cedat, commodius in sequentibus expendentur. Carnalis ergo affectus quidam animos eorum terrae Canaan ita assixos tenet, ut regnum terrenum ibi exspectent, & coe-Ieste non apprehendant.

Sane terram illam jure potuisse Israelem olim diligere, nemo inficias iverit: cum & Abrahamo ejulque posteritati a Deo sit promissa, & longaevam ac omnibus bonis amuentem habitationem populo legem observanti Deus promiserit , ac proinde amore ejus ad legis observationem populum excitare voluerit: tantum abest, ut illius amor cum amore Dei consistere nequeat: Sicut &divitiarum possessio cultui Dei neutiquam ossicit ;sed cultus Dei legitimum earum usum producit. Verum ostendunt carnalem affectum Judaei, quod tundem orsa patriam illam amoram servent,

postquam

408쪽

postquam Deus meliorem illius loco ipsis obtulit,&ob terrae illius amorem Impediantur, quo mi nus ea quae Deus de regno coelesti, sub involucro terrenorum , praedixit , ad animum revocent, nec attendant ad ea, quae in Prophetis praedicta sunt, ex quibus discere possent , si omnia accurate inter se conferantur , subIimius quid Deum innuere voIuisse ; praesertim, postquam Deus per Messiam, quem ipsis misit, clare id reveIaverit. Amorem vitae aeternae Iudaeis absit ut denegem: Quis enim aversetur beatitudinem φ Uerum &amor terrae Canaan , & regnum Messiae terrenum ita occupavit eorum animos, ut evelli nequeat.

CAPUT V ILl Quod ea quae susticiunt ad gentibus, suadenis dum Evangelium , etiam sufficere debeant Iudaeis

Redit Uir Doct. argumenta quae protuli sussice- Quae RH- re quidem suadendis gentibus Evangelium, ς unt gen non vero Iudaeis. Ego autem contend , quae dendi, sus suificiunt suadendis gentibus , ea etiam Iudaeis ficere de- sufficere debere : Quia non poterat gentibus sussi. . 'cere revelatio, nisi quae sussicientibus documentis 'probari potest esse divina. At quid magis a Judaeis exigi potest i Quod enim sufficientibus argumentis probari potest esse divinum, id apud

quemcunque, Judaeum aeque ac gentilem , fidem meretur, de ab utroque aequaliter recipi debet. Explicat nunc Uir Docti T. mentem suam, quod Evange- noluerit dicere, aletumenta haec , utpote valida ct m 'quoera , suffecisse pro gentibus: Itaque fateor me hac docti hi, ratione argumentum istud contra virum Doctis. gentium. B b Ietor

409쪽

3 86 RESPONSIO AD

retorquere non posse : Quid ergo diuod gentes propter suam inscitiam iis facile potuerint convinci , non enim habebant principia illi repugnantia, sed mmilibus , qualia de Christo narrantur , erant assueti. In eo autem valde fallitur Vir Doct. Plane adiaversa est doctrina EvangeIii doctrinis gentilium.

Nihil ipsos magis offendit, quam Christi crux rideo & Paulus ait, Christum crucifixum gentibus esse stultitiam : & passim Christianis a gentibus illusum

est , quod in crucifixum Dominum crediderint. Ipse doctrinae genius , quae se ipsum abnegare , quin & vitam pro nomine Christi profundere , Scabnegatis pra sentibus futura & invisibilia sperare jubet, adeo alienus est a gentium doctrina & indole, ut statim atque inter genteS propagari coepta est, acerrimos experta sit adversarios , totius. que munesi odium ac crudelissimas persecutiones sustinuerit. Illis autem animose restitit, & perior evast, & late se disseminavit: Quod fieri non potuit, nisi divinitate sua hominum animos in obsequium traxerit. Posterioribus seculis magnam esse invectam corruptionem quae gentilismo originem debet , dolentes agnoscimus. Verum eam non esse Evangelii doctrinam , sed ab Evangelio defectionem , Evangelium legenti manifestum est: Neque quoniam haec a gentibus desumta facile i gentibus recepta sunt, inde consequentia deduci potest, puram ac sinceram Evangelii doctrinam , gentium doctrinae & indoli fuisse consentaneam. Omnia enim sunt adversa & repugnantia. Exaltatio Christi in coelum quid commune habet cum gentilium αποθεωσει ' illa enim omnes gentium Deos ac divos plane destruit. Nam agnoscendo exaltationem Christi , qui

Deum Diuiligod by Gorale

410쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 38

Deum Israel praedicavit Ium esse verum Deum ,ecripse omnes suos ac divos, tanquam fictitios& idola repudiabant. Judaeos hodiernos & qui promulgationem Ev- Evang angelii secuti sunt, cotraria doctrina esse imbutos, R gφη

non mirum. Postquam enim a Synedra O ipsoru in est dela-

Jesus Christus tanquam blasphemus est condemna- tum ad Ju-tus , ipsis odio esse coepit ὁ & nunc omnes eadem opinione a parentibus imbuuntur , ita ut ante ad gentes. quam ad discretionis annos pervenerint , jam Christum ut seductorem aversari didicerint. Quod addit, Sudaeos monitos ut sibi agentium doctrina caverent, huic negotio applicari nequit. Non enim

Evangelium a gentibus ad Judaeos delatum est; sed a Judaeis ortum duxit, & ab illis ad gentes est propagatum. Ipse Jesus Christus non nisi inter Judaeos praedicavit. Apostoli , omnes Judaei, primo Evangelium praedicarunt Hierosolymis, exinde porro propagarunt per totam Judaeam ;mOX per Omnes terras quocunque Judaei essent dispersi , ac primo Judaeis, illis autem id rejicientiabus , tum demum gentibus illud annuntiarunt; 'atque ita Judaeis ob infidelitatem rejectis , gentes quae ad cultum unius veri Dei quem Judaei colunt,& fidem Filii ipsius Iesu Christi, abjecta idololatria falsisque suis doctrinis , sunt conversae, in Judaeorum locum sunt adscitae, & Dei populus censentur. Cum itaque primi praedicatores Evangelii non fuerunt gentiles , sed Judaei, ita etiam doctrina illorum nullo modo fuit Ethnica , id est, idololatrica . Atque hic apparet Judaeorum malitia & ignorantia culpabilis, quod cum praedictus esset Messias , eumque jam venisse dicant

Christiani , id nolint examinare , nec inquirere, Bb a an

SEARCH

MENU NAVIGATION