장음표시 사용
421쪽
buius in meliorem flatum commutationem, in quo luna
lux sit aequalis futura splendori solis, solis autem splendor septuplo major quam nunc est; quo tempore maligni stiritus o daemones interibunt , o arbores singulis mensibus fructum sunt laturae : O simhi Deus ex pisce Leviathan justis praeparabit opiparum convisium, O faciet ut etiam inter bestias σferas pax sit futura, nee
ea in terra sancta hominibus sint nociturae: quod tum templum Dei denuo extruetur dedicabitur , O temra sancta rursus inter tribus dividetur; quodque cibo ct potu usuri, generationique prolis operam daturi , o singuli cum propria uxore matrimonio coujungendisnt; aliaque plura , quae non minus lepida &fabulosa sunt , quam ea quae Vir Doctiss. ex nugatore Jesulta adduxit. Quae tamen Rabbi Manasisti, variorum Rabbinorum autoritate confirmat ,
nulla spiritualis illius fruitionis Dei, quam Vir Doct. Israelis individua sibi sena per proposuisse
ait, facta mentione , nisi obiter tantum in fine tractatus sui.
Diversa ab Licet itaque haec singularis sit Viri Doctis . opivii; Dba Dio a xamon illi respondebo. Fateor hoc sensu ' dici posse integrum Israelis populum liberatum,
quatenus idem est populus , licet ex aliis nunc constet individuis; sed apparet, communiter Judaeos aliter haec accipere , & quae de resurrectione mortuorum ex Prophetis proferre solent, ad haec tempora referre et Manifesto indicio, quod credant, Prophetas hanc felicitatem non soli populo tunc viventi, sed omnibus omnino Israelis individuis promittere. Et nisi ita statuatur, nulla per Μessiam Iudaeis, ante ipsius adventum mor tuis, salus obtingere potest. Quod non parum
exspectationem boni per Messiam conferendi imminuit. Quae
422쪽
Quae porro de aeterna individuorum gloria ex Promissa Lege profert, verba sunt admodum generalia, quae Vix ex ς licet secundum ultimam Dei Intentionem per rati sunt elatacinationem & consequentiam, colligi possunt vitae in Lege. aeternae promissum continere , obscuriora tamen sunt, & nullo modo cum claris de vita aeterna promissis, Evangelio contentis, comparanda. Quare
vitae aeternae spes a Viro Doct. magis ex principiis Christianismi quibus imbutus fuit, & ex ratiocinatione, quam clara legis promissione deducitur. Praesertim cum promissiones quas citat etiam de felicitate temporali & hujus vitae accipiantur; sunt enim toti populo quatenus populo factae. Hac significatione promissum , ero vobis in Deum , σvos ericis populus meus, accipitur Levit. XXV I. II.& Frem. XXX I. 9. qui postremus de temporibus Mellia agit: ergo juxta Viri Doctiss. explicationem , de felicitate temporali , & totius populi. Et promissa Legis specialia nil nisi temporales benedictiones continent, ut Levit. xxv I. & Deut. xxv I I. videre est. Mirari autem satis non pos
sum rationem disputandi, quam Vir Doct. hic in stituit. Quando agitur de regno Messiae coelesti requirit testimonia clara & aperta, quae non sub typo , sed directe regnum coeleste praenuntient. Quando vero agitur de vita aeterna , eam videre , reperire & credere potest in verbis Scripturae , quae ad literam hujusmodi nihil sonant, & exspectare felicitatem coelestem ex promissis , quae de coelo , de vita futura, ne verbum quidem habent. Si promissionibus, nil nis terrena & secularia continentibus, satis clare Deus coelestia bona & vitam
aeternam revelavit , adeo ut sufficiens praebeant
Viro Doct. exspectationis & fidei fundamentum;
423쪽
Praedichim est nativitatis Meia
cur eodem modo & aeque clam promissum rei it Messiae coeleste regnum φ Cum par sit utrimque ratio, cur fides impart Si sub nomine terrenorum coelestia commode satis ad fidem possint designari, idem etiam ad caeleste Messiae regnum sufficit: Si coelestia non possime exspectari, ubi mundana se Ium nominantur, abjicienda est Viro Doct. futuis rae vitae spes. Quare veI admittendum ipsi est coeleste Messiae regnum, vel agnoscendum, nullum vitae aeternae exstare in Lege promissum , cum omnibus constet , tam claram & disertam esse unius ac alterius in veteri Testamento revelationem ; vel, si qua sit differentia , clariora regni
Messae coelestis, quam vitae aeternae, exstare Ve-1tigia. Sed unde ex Lege colliget, tot peccato rum , etiam enormium , uti ipse agnoscit, reos,
per Legem, sine ulla spirituali Melisae liberatione
