장음표시 사용
511쪽
intelligeretur; ut eontra , gratissimum ipsi fuerit, si quis paulo altius assurgeret, & sublimiorem latere sensum deprehenderet; licet illum plene non perciperet, sed plenam illius revelationem exspectaret suo tempore a Deo patefaciendum. Verum Deus illius plenioris sensus distinctam fidem, quamdiu illum non plene ac cla re revelavit, non exegit; sed fidem illam imperfectiorem , quam ex verbis ejus , non plene intellectis, Israel olim percepit, pro ratione status ipsius infantilis, toleravit. Hoc hic denuo dictum sufficiat, ut semel distincte sciatur quid dixerim, ne cogar si pius verba mea interpretari. Minime autem omnium concessi, Propiatias praedicere immam gra tia efficacis assuentiam, ut sanctus esset futurus totus Israel, &c. i Quin e contra, hoc continuo im-
Pugnavi, &etiamnum in hoc scripto valide im
ogd O Grates mihi agit Vir Doct. quod Judaeis, prae
si ' rer plerorumque Christianorum morem , conce
dam, quod cum Christianis eredant in eundem verum Deum: Quod tamen in sequentibus Vir Doctis . Christianis non concedere videtur, quod cum Iudaeis in eundem eredant Deum) sed addit, quod propter necessitatem fidei in Messiam jam missum, meo judicio perinde se habeat; σ eodem modo simicondemnandi, ac si in Deum non crederent. Ego in praecedentibus fuse satis mentem de Iudaeis , tam Christi & Apostolorum aetati coaevis, quam de eorum posteris usque ad praesens seculum , expli- eui , & quid inter utrosque discriminis sit indica. vi , ut verbum addere non sit necesse. Etsi non sit Itaque argumentum Viri Doctiss. quod sequitur, expondam 3. Quaerit , - Deus futuram
512쪽
IsraElis idololatriam eloe praedixerit, cur nono βι- lectio. α- militer Messia resectionem , crimen idololagria multo 'deterius ἰ Respondi ego ad hoc quaesitum disjum. . potii. cti ver Aut Virum Doct. requirere ejusmodi praedia runt, di r itiones, quibus Israel ita convinceretur, ut quanis i ηrunt. do venisset Messias, de eo, etiamsi quam maxime vellet , ambigere minime posseti Aut quibus Israel sufficienter de Messia posset initrui, eum que quando venisset agnoscere non tamen ita evidenter & necessario convincerentur , quin si animo sint refractario eum rejicere possint. Post rioris generis exstare dixi: Prioris generis requiarere aequum non esse , imo dari non posse. Reis
spondet Vir Doch. se non debere velle , quod Deus Me vel illo modo faciat , sed omnino facere quod Deus velit. Vere ac pie: Sed nihil ad quaesitum meum. Quaerimus enim , quando negat Deum aliquid de Messia ejusque rejeitione praedixisse , quales praeis dictiones intelligat vir Doct. Nam omnino mihi ita argumentari videtur: Quod si Iudaei Messiam rejecerint, oportuisse ut Deus clare & apertis ver bis praedixerit , Iudaeos Messiam rejecturos esse; ut ita sibi a peccato isto cavere possent: Quod cum Deus non ita clare praedixerit, perinde atque praedixit de idololatria , inde etiam concludere , quod Deus id nullo modo praedixerit. Atque ita Vir Doctiss. inferre velle videtur I Quia Deus gravissimam hane populi sui apostasiam non praedixit, ergo populus Israel illius non est reus. Sed quid
si fatear me ignorare rationes, cur Deus hoc non praedixerit, an aliquod causae viri Doch. firmamentum accedet ex ignorantia mea, forte modesta φNon majus credo, quam ex parum modesta illa
curiositate , qua toties Deum ad judicii sui tribunal
513쪽
sistit, ut ratἰonem reddat , eur hoe seeerit , iIIudomiserit. Quod si vir Doct. inde ut mihi vi-
etur inferre velit , quia Deus non clare prae . dixit Israelem rejecturum Messiam , quod ideo Israel eum non rejecerit, videat quaeso qualem instituat argumentationem, st. quod Iudaei nullum possint grave peccatum commmittere, quod Deus non clare & in specie praedixit. Eodem modo probaret, Ierob eam & decem tribus non peccasse ;quia illam , a recto ae legitimo sui cultu defectionem nusquam clare praedixit Deus , tanquam pe eatum sollieite fugiendum , & plurimorum ma-Iorum causam. Quod si vero Vir Doct. insinuare velit, oportuisse Deum populum suum dilectum tanti mali, si futurum erat, clare praemonuisse; caveat quaeso, ne providentiam divinam incuset,& quod saepius sua argumentandi ratio illum fac e rogit ne ex suo judieio suaque hypothesi leges emini sapientiae divinae praescribat. Si nevistrum horum ex ista quaestione vir Doct. inferre v N it, quid ea ad praesens faciat argumentum , non video. Cautela Vir Doctiss. pergens, ait, Vaticinia exstaxe adeo ..a. ''' clara μ evidentia, ut quando Messas venerit, Ista omnia si dubitare non possint, quin verus sit Messas: Sedinis de addit cautelam ; nise forte in principio sua appariti Mossi in nis, quando non m sua munera, quibus dignoscatur, exercuit. Atqui haee cautela omnem de Messia certitudinem tollit. Cum enim Iudaei Messiam exspectent, qui sit futurus rex terrenus, & reis gnum in terra Canaan rursus stabiliturus , per vim expulsis inde gentibus, & numeroso collecto ex ercitu aliorum regum exercitus profligaturus;
