장음표시 사용
481쪽
Separatio illa facta est propter Messiam.
nus discerni ab infideli, non autem ex qua gentest oriundus. Quia autem Deus mundo constare voluit , Messiam ex familia cui promissus erat prodiisse , per ejusmodi ritum separationem illius familiae ab aliis gentibus fieri voluit , qui nunquam deleri posset, quemque aliae gentes non facile essent imitaturae: & ut nulla gentium commixtio fieret , licet forte quaedam unicum hunc circumcisionis ritum imitarentur , alios addidit ritus, gentium ritibus contrarios , ut ita Deo sanctificarentur , id est , ab aliis segregarentur ,& cultui divino consecrarentur. Peculiarem enim sibi hune elegisse populum Deus passim dicitur ,
Deut. VII. s. XIV. Σ. XXVI. 18, 19.
Objicit autem Vir Doctiss. Euod rex est propter populum, non populus propter regem. Sed hac ratione non infringitur responsio mea. Non enim repugnat , regem esse propter populum, & interim eundem promitti certae in populo familiae , quod ex illa sit oriturus, & in illa regnum inchoaturus , atque ita porro in totum populum propagaturus 3 & propterea illam familiam certa qua- ldam nota ab aliis discerni , ut semper omnibus constet, regem ex eadem illa familia, cui promissus est , ortum suum duxisse. Et hoe sensu familiae illius separatio etiam propter regem facta est. Eodem modo Messas Rex est propter salutem totius generis humani ; sed speciatim promissus , quod ex familia Abrahami sit oriturus , . in
ea regnum inchoaturus, atque ita porro propagaturus in omnes gentes per totum terrarum orbem. Hunc in finem , ut constet eum ex familia, mi
promissus est , ortum, ea signo quodam indelebili ab aliis est segregata : Quae segregatio cum proptes
482쪽
propter Messiam facta sit , etiam post Messiae adventum sponte cessare debuit. Inde jam porro consequitur, Deum populi Is Prophetae
raelitici, tanquam populi peculiaris, & findoro b Tinde
ad cultum suum ab aliis populis segregati, curam eunt usque non gessisse ulterius , quam ad tempora Messiae; Μομ& usque ad illa tempora omnes Prophetiae pertinia /- 'gunt. Describunt quippe felicem statum omnium , qui Messiae populus futuri sunt r Et quia gratia divina per Messiam exhibenda tanta est fuistura , ut , nisi homines praefracti sint, per eam omnes ad Deum sint convertendi , Deus describitur quasi omnes actu conversurus; & quia omnes eum recipientes summae feIicitatis sunt futuri consortes , etiam omnes generatim describuntur,
quasi eam felicitatem consecuturi: Quae promis, sici , licet conditio resipiscentiae expresse addita non sit, tamen non sine illa accipienda est. Noque id insolens est Deo, aliquid promittere non
expresse addita conditione , cui tamen conditionem annexam esse Voluit. Exemplum habemus, in promissione introductionis in terram Canaan ,
factae illis , qui tamen ob infidelitatem in deserto
ceciderunt: Num. XIV. 3 o. ubi Deus dicit, ipsos ob inobedientiam non ingressuros terram , super qua levaverat manum suam , quod in ea ipsos habitare fac rei r intellige , nisi refractarii sint, ut eventus docuit 3 quae tamen conditio expressa non fuit. Similia exempla habemus I Sam. II. 3 o. in Eli, &cap. X . 13, I . in Saule, ubi licet conditio expressa non fuerit, incIusa tamen fuit. Cum itaque ad Messiam usque populi separationem durare Deus voluerit, & sub Messia omnes gentes cum Israele coalescere in unum populum , non etiam
483쪽
etiam mirum videri debet , quod Deus spretatim non praedixerit per Prophetas, quid illis in populo , qui Messiam essent rejecturi, eventurum foret; sed id reservaverit Messiae, & Prophetis Novi Testamenti ab ipso mittendis. Nulla in Quomodo autem sententia mea in verbis implicinini. st h. videatur, uti Vir Doctiss. contendit, ego neuti- pugnantia. quam Videre possum. Quae enim est repugnantia , quod Deus Judaeos incredulos ob infidelitatem in Messiam rejiciat , & pro populo suo dilecto amplius non habeat, quamdiu in infidelitate sua perseverant; sed gentes in Christum credentes in illorum locum assumat, & cum iis qui ex
Judaeis crediderunt in unum populum conjungat;& nihilominus decreverit, respectu Patrum ex quibus orti sunt, certo quodam tempore gratiam suam erga eos renovare, & luculentam praebere occasionem , ut ab induratione sua liberentur, MMessiam suum nimis diu rejectum tandem agnoscant, atque ita salutem consequantur φ Nulla hie est repugnantia. Sequitur quidem , Deum non ita absolute eos rejecisse, ut nunquam eos ad resipiscentiam admittere nolit: non autem, quod
dum & quamdiu Christo infideles sunt , dilectus
ratione in ea ut populus separatus subsistant..st iis tu: pQrro prolixum. Viri instituit distur. bobui; 'k4l sum , quo probare contendit, dispersionem privati cu- hanc Iudaeis non obtigisse propter infidelitatem ist
484쪽
Messiam: Qui discursus haec complectitur : IF daeos , quamdiu legem Moses servant , assictiones σdispersionem sustinere: quando autem deserta lege alteri se addicunt religioni, qualiscunque illa sit, sis Et nica, sive M omethana, sive Papinica , sive etiam revera sint athei , statim communem populi Sudaici
miseriam madere, ct eandem cum religionibus illis populi quibus miscentur fortunam experiri. Inde concludit , Pudaeos 'adhuc a Deo ut populum peculiarem conservari, paterne castigari, ut tandem gloriose in terram suam restituantur. Verum respondeo; agnoscere hic debere virum Doctiss. distriamen, quod ipse antea bene observavit, inter Judaeos , quatenus antea constituerunt per separationem divinam, & adhuc constituere volunt, populum quendam & rempublicam ab aliis totius terrae populis separatum: & inter Iudaeos, quatenus singuli seorsim spectantur. Deinde & inter judicium quod Deus exercet in hoc seculo; & inister judicium illud universale, quod Deus exercebit in seculo futuro. Singuli seorsim a Deo in seculo futuro, una cum omnibus hominibus judicabuntur , Deusque in illo judicio singulis pro ratione fidei ac operum suorum retributurus est.
Et hoc judicium potissimum & ante omnia spectandum est , quando de judicio divino agitur. Spectati vero ut populum & rempublicam constituentes, proprie judicantur in hoc seculo, & ob
peccatum toti genti commune: Poenaque illa non tam est singulorum, quam proprie totius gentis , & singulorum non alia ratione , quam quatenus considerantur ut partes gentem istam constituentes. Oportet itaque grave aliquod esse crimen, aut crimina, toti genti commune, ob quod ea diuturnam
hanc dispersionem sustineat. N os
485쪽
Causa poe- Nos Christiani dicimus , praeter alia meeata , .st h. 4aio ςum φliquis hominibus communia, erimens ad 'U' populi universale esse rejectionem & erucifixionem Messiae , gratia divina ipsis ad salutem suam missi. Jesus est Respondet vir Doct. crucifixionem Iesu fuisse tam reiectu tum crimen judicum illius temporis, o paucorum quilo κ.heta Hieroso mis vixerunt. Reip. I. Fuit crimen su- tim. premi Senatus Iudaeorum , qui in judicio suo totum repraesentat populum. a. Populus Judaicus judicium illud approbavit, non tantum incolae Ierusalem , sed & ex omnibus civitatibus & reis gionibus , qui illuc ut Pascha celebrarent confluis xerant. 3. Post resuscitationem Iesu Christi Apostoli missi sunt ad omnes Iudaeos , in quascunque gentes dispersos, iisque Evangelium praedicarunt, idque divinissimis miraculis confirmarunt: V rum tantum abest , ut id receperint , dc Senatus sui crimen condemnarint, ut Apostolos pugnis σverberibus ut ipse ait vir Doct.) ἡ Θnagogis suis
exturbarint, quin & acerrime persecuti sint ; a que ita approbatione judicii, quod Senatus ipsorum contra Jesum Christum tulit , ejusdem se reos constituerunt. Neque eversa est Iudaeorum res,ubliea , nisi postquam Evangelium omnibus quaquaversum Iudaeis praedicatum , & ab iis rej . ctum esset 3 ne quisquam se ob alterius crimen, aut totum populum ob Hierosolymitanorum solummodo crimen s uti hic facit vir Doct. puniri
conqueri posset. Idque juxta vaticinium Serva toris nostri Jesu Christi, Matth. xxxv. I . Et praedicabitur hoe Gameliam regni in universo orbe
quousque nempe Iudaei sunt dispersi intestim nium omnibus gentibus : quod nempe non ob crimen solum Hierosolymitanorum , sed totius po-
486쪽