salutem aeternam consecuturos ; cum nullum graviorum peccatorum remissionis exstet promissum in Lege , nec pro talibus sacrificium institutumst y uti plenius probavi cap. v r. Imo cum lex maledictum pronuntiet quemcunque , qui non mam serit in sermombus Legis, nec eos opere perficit, Deut. XXVII. 26. Quare cum per Legem gravium peccatorum rei remissionem obtinere nequeant, nec clara vitae aerernae promissa in Lege reperiantur , si Judaei per Messiam non exspectent vitam aeternam,
nullum habent solidum exspectationis suae funda
Alterum meum argumentum fuit r Quod terre na Israelis felicitas & reductio in terram Canaam res nimis exilis sit, quam ut ob eam Messias toties a Prophetis sit praedictus, & tempus ac locu& nativitatis se & parentes adeo solliciste descripti. Negat
424쪽
Negat hic Vir Doctiss. tempus ac Iocum nativitatis Messiae praedicta: de parentibus autem nil aliud , nisi quod erit ex semine Davidis. Atqui Scriptura manifeste adventus Messiae tempus certis nobis indiciis describit 3 antequam nim: respublica Judaica erit destructa , atque ita sceptrum a Juda ablatum ; Ita Jacob vaticinatus est siliis suis, Genes. XLIX. IO. Non auferetur sceptrum a Suda, neque legislator de femore ejus , donec veniat Stasio, ct ipse
erit exspectatio gentium. Quae postrema verba imanifestam Messiae continent descriptionem. Scio Judaeos acriter negare , hisce verbis contineri prophetiam de tempore adventus Messiae. Verum ipsorum explicationes sunt adeo multiplices , tam coactae & directe inter se pugnantes , ut altera altera m evertat. Rabbi Manasse Ben- Israel in suo Conciliatore refert nobis plures, easque admodum diversas , Rabbinorum suorum explicationes. Aliqui per Silo non intelligunt Messiam , sed Mosen, vel, ut alii, tabernaculum in Silo positum. Alii per Silo Μessiam intelligunt, sed
contendunt non de Sceptro sermonem esse, verum
de virga castigationis, quam a Iuda non recessu ram dicat Iacob , donec Messias venerit. Alii de sceptro interpretantur, sed de sceptro Messiae: dc hunc sibi fingunt verborum Iacobi sensum : Abnrecedet sceptrum a 'da in aternum, quia Silo, hoc est, Messias , veniet : id est , cum venerit Mes.sias. Isaac Abarbanel interpretationem habet ab aliis multum diversam , quod sceptrum a Judanon sit auferendum , donec Messias venerit: contenditque sceptrum a Iuda hactenus non esse ablatum , Sceptrum autem ipsi imperium aut jurisdictionem , quamvis ςxiguam , notat et eamque
425쪽
adhuc hodie esse penes oriundos e tribu Iuda, Rabbi Manaste affirmat. Ecce quanta opinionum diversitas & pugna ; & quam coactae sunt omnes ac violentaei Quod ipsum non exiguum falsitatis earum indicium est. Et tum in nulla harum solide acquiescere pollini Judaei, serio ac in timore Domini oporteret eos expendere explicationem Christianorum , quam ubi eventui qui certissima Prophetarum explicatio est per omnia respondentem deprehenderint, & sponte ex nati Ua vemborum significatione fluere , rejectis suis coactis
ac contortis, ut Veram amplecti. Debuit venire stante adhuc secundo templo , Hara. I l. I, 8, 9, Io. Adhue modicum , ct ego commovebo caelum σterram , ct mare , ct aridam : Et movebo omnes
gentes; ct veniet desideratus cunctis gentibus; s implebo domum tuam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est argentura, ct meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus illius novissmae plus quam prima , dicit Dominus exercituum: O in iso loco dabo pacem, dicit Dominus exe cituum. Quibus verbis Prophetam Messiae adventum praeis dicere , negari nequit. Cum enim, docentibus
ipsis Judaeis, quinque eximia dona divina fuerint in primo templo , quibus destitutum fuit secuniadum , videlicet, Urim & Thummim, arca foederis , ignis caelitus delapsus , & veluti leo cubans in altari ac vi sua repente consumens sacrificia, divinitas, & spiritus Prophetiae, ac proinde longe inferior fuit secundi templi gloria quam primi: sequitur quod solius Messiae, per quem Deus pacem dedit, & salutem aeternam hominibus prae paravit , omnibus illis antiquis primi templi donis Ionge excellentioris , praesentia gloriam illam majorem
426쪽
majorem templo secundo conciliare potuit. Debuit ergo Messias venire templo nondum destructo, ac proinde antequam sacerdotium & sacrificia , templo illi alligata , finem habitura sunt.
