Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

-8 RESPONSIO AD

4endus est , qui omnes ut grave absurdum horis rent , Christum potuisse frustra venire in munis dum : Venisset autem frustra , si nulli credidi sint: & potuissent nulli credere , si omnes misi sent liberi ut vocationi divinae potuissent resistere. Verum nulla in argumento hoc est consequentia: Primo enim, gratia Dei per Iesum Christum humano generi oblata, tanta est ac tam eximia , ut

maximi miraculi instar futurum sit, si nulli per

eam converterentur: quique eam respuerunt, se

insanabiles prorsus ostenderunt. Licet ergo omnes per libertatem , sibi naturalem , potuic sent gratiam illam respuere ; non tamen ullo modo metuendum fuit, gratiam tam insignem, cujuΩque annuntiatio tam potentibus miraculis confirmata fuit, ab omnibus fore contemnendam ; aut in omnibus 8c singulis tantam fore animi pervem sitatem, ut tam eximiam salutem sint repudiaturi. Christu, Sed esto, concedamus, siquidem absolute li- tamen stu- bertatem hominum singulorum consderemus , , sisei h fori potuissς , ut gratiam divinam respuerent; mundum. non tamen, etiamu id contigi sset, Christus is stra in mundum venisset. Non enim is adventus Christi in mundum fuit finis absolutus & praecise intentus, ut omnes per eum homines ad salutem adducerentur: Ita enim fieri non potuisset, quin omnes per eum salutem consequantur; quod cum non fiat , sequeretur Christum respectu omnium qui non salvantur frustra in mundum venisse: Quam consequentiam , utpote ineptam , nemo Christianus concedet: Sed finis adventus Christi in mundum absolute intentus , fuit , omnibus hominibus conferre media essicacia, quibus salutem consequi possint: Quia vero media haec eum

472쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. ψ 9

in finem hominibus conferuntur , ut eam amplectentes salutem obtineant 3 etiam finis adventus Christi fuit, hominibus actu salutem conferre, verum non absolute, sed sub conditione fidei Seresipiscentiae: si vero media illa resipuant , finis secundarius fuit , convincere novae ingratitudinis ac contumaciae , & propter illam gravius punire.

Inde manifestum est , etiamsi contigisset squod tamen miraculi instar fuisset) neminem Christo

credidisse, & salutem consecutum , Christum ramen neutiquam frustra in . mundum advenisse: Quia omnibus media salutem consequendi attulis.set, & nemo salute , nisi ob conditionem appositam propria ac evitabili culpa neglectam, caruisset. Atque ita nihil fini adventus Christi in mundum adversum contigisset. Alterum est: Quod Apostoli , siquidem erant li-Quis fuerit beri , potuissent peccare; ac per consequens etiam ho- Aliostolo

mines potuissent fallere Spiritui Sancto libere rem Rm x xμβ'tes: Euod repugnat eo uni Doctorum Christianorum sententia , quae statuit eos jam in gratia fuisse confirmatos , id est, e caci gratia ad perseverandum

praeventos. Resp. Communem Christianorum sententiam esse, Apostolos dum Evangelium praedicarent fuisse in statu confirmationis, mihi hactenus non liquet. Apostolus Paulus de se testatur , quod potuisset visioni coelesti fuisse in obeadiens, dum ait M. xxv I. I9. regi Agrippae , se visioni coelesti non fuisse inobediretem: Quae autem est illa obedientia , quae potentiam non obediendi ex cludit φ Siquidem omnis inbedientia includit voluntarium ac liberum obsequium. Quin & in Epid. ad Gal. I. II. ait, se , quando vocatus esset a Deo, non consilium adhibuisse cum carne ct sanguine r

Ff manifesto

473쪽

gratiae d determinantis hominem ut necessario agat.

so RESPONSIO AD

manifesto indicio , quod id facere potuerit , at que ita carni & sanguini auscultando non obedire

vocationi divinae. Et cum jam Apostolatu fungeretur , se non extra omne peccati periculum fuisse , aperte satis docet I Epist. ad Corinth. cap. IX. 27. ubi ait, Castigo corpus meum in servitutem redigo , ne forte dum aliis pradicem ipse reprobus fiam. Quae sollicita.castigatio frustranea sane

fuisset, si impossibile fuisset ut peccaret , aut re probus fieret. Reliquorum autem Apostolorum aliam fuisse rationem quam Pauli, qui revelationum excellentia nulli cedebat, ex nullis Novi Testamenti locis liquet. Dicet vir Doctiss. atqui se potuissent homines fallere. Resp. Sane si voluic sint esse mali , potuissent sabsolute loquendo