puli inter omnes gentes dispersi , templum & resa publica evertatur ) ct tunc ven bi consummatio. Et provoco ad viri Doctiss. dc omnium Judaeois Conderum conscientiam , an non &: ipsi sententiam Sy- Πῆς ς' nedria sui contra D. Jelum latam etiamnum appro- Christi ho
bent φ Sane contendit vir Doct. uaest. LII. Num. dierni Ju-VII. pag. 3 8 3. I 8 . diu . IV. Num. IL pag. ro I. rape φ D. Sesum in se ipsum, ut verum Deum Israelis fidem exegisse, Dei omnipotentiam sibi arrogasse , se Deo aqualem praedicasse , σ quidem falso. Provoco nunc ad ipsius conscientiam: an exinde alia possit deduci sequela, quam ipsum jure a Synedrio esse damnatum ' Quin imo vir Doct. ad Euaest. III. Num. VIII. pax. seqq. contendit, Prophe
tam imo ipsum Messiam ) s seipsum Deum Israelis esse affirmasset squod hic Domino Jesu adstribit
O plurimis confirmamet miraculis , jure esse lapidam dum. Itaque & approbatione sua Vir Doct. etiam se criminis, si quod in judicio isto est, quod sane maximum est , participem facit. Quod vero Vir Doct. addit, quod de Christi morte certam huctisque notitiam non habuerint Pudaei, ac proinde an justa vel injusta fuerit, penitus ignorent, uti &, quod ad EDU. primum Num. IV. pag. Ioa. ait, quod Iudai Chrsum nee percusserint, nec malum aliquod instixerint, sed Romani, non credo ipsum serio dicere , sed quia judicavit aliquatenus argument suo inservire t Cum si illius rei, crucifixionis profecto Iesu Christi certa & minime sallax notitia habeatur. Nec convenit cum iis, quae, Pr
more suo oblitus eorum quae alibi seripsit, in stripto ejus leguntur ad Euas. III. Num. V. pag. I 8 I. ubi expresse dicit, quod Iudaei Chrsum cruci gendum tradidere , di , Romanorum potentiam tia
487쪽
mentes , em ipsis puniendum dedere. Si autem ignorant, an justa fuerit ejus caedes, aut injusta, praecipites nimis sunt hodie in eo , ut falso propheta , condemnando , seu rejiciendo. Quod vero praemittit, Judaeos ex FU bo ct suis antiquis scire , quod eo corrupto tempore, labente jam Republiea , aliqui seductores false Propheta, qui populum commovebant, fuerunt a Romanis variis suppliciis interfecti , quorum sequaces profugi per Samariam ,
Idumaeam , ct alias regiones vetabantur : Eo ipso animum suum qualis sit contra Dominum Jesum , utcunque eum passim sollicite tegere conatur , ni mis manifeste prodidit. Quoniam enim ignorantiam praetendens eorum quae Christo contigerunt,
ait, illo tempore fuisse seductores falsos prophetas
qui populum commovebant, eo ipso Dominum Jeis sum siquidem nos eum illo tempore crudeliter interemptum assirmamus, seductorum & falsorum prophetarum, qui populum commovebant, non minimum fuisse insinuat, & ut talem merito supinplicio affectum. Et quicquid animum suum dissimulare conatur, nimis aperte hic eum prodit,& se speciatim D. Jesum designare indicat, dum ait, eorum sequaces profugos per Samariam , Idu- meam , ct alias regiones vagatos esse: Quod in D. Iesu discipulos esse dictum vel ipsi caeci videant. Quare non est, quod vir Doct. tam aperte D. Jesum ut seductorem condemnans, populum suum ac majores, per quorum traditionem odium conintra D. Iesum tenellis filiorum animis instillatur, a Cur hon 3 ede Jesu insontes esse praetendere possit. alii populi Sed quaerit Vir Doct. cur non alia gentes , qua Christinii Mahometismi σ Gentilismum profitentur, oe non
488쪽
Uud non aequaliter pimantur, ac Fudate Resp. t. Quod Mahomethanos attinet , licet infesti sine Christianis, non tamen Christum blasphemant; verum illum ut Prophetam eximium & Deo m xime charum in pretio habent ; licet illi suum Maahomethem praeponant i Alia itaque longe eorum quam Judaeorum est ratio. a. Quod omnes sinna ut attinet, omnium longe diversa quam populi Iudaici est conditio. Quod antequam ostendamus , Paucis praemonendum est : Quod , sicut
excidium populi irae divinae contra illum signum est , non perinde populi illius terrena selicitat amoris divini sit indicium. Tolerat squidem Deus impios , imo iis aliquando ut flagellis ut, tur , quibus alterius populi , non quidem gravius , fortasse minus , attamen Vere peccatoris ,