Quae omnia etiam confirmantur Dan. IX. 26, 27.
. qui etiam tempus illud expresse intra septuaginta septimanarum , seu quadringentorum &nonaginta annorum spatium circumscribit. Locum nativitatis fore Bethlehem , clare doce- Et locus tur Mich. v. I. Et tu Bethlehem Ephrata , parvula ut sis in millibus IIudae: Ex te mihi egredietur ut 'sit dominator in Israel, ct egressones ejus ab antiquo a diebus seculi. Nec obstat , quod mentio stegressuum ipsius; illis enim designatur, non tantum eum Bethlehemi nasciturum , quod priora Verba indicant, ex te mihi egredietur , qui sit dominator in Israel : sed & ex antiqua prosapia Bethlehemitica , quae per multas generationes Bethlehemi est propagata , originem tracturum : Ea autem est familia Davidis ; ut cuique notum est. Quid peregressiones Vir Doct. intelligat, mihi non liquet.
Matrem Messiae fore virginem , clare praedici- Mater vim tur ED. VI I. I . ubi postquam Propheta Dei no- gQ mine regem Achaz hortatus esset, ne animo co turbaretur ob invasionem terrae suae per Reges ILraelis & Syriae , quoniam non essent ipss successura consilia sua ; & Achaz nihilominus promissoni divinae diffideret , ac Propheta ipsi nomine Dei offerret fgnum qualecunque vellet, ut de proinmissi divini complemento certior esset , atque Achaz illud prae diffidentia recusaret, Deus ipse ei signum dat, partum nempe virginis : dicens: Erce virgo concipiet oe pariet filium, O vocabunt nomen ejus , Immanuel. Quo quidem juxta priorem Cc a dc
427쪽
&literaIem sensum illo tempore indicatum fuit,
ex muliere, tunc adhuc cum Propheta haec eloqueretur , Virgine , sed paulo post nuptura marito , nasciturum filium , eumque fore pignus liberationis terrae Judae, a duobus eam infestantibus regibus. Verum ipsa verba satis indicant , , sensum sublimiorem sub illis latere, neque earum vim nativitate illius infantis plene esse exhaustam ritaque Deum illo infante tanquam typo nobiliorem Ionge nativitatem infantis adumbrare voluisse, qui non tantum signum & pignus foret, sed essector illustrioris multo liberationis , cujus prior haec typus fuit, quique ex Virgine, etiam cum pareret, absque Viri opera esset nasciturus. Is autem est Dominus noster Jesus Christus. Hunc sublimiorem sensum varia in illo textu evincunt, quae singula non recensebimus: Duo tantum nunc dicam: Primo , quod expresse dicatur virgo conceptura & paritura: Atqui tempore Achabi non virgo concepit & peperit , sed nupta , quaeque amplius virgo non erat. Secundo: Quod dicatur
Agnum, intellige non vulgare , sed Deo ad fulciendam regis dissidentis fiduciam dignum , ac
proinde eximium & extraordinarium : tale autem non fuit, partus mulieris juvenculae marito nu-i ptae, quod commune ac quotidianum est ; sed partus virginis illibatae , quae virum nunquam
Natus est Agnoscit Uir Doct. praedictum per Prophetas, δ' Messiam oriturum ex familia & semine Davidis rDavidis. Sed negat, quicquam constare de Fesu Chri , quod
a Davide genus ducat; tum quia narratur tantu g
nealogia Iosephi, cujus filius non fuit; tum ob Evangelisarum Matthaei O Luca in recensenda Chrisi genealogia
428쪽
nealogia discrepantiam. Paucis dico. I. Multos in illa esse sententia , Lucam Mariae describere genealogiam , & Josephum vocare filium Eli, quia illius fuit gener. Atque ita tollitur illa apparens inter Evangelistas discrepantia , & qua ratione a Davide genus ducat, manifestum est. Nec ulla
est ratio quae contrarium credere cog t. a. Licet genealogia tantum recenseretur Josephi, recte t
men ad Christum pertinere dici potest ; quatenus uxores Hebraeorum transibant in familiam mariatorum , neque ex sua, sed ex maritorum familia censebantur. Sicut ergo Maria Iosepho nubens in familiam ejus transiit, etiam in illam transiisse dicendum est , quicquid illius corpori sola oper tione ac benedictione divina accessit, sine ulla auterius viri opera.
Quae de Patre Iosephi naturali ac legali dicun- De Palfetur, non continent difficultates humano ingenio vix extricabiles, sed facili negotio intelligi pos legali. sunt. Quid enim hic est captu adeo dissicile , quod mulier Judaea defuncto priore marito genus
ex Davide ducente per Salomonem , secundis nuptiis fiat uxor mariti etiam genus ex Davide, sed per Nathanem, ducentis, & ex utroque matrimonio silium relinquat, qui ambo fratres sint ut rini , & praeterea ortu paterno consanguinei: Scquod illorum alter uxore ducta decedat absque tiaberis ; superstes autem defuncti vidua ducta, juxta legem fratri semen sustitet; atque ita alter fratrum filii illius sit pater naturalis, alter legalis Facilia sane explicatu haec sunt, & Legi Mosis consentanea. verum objiciet forte Vir Doct. hie esse dissicultatem inexplicabilem , quoniam lex Ieviratus solos fratres germanos, non uterinos,
429쪽
fratris defuncti viduam ducere jubet. Respondeo : Me non negare , legem hanc maxime respicere germanos: Sed & certum est , nulla in lege ,
quae exstat Deut. XXV. Verba exstare , quae uterinos excludant. Quin imo si legis scopum inspiciamus , quandoque & uterinos includi debere certissimum est , nimirum s uterini progeniti sint ex parentibus ex eadem familia oriundis , qui proinde respectu paternae originis etiam consanguinei sunt: quales hi Josephi majores fuerunt , uterque nimirum ex familia Davidis oriundus ; de maxime quidem , quando nullus est sanguine propior , aut si st, eam ducere recuset. Per statrem enim non solum ejusdem patris filium intelligi, sed & consanguineum , valde familiare est Hebraeis: talemque ad nuptias viduae defuncti abcque liberis hac lege constringi , & si proximus
eam ducere renuat, succedere debere qui post iu Ium defuncto proximus fuit , ex Ruthae historia , ubi legis hujus executionem habemus , liquere potest. Booz enim non fuit germanus mariti Ruth, sine liberis defuncti, sed tantum consaninguineus, quem & alius propiore sanguinis vincu- Io praecessit: verum cum is Rutham ducere detrectaret, solvit ealceamentum suum, & sic Booa Ruth in coηjugium assumsit, ut suscitet nomen defuncti in haereditate sua : Cap. tu. 8, 9, Io. Quae omnes adeo eXacte narratae circumstantiae indicant, hic non tantum respici legem de redimenda possessione proximi , Letat. xxv. ut plures Judaeorum
magistri docent, sed & legem quae leviro fratris defuncti viduam ducere jubet. Scopus nimirum legis fuit, ne deleatur defuncti nomen in Israel, & , ut possessio eius haereditate transeat ad filium, cujus
430쪽
cujus ipse pater censeatur: atque interim ea sit in manu fratris, hoc est, proxime agnati, qui via
dua ejus ducta ipsi prolem suscitare debet. Atqui scopus ille obtineri potest , s vidua & possessio
ejus sit in manu fratris uterini, etiam paterna ori
gine ipsi proxime consanguinei. Quod si Vir Doctiss. pertendat, aliter doceri a suis doctoribus, nec non in Gemara , indeque colligat, usum in populo obtinuisse, solos fratres germanos duxisi se viduas absque liberis defuncti, illumque communem usum esse interpretationem legis: Respondeo; Ex Ruthae historia aliud liquere. Et si nobis ad manum essent plura testimonia autorum qui ante Jesum Christum natum & stante adhuc Repub. Iudaica vixerunt, certius ex illis quid in populo usus obtinuerit judicare posse: Uerum ex a toribus qui aliquot a nato Christo seculis demum vixerunt id cognosci neutiquam potest: Certum quippe est, eos ex odio religionis Christianae totos in eo fuisse, ut Legis & Prophetarum explicationes excogitarent, religioni Christianae adversas, ut tanto speciosus eam impugnare possent , ideoque nec ab antiquiorum explicationibus recedere Veritos, quandocumque eas illi stabiliendae ullatenus inservire animadvertebant. Quod & in hujus legis expositione contigisse, quae adduxi assi menta satis evincunt. Ita ut nulla hic occurrat difficultas humano ingenio vix extricabilis.
Addo hoc unum et Quae de genealogia Christi Difficulta- scripta sunt, satis clara & nota fuisse illo tempore , cum facile investigari, & s falsa fuissent de- sint in ge-
tegi potuissent r Hinc tam asseveranter scriptor nealogiis. Epist. ad Hebraeos cap. v II. 14. ait, mamifestum est,