per malitiam homines fallere: Verum t/nta ipsis& tam copiosa sunt data gratiae divinae dona, ut , licet libertas ipsorum destructa non sit , neutiquam tamen id metuendum fuerit ; imo miraculi instar habendum fuisset , tam eximia gratiae dona proterve ab ipsis , hominibus probis ac Deum animo sincero colentibus , contemni. Et noluisse eos homines fallere , evidenter constat, quia non dubitarunt in testimonium veritatis a se annuntiatae , juxta Magistri ac Domini sui exemplum , sanguinem ac vitam profundere , & horrenda ac crudeli morte interfici. Sed de eo in antecedentibus satis dictum. Ita everss Viri Doct. objectionibus, consider mus nunc , quibus absurdis ipsius sententia prematur 3 quae sane tanta sunt ac tam enormia, ut quae mihi objecit nullo modo cum iis conserri meis reantur, quaeque nulla commoda evasione dilui

possunt. Si enim ad conversionem hominis r quiratur

474쪽

NRΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 4si

quiratur efficax illa gratia, cujus escaria sui Viri Doctiss. verbis utar omnino dependet a praescientia Dei, qui certo scit, quibus mediis humana voluntas indefectibiliter movebitur ad volendum; ct qui juxta prascientiam suam ea per misericordiam suam largitur media , quibus liberum arbitrium in allibiliter ad id

quod Deus vult moveatur: Sequitur etiam, qua do homo non convertitur, Deum circa illum adis

hibere media inefficacia, hoc est, ejusmodi, quae ex infinitate praescientiae suae novit nullum habitura circa hominem effectum I ac proinde per quae . juxta collectionem viri Doctiss. homo infallibiliter & immutabiliter in peccato perseveraturus est. Unde colligo, unicam causam, quod homines non convertantur, juxta Viri Doct. sententiam, esse penes Deum , qui nulla alia circa eos adhibere vult media, nisi quae novit inefficacia fore , &ruibus solummodo adhibitis peccatori tam imposibile est poenitentiam agere, quam adhibita gratia efficace in peccato perseverare. Atqui tota Dei directio & providentia qua circa homines in gen re , & circa populum Israelis in specie semper usus est, tam directe ejusmodi operationi adversatur, ut non possit magis. Moses, postquam populo Legem proposuisset, tandem Deut. XXX. I9. ait , Testes invoco hodie contra vos caelam ct terram I viatam ct mortem, benedictionem σ maledictionem proinposui tibi: elige ergo vitam , ut visas tu oe semen tuum. Quomodo illi, cui Deus nullam vult f cere gratiam , nisi quam ex infinitate scientiae novit fore inefficacem, & qua sola data homo non potest quin legem transgrediatur quales Vir Doctiss. juxta suam sententiam omnes legis transis

gressores fuisse agnoscere debet in dici potest , pro-Ff a - posita

475쪽

posita vita &benedictio , quae ei per negationem mediorum sine quibus obtineri non potest absolute negata est: aut mandari ut eligat vitam, cui pote tia vitam eligendi negata est ' Deus gravi querela praemissa de inobedientia populi sui, sub parabola vineae, ED. V. contra eam protestatur: a id est quod ultra debui facere vinea mea, oe non feci ei ζ' Ad quid ex*ectavi ut faceret uvas, m produxit labruscas Z Quo jure Deus protestationem adhibere potuisset, salva Viri Doctiss. sententia ' in promia tu enim fuisset responsio: Non adhibuisti gratiam illam emeacem, qua sola fructus proferre potuimus , sed media tantum inessicacia , quae juxta infinitatem praescientiae tuae ita direxisti, ut inevitabiliter in peccata incidere , & indefectibiliter in iis absque ulla poenitentia perseverare debuerimus. Quin & omnes querelae de populi inobedientia,

preces, optationes , adhortationes & objurgationes, quae passim in Scriptura occurrunt , P

rem. I . . Mich. VI. 3. ED. LXV. 2. Psal. LXXXI. I . ED. XLVI II. I 8. Deut. V. 29. XXXI I. 2'. &infinitis aliis locis , nil nisi ludus & histrionia erunt: Quin etiam ipsa illa Dei protestatio , gravissimo adhibito juramento, Maecb. XXX III. II.

Viso ego, s volo mortem impii; sed ut impius se convertat a via sua oe vivat , seria esse non potest. Quae omnia sunt horrenda , & de Deo absque blasphemia dici nequeunt. Quo enim jure Deus

conqueritur eos peccare , quomodo orat, Ut apeccato desistant , imo quomodo adhibito juramento testatur se eorum mortem nolle , circa quos

ejusmodi providentiae suae actibus occupatur, per quos infallibiliter in peccata incidunt, in iisque absque poenitentia perseverant, & propter quae

. tandem Diqitigod by Cooste

476쪽

tandem necessario morte puniuntur ' Sane eorum mortem velle dicendus est; & quando tales orat aut objurgat , serio non agere. Quod de Deo sanctissimo cogitare nefas. Tandem sequetur, quod Judaei in impietatem ac scelera, propter quae terra ipsorum est desolata , templum eversum si ipsique in miseram hanc captivitatem dispersi, i eiderint , & hactenus in impietate sua absque resia piscentia contumaciter perseverent, & in disper sone sua maneant, ac propter illam impaenite tiam Messiae adventus differatur, unicam esse causam penes Deum , qui nullis mediis, nisi quae ex infinitate praescientiae suae novit inessicacia fore de , inepta ut per ea Iudaei Legem observare , & post , eam violatam converti possint, circa ipsos occupari vult. Si dicat Vir Doct. essicacem ilIam gratiam adhu Nee ea aiabendam temporibus Messiae , juxta promissionea hi λitur divinas, & tunc omnes Iudaeos illius virtute in-ι Σῖfallibiliter eonvertendos: Resp. I. Hac respon- sia. sione non tolli dissicultatem, quod hactenus d fectu operationis divinae ad resipiscentiam necessariae Iudaei impaenitentes maneant. 2. Nec Deus eandem , uti Vir Doct. urget ad Num.

XIII. pag. II . sed longe diversam populi ante M post Messiam viventis habuisset providentiam. . 3. Iis quae jam prolixe sunt disputata, quaeque diximus ad explicationem illarum promissionum Dei, hoc unicum nunc addo e Si Deus Iudaeos

hactenus in impietate perseverantes tempore Μes, sae talis gratiae essicacis operatione inevitabiliter se conversurum promittit, comminationes Dei conis

vertentur in promissiones, & quos Deus ob impietatem suam puniturum seminatur, eos gratiae

477쪽

essicacis operatione ita transmutabit, ut eos puniis re nec velle possit , nec velle debeat. Tum si Deus etiam istos , quos ita per gratiam essicacem immutabit, per eandem gratiam in obedientia Mpietate est conservaturus quod & statuere debet Vir Doct.) quorsum tum erit Lex Mosaica φ quaeinis erit religio φ Erit non liber populi actus , sed merus gratiae Dei essicaeis effectus, quem Iudaei

omittere non poterunt. Quod & Vir Doct. non obscure agnoscit, cum ait ue Non erit tunc magna virtus Melsam agnoscere , ct credere, eique ut regi obedire; quippe Ogratia ocacia , ct redemtio evia denter essem, ad eontrisium populum o eateras nationes ferri non patientur. Quae sane argumentum meum non leviter confirmant. Mius quippe ille effectus unicae gratiae essicaci in solidum adieribitur. Redemtio evidenter effecta , absque gratiae essicacis operatione, majoris non erit Virtutis ut Messiae regi obediant , quam redemtio, ex AEgypto evidenter eflicta, fuit ad eos cohibendum ne contra Mosen toties murmurarent & insurgerent. Itaque recte infert vir Do gratia escaeis evectum non fore ma am virtutem Israelis: quod & ego u geo. Sed quoniam Deus, uti nunc fuse ostendi, talem gratiae essicacis operationem non promittit , sed obedientia & ambulationem in viis Domini ab Israele , tanquam ossicium necessario praestandum exigit I liquet quod per eontumaciam gratiosis operationi divinae resistere , ossicium negligere, atque ita Messiam sibi ad salutem missum rejicere& abnegare possint: uti & revera fecerunt. Fusus haec excussi, quia Vir Doctiss. hoe eredit esse essentialissimum distulationis nostrapunctum.

478쪽

TE IUM SCRIPTUM IUDAEI. s

Separationem populorum fuisse factam propter Messam, & in Messia destinere debuisse.

VIr Doct. ut probet hanc praesentem Judaeorum Cireumei- calamitatem non esse poenam rejectionis Mecsae, objicit, quod alias Deus nihil de prasente hac cala fetur istaelmitate populum suum monuisset. Quod absurdum a gentibus. credit , & non convenire cum providentia qua Deus

semper circapopulum occupatus fuit. Respondi ego, id neutiquam absurdum esse ; quoniam Deus populi Israelitici, tanquam populi unici, foedere ad cultum suum separati , curam gessit solummodo usque ad tempora Messiae; quia propter Messiam populorum discrimen introduxit 3 quin & eiriscumcisionem instituit, eum semen Abrahamo b nedictum , per quod mystice Messias intelligebatur , promisit. Sane si consideremus Cap. xv I I. Genestos, in quo historia institutae circumcisionis

narratur , de eo neutiquam dubitari videtur rDeus dieit, se foedus suum flabilitarum inter se &Abrahamum, & promittit Abrahamo, quod eusit pater futurus multarumgentium; ideoque& n men ejus Abram mutat in Abraham, & uxoris ejus nomen Sardi in Saris: ab Abrahamo autem ejusque posteris foedus postulat , ut circumcidatur ipse, tota ejus familia , omnesque ab ipso nasciis turi. Sane nullo alio id videtur factum fine, quam ut Abraham ejusque posteri, in circumcisione, quae fit in membro genitali , semper pacti divini, quod Deus a sua parte stabiliverat, seu promissi de semine, memores essent. Per semen

Ff autem

479쪽

Illi eonlun gi debent

tus Mos alia ei.

autem illud , juxta sensum literalem , earnalis Abrahami posteritas admodum copiosa inteli igitur ; juxta sensum autem mysticum Messias sive Christus. In circumcisione ergo Judaei memores fuere promissi divini, sub quo sensu mystico Mecsas designabatur , licet mysticam illam significationem ante Messiae adventum non distincte pere perint , neque in actu ciscumcisionis Messiae men. tionem fecerint. Inde tamen sequitur, quod , postquam advenit Messias, circumcisio sponte cecsare debuerit, & eum circumcisione omnes ritus

legales ; Quia causa, ob quam instituta fuit, jam . cessabat 9 nempe, ut certo constaret, Meiasiam ex familia cui promissus fuerat, esse enatum. Et ideo Deus adeo severe illius observationem Praecepit, ut animam illius, qui circumcisus non esset, e populo abscindi voluerst , ne unquam intermitteretur i, sed populus hoc indelebili signo manifeste ab omnibus aliis populis separaretur,

neque unquam cum ipsis confunderetur. Observandum autem , circumcisionem non solitariam a nobis considerari, sed una cum reliquis legis Mosaicae ritibus, quorum fuit primarius,& qui ad omnium observationem quoscumque circumcisos , tanquam Sacramentum quoddam, obligavit. Deus itaque Abrahamo circumcisionem praecipiens, populorum discrimen introd cere coepit: postea varios per Legem Mosis ritus adjiciens, aliorum populorum ritibus non tan tum dissimiles, sed & nonnullos directe contrarios , ad quorum observationum circumcisionis

ritu obligabantur , discrimen illud populorum confirmavit , magisque conspicuum reddidit: Adeo ut, licui forte circumcisione sola a quibusvissentibus

480쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. Asr

gentibus non fuerint secreti Israelitae , & forte quidam inter gentes etiam circumcisi, uti multi

credunt quod nunc inquirimus ) jure tamen dicamus per circumcisionem discrimen illud factum, quatenus non tantum in circumcisione discriminis istius initium fecit Deus ; sed Jc, quatenus inter omnes ritus maxime eximius fuit , & ad reliquorum observationem omnes ex Israele oriundos validissime obligavit. Quod autem Israel circumcisionem , ut & reliqua ritualia , ut pactum divinum observare debuit, assertioni meae non repugnat: Nam pactum illud divinum observare deis buit, ut a reliquis gentibus discerneretur : atque ita pactum divinum servans , etiam Deo gratus fuit. Quod Baptismum Sc Coenam Dominicam atti- Quis ususnet, quae etiam a Christianis juxta praeceptum Jesu Christi observantur, se coram Deo peccati reum inter Chtia constitueret, si quis ea expresse observare nollet; stianos. non quia actum omitteret, qui in sese spectatus pars verae sanctitatis est, sed quia nulla se praec pii divini reverentia duci ostenderet, cui etiam in

minimis parendum est. Longa autem alia eorum ratio est, quam circumcisionis aliorumque rituum Mosaicorum. Nam licet verum sit, Deum v

luisse ut per ritus illos populus Israel sibi eultum

praestaret; voluit etiam ut cultus ille peculiaris esset populo ex Abrahamo Isaaco & Jacobo oriundo, & ut per ritus illos, praesertim circumcisi nis , constaret , eos ex prosapia horum Patriam charum oriundos. Quod in Christiana religione I .cum non habet. Illa enim non uni familiae peculiaris , sed omnibus gentibus communis est ;ex illius professione itaque potest quidem Christia.. i Ff nus

SEARCH

MENU NAVIGATION