Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

i I RESPONSIO AD

Ethnicismi olim obruti erant tenebris. Si quid itaque de illis pronuntiandum sit, dicendum hane eorum idololatriae speciem valde similem fuisse illi , qua Ierobeam decem tribus a vero Dei cultu abduxit, & peccare fecit. Quanquam enim istud

fuerit crimen grande, quia tamen per vitulos suos verum Deum , qui IsraeIem ex Algypto eduxit, repraesentare voluit, manifeste ab idololatria gentili , qua fictilia numina colebantur, distinguibtur : ut vel unico Achabi, ne alia nunc allegem,

exemplo comprobari potest, de quo legitur i Reg. xvi. 3 r. quod non suffecerit ei, ut ambularet in pe eatis serobeam , insuper duxit uxorem 2Gabet, abiit , ct semivit Baal , ct adoravit eum , &c. Sicut ergo Vir Doct. Jerobeamum & decem tribus Israelis, licet idololatriae crimine pollutas, conis fundi nollet cum Achabo gentibusque Baal & Astaroth adorantibus ; ita etiam magnam Christianis. mi partem idololatriae quadam specie sese polluentem eodem loco censere non debet cum gentilibus idola sua adorantibus ; Et sicut peccatum Jeroisbeami Legi Moss non imputat, ita nec Christianorum peccatum Evangelio imputare debet, sed voluntariae hominum ab Evangelii puritate desectioni. Adde quod plurimi semper fuerint, imo

Ecclesiae multae numero, quae a cultu isto vitiose se puras conservarunt , hodieque conservant.

Tandem ipse Dominus per Apostolos suos praedixit apostasiam illam in Ecclesia sua exstituram , a Thess ii. Sicut ergo idololatriae Ethnicae eκ- stirpatio, per Evangelium passim omnibus in regionibus effecta, Iudaeis veri Messiae signum est , juxta Prophetarum vaticinia: ita etiam desectici

illa a fidei ac pietatis Christianae sinceritate , a Christo

442쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 4i 9

Christo per Apostolos praedicta , Iudaeis fgnum esse debet, Iesum nostrum verum esse Messiam , illiusque Ecclesia Romana desectione sua illustre

documentum est.

Ex hoc fundamento facile responderi potest Viri Ubi Ees Doctiss. quaestioni, ubi Israel Ecclesiam, qua re si' ως ix gnum Dei consiluit, viderit per mille O trecentos -

nos, ut ibi cognosceret regem coelestem e Sane regnum annos.

Dei consistit in externo splendore ; sed in vera fide, morum sanctitate, & vitae puritate, ad voluntatis divinae , Evangelio quam ipse Vir Doct. sanctissimam doctrinam agnoscit praescriptae nommam exacta. Evangelium ergo ejusque doctrinam requirere debebat, illosque homines obse Vare , quorum Vita professioni isti respondet: Et in magna illa desectione prophetiae dominicae impletionem agnoscere , neque cum ea se polluere aut quicquam commune habere. Eodem modo , quo telnpore Ierobeami & sequentium regum , praesertim Achabi , quo ipse Elias se solum Dei cultorem remansisse credebat, ex ipsa Lege, non ex vitioso Israelis cultu , gloria Dei Israelis eumque colendi modus agnolci debebat. Pseudo- Christianorum errores , autoritate publica stabiliati, & gravissimae persecutiones, quas omnes ab ipsis dissentientes sustinere cogebantur, gravissumum quidem fuere Iudaeis scandalum ; Uerum providentia divina freti , credere debebant, regnum Christi omnibus piis & sincere credentibus

esse commune , quorum curam Deus gerat, quos contra omnes artes , fraudes , persecutiones ,

corroboret, δc tandem in gloriosum suum regnum caeleste introducturus est.

D d a Mundum

443쪽

Mundus per Evangelium a multis pee catis Purgatus est. solam requiruntJudaei suam restitutio

42o RESPONSIO AD

Mundum in iisdem peccati sordibus, perinde ut ante Christi adventum, haerere, probari non potest. Quin imo manifestum est eum sub Jesu

Christo in meliorem statum esse traductum. Olim enim totum mundum , sola Judaea excepta, idololatria fuisse pollutum , atque ita in peccato jacuisse, constat: a Christi vero adventu per maXimam partem orbis. terrarum idololatriam abolitam vidimus : & si omnes qui nomen gerunt Christianum non iis sunt moribus, quos optaret Vir probus, hoc tamen dici potest , multas este inter Christianos hominum myriadas, qui cum idololatria etiam pollutiones Ethnicorum abjecerunt,& verae pietati studentes fidem suam morum sanctitate exornant I & ubicunque jam praedicatur

Evangelium , omnes homines pudere eorum criminum , eorumque turpitudinem agnoscere, quae olim in cultu Deorum solebant patrare , tanquam rem numini acceptam. Certum etiam est,

non tantum in initio summam fidelium generatim fuisse sanctitatem, & pro gloria divina Zelum , adeo ut abnegatis omnibus quae sibi cara erant mortem gravissimis in tormentis ultro susceperint, cum licuerit sola Christi abnegatione vitam rediis merer sed& quavis aetate plurimos fuisse pietate

eximios, qui omnia vitae aeternae posthabuere, seque a crimine non tantum purOS conservarunt,

sed & exempla generosae virtutis fuerunt: Quod nee ipse Vir Doct. dissileri potest ; solummodo neminem eos novisse ait: in quo tamen errat: Et licet hominibus ignoti sint, Deo natos esse sufficit. Quid ergo illud est, a Prophetis praedictum, cujus impletionem Vir Doct. adhuc requirit φ Uni- eum hoc 3 Quod Israel in eadem majore adhuc

444쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 4a I

dupersione sit, quam ante Chrisi adventum per qui

gentos annos patiebatur. Et revera unicum hoc est

quod Judaei requirunt ; quo uno si potirentur, reliqua non videntur valdς desideraturi. Si enim regis cujusdam ope ex omnibus mundi plagis cotilecti terram Canaan rursus invaderent, & debella tis gentibus gloriose imperarent & tributa imp nerent , Votis omnibus potiti , nequaquam regem illum repudiaturi essent , etiamsi reliqua , quae nunc contra Christianos implenda urgent, impleri non viderent. Dico ergo contra Viri Doct. assertionem , non tantum aliqua , sed omnnia serine, imo unico illo de Iudaeorum dispersone excepto, quae de Messia praedicta sunt, in Jesu Christo Domino nostro complementum suum habere. Ac proinde nullam esse causam ,

cum tam multa impleta videant, ut ob unum no

dum impletum si id secundum literam impIendum urgeatur) Jesum nostrum rejiciant: sed ob ea quae impleta sunt, eum obsequiosa fide recipiant , & illius quod restat porro impletionem ab eo exspectent. Non enim dispersionem suam i ter gentes causam praetendere possunt, quare I sum non recipiant pro Messia , sed e contra repudiatio Iesu causa est, quod adhuc dispergantur: Non enim debent reduci, ut credant , sed cred re , ut reducantur. Quod in sequentibus plenius

ostendetur.

Verum dicet vir Doct. nihil horum esse impIN Prophetae tum e Prophetas enim non praedicere doctrinae '' ἡ Messiae genium , & quid illi consentanee, nisi h praedieunti mines praefractae impii sint, futurum sit 3 sed ef- qtiam Rel. fectum ipsum, quem Deus tempore Messiae in hominibus immediate effecturus sit: Τum x ex hac

445쪽

dispersione colligit Israelem debere , antequam Messiam agnoscere possit. Ego vero contra contendo , Prophetas non praedicere, quid praecise futurum sit 3, sed praedieare magnam beneficiorum divinorum emcaciam, & quis inde effectus jure merito exspectari debeat. Verum quoniam hoc quaestione sequente ex professo excutietur , ubi Vir Doctiss. fusius hoc probare intendit, progrediemur ad considerationem liberationis Israelis ex sua captivitate Sc dispersione. Gratian Dicimus nos, magnam Israelis partem , prin-VUvd νε eipes & primores , Messiam sibi a Deo missum re-ς 'μμ' jeeisse & abnegasse : non mirum ergo, quod beneficiorum ipsius nequaquam sint participes : &suae incredulitati Judaeos imputare debere , quod iram Dei sustineant. Addimus , Deum ad tempus Israelem indurasse, donec plenitudo gentium intraverit in Ecclesam; & postea pleniore & essicaciore gratiae operatione , quali hactenus usus non fuit , reliquias Judaeorum respecturum , ita ut ingens ipsis Messam suum agnoscendi janua aperta futura sit. Quae autem & qualis illa gratiae operatio futura sit, & quibus actibus absolvenda, ad arcanos providentiae divinae thesauros pertinet, quos nobis scrutari fas non est. Hoc est illud quod Apostolus Paulus docet cap. x I. Din. ad Roman. An huic gratiae adjuncta sit futura possessio terrae Canaan , me latet: Saltem templi reaedificatio, & cultus ceremonialis & externi reductio , cum cultu spirituali jam in Christiana religione stabilito , consistere non posse videtur. duo sensu valde aniente Apostolorum Petri & Pauli I.- aia aberrat Vir Doctiss. quando scribit, eos , ut ostente dixerint derent sine sensibili Israelis res tione locum aliquem

Apostoli. - . non

446쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 4r 3

non habitaturum Messiam , praedicasse, Christum cito

rediturum, suo adhuc tempore. Nihil minus. Respexerunt non ad carnalem quandam liberationem

Israelis ab oppressione hostium suorum ; sed ad generalem judicii ultimi diem , quo fideles ex moris tuis suscitati , & ab omni miseria liberi , in coelo immortales & persecte beati cum Deo & Christo aeternum snt victuri : uti omnia ipsorum scripta clamant. Verum est , plerumque eos loqui , quasi uItimus ille judicii dies brevi instaret, ipsis, que adhuc viventibus Christus ad judicium esset Venturus. Atqui hoc exinde videtur fluxisse, quod ex praedictione Iesu Christi certi essent exciadium Hierosolymorum & judicium ingentem Iudaicam brevi instare: crediderunt autem, judicium universale , cum judicio in gentem Iudaicam fore conjunctum. Qui error nulli noxius, quin .& plurimis magno usui esse poterat, ut semper a tente & circumspecte ambulent coram oculis illius , quem quotidie venturum exspectabant. Quanquam & revera quotidie coram judicio ejus homines comparere dici possint 3 quatenus m rientes in diem judicii asservantur, & quales mors illos oppresserit, tales coram judice Christo in illo die sistentur. Attamen Paulus , revelationum magnitudine Paulus omnes antecellens , quoniam quidam epistolis 'RM 'φ'

commentitus fideles turbabant , monet, diem 1D quum d

Ium judicii non adeo esse propinquum; sed prae- cet. cessuram ingentem illam defectionem sub homine peccati: Quae prophetia cum impleta sit , indubium argumentum est, quo confirmamur in ex

spectatione illustris adventus Domini ad judicium 3 Domino tempus , quod nusquam indicavit, neu

Dd 4 liquam

447쪽

tiquam praescribentes; sed acquiescentes eius prae dictioni , quod Ferusalem set calcanda a gentibus ,

donec impleantur tempora gentium p eorum autem temporum impletionem providentiae divinae comis

mittentes , certi Deum non tardare suam promus nem , ux ait Petrus a Di . cap. III. Sed unum diem apud Deum esse instar mille annorum , O mille annos instar unius diei. Ex quibus omnibus apparet , Apostolos non loqui de corporali Israelis liberatione ; sed de ultimo jfidicio, & liberatione ex morte : quam tamen major gratiae oblatio, qua Israel ad Messiam suum converti posset , juxta Pauli doctrinam, praecedet. Atque hoc est unicum illud quod adhuc implendum restat, & a Prophetis, sub magnificis illis de Israelis redemtione verbis, forte insinuatum est. Unde colligimus, Judaeos ex plurimis illis quae jam impleta sunt, gravissimas habere rationes, Messiam ad se missum recipiendi ; neque ex illis, quae adhuc implenda restant, ullum legitimum po ise arripere praetextum, quo infidelitatem suam excusent.

QUAESITUM SECUNDUM.

C A P U Τ I. Non recte exigi, Prophetas omnia quae Iesias Chrillus docuit, exacte & plene

praedicere debuisse. LI solutione secundae quaestionis , iterum eadem

recurrit disputatio , an Deus omnia , quae Christus docuit, exacte & particulatim praedicere debueriti Ut semel quaestiono illa defun-samur s

448쪽

gamur , eam pauIo exactius exeutiam. Dixi,

non necesse fuisse, ut Judaei ante Christi adventum & Evangelii praedicationem distincte credant omnia , quae ut revelaret, Christus in mundum venit : sed tum demum fidem illam fuisse nececfariam, cum Christus, ejusque Apostoli , doctrinam Evangelii Judaeis clare ac plene annuntiarunt,& divini ismis miraculis confirmarunt. Duo hic objicit Vir Doch. I. Potuisse Deum clara illius secreti revelatione extremam populi dilecti

ruinam praecavere. a. Sudaeos ergo ex Lege non potuisse scire, eam perfectioris esse typum; sed requiri, ut prius Evangelio fidem praestent. Respondeo.