omnino a Iudaeis subditis suis, ex quibus exerincitum
514쪽
titum colliget, agnosti debet esse Messias, anteis quam in solio Davidis sedeat, ae proinde antequam
munera sua exercuerit. Postquam haec omnia
peregit , & regnum Iudae denuo erexit , & thro num habet in Ierusalem , non amplius dubitari poterit, in Ierusalem regem regnare ue non magis quam olim de Davide, aut hodie de rege Galliae aut Hispaniae dubitari potest: Sed si sit opus dignum σ meritorum, o principio ei non facile fidem praest re , se ob Dei timorem legis amorem decipi time rint , quousque eius vocario conspicua sit: non video qua ratione vocatio ejus conspicua futura sit. Per totum enim scriptum suum Vir Doct. hoe ut praecipuum, s non unicum, fgnum requirit, ut Iudaeos ac totum Israelem reducat in terram Canaan rQuoniam vero hoc essicere non potest, nisi numeroso Iudaeorum exercitu stipatus , oportet ut 1 Iudaeis recipiatur , antequam eos in terram C naan introduxerit, ac proinde antequam munera
sua , unde dignosci debet , exercuerit. Atqui illo tempore falli possunt , uti Vir Doct. non obisscure innuit, & experientia aliquoties comprobavit, praesertim temporibus Barchochabae , quem signa ae prodigia edere falsus ipsius Propheta Aquibas populo persuasit; adeo ut non plebs tantum, maximo numero, sed & pIerique Judaeorum sapientes, testibus ipsis seriptoribus Iudaeis , & i ter illos Mose Maimonide , illius fraude seducti
sint, nee ob Dei timorem ct Legis amorem decipi inmuerint , quousque ejus vocatio conspicua fuit; v Tum regno mundano intenti , opus dignum oe meritorium , in principio ei non facile fidem praestare. Plane neglexerunt, & , quod pejus est, semper' negligant necesse est , quia talis Messias regnum ,
515쪽
ex quo eius vicatio conspicua sit , obtinere non potest , nisi ad illum accesserit Judaeorum populus , qui Dei timorem ct Legis amorem abjiciens non timuerit decipi quousque eius υocatio con picuasit: adeo ut, s Judaei faciunt, quod vir Doctiss. ait eos .debere facere ob timorem Dei ct Legis amorem , scilicet , dissidere quousque ejus vocatio conspicua sit, Messias nunquam illos sit liberaturus. Si aliter fecerint, vide quale initium habitura sit Israelis per Messiam redemtio, scilicet seditiosum Iudaeorum temere
credulorum , ossiciumque suum dignum oe meritorium negligentium, concursus, cum illum ut rogem suum sequuntur , quem nullo certo docuis mento scire possunt verum esse Messiam a Deo missum. Unde tandem consequitur quod maxime est absurdum) quod eum quem sequuntur cognoscere non possitnt, nisi postquam in ipsum crediderint. Quod eum ita sit, ubi sunt aut esse possunt illa toties requisita & toties jactata tam clara Messiae vestri signa, ut de illo cum veniat nemo Judaeorum dubitare possit Homo Et haee responsio applicari potest statui Servat .viti. lis ris nostri Jesu Christi. Requirit Vir Doct. opor
ma in du tuisse Deum praemonuisse Israelem de Messiae reje-bium vo- ctione. Dixi, nullas adeo claras dari posse prae- PQ st, dictiones, quin homo, cui constitutum est non credere, semper aliquid quod ulterius requirat,
obtendere possit. Si Deus praedixisset, Judaei
rejicient & occident Messiam; possent praetexere, rejicietur a tumultuante plebe, non vero a Syne-drio tanquam blasphemus condemnabitur. Si &hoc praedictum esset, non suffecisset ipsis resurrectio ipsius, nisi se redivivum toti populo ostendisset:
& licet id fecisset, exegissent ut omnibuου instem
516쪽
tibus in caelum adscendisset , quemadmodum Vir Doctiss. in hoc suo scripto : Et si hoc contigisset, forte aliud & plura exegissent: homini enim praefracto nunquam satisfit. Ita ut merito negave
rim , nullas adeo expressas posse dari praedictiones, quin hominis maligni cavillo obnoxiae sint. Ut responsionem meam fortius adstruerem, Non de- dixi: Etsi praedicta fuisset Messae rejectio, quod bent qui exinde minime sequatur, quod Judaei tali pr- .hi,' phetia persuasi Messiam recepturi fuissent, sive, quae neeec quod eodem redit , inobedientiae contra ipsum strio co crimen non commisissent : Quoniam , licet cl - Σ, hi rissimae exstent praedictiones divinae de idololatria, hactos.& praeceptum divinum de non colendis idolis toties in Lege iteretur, Israel tamen propterea ab idolorum cultu non abstinuit. Hujus argumenti ictum Vir Doctiss. declinare cupiens , argumen tum meum repetens penitus enervat, quasi collegerim , licet Deus id praemonuisset , tamen ea praemonitio Israeli profutura non esset: Unde tum porro colligit, me asserere velle , