장음표시 사용
431쪽
asseveranter hoc dixisset, si vel minimum ea de re inter Hebraeos dubium fuisset. Si quae nunc sit obscuritas, quae satis clare solvi non possit, non hoc adeo mirum est : cum in genealogiis recensendis post multorum annorum decursum facile obscuritas quaedam oriri posmi, quae in initio, quia
tum omnia nota erant, non fuit animadversa, &nullus illorum remporum scriptor dubia post exoritura elucida verit. Neque hoc Judaeos offendere oportet. Nam , ut recte observat Grotius, A
not. in Luc. II l. 23. Eui gnari sunt mor- populi Iudaici , sciunt multas este posse genealogias , qua
pugnare videantur , nec tamen ponent: idque non uno
modo accidere solere: ut ex iis libris quos Sadaei nobiscωm agnoscunt facile est probatu . Quod scut in genealogiis , ita etiam in Chronologia locum habet. Qualia non pauca , eaque multo adhuc obscuriora & solutu difficiliora ex solis libris Regum& Paralipomenon produci possent, propter quae tamen nec Vir Doctiss. nec Judaei generatim , lubrorum illorum authentian & historiae veritatem
in dubium trahunt. Nos speciminis causa paucula tantum proferre contenti erimus. I Reg. V . dicitur Ochosas fuisse viginti duorum annorUm cum regnare coepisset: at I Chron. XXI I. a. de eodem dicitur , quod quadraginta duorum annorum fuerit, cum regnare coeperit. Ioachim dicitur et Reg. XXIV. 8. decem & octo annorum ἱ ata Chron. xx. I. 9. octo annorum fuisse , cum re
gnare coepit. Quis haec conciliabit ' Difficilius est quod legimus de Achazo, & filio ejus Esechia r
Achazo cum regnare coepit tribuuntur viginti a
ni , & regnasse dicitur sexdecim annis , a Reg. xv I. a. qui si conjungantur, tota Achazi aetas, quando
432쪽
quando mortuus est, fuit triginta sex annorum. At Cap. xv III. a. dicitur Esechias, cum patri in regno successit, fuisse viginti quinque annorum equi sit demantur aetati Achazi, sequetur Achazum undecim annorum puerum genuisse Esechiam. Haec nobis nunc sunt obscura , &solutu dissicillima e Olim autem , cum omnes circumstantiae exacte fuerunt cognitae, vix ullam credibile est habuisse dissicultatem. Et ne forte Vir Doct. excipiat, exempla haec non exstare in libris Molis, ac proinde non esse quod iis solvendis se fatiget , aliam fore rationem , si in Mosis libris reperire tur, quos prae omnibus Veteris Testamenti libris eximios habet, pag. I 7. Age exemplum multo adhuc intricatius proferam ex libro Genesios. Narratur Cap. XXIX. connubium Jacobi cum Lea& Rachele. Ex calculo chronologico constat,& consentiunt Judaei, teste inter alios Rabbi D fide Gant in sua Chronologia Historiae sacra , ad amnum centesimum octogesimum quintum millenarii tertii, quod Jacob cum venit in Charran fuerit filius septuaginta septem annorum: servivit annis septem, ergo cum duxit Leam fuit filius octoginta quatuor
annorum. Judas fuit filiorum quartus: ergonatuS non ante annum octogesimum octavum Iacobi.
Cum Jacob ingressus est in AEgyptum, fuit centum
triginta annorum , uti ipse ait Pharaoni, Genes XLVII. 9. Ergo si octoginta octo annos demas annis centum & triginta , sequetur Judam, cum
Jacob ingressus est AEgyptum , fuitIe quadraginta
duorum annorum. Explicet mihi nunc Vir Doct. quomodo omnia quae de Juda narrantur infra aetatem quadraginta duorum annorum potuerint eV
433쪽
uxorem , ex eaque tres suscepisse filios : natu maximo dedit uxorem ; illo defuncto, jussit ut secundus ducta vidua fratri defuncto suscitaret semen : sed & hoc propter impietatem exstincto,
nurum exspectare iussit, donec filiorum natu minimus, matrimonio maturus evaderet. Illo jam maturitatem adepto , cum videret Thamar se illi non dari uxorem, assiimio habitu meretricio cum socero concumbit, & ex illo concubitu gravida gemellos peperit: eorum alter antequam Jacob in
AEgyptum descenderet jam duos genuerat filios ,
uti narratur Genes XLV I. Ir. Si haec omnia infra aetatem quadraginta duorum annorum contigerunt , oportet concipiamus maritos ac patres duodecennes. Quam haec sunt difficilia explicatui Non haec dico , quasi vel minimum dubitans de veritate historiae ; sed ut ostendam , post tot annorum decursum in calculo chronologico, ob circumstantiarum quarundam ignorationem , posse oboriri difficultates inexplicabiles , quae , si omnes circumstantiae nobis exacte essent cognitae, facili negotio tollerentur. Idem circa genealogias facillime evenire posse, imo aliquoties evenisse , ex iisdem libris Paralipomenon probari potest. Quod quia notissimum est, proIixitatis vitandae causa nunc non ostendam. Quare cum olim, quando res per evidentia documenta poterat inquiri & demonstrari , omnibus manifesta fuit genealogia Domini ue ea nunc propter obscuritates quasdam, quae ita plene tolli non possunt , quin aliqua remaneat difficultas , reprehendi aut in dubium vocari non debet. Constat itaque ex
his , Dominum Jesum ex familia Davidis esse oriundum , & quidem ex ea jam e fastigio regali
434쪽
ad summam humilitatem redacta , juxta Vaticinium ED. xl. I, 2. Prodibit virgula e trunco su essio Isai, surc/dus e radicibus ejus effloresiet. Ersuper eum requiescet spiritus Domini, &c. Atque sic etiam patet, minimas circumstantias de genere Messiae praedictas in Jesu nostro impletas esse. Ad ea quae addideram , quod Deus quae obscu- Veritas hiarius per Prophetas praedixerat , postea Messia adveniente clare & distincte revelaverit, & quidem primo pro Judaeis prius quam gentibus , multoque illo strio- bari; iumra dederit, quam secundum literam promisisse vi duςςndae deri pollet; respondet Vir Doct. Histe quidem sisFP RP'' ere Chrisianis , quijam eredunt, non vero 'dais, qui figuras illas non agno sunt. Ad quae paucis dico: Agnoscere me, antequam probata sit Evangelicae historiae veritas, nos ex Veteris Testamenti prophetiis solide probare non posse contra quem cunisque infidelem , haec omnia figuras ac typos esse futurae nobilioris liberationis ; multo minus,
qualis illa liberatio si futura, & quibus actibus peragenda: Alias fideles Veteris Tella menti distincte ex Prophetis cognoscere potuissent omnia quae postmodum per Evangelium revelata sunt: Atqui hoc est naturae prophetiae a Mersum , quae semper ante sui impletionem obscuritate aliqua tegitur. Itaque , uti ego in praecedente scripto ostendi, a probatione veritatis historiae Evangelicae faciendum est disputationis nostrae initium. Ideoque ego ordinem disputationis nostrae nunc mutavi, & primo de argumentis quibus Evangelii divinitas adstruitur disserui : illis adstructis, examen quaestionum Viri Doctiss. aggressus sum. Probata vero & asserta veritate historiae Evangelicae, tum porro ex tota ratione providentiae divinae
435쪽
Pleraque a Prophetis Praedicta
divinae tempore Veteris Testamenti , ex prophetiis , aliisque illustribus eventibus , clare elucidari potest, omnia illa tantum in typo contigisse , Deumque praestantissimum redemtionis humanae, per Christum peractae, opus antea rudi quasi penicillo delineas se , ut sensim hominum animos ad id debite recipiendum & agnoscendum praepararet ; ac tandem illud consentanee typis illis divinissimis in plenitudine temporis , ad summam sapientiae, bonitatis , justitiae , potentiae ac fidelitatis suae gloriam perfecisti in totius mundi sal
Christo impleta esse. I Andem addidi; Si quaedam a Prophetis praeis
dicta Israel nondum in Jesu nostro Servatore benedicto impleta credat, posse ea adhuc imposterum impleri , postquam plenitudo gentium in Ecclesiam intraverit , & Israelem suae contumaciae poenituerit: Respondet Vir Doct. Israelem hactenus nihil eorum quae de Megsa praedicta fuerunt via disse , neque erga Deum, neque erga Israelem, ncque erga gentes , neque adhuc erga Christianismum. Age ergo ostendamus, multa, & quidem praecipua , impleta esse. Venit antequam sceptrum a Juda esset ablatum , & stante adhuc secundo templo : & se Messiam esse declaravit , nemoque praeter illum isto circiter tempore illud munus sibi arrogavit. Natus est Bethlehemi, ex genere Davidis jam omni suo splendore denudato , & ad infimam vitae conditionem redacto, &speciatim ex
436쪽
matre virgine. Quae omnia de Messia praedicta esse paulo ante ostendimus. Fuit Propheta, instar Μosis, qui legem tulit, juxta Deut. xv I II. I s. &c. Legemque Mosis , sive quorundam praeceptorum additione , sive pleniore ultimi illius scopi explicatione, perfecit ; & missionem suam miraculis infinitis , Mosis miracula longe exsuperantibus , evidentissime comprobavit. Mortuus est, & quidem tanquam sacrificium expiatorium pro peccatis hominum, juxta ED. LIII. Ex morte resuscitatus est tertia die, antequam caro ejus corruptionem vidit, juxta Psal. xv r. Ex morte resuscitatus in caelum adscendit, sedetque ad dexteram Dei Patris, factusque est non tantum Rex, sed & Sacerdos in aeternum secundum ordia
nem Melchisedec , juxta Psal. cx. Inde effudit Spiritum Sanctum in Apostolos die Pentecostes ,
per quos porro per impositionem manuum genera intim fidelibus est communicatus, non tantum ex
Judaeis, sed & gentibus, juxta ODel. II. Et
tandem Evangelium per Apostolos ac ministros
suos, quorum ministerium contra omnes diaboli insultus , tyrannorum potentiam & persecutiones , omniumque fraudes imposturas potenter tutatus est & conservaVit, in omnes gentes per totum ferme terrarum orbem propagavit, omnes que ad veri Dei Israelis cognitionem ac cultum perinduxit; adeo ut, cum antea veri Dei cognitio &cultus intra terminos terrae Canaan in solo Israeleesset conclusus , nunc intra exiguum temporis
spatium sese diffuderit per totum ferme orbem, gentesque passim abjectis idolis verum Deum Is, raelis adorent. Qui est effectus, quem Judaei
ipsi , juxta plurimas Prophetias, sub Messae sui
437쪽
regno exspectant. Cum itaque vir Doctiss. dicat, Judaeos hoc beneficium non sibi solis, sed omnibus simul gentibus desiderare ; idque jam aliquatenus in Judaeis, qui nim: Evangelio fidem adhibuerunt , & in gentibus impletum sit, ad Dei gloriam : Quid tandem illud est , quod Judaei nondum impletum esse obtendunt , & propter quod Christum agnoscere recusant φ Nihil aliud superest, nisi quod Judaei ex omnibus terrae regionibus non sint collecti & in terram suam reducti, ut ibi sub Messia ejusque successoribus gloriose in terra sua imperent , gentibusque jugum imp
nant ζ Jam itaque rursus quaero, an illud terreis num in terra Canaan regnum tantum Israeli bonum est, ut Deus propterea tot jam seculis Messiae adventum promiserit, tempus, locum nativitatis ,
parentesque tam sollicite praedixerit ' Praesertim cum ipse Vir Doct. aifirmet, 'daeos regnum hoc non exspectare ob terrenas commoditates, sed solum ob stirituale bonum. Gentium verum Vir Doctis . negat aliquid horum sub idolol xi Jesu Christo esse impletum , Deus, inquit, ama- εἰ uiti Est joribus mundi partibus ignora tur , gentibus in idolol exstincta. tria luto haerentibus r Israel in eadem oe majore dias ersione , quam ante ejus adventum per quingentos a nos patiebatur: Christianismus totus in varias sectas divisus, ct fere totus a principio idololatricus: Vitia
in toto genere humano non minus regnant, quam ante ciristi asientum, nisi sit in aliquibus regeneratis , quos nemo novit: diabolus etiam regnat ut antea, σ, fere totum mundum cum Sudaeis in infernum prisipiatat. Haec quidem maxime speciosa est objectio , qua Iudaei prophetiarum impletionem sub Jesu Christo impugnaro solent. verum praedictiones illae
438쪽
illae non indicant , quamprimum Messias apparuerit omnia illa statim ac simul implenda , sed sensim ac paulatim ; & in ipsa Messiae apparitione omnium horum impletionis initium fore : nam per doctrinae divinae propagationem haec omnia fieri debent, quae sensim ministerio hominum s cundum Dei jussum & voluntatem inter omnes gentes propagari debet. Certum autem est , quam primum Evangelium praedicari coeptum est, cognitionem unius veri Dei Israelis statim per maximam orbis partem fuisse diffusam , pluresque virtute Evangelii intra paucos annos ad unius Dei Israelis cultum fuisse perductos , quam toto illo plurium seculorum decursu per Legem Mosis: Et ab isto tempore Evangelii luce quaquaversum sese diffundente polytheismi & idololatriae caligo cospit exstirpari, eaque sensim magis magisque in v riis terrarum partibus est exstincta ue adeo ut, ubicunque Evangelium receptum est, omnis idoloIatria severe in Evangelio damnata desierit, & qu tidie, quocunque Evangelium propagatur, evanescat. Quod vero etiamnum hodie sint gentes quaedam in idololatriae luto adhuc haerentes, causa non est Evangelii defectus aut inefficacia ; sed vitium aliquod hominum: aut quod Evangelium illis prae dicare negligunt; aut non praedicent legitimo modo , nec per idoneos ministros ; sed per homines nefarios & latrones , qui non salutem animarum, sed aurum sitiebant, ideoque Christum gentibus praedicabant, non tam ut eas Christo lucrifacerent , quam ut sibi tutum ad illas aditum pararent, quo facilius ac tutius earum aurum ac divitias ad se transferrent: Qui proinde verbis Christum ejusque sanctam doctrinam praedicantes, eam
439쪽
vita profana ac scelerata destruebant, eaque ratio ne gentes a salutari doctrina Christi alienas redde
Dissensi Christianismi in varias Sectas divisio , grave es a quidςm Iudaeis scandalum est : Verum ea non dono, adver- ctrinae Christi genio, quasi illa dissensiones suadeat
santur Ese aut foveat, imputari debet 3 illa enim, ut sum- Πῖς:/ψ' mum ac praecipuum praeceptum pastim inculcat charitatem ac pacis studium: ejus etiam est indo iis, ut comparata sit inimicitiam, quae olim inter Judaeos & gentes fuit ob ceremoniarum discrepan tiam, qua tanquam sepe & pariete in tergerimo separabantur , funditus tollere : tota enim exigit cultum spiritualem & rationi rectae consentaneum, in quo proinde omnes homines acquiescere posisunt, sine ulla ob rituum in naturali rationis lumine nequaquam fundatorum varietate, quae di L sensioni causam praebere possit. Schismata ergo& dissensiones , si quae sunt in Ecclesia Christiana, non a doctrinae Christi genio procedunt, sed a depravatis hominum animis, qui praeceptis Christi, nil nisi charitatem & pacem spirantibus , aurem
praebere recus int. Diversitates autem sententiarum si quae sint, quae sine animorum divulsione , aut Ecclesiae in partes separatione , amice ac placide agitantur, tantum abest , ut paci repugnent, ut veritati investigandae & plenius atque exactius percipiendae inserviant. Tales etiam inter Rabbinos non paucae agitantur: summam tamen suae Ecclesiae unitatem in hoc scripto jactat Vir Doct. eo ipse agnostens, sententiarum diversitatem unitati De quo- Ecclesiae non officere. rundam Idololatria in religione Christiana severissime . prohibetur, idololatrae regno caelorum excludunia lauia. ' tur ;
440쪽
tur; quin & Apostolus Paulus , gentes a Deo in re probam mentem traditas docet , eo quod gloriam incorruptibilis Dei transmutamerint in similitudinem im ginis corruptibilis hominis, ct volucrium , ct quadrupedum serpentum. Et quatuor prioribus seculis adeo purum se ab idololatria conservavit Chrstianismus, ut & praecipui Doctores omnem stulpendi pingendique artem ut illicitam damnarint. Postea sensim imagines in templa introduci coeptae , & cultus hactenus purus & illibatus com ruptionem pati coepit. Cui altera idololatriae species , religiosa Eucharistiae adoratio , adjuncta est Verum illa fuit aevi posterioris. Interim licet
haec idololatria sincerum Dei cultum vitiaverit , alterius tamen generis eam dicere posis mus , quam illam Ethnicorum toties in Lege damnatam , qui Solem , Lunam, reliquaque astra coeli, & daeis monia adorabant. Quippe quae cum suo corrupto& idololatrico cultu unum agnoscit Deum creat
rem coeli & terrae, & gentilem illam polythei siniamentiam professione publica palam condemnat. Cultum illius non excuso; nec inquiro, an non in tanta Evangelii luce contra express a legis quam agnoscunt mandata peccantium crimen Deo magis exosum sit , quam gentium ignorantiae tenebris olim involutarum peccatum. Hoc saltem amrmo , quod ubicunque Evangelium auditur, inquantumvis corrupta Ecclesia , evane sicunt illico fictiliorum numinum omnis exercitus Dii illi omnes, summi, infimi, medioximi, cum toto suo cultu, & stabilitur summi & veri Dei creatoris coeli & terrae nomen & majestas. Quod unum 'secum tantam apportat lucem, ut longe diversus sit eorum status , quam allorum, qui Cimmeriis