Ad primum : Me hic jure posse reponere respon- Non necessionem Viri Doctiss. quam ille adhibet ad Euaest. R

tertiam Num. III. pag. I 68. Haec peculatio cum ad ad h. Dei abditum, inexscrutabile secretum adscendere asse- tecessumctet , ad eum satius foret inquirentem mittere, quam H re revoDei consilium , ubi ipse tacuit , semper ad n '-νς t strum ingenium exigere. Sed ne ullam me hie subterfugere Vir Doctiss. causari possit responsionem, addo: Potuisse Deum per Prophetas, etiam per Mosen, omnia clare praedixisse, nemo inficias iverit. Rationes autem, quapropter id consentaneum non fuerit, in responsione ad primam quaestionem fuse exposui. Addo nunc : Immeis rito Judaeos a Deo exigere, ut ejusmodi media adhibeat , quae ne a praefractis & impiis respui possint: Sufficit Deum iis circa Israelem occupari

mediis, quibus abunde convinci possit, & pr cul dubio convincendus est ; nisi ipse sibi obicem ponat. Talis continua fuit Dei circa populum suum providentia. Beneficiis plurimis eum sibi

devinxit, clare se illi revelavit, Legem adhibitis D d s Varita

449쪽

26 RESPONSIO AD

variis signis ac prodigiis promulgavit; adeo ut, abunde ad Dei cultum &obsequium instructi ecsent. Non tamen eos ita cohibuit Deus, ut ab ipso deflectere non possent, ejusque iram ac indignationem incurrere. Etiam paulo post visa illa prodigia , Mose adhuc commorante in monte, creatoris ac benefactoris sui Dei obliti aureum conflarunt vitulum ; in deserto aliquoties murmurarunt ac seditiones concitarunt , & terram promissam adepti saepius a Deo ad idola defecerunt: &tandem ob gravissima sua peccata in miserandam hanc dispersionem & captivitatem sunt traditi. Potuisset Deus providentia sua ita direxisse popuIum suum dilectum , ne in haec crimina & calamitatem incideret. Sed cum Deus hoc noluerit, quis ita ingenio fretus , ut audeat dicere hanc directionem sapientiae divinae non esse convenientiorem φ Quae ergo ratio , quod a Deo ejusmodi directionem circa populum exigat, ut Messiam n cessario recipere debeat , nec eum per contumaciam rejicere possit φ Requirit Vir Doctiss. Num. XIII. ad Euas. primam, ut Deus populi ante opes

Messiam visentis eundem habeat providentiam: Atqui sic providentiae divinae ratio admodum fuisset diversa: Ante Messiam gubernasset ita populum, ut peccare ac transgredi posset; post Messiam redderet impeccabilem. Et licet id Nee sequitur, etiamsi Deus officia Messiae clare per Prophetas praedixisset, Judaeos eum unanimi-sent tamen ter x quando venisset, recepturos fuisse. Qui JudaeiMese toties Deum, qui se tam clare ipsis revelavit, resa νς, ' liquerunt, & idolis adhaeserunt, qui Prophetas contumelia affecerunt , quis a stirmare potest eos

Messiam , Iicet clare sibi per Prophetas depictum,

non Oiligod by Cooste

450쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. et

non rejecturos , si modo doctrinam ipsis ingratam annuntiasset y Mire sagax est humanum ingenium, ut quaerat praetextus quibus actiones suas, licet Veritati , etiam maxime clarae, adversas palliet& ex cuset; & facile sibi in minima circumstantia aut distinctiuncula Methaphys ea blanditur. Reperissent alias exceptiones, quibus se hominem inis grata doctrina aures suas ferientem rejicere jure merito potuisse sibi persuasissent , & in quavis , vel minutissima circumstantia, diverstatem a praedictionibus studiose quaesivissent , eaque infidelitati fulciendae suffecisset. Ad alterum dico: Verum esse, ex Lege Veteri Quomodo plene sciri non posse, eam persectioris esse typum:' X

Licet enim, ut postea dicemus, Varia occurrant i,,

in Prophetis , quae id insinuent; satis clara tamen probari. non sunt , ut distinctam illius cognitionem pariant , nisi accesserit perfectioris Legis revelatio. Ergo , inquit Vir Doctiss. non suppetit esco modiam ex Veteri Testamento, quo Fudat id credere possint, ct Evangelio fidem adhibere. Atqui consequentia illa nulla solida ratione nititur, & a me

'uam maxime negatur. Licet enim omnia quae Evangelium docet non aeque clare a Prophetis praedicta reperiantur; inde tamen magnum illud consequens deduci nequit, Ergo nullum suppetit enficax medium ex Veteri Testamento , quo Judaei fidem Evangelio adhibere possint. Verum Vir Doctis . Vetus Testamentum solitarium considerare non debet, sed conserre cum veritate Novi Testamenti. Is perpetuus viri Doctiss. error est, quod omnia quae in Novo Testamento impleta sunt, aeque perspicue in vet. Testamento praedicta esse velit: Quod contra Prophetiarum naturam

SEARCH

MENU NAVIGATION