Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

468 RESPONSIO AD

gaudent. & ad diuaest. III. Num. IV. pag. I 6. ait. Nec sumin sempeν adeo abjecti, ut plurimi tari iani

nobis non incideant. Fere omnes reges Christiani no-

Iris hominibus pro principalioribus osciis agendis utum tur. Et quae ibi plura addit. Quae illos premit

in seria, totius populi, quatenus populum constituunt, communis est.

Non ti, Sed exinde liquet, ait Vir Doct. quod ut peculiaris s. ID.. populvs a Deo adhuc habetur , ct speciali procidentia populus se- ab eo migitur, o ut astat θ μ ea redimat, dia

paratus ae vinitus conferυat, o separatum ab omnibus subsistere diiqin , ouit. Ego fateor quidem, aliam illius quam reliquorum populorum esse conditionem: Non autem , quod Deus eum adhuc habeat ut populum

peculiarem & sibi prae reliquis dilectum, quemque separatum ab omnibus aliis populis subsistere vult : Quoniam , uti vidimus , Deus populorum discrimen jam abolevit. Quod iraque populus ille nunc etiamnum separatim subsistit , non est , quia Deus separationem hanc approbat; sed quia ille separatus esse vult, & separationem , quam Deus abolitam cupit , per inobedientiam suam continuare. Quia itaque sua separatione non solum se ab Ecclesia Dei, ad quam foederis sui promissa pertinere Deus nunc declaravit, seia gregat, ac cum ea nihil commune habere cupit;

sed & se solum Dei populum dilectum, & praealtis mundi nationibus Deo charum ostentare cupit, Deus ob ingratitudinem tantam erga se &Messiam a se missum, populum istum rejecit, &pro populo suo habere non vult : sed in exemplum omnium gentium punire , ideoque inter omnes gentes dispergere, ut ostendat illum, ut populum & corpus politicum constituentem, quamdiu

492쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 469

quamdiu in contumacia sua perseverat, conserva ri solummodo in poenam , ut impietatis suae supinplicium luat. Ista autem rejectio non ita est ab inluta, ut sit sine omni spe restitutionis 3 sed propter patres ipsorum Abrahamum , Isaacum & J cobum , &c. quorum pietas Deo summopere grata fuit , constituit Deus , postquam plenitudo gentium in Ecclesiam intraverit, noVam ac majorem illis offerre gratiam ἔ non ut in terram suam reducti & priorem rempublicam constituentes t tum cultum ceremonialem, prout a Mose instituistus fuit, denuo observent: Sed ut Christum ejucque fidem amplectantur I cujus virtute plurimi procul dubio deposita infidelitate Christo nomendaturi, atque ita denuo Ecclesiae seu populo Dei inserti per fidem im I. Christum, unicum totius mundi Servatorem , salutem consecuturi sunt. Recte ergo dixi , quod post revelatum Evangeis Ilum Deus populum suum Messae regendum tra didit , declaravitque illos ex populo Iudaico , qui in Christum credunt , una cum credentibus ex quacunque sente, suum esse populum, cui deinstinata sit salus : incredulos vero in populo Judaico , qui hactenus populus ipsius peculiaris fuit,

non amplius in populo censeri, & in contum eiae suae poenam, quatenus peculiarem adhuc populum constituere cupiunt , omnibus in exem

plum gravissime puniri. Et eum id per Messam quem misit effectum det, recte dixi , quod populum suum Messiae regendum tradidit. Reductio enim illa Judaeorum in terram Canaan , & restitutio cultus ritualis sub Rege Messia, cui omnes

nationes terrae obedire debent, eandem religionem amplexi Deum Israelis in templo Hieros

493쪽

lymitano colere , prout ad literam promissiones de Messiae regno intelligit Vir Doctiss., plane impossibilis est. Nam si omnes populi terrae obsese Vare debent legem Mosaicam , quomodo pollibile

erit, omnem sobolem masculam ter in anno coram

Deo Hierosolymis comparere ' Cogita locorum distantiam , & colentium numerum, & videbis, centesimam hominum partem non posse congregari , ut rite & secundum praecepta Mosaica Paschaeelebrare possit; multo minus omnes illi , quos Vir Doct. exspectat, Messiae subditi. Dissperso Quare quae nunc populo Judaico , quatenus Pr sen ςst populo separato, eveniunt, non per veteris Teph, D. stamenti Prophetas , quorum vaticinia ad Messiae sum, Luci usque tempora tantum pertingunt, & felicem eum A X. aq. recipientium statum describu fit , praedicta sunt: Omnia enim ab ipsis praedicta captivitatem conis cernentia ante ostendimus olim impleta , & qui- dem secundum literam & significationem propriam Verborum, prout a Prophetis accipi solent:)sed I Domino Jesu, qui non tantum horribile

Hierosolymae, cum adhue floreret & nemo ejus ea n ne suspicaretur quidem , excidium praedixit ; sed & praesentem hanc populi calamitatem plene descripsit, Luc. xx r. 24. Et cadent in ore gladii i captivi ducentar in omnes gentes, o Persialem calcabitur ὰ gentibus; donec impleantur tempora nationum. Adeo ut praesens populi Jud ici. status & miseria , quousque Christo increduli sunt, indubitatum divinitatis Evangelii sit docu

mentum.

Sensus Addidit Apostolus Paulus Rom. x I. 2 s, 26. distinctiorem Propsetiam, de nova gratiae oblatione Iudaeis post introitum gentium in Ecclesiam a

494쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 4 r

Deo exhibendae , per quam converti & salvari possent. Quod non dixit Apostolus , uti Vir Doctis . criminatur , quia indebat , quod illa r demtio absque Israelis felicitate , omnino , a promissa per legem ct Prophetas disserebat, nec ad c cum ea similitudinem aliquam habebat; ut satis Luceret gentibus non ita in sacris literis instruestis : Nullo modo:

nam in eadem illa Epistola admodum nervose contra Judaeos disputat, & omnibus ipsorum objectionibus solidisti me respondet , nihilque in hac spirituali Christi redemtione , gentium fidelium in populum Dei assumtione, & Judaeorum ob infidelitatem rejectione , esse ostendit , quod non optime cum promissis divinis conveniat: Sed id dixit ex certa revelatione, qua ipsi Dominus mysterium hoc prae aliis revelaverat, & ut cohiberet gentium elationem animi, ne se supra Iudaeos

efferrent , quasi ipsis in locum Iudaeorum adscitis, ita penitus & in. sempiternum Iudaei essent,

rejecti, ut nulla unquam restitutionis in gratiam Dei spes superesset. De terreno autem regno ne verbum quidem occurrit apud Apostolum.

Sed objicit Vir Doct. hac ratione Israelem adho Quomodo furum populis terra, cum contrarium Prophetae prae- in dicant, quod gentes tempore redemtionis lint adhaesu- sint , nonra Israeli. Sed haec facili negotio conciliari poLgentibus, sunt. Evangelium primo praedicatum fuit Israeli: Licet primores ac eorum exemplo maxima po- fpuli pars id rejecerit, non exiguus tamen creden

tium fuit numerus ex Judaeis , qui primitivam constituerint Ecclesiam Christianam. Ad hane Ecclesiam, ex solis Judaeis collectam , aggregati sunt fideles ex gentibus , &cum illis coaluerunt in unum populum Dei seu Ecclesiam , juxta in

495쪽

phetarum Vaticinia, & Israeli sunt inserti. Post. quam autem plenitudo gentium in Ecclesiam inistravit , Deus respiciet denuo Judaeos hactenus imeredulos , & ob incredulitatem rejectos, ac nova . atque abundantiore gratia illustratis luculentam dabit oecasionem in Christum credendi , ut persidem denuo Melesiae illi ad quam gentes sunt congregatae inserantur. Sic non proprie adjuninguntur gentibus , sed Eeclesiae ex Judaeis collectae, cujus rex ex stirpe Davidis est caput , & ad quam etiam gentes congregatae sunt. R inlia Sad putat Vir Doctiss. non id esse magni momenti , prius vel posterius Evangelium annuntiat- esse; sed

dHi ae totum negotium eonsistere ingratia ad eredendum 6 a 4Mnu A ce , quam Deus Sudris non dedit, potius gentibus , uti Chrisiani credimus. Sed vero , quid de gratia illa essea ce statuendum sit, antea vidimus. Maisjor gentibus data non est gratia, quam Judaeis 3 quod vero gentes promptiores fuere ad credendum quam Judaei , in causa fuit major in Iudaeis perversitas & animorum obstinatio , qua se obfirmabant , ne hominem a Synedrio suo ut blasphemum

damnatum , ae ignominiosa crueis morte perinemptum , Μessam crederent a Deo missum , ejus. que miracula , quod summae impietatis fuit, potius daemoniorum principi adscriberent , quam virtute Dei facta agnoscerent. Eadem obstinatio in causa fuit, cur Apostolos verberibus ac pugnis ἐSynagoga dicerent , licet ipsorum miracula , M

sss , quae in eductione ex AEgypto faeta sunt, longe superaverint , uti antea vidimus. Illam itaque gratiam , qua multi ex Judaeis & postea gentes conversae sunt, primum populo Iudaico ruisse Ghibitam . neque translatam ad sentes ,

nisi

496쪽

nis postquam a populo generatim fuit rejecta , magnum est privilegium. Eo enim Deus ostendit, bona Evangelii , quae Messias adferebat, prius destinata Judaeis , & non communicanda gentiabus , nisi postquam Iudaei per fidem in Messiam illorum fuissent partieipes facti. Cum Vero per infidelitatem ea respuissent , gratia ita indigne eonculcata ab ipsis fuit ablata ac translata ad gemtes. Videmus hie in omnibus magnum Iudae rum prae gentibus privilegium.

CAPUT VII. De sensu Prophetiae Danielis Cap. IX. vers

I Andem addidi , ut etiam ex Prophetis viri Sensius Elli. Doctiss. objectionem diluerem , Messiae moria Lui. tem etiam a Prophetis fuisse praedictam. Hune in finem duo allegavi loca, ED. LII . & Dan. I x. Regerit hic Vir Doth. quod antea dixerim, Deum Messam terrenum revelasse, o quod oportuerit, ut se populus intelligeret crederet. Quid & quo se su dixerim , in praecedentibus sese declaravi. Inde colligit, quod sequatur, 'daos illos textus aliter intellexisse , ac nunc ab ipsis exigitur; aut quod

utrumque compatibiis erederent, terrenum Messiae r

gnum , ct summam illias a populo destectionem, σinfandam necem. Resp. Quoniam Judaei terreis num Messiae regnum exspectarunt, manifestum est , quod loea illa non plene nee perfecte intelleis xerint, sed obscuritatem in eo deprehenderint, ex qua plene se extricare non poterant: Neque id mirum, eum ea Prophetiarum sit natura, ut ante sui impletionem aliqua laborent obscuritate, quaS

497쪽

4 4 RESPONSIO AD

per earum impletionem, quae certissima Proph tiarum interpretatio est , tollitur. Exspectarunt ergo Messiae regnum terrenum , legerunt Prophetias de Messiae morte: agnoverunt hic dissicultatem , & haesitarunt circa genuinum Prophetiarum sensum, cujus evolutionem statuto tempore per ipsarum impletionem a Deo exspectarunt. Omni, bus autem impletis , jam , si praejudicia deponunt, rectius genuinum Prophetae sensum , ejus verba conferendo cum eventu , qui ipss teste ipso Viro Doct. ad Euaest. I. Anum. IV.) exactissime respondet dijudicare & agnoscere possunt.

Et Dan. ix. Quod ipsa loca attinet; in praecedentibus refu- tata sunt, 'quae Vir Doct. contra ED. LM . Cap. excepit, & hic repetit. Itaque hic consderabimus solummodo nobilem illum locum Dan. IX. i '' Σ , 2s, 26, 27. Septuaginta hebdomades decisae

sunt super populum tuum, super civitatem sanctitatis tua, ad consumendum pravaricationem , ct ad

sigillandum peccata , o ad expiandum iniquitatem, O ad adducendum justitiam seculorum, o ad sigillandum visionem, o Prophetam, ct ad ungendum sanctitatem sanctitatum. Et scies ct intelliges ab exitu sermonis ad reυerti faciendum, O ad aedificandum. I rufalem , que ad Messiam ducem hebdomadae septem hebdomadae sexaginta duae , ct reddit, aedificabiatur platea oe fossa, ct in angustia temporum. Et post hebdomadas sexaginta ct duas excidetur Messas, ct non ei: Et civitatem ρο sanctitatem corrumpet populus ducis venturi , ct finis ejus in innundatione , ousque ad finem belii decisae desolationes. Et roboraυit pactum multis hebdomada una: ct dimidio hehdomadae Iare faciet sicrificium ct munus, ct super alam ab minationum stupefaciens , usque ad consummati

498쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. s

nem , ct decisam essundet super se obstupescentem.

Quo Christiani non tantum Messiae mortem, sed& definitum tempus intra quod a Deo mittendus fuit, praedici contra Judaeos constanter urgent. Objicit hie primo Vir Doctiss. discrepantes Do- Distrepan

tia Christianorum circa ini-

habere , quid exinde concludet φ Locum hunc tium& fi de Messia nihil quicquam praedicere ' Sine ullo nom h b fundamento. Non enim Christiani dubitant, an iurejn Prophetia Danielis praedicatur tempus intra quod Messiae adventus determinatus fuit , &ipsius cruenta mors : in eo omnes consentiunt:

Sed haerent, unde hebdomadarum initium sit sumendum : Quia enim Angelus dicit septuaginta hebdomadas esse definitas super populo , earumque initium inchoandum ab exitu verbi ad reaedificandum Ierusalem e, duplex autem ad reaedificati

nem mandatum prodiit, unum a Cyro, alterum ab Artaxerxe, incerti sunt, a quo mandato numerandi initium faciendum sit: Difficultatem auget, quod plures eo nomine inter Persas regna verint reges; & historia sacra , quae hic brevis admodum est , ex collatione cum historia profana, non ita facile illustrari potest. Unde sequitur discrepantes etiam esse debere sententias de exacto harum hebdomadarum fine. Uerum non minor est Doctorum Iudaeorum de Jiulaeo- genuina hujus Prophetiae interpretatione senten- p 'tiarum discrepantia: Quia enim hic per Messiam il- ibi piaedulustrem illum Messam filium Davidis intelligi no- cui . lunt, neminem , cui quae in hae Prophetia praeis dicuntur applicari possint , reperire queunt. Hine in sententias valde diversas aberrarunt.

Rabbi

horum Christianorum de genuina loci hujus eplicatione sententias. Verum supposito id ita

499쪽

Rabbi Salomon intelligi vult Cyrum, & postea ,

mutata opinione, Agrippam e Rabbi Levi summum Sacerdotem Iehosuam r Rabbi Aben-Esta Nehemiam. Rabbi Saadiah Gaon , Darium. Vir Doctiss. aliam , uti mox videbimus , explica tionem excogitavit. Verum quicquid sit de D

ctoribus Christianis , omnes consentiunt , circa nativitatem aut mortem Domini , aut excidium urbis ac templi, hasce hebdomadas terminari. Interpreta- Et Vir Doct. ipse locum ita interpretatur , totum

obli V, hoc tempus concessim ut respisceret , &e. σse Scriptura Prophetica de universali populi redemti ne impleretur : Quae universalis redemtio cum per Messiam peragenda sit, quomodo evadere potest, non etiam hie Messiam respici ; & sicut Deus determinavit septuaginta hebdomadarum spatium, quo elapso uniuersalis populi redemtio debuit peragi , non etiam simul intra illud spatium determinaverit Messae adventum , sine quo redemtio illa fieri non potuit ' Et hoc est quod nos Christiani semper ex hoc loco contra Judaeos urgemus. Sed addit Uir Doctiss. Deus etiam praedixit, quod cum populus aliter facturus esset, ac Deus exigebat , aliter ei etiam debebat contingere e quod per eapitis feriem usque ad extremam ruinam depinxit. Possem hic ju- re regerere, quod vir Doct. in initio hujus Num. 6. mihi objicit: Certe non fuit charismo populo peculiaris favor, ipsi concedere spatium quingentorum

circiter amnorum intra quod resipiscentiam ageret, t tum negotium ιonsinebat in gratia escari, cujus vim

tute in allibiliter ad resipiscentiam adducti fuissent rhoene autem Deus illi non dedit; sed solummodo inesse cem , qua concessa ineffabiliter in peccatis absque rem piscentia perseveraturum esse sciebat. Cum itaque,

500쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 477

ut ex eventu liquet , Deus decreverit juxta ex ptieationem viri Doctiss. non nisi inemeacem illi dare gratiam , quomodo tempus illud ad finiendum peccatum & praevaricationem datum fuit; cum potius , juxta hanc sententiam , indultum sit , ut interea peccata sua populus augeret , dc defectu gratiae divinae essicacis impietatis suae meninsuram implens ad excidium summopere deplora dum praepararetur Verum ut Prophetiae hujus sensum penitus Unctuscipiamus, inquirendum, quis hie per Messam in- ηψ'telligatur. Per Messiam ducem vir Doct. ait Da- si iniumnielem non intelligere Mesam filium Davidis, sed pria post redimum Sacerdotem, qui cum o ρω Nehemiam regna- xum se M

vis, utrumque jus ct Ecclesiasteum ct quasi Regium ' 'in populum exercens ; qui ideo vocetur DUx σ UNCTUS: Euo mixto Sacerdotum regimine populus per sexaginta duas hebdomadas Dariis eum fortunis pers veravit; tandem in medio septuagesima ultimo Sacer dote Ananeo occiso , additur , & non ei , id est, non

amplius successor aliquis fuit; isque appellatur simpliaciter unctus, non princeps, quippe jam a pluribus

annis regiam potesatem Herodiam domus occupaverat. Multa in hac explicatione supponuntur , quorum quaedam veritati historiae manifeste contraria

sunt, quaedam valde incerta , & probatu imposisibilia. Primo enim per Messam ducem intelligit primum Sacerdotem , eumque ait cum Nehemia , post elapsas septem ab egressit verbi ad reaedificanis dum hebdomadas, regnasse. Atqui primus Sacerdos fuit Iesus seu Josua , qui rediit cum Sor habete, & mox , cum populus rediisset , Ponti ficatum gessit ἔ ED. III. a. v. 2. Nehemias a tem invenit Eliasibum Pontificem, Neb . III. l.

SEARCH

MENU NAVIGATION