장음표시 사용
451쪽
est. Ut itaque semel hic explicemus, qua rationaae methodo in adstruenda religionis Christianae veritate ac divinitate procedendum si , dico , antequam ex veteris Testamenti Prophetiis Evange- Iii divinitas adstruatur , ante omnia historiae EU- angelicae veritas , & ex veritate ejus divinitas comprobanda est: qua comprobata porro ex Ueteris Testamenti prophetiis ostendi debet, omnia haec consentanee iis quae 4 Prophetis praedicta sunt evenisse, prophetiasque suum in illis complementum habuisse. Hoc modo generatim adstructa Novi Testamenti divinitate , eo ipso omnia particulatim eo contenta probantur esse divina: &semel generali illa veritate solide confirmata , nihil restat aliud, nisi ostendere, in No sto Testamento cIare aliquid revelatum aut praeceptum esse, ut credatur divinum ; licet in Veteri Testamento non perspicue traditum , sed obscurius& typis ac
umbris involutum , non tam revelatum quam insinuatum sit. Ita inter utramque revelationem divinam comparatione instituta, ope rationis sibi a Deo, lucis instar qua dirigatur , concessae, potest homo tuto ac facile discernere, alteram altera persectiorem, & minus perfectam perfectioris typum esse, praesertim Deo id ipsum per legatos suos revelante ac homines docente. Atque ita patet
ratio, qua Iudaei ope Veteris Testamenti possint ad fidem Novi Testamenti seu Evangelii adduci,& fidem habere particularibus in Evangelio reve Iatis dogmatibus , licet ea in in Veteri Τestamento plene ac clare revelata aut praedicta non sint.
452쪽
. CAPUT II. Quod verba Mosis Deuteronom. Cap. XXX. proprie agant de captivitate Babylonica.
VIr Doct. ut ostendat fidem in Messam quatenus mur.
jam venit non esse unicum medium ad saluia agit de ca-tem Israelis & restitutionis in divinam gratiam , Bib,loi dixit , medium unicum pro restituendo Israele ab hac ea. eaptivitate in divinam gratiam , esse observation Iegis Mosaicae , ex Deut. xxx. Respondi ego, Io- cum illum proprie respicere captivitatem Babylonicam ; idque probavi verbis Nehemiae, cap. I. 8. Quae verba Nehemias non protulit, ut populum ad exactam paenitentiam suaderet, uti Vir Doctiss. ait, quasi verba proprie majorem miseriam indicantia populo proponeret in hac sua miseria, illique accommodaret , ut efficacius populum ad resipiscenatiam flecteret, & ut certam de misericordia divina spem conciperet hortaretur: Non enim sunt verisba populum hortantis & monentis, sed Deumo i antis , quibus ipse in precatione solus coram Deo agnoscit comminationem divinam in populi dispersione complementum suum habere: & ex ea liberationem precatur. Sic enim in precatione sua Deum alloquitur : Memento verbi quod mandasti Mosi servo tuo , dicens : Cum transgress fueritis, ego dispergam vos in populos : O si revertamini ad me, ct custodiatis praecepta mea , ct faciatis ea ; etiamsi abducti fueritis ad extrema coeli, inde congregabo vos,&c. Obsecro Domine , sit auris tua attendens ad orationem servi tui , &c.
453쪽
Obj icit vir Doct. Nehemiam credere non potuis se , quod in ea captivitate omnia, vel praecipua, in legis maledictionibus contenta fuerint executa. Cur vero noni cum Nehemias id expresse dicat. Ait rabia populus tunc ad extrema terra non potuit dici esse dil'ersus, sed solum in proximas regiones captivus ductus: neque ea captisitas populo extreme fuit mol sta , &c. Sed vero verba Nehemiae clara nimis sunt, quam ut id negari possit. Confitetur primum peccata populi , quod mandata , ceremonias & judicia quae Deus Mosi praeceperat non semvaverint: tum addit , memento verbi quod mandasti
Mose servo tuo , dicens: Cum transigress fueritis ego dispergam vos in populos; σ si revertamini ad me,& quae sequuntur. Simili modo Ieremias captivitatem hanc describit in Lamentationibus suis rop. I. Migravit Sada propter afflictionem O multitudinem semitutis; habitacit inter gentes Q nec inve nil requiem: Et passim toto illo capite consola orem non habere dicitur. Et Daniel in oratione sua Cap. I x. . Tibi, Domine, jussitia, nobis autem confusio faciei, sicut es hodie viro Fuda ct habitatoribus Ierusalem , ct omni Israel, his qui prope sunt, σhis qui procul, in universiis terris , ad quas ejectui eos , &c. Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam, oestillavit super eos maledictio, o detestatio, quae scripta est in libro Moses servi Dei, quia peccaviamus ei: Et statuit sermones suos, quos locutus est smper nos, oesuper primipes nostros, qui judicaverumtnos , ut superinduceret in nos magnum malum, quale
nunquam fuit sub omni coelo , secundum quod factum essis serusalem. Quae Jeremiae & Danielis verba
Mosis comminationem in captivitate Babylonica suum habere complemcntum , eamque captivi
454쪽
tatem populo extreme fuisse molestam, eviden ter ostendunt. Vineas illic plantare & domos construere a Iere- Per de ut mia jubentur, ut septuaginta annorum captivita hodiς Πῆ tem ibi perdurare postent ; non vero ut significet , eos laute illic victuros. Et nunc quas non vineas
plantant & domos aedificant variis in locis in hac sua dispersione , & divitiis corradendis intenti, quas non delicias sectantur φ Simili ergo modo concludere possem , hanc disi ersionem non esse Judaeis extreme molestam. Imo ipse Vir Doctissiidem de populo suo gloriatur, III, Num. m. pag. 176. Nec sumus semper adeo abjecti, ut pliarimi Christiani nobis non invideant. Fere omes reges Christiani nostris hominibus pro principalioribus ossiciis agendis utuntur , &c. Atqui regitur idola adorare, Deos ex ligno ac lapide , farina ac vino. Pro ejusmodi Christianorum crimine, quod toto animo detestor, nihil quicquam quo excusetur afferre possum , aut volo : Sed contra Virum Doct. dico , tamen Iudaeos regionem illam nolle deserere, cum plures pateant, in quibus tuto non tantum vivere, sed & in Synagogis publice Legem docere, & ceremonias, quantum in hac dispersione possunt, observare licet : Quod argumentum mihi non leve est, commorationem illam non adeo ipsis esse molestam , sed plura illic ipsis obvenire commoda, quae periculis ac Vexationibus ipsorum judicio praeponderent. Nunquam Israel in Balmonica captivitate idolola- An Baby-triae crimen commisisse legitur , ait Vir Doctissi Et ψης ορο . tamen hoc expresse de Iudaeis in Babylone capti- si hi libuis praedicit Ferem. xv I. I 3. Servietis ibi Diis idolola- alienis die ac nocte : ubi totus capitis contextus Πῆ
455쪽
docet, de eaptivitate Babylonica sermonem esse. Imo coactus fuit sub NebucadneZare , addita comminatione conjectionis in fornacem ignis , statuam Belis ab ipso erectam adorare: Et soli tres Danielis socii leguntur praeceptum istud contemsisse. Quod non leve est indicium , plures horrendi illius supplicii metu genua idolo isti flexisse: Et sierecte etiam coacti dici possunt , idola adorare. Praeterea dici possunt Diis alienis servire, quatenus serviunt iis qui Diis alienis serviunt. Qui enim servus est domini , etiam cum domino suo subjectus est illi , cui dominus servit. Tandem fatetur Vir Doct. paucos admodum libertate redeundi sibi concessa usos ; reliquos Babylone mansisse. Atqui quibus terra Canaan & tempIum Dei adeo vile fuit, ut ob delicias hujus vitae maluetint inter idololatras degere , quam Deum in terra sua juxta cultum & ritus ab ipso institutos colere , quomodo credere potest, tales non sensim idololatriae crimine pollutos φ Imo probabile mihi est, tales qui nunquam Babylonem deseruerunt, Perillieita connubia sese idololatris miscuisse , & a Deo totos defecisse, perinde uti decem tribus in Assyriam abductae , quae gentibus permixtae sunt ;& si qui ex iis Deum constanter adhaerentes in terram Canaan redierunt , tribus Judae accessio facti
Qui sint Sed Chaldaeorum oe Persarum Deos noverant quia Dii, quo dem majores nostri , ait Vir Doct. Resp. Certum
istae' hia tamen', ea descriptione illos Deos designari ;patres ejus. quod eVidentissime comprobatur eX Ierem. V II. 9.&XIX. . quia expresse illic arguuntur Judaei, quod reliquerint Deum , ct alienum secerint locum istum; θ libamerint in eo Diis alienis , quos nesci
456쪽
runt ipsi ct patres eorum oe Reges 'da. Manifestum est ibi describi Deos quos olim Iudaei, stante
adhuc templo primo, coluerunt: quos tamen
ipsi σ patres eorum nescivisse dicuntur: Manifesto indicio , hoc epitheto non describi idola bactenus in orbe inaudita, o Papostea demum sunt excogitata:
sed esse tantum pleniorem explicationem Deorum alienorum: sicut nos dicere solemus , alienos nobis esse ignotos. Et quod omnem dubitationem tollit , est lex Deut. XI D. 6. σ seqq. lata contra omnes , qui Israelitas ad falsorum Deorum cultum seducere conabantur , in qua eadem haec verba occurrunt : Si dixerit clam, Eamus oeserviamus Diis alienis , quo ignoras tu oe patres tui. Verba enim immediate sequentia, cunctarum in circuitu gentium,
qua juxta vel procul sunt , ab initio usque ad finem
terra , explicationis gratia addita , manifeste a guunt , Deos gentium , tam earum quae juxta , quam quae procul sunt , sine discrimine vocari Deos , quos ignorarunt ipse patres ipsorum. Et variae rationes hanc explicationem evincunt. Nam si ea phrasi tantum intelligantur Dii, quos non adorant 'udaei, uti Vir Doct. ait, nise Christi nismum amplectantur, in quo Deos ex ligno, ex lapiade , ex farina ct iam adorare coguntur, potuit olim Israelita , sine legis hujus violatione , seducere fratres suos ut adorent idola, quae a Vicinis gentibus colebantur , quorumque nomina & colendi xitus ipsis ignota non fuere. Cui alia cohaeret ratio ; Quod lex haec frustra fuerit lata: quoniam , juxta Viri Doctiss. explicationem , legis illius transgressio locum habere non potuit stante Republica Iudaica, sed solummodo , postquam Judaei eversa ipsorum Republica inter Christianos E e fuere
457쪽
fuere dispersi, & ad eorum sacra amplectenda coacti. At cui fini tum poena illa in seductores hujusmodi constituta, quam Judaei, eversa Republica , ac judicandi potestate sibi ademta, nulli irrogare possent φ Adde , quod in Deum sapientem minime cadat , constituere poenam seductoribus populi sui a magistratu & populo infligendam , quae infligi non potest, nisi stante republica & regimine populi 3 nec tamen ea poena voluisse comis prehendere seductores in illam idololatriae speciem, ad quam solam stante ipsorum republica seduci,& ad quam ut seducerentur facile impelli poterant: Sed illos solos voluisse comprehensos, qui ad idololatriam seducerent aliquot demum enascituram seculis post eversam Rempublicam , quae stante
Judaeorum Republica nondum erat excogitata,
ad quam proinde seduci non poterant 3 & praecepisse populo illius seductionis poenam, cum puniendi potestas justo Dei judicio jam populo ademta soret. Quod tantumdem foret, atque nul- Iam illi seductioni constituere poenam. Quae enim infligi non potest poena , revera nulla est. Atque ita Deus severam hanc sinciens legem, nihil quicquam quo coerceri tantum peccatum posset, praescripsisset. Quae omnia cum summa laborent absurditate , merito colligo , phrasi illa, Dii quos non novisti tu nec pat es tui, non alios designari Deos, nisi alienos, quos gentes, in quarum circuitu habitabant Israelitae, coluerunt. Nec alia quam Chaldaeorum gens destribitur, cujus lingua ignorare dicuntur. Uti evidens est ex Ierem. V. I s. Ecce ego adducam super vos gentem se longinquo domus Israel, ait Dominus: gemtem bustam , gentem antiquam sane ea non est gens
458쪽
Romanorum, quae tum vix in suis incunabulis erat, sed Chaldaeorum , uti ex toto capite mani infestum est: ) & additur : Gentem cuius ignorabis
linguam , nec intelliges quod loquatur. Eaedem gentes & terra vocantur Rrem. IX. I 6. XVI 3. quas
non niserunt ipsi o patres eorum. Solenne est Prophetis verbis admodum emphaticis uti ad exaggerandum summam populi miseriam: quae tamen secundum omnem literae rigorem plene non sunt . explicandae. Sic dicitur Perem. IX. I 6. mittam
post eos gladium , donec consumaritur: Quod tamen in dispersione Judaeorum hactenus factum non est , neque futurum credit Vir Doctiss. qui ex ea liberationem per Messiam sperat. Similiter in Lament. xv. I 3. completi sunt dies nostri, quia venit sinis no-Rer. Non tamen gentis Iudaicae finem tempore Jeremiae advenisse Vir Doct. credit. Eodem modo dicuntur Chaldaei & eorum regio , gens r gio quam non noverum ipse patres eorum : Non quod fando nihil unquam de ea audiverant: quo sensu aliquando dicuntur regiones ignotae : Sed quod gens & terra illa nunquam ipsis esset visa , nullum cum gente illa haberent commercium, ac proinde vere ipsis fuerit ignota. Quod initio pauci ex captivitate ad reaedificania Cur in iniadum cisitatem & templum redierunt, non fuit, quia sciebant etiam his deteriora aliquando popu- ne in Julo Israelis eventura ; nullum enim illius ne minia daeana sint mum quidem usquam occurrit indicium: sed quia ς ς labores , molestias ae pericula in initio sibi exhaurienda refugiebant. Postea vero, cum videbant tutius se in terra sua habitase posse, majore numero sensim redierunt, adeo ut tota terra incolis deis
nuo repleta sit. Neque hanc crediderunt libertatis
459쪽
umbram, sed veram libertatem, pro qua & eum
cantu summoque gaudio Deo gratias egerunt, E d. cap. III. & Nebem. XI I. a. dicitur eos Deus
latificasse latitia magna ; ct audita est utilia Perus lem procul. In Babylonia quidem non sunt navibus deducti in AEgyptum: sed in eadem dispersione aliqui , qui cum Ieremia in terra Canaan manis serant, profecti sunt in AEgyptum : & tempore Regum Graeciae & AEgypti ut ait Vir Doct. eo abducti sunt. Quid ergo alia tempora quaerimus φIn Vespasiani ac Titi captivitate id contigisse non constat, nec Josephus, qui accurate captivitatem illam describit, hoc refert. Tandem locum hunc de captivitate Babylonica accipi non posse hoc invicto argumento se probare
posse putat vir Doct. diuod Sudaei nec in Babione,
nee post ressitum in terram suam , Deum quasverint ex toto corde oe tota anima; qua tamen conditio fuit ad liberationem ibi promissam requisita: sed variis aeenormibus se criminibus pollutos reddiderint. Sed vero , nego capite illo contineri praedictionem , quid praecise futurum sit, quod nempe post captivitatem ex toto corde Judaei se sint conversuri ad Deum , Sc quod Deus ipsos ex omnibus mundi angulis sit reducturus in terram Canaan: Sed promissionem tantum cum apposita conditione: siquidem se converterint ex toto corde ad Deum, quod eos sit reducturus in terram , etiamsi ad cardines usque coeli dispersi fuerint. Nulla itaque hie est prophetia eventus adhuc futuri. Et tanta fuit benignitas Dei, ut cum ipsum invocarent, & id lis abjectis ipsum solum Deum agnosterent, licet multorum adhuc criminum rei, uti Vir Doctiss. agnoscit & urget , nihilominus eos restituerit: donec
460쪽
donec ad pristinam vitae profanitatem s sola idolo- Iatria excepta b relapsi , di quotidie in pejus pergentes , adeo quidem ut Messiam ad se nussum indigne condemnarint & ut crucifigeretur autores fuerint, tandem in poenam tanti criminis a Deo sunt abjecti, templum & Hierosolyma vastata, ut nunquam restituenda sint ue juxta vatieinium servatoris Iesu Christi Matth. xx IV. 8c Luc. XXI. Prolixior in hisce excutiendis fui, quia Vir Doct. hic se invictis argumentis pugnare credit, quae quam imbecilla sint specialius ostendendum fuit.
Quod Judaei Messiam ad se missum rejicere
potuerint, & revera rejeceis rint.
SEd negat Vir Doct. Iudaeos Messiam suum re- Poena objicere potuisse et Antequam vero id adstruere spretum conetur, paucis rogat, quibus beneficiis a Messia 22 obtinendis privetur Israel ob sui infidelitatem e Resia. tius popu-Proprie spiritualibus; ea enim ut conferret Chri- li, Vel stus in mundum venit: Qui enim eum pro rege agnoscere non vult, in regno ejus partem habere ii. nequit. Sed meminisse hic debet vir Doct. sitae distinctionis antea & post adhibitae, quod Israel sit accipiendus vel collective pro toto populo simul sumto, quatenus Remp. constituit 3 vel distributive pro singularibus illius populi. Si posteriore modo sumatur, poena illius est ejectio ex regno cujus noluit esse particeps: &haec est poena illos speciatim premens qui increduli sunt, qua extinmuntur omnes Christum vera ac sincera fide reciapientes. Si priore modo accipiatur pro collectione