impietatem ulcisti cupiit Illis ergo felicitatem laringitur , non ut sibi dilectis , sed irae suae execuma ribus , & impii populi quem punire vult carnificibus ; donec tandem ipsi scelerum suorum men suram impleant , & eo , quo Deo supremo omnium judici visum est , tempore eorum poenaa Iuant. Licet ergo gentes illae floreant , non propterea sequitur Deo esse gratas. Hisce praemissis, dico peculiarem gentis Iudaicae esse rationem. Deus in Abrahamo gentem illam sibi segregavit ab omnibus aliis terrae populis; in eaque purum sui cultum instituit , illius populi, ut ab aliis separati , statui accommodatum. Promisit illi populo Messiam , sub quo omnes gentes ad veri Dei notiritiam essent perducendae , discrimen illud populo. rum abolendum , & ex Iudaeis & gentibus una
erigenda Ecclesia. Populus ille , quem Deus per Μosen dc Prophetas passim incusat, quod
489쪽
durae cervicis fuerit) variis peccatis , quin & idololatria , gravissime ac saepius Deum offendit:
Prophetas ad se missos indigne tractavit ac contumelia affecit. Tandem in captivitatem septuaginta annorum Babylonem est abductus. Exinde gratia divina liberatus, in nova scelera relapsus est, ac , ad complementum mensurae impietatis suae, Messiam ad se missum ut blasphemum condemnavit. Ad poenitentiam invitatus ab Aposto-
Iis ipsos flagris cecidit , ejecit, persecutus est, seque insanabilem ostendit. Quid simile in ullo populo reperies ' Adde , quod Deus , ut ostenderet se populorum discrimen nunc velle abolitum, templum totamque remp. evertit, nolui μque ut populus ille contumax ulterius ut populus
sibi peculiaris & prae aliis dilectus gloriose subsi
; Hinc jam per se patet ratio , cur Iudaei, relicto Judaismo , & ad quamcunque religionem
transeuntes, non amplius communem populi sui ἰ calamitatem sustineant, sed communem cum populoe, cui se adjungunt , in hoc mundo sortem 'experiantur: Quia quaecunque pars populi, necessario particeps est commodorum vel incommodorum toti populo communium ὁ & quicunque se, populo, cujus pars fuit, segregat, & alii se adjungit , etiam a communi populi illius sorte eximitur , & commodorum populi, cui se partem facit, fit particeps. Inde tamen non sequitur, si qui sint impii, aut etiam, quod diffiteri nolim , athei, quod Deo gratiores sint , quam cum essent Iudaei ; mutatio enim illa status in hae terra vel felicioris vel infelicioris , amoris vel odii divini signum non est erga hunc aut illum in particulari :
490쪽
culari: Sed pro ratione majoris vel minoris impietatis Deo etiam plus minusve exosus est . illiu que condignam in futuro seculo poenam sustinebit. Atqui, ait vir Doctiss. sic γε i conditionis fo- An condirent deterioris, quam ejusmodi impii homines, quia in hac ct in altera vita poenas luent. Resp. Poenae, rior sit, quas in hac vita luunt Iudaei, sunt poenae populi qu/m lio torius, non proprie privatorum. Miseria popu- N Io toti est, extorrem esse e patria sua , alterius imperio subjectum , nullamque habere Rempublicam suo jure suisque legibus constitutam. Verum quod privatos , seu unumquemque e populo attinet , potest conditio eorum extra patriam non
minus esse felix & commoda quam in ipsa patria. Et sane , si singulorum inter Judaeos conditionem inspiciamus , omnia quibus alii gaudent ipss conis cessa videbimus. Divitias & reliqua hujus vitae commoda pari cum aliis hominibus sorte & menia ,sura possident, & si qua sit differentia , opulentiores ipsis, inter quos vivunt, Christianis nonis nunquam reperiuntur : replentur voluptatibus hujus carnis; nullumque est voluptatis genus quo se destitutos conqueri possint. Videamus comis munem Iudaeorum in hac civitate sortem: an miserior Judaei generatim spectati quam Christiani,
respectu hujus vitae commodorum , est conditio 'Ita & in aliis regionibus : Quin & in ipsa Hispania, ubi inquisitio viget, an non digitiis ab unis dant, genio indulgent, vitam in deliciis degunt, adeo quidem , ut licet ab inquisitione tuti non
sint, tamen inde, praeter paucos, forte magis quam reliquos periculo expositos , avelli nequeant φ Quin & in variis regionibus, uti vir Doct. ait , Pudai parum minus quam omnimoda libertate
