Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

IS RESPONSIO AD

qui fuit tertius , &Jesu nepos, Nehem. XI I. IO. Non ergo juxta Viri Doctiss. explicationem , primus Sacerdos post elapsas septem hebdomadas demum restitutus est , nec proinde hic intelligi potest , per Messiam ducem. Nee is ha- Secundo , ait , primum illum Sacerdotem , ct pori si i u ρ- mθqμ tes, spatio sexaginta duarum febdo quasi tu, ' madarum jus Ecclesiasticum quas regium smul inrςSium. populum exercuisse. Atqui primi illi Sacerdotes longa serie splendore illo quasi regio plane destituti fuerunt: Vixerunt subjecti imperio regum Persarum, & postea Syro-Macedonum: Illud imperium demum initium sumsit in Machabaeis ; uti in Foli ho lib. XI. XLI. XIII. Antiq. Fudaic. clare legere licet : Atqui inter Nehemiam & Judam

Machabaeum intercesserunt circiter trecenti anni.

Haec itaque Viri Doct. explicatio nullo modo cum historiae veritate conciliari potest. Ne jam addam , non poste cum communi Judaeorum opinione de duratione templi secundi hunc Viri Doct. calculum componi. Statuit enim post elapsas septem hebdomadas, ad necem usque ultimi Sacerdotis elapsas sexaginta duas hebdomadas cum dimidia , & in fine ultimae templum excisum :intercellerunt ergo inter templi restaurationem etiamsi concedamus illud eo demum anno reaediis ficatum) & ejus excidium sexaginta tres hebdomadae , seu anni quadringenti quadraginta &unus: Communis autem Judaeorum opinio fert, quam etiam recenset Rabbi David Gantκ in sua

Chronologia sacro-profana, ad ann. ID CCCXXV m.

millenarii quarti, templum secundum stetisse annis quadringentis & viginti: Itaque discrimen hic est annonum viginti & unius. Non hoc annota

502쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 479

rem , nisi Iudaei, quando de hac prophetia contra Christianos disputant , ita morose urgerent , ipsum annum praecise indicandum esse quo hebdomadae hae finiantur , contendantque , nisi illae praecise eodem anno quo Christus occisus est, finiri comprobentur , nihil exinde concludi posse. Itaque ut & perinde ipsorum calculus exacte respondeat , aequum est. Quae omnia hanc Viri

Doct. interpretationem evertunt.

Sed & alia sunt in illius explicatione valde o, Explicatio-scura , incerta ac dura. Ac primo quidem, quod oper Musam ducem velit significari Mium , quam felluntur. per Mesam simpliciter nominatum : Cum oratio

nis non interrupta connexio omnino unum eun

demque significari suadeat. Si dicat, unicuique diversum temporis intervallum attribui , unum dici compariturum post septem , alterum exscinis dendum post sexaginta duas hebdomadas: Dico id ex textu probari non posse : sed commodius utrumque numerum in unum debere conjungi, ita ut ab egressis verbi usque ad Messiam elapsuraedicantur hebdomadae septem & sexaginta duae. Neque hoc abhorret a Prophetarum stylo , qui quandoque numerum integrum in particulas secant, ut Euch. XLV. I a. Viginti sicli, συiginti

quinque sicli , ct quindecim sicli , minam faciunt. Adde quod Vir Doct. qui tam graviter circa historiae veritatem & temporum supputationem erraVit, deprehenso suo errore , non poterit aliquem assignare , in quem Prophetia haec tempore hic designato complementum suum habuerit. Secundo: Durum etiam est , & valdo incertum, abruptam hanc orationem , ct non ei, supplere ,

non amplius successor aliquis suis: Cum nemini extra

503쪽

to RESPONSIO AD

partes constituto haec suppletio in mentem ventura sit; sed diuturna meditatione sit inventa, ut aliis quod effugium pateat evadendi argumentum ex hoe loco solide desumtum. Tandem , non mianus contortum est , imo ipsi textui manifeste r pugnans , quod angelus praedixerit , datum populo septuaginta hebdomadarum tempus ad resipiscentiam , ut Scriptura Prophetica de universali populi redemti ne impleretur; θ quod Deus praedixerit, quia aliter populus facturus erat , etiam aliter ei debebat conti

gere : Quod secundum viri Doch. mentem aliud nihil significat, nisi , quod Deus hoc tempus qui dem missoni Messiae praefixerat: sed quia se non essent interea conversuri Judaei , rursus illud diastularit. Nihil simile in textu sacro occurrit: Diacit enim expresse Angelus , septuaginta hebdomadas esse definitas. Et tantum abest , ut Deus Messiae adventum distulerit ob non peractam poenitentiam Judaeorum , ut is sit , vel fatentibus Judaeis,

adventus Messiae finis futurus, ut Judaeos converistat, eor lapideum auferat, ct cor carneum eis det, &c.

quemadmodum vir Doctiss. passim in suo seriptotontendit. Itaque praedicit quidem Angelus p puli peccatoris excidium; sed simul Messiae misi

sonem , & indignam ejus necem. Ab Anti- Saltem vir Doct. agnoscere debet, hanc suam v explicationem non clare contineri textus illius

meis naee A

prophetia Verbis et neque antecedentis temporis Iudaei eum est explica- Prophetiae hujus sensum cognoverunt: sed con

dη Μ se trarium plane , uti inter alios ex Jesephi historia liquet, qui lib. V II. cap. x II . de bello Sudaico altra Od Sudaeos maxime ad bellum excitavit, responsum erat ambiguum , itidem in sacris libris inventum , quod eo tempore quidam esset ex eorum finibus orbiti

504쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 48a

terra habiturus imperium. Id enim illi quidem quasi

proprium acceperunt , multique sapientes interpretatione decepti sunt. Hoc autem piame responso Vs fiant designabatur imperium , qui apud Sudauram creatus est imperator. Iosephus quidem oracula Pro phetarum de Messia turpi adulatione & per violentam detorsionem de Vespasiano interpretatus est :sed interim ex ipsius narratione liquet, Judaeos ita intellexisse Prophetarum vaticinia , ut tempus adventui Messiae destinatum tunc emuxerit. Et quodnam aliud fuit in Prophetis vaticinium, quod adventus ipsius certum tempus, quod quidem ante impletionem aliquatenus dignosci potuit , graedeterminavit , praeter hanc Danielis Prophetiam de septuaginta hebdomadibus, quas jam aut completas esse, aut saltem ad finem vertagere deprehendebant ' Ergo vaticinium hoc de

Messiae adventu acceperunt.

Vir Doct. autem hic praedici vest, populo tem-Resutatiopus hoc concessum ad resipiscendum, ut Prophetiae de ' ζα φ populi redemtione implerentur: sed quia Dein praevi- Doct. derat , populum se non conversurum , ejus excidium hic praedici, ac per consequens, propterea Messia adventum dilatum. Ita liquet, alio longe sensu vaticinium hoc ab antiquis Judaeis acceptum , &, si hie illius sensus fuisset , vere , ut Iosephus ait, ambiguum fuisset restonsum. At hic agebatur de re

maximi momenti , de adventu nempe Messiae, Populique per eum redemtione ἔ aut de adventus

illius dilatione, & populi propter resipiscentiae defectum extrema miseria & excidio. Iam ego Uiro Doct. repono suum argumentum, quo me in

secundo suo scripto pax. I 3. oppugnat , quando dixi Deum in veteri Testamento per ProphetasHu munu*

505쪽

48a RESPONSIO AD

munus Messiae obscurius proposuisse, & in quo triumphare putat: O quam bene, quam pie , quam misericorditer Dominus Deus se gessisset eam dilecto populo, se ait semel in toto sacro volumine clare σperspicue praedixisset, propter non praesitam a peccatis

resipiscentiam Messa adventum, ultra tempus praestiaratum , disserendum et Praescivit Deus ob defectum genuina intellectionis hujus Prophetia populum temere bellum suscepturum contra Romanos, idque bellum ex

cidium θ extremam calamitatem populo allaturum po ta-en non aliud ipsis dedit nis ambiguum obsim rum oraculum , cujus interpretatione ct ipse in populo sapientes decepti sunt. Sic hoc vir Doctiss. putet

consentaneum esse providentiae divinae, qua conintinuo Deus circa populum suum dilectum versatus est , multo minus ab ea alienum credat , quod Deus non plene Messiae ossicium revelaverit, tum

nondum plenam & distinctam illius fidem exegit , sed eam reservaverit tempori isti , quo distinctam illius fidem requisivit.

Per Mez Quod autem Danielis vaticinium attinet , conintendo ego , per Mesam, eximium illum Regem, ἡu, M.L Davidis filium , qui per excellentiam Messias no-sa illo minatur , intelligendum esse. I. Quia praeter rami. eunt nullus excogitari potest, in quem quae hic de Messia praedicuntur quadrare possunt. Quod jam de summo Sacerdote sub Nehemia evidenter satis ostendi. Nec praeter eum Vir Doct. alium reperiare poterit. a. Quia absolute& per excellentiam vocatur Messias: quo non alius quam eximius ille

promissus Messias significari potest. Verum est, Messia epitheton aliis etiam in Scriptura attribui,

ut Sauli regi , I Sam. XXIV. 7. XXVI. 23. Da Viridi, Psal. II. I. L XIX. 32. Cyro, ED. XLV. I.

Iosiae, l

506쪽

Iosiae , sive Sedeciae , Lament. Ierem. IV. a . Verum manifesta est relatio ad aliquem , cujus in antecedentibus aut consequentibus aliis verbis aut alio nomine fit mentio , & quem respici totus contextus demonstrat. Verum hic absolute de per excellentiam vocatur Messas , & nee in anteincedentibus , nec in consequentibus ulla alieujus mentio fit, ad quem haec denominatio respiciat. Is ergo intelligendus , qui per excellentiam Messias vocatur. His adde, quod Vir Doctiss. affirmet, promissum illum regem 3c redemtorem Icraelis nasquam in Scriptara hoe epitheto Mesiae insigniari. Mirum autem est , nomen hoc adeo invarilui ae inter Iudaeos , ut jam regi illi proprium evaserit, & tamen id in Scriptura nusquam illi attria

butum reperiri. Quare omnino concludendum

est, nomen istud ex vaticinio hoc Danielis profluxisse, in quo nomen hoc Mesiae absolute acceptum de nullo alio interpretati sunt antiqui Judaei , quam de Messia: 8c quia de ipso haec Pr phetia unanimi omnium consensu aceepta est, ideo sub nullo alio nomine quam Messis jam olim, Mnune a Iudaeis insignitum esse. Ex Evangeliis sane constat, Messis , seu Chrsi , nomen vulgatum admodum fuisse inter Iudaeos δ eaque den

minatio adhue viget.

Quare si hie eximius ille Messias, uti jam pro- omnla hic bavimus, si intelligendus, sequitur, etiam indignam illius necem hic praedictam. Quocirca I ci 'Oratio illa abrupta, Messas exscindetur, σ non es, impleta ita commodius supplenda videtur, O non ei no- si nucebit, σ, id est , sed ) populus eum duce venturo destruet eivitatem, o sanctuarium, m. Quasi dicat Angelus ι occidetur quidem Messias 3 v Hh a Ium

507쪽

Quid hiesignificet

rum id nequaquam ei nocebit, aut regnum ejus disturbabit ; quoniam sui eventus docuit) ex morte resuscitabitur, & in coelos ad dextram Dei Patris exaltatus regnum obtinebit in aeternum rSed ipsi interfectores gravissimas caedis illius poenas luent , quoniam dux, nimirum Vespasianus ac filius eius Titus, cum validissimo exercitu adveniet, & templum ac civitatem exscindet, totumque populum ex terra sua penitus eradicabit. Quod & eventus , qui certissima Prophetiarum interpretatio est , similiter comprobavit. Quin& omnia quae Messiae tempore peragenda praedicuntur , in Jesu Christo complementum suum habuerunt. Ipse enim gratiam illam divinam attulit , qua peccato finis imponatur , quae vini , e ficaciam habet a quibusvis peccatis homines purgandi , & qua plurimi ad sinceram resipiscentiam es vitae sanctitatem conversi sunt. Ipse peccata nostra expiavit , eorumque remissionem nobis apud Patrem suum impetravit. Postquam ille Evangelium annuntiavit, & per Apostolos suos inter omnes gentes annuntiari fecit, omnes visiones Propheticae, quae olim frequentes erant in populo Dei, cessarunt; s hoc enim per earum o signationem significari phrasis praecedens de obsignationepeccati manifeste evincit ) quoniam postquam Deus smul ae semel omnem suam voluntatem plene revelavit , visiones Propheticae nullius amplius sunt usus, ut olim cum Deus per partes tantum voluntatem suam manifestavit, & per posteriores Prophetas quid revelaret, quod per pri

res revelatum nondum fuerat.

Nec obstat , quod Messias hic non vocetur Rex , sed Dum , u ; Nam & ex Scriptura constat

508쪽

eonstat hane ducis appellationem etiam regibus attribui. Ut a Sam. v I I. g. Davidi , quem interreges Israelis maxime eximium fuisse, & Messiae progenitorem, constat, Ego tuli te, depascuissequent gregem ut esses dux super populum meum Israel. Salomoni , I Reg. I. Jerobeamo, I Reg. x Iv. I. vide similiter I Sam. I x. I 6. x III. I . Et ipse vir Doctiss. hanc vocis icta signia ficationem comprobat, quando urget eam addia tam , ad significandum Sacerdotis regiam quasi potestatem. Ex quibus omnibus concludo, quo niam nemo praeter Messiam excogitari potest cui

haec prophetia applicari possit, etiam de illo hie

sermonem esse I & non tantum certum ac definitum tempus intra quod advenire debuit, sed Sccruentam ejus mortem praedici, ac tandem miserabile populi propter eam excidium. Tandem addideram ; Si quis verba ex Deut. Qualem tXXX. etiam de praesenti captivitate intelligenda P Rixς pertendat, sciat ille, nullam Veram Deoque gra- a populo tam resipiscentiam esse posse , absque receptione exegerit.

Messiae, quem Deus in populi sui salutem misit. Respondet Vir Doctiss. Deum paenitentiam tantum exegisse, nunquam autem illi circumstantiam brae de me in Messam addidisse, potius contraria praedixisse , se . quod quando populus servaret omnia pracepta, i . dicta oe ceremonias scriptas in Lege , Deus illius siemiserturus. Resp. Conditionem temporis & r tionem oeconomiae divinae exegisse , ut Deus reis sipiscentiam Israelis non aliis quam ejusmodi phrainsibus exori meret. Praescripserat enim Israeli logem , multa etiam praecepta ritualia continentem, quorum observationem severe exigebat. Non

permittebat autem haec severa obligatio, ut Deus

509쪽

eodem illo tempore resipiscentiam aliis phrasibus describeret, nisi quibus totus ille cultus , prout tune exigebatur , repraesentatus fuit. Si enim Deus eodem illo tempore clare indicasset , aliquado rigidam illam ceremonias servandi obligationem cessaturam, facile eae a populo, quem Deus passim aeeusat durae fuisse cervicis, quique in gentium vieinarum ritus & idololatriam quam maxime propendebat, potuissent negligi: Quod rationi regiminis divini, qui per eas populum ab aliis omnibus populis segregari , sibique in peculiarem populum sanctificari voluit , maxime adversum fuisset.' Cum itaque Deus per Messiam quem misit voluntatem suam hae de re plenius patefecerit, omnino ea acquiescendum est.

CAPUT I. Non necesse suisse omnia quae Messiae mmnus concernunt clare & plene per Prophetas praedicere. tali suo se tertia quaestione vir Doctiss. idem, quod

xit olim jam aliquoties refutatum est, inculcat, ne-eesse fuisse, ut Deus omnia quae Messiae mu- spectu fidei nus eon cernunt, clare & plene per Prophetas r velaverit. Sed ne id denuo pluribus adstruat, unum nune addit r Euod Israel nullatenus teneatur ad eredendum Propheta , sis Messias dicatur , sive non, qui contrarium dixerit aut fecerit iis , qua a Deo in Lege ct Propiatis elare ρο aperte praerepta vel praedicta fuere. Sed in hoc me refragantem non

habet. Sed dicit , me ipsum fateri , quod Deus

clare

in Mes.sam. Disiti eo by Cooste

510쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 48

Hare praedixerit Regnum Messia terrenum, imo quod Israel id eredere teneretur. verum cum vir Doct.

continuo hunc errorem ex verbis meis male intelis

lectis committit, hie denuo paucis dico , quod antea plenius & pluribus dixi , ad verborum meorum clariorem intelligentiam : Quod praedictio de regno Messiae glorioso in terris non sit habenda clara ac perspicua , licet Verba Prophetarum primo aspectu tale regnum clare videantur praenuntiare: Quia Prophetae multa etiam praediis xere de miseriis ac morte Messiae, quae cum ejunmodi regno neutiquam conciliari possunt 3 uti jam aliquoties ostendi: Non ergo illa Prophetia de regno terreno judicanda est clara ; sed inquirendum , an non alius sub illa sublimior lateat sensus. Multo minus dixi , Deum voluisse ut Israel verba Prophetarum eo sensu intel Iigeret;

unde vir Doct. in fine scripti sui inseri, quod is que Deus volueris ut Israel usque ad adventum Messiae falleretur. Nihil minus. Dixi Deum se isti usi modi locutione accommodasse statui populi sui im

antili , quando infantium instar rudimentis aeprimis cultus divini initiis maximam partem occupatus suit, & valde intentus praesentibus, antimum ad futura ac spiritualia non satis attollebat rideoque verba adhibuisse, idonea captui & exspectationi, quae communiter in populo obtinebat. Tamen & addidisse Deum quaedam, non bene

tum regno terreno congruentia , quae subindie

bant, licet obscurius , sublimiorem quendam sub Prophetarum verbis sensum latere; ut ita pi rum diligentiam exeitaret, studiose sensum illum investigandi. Tantumque abest , Deum noluisse ut sensus ille sublimior ae genuinus a quoquam Hn 4 intellis

SEARCH

MENU NAVIGATION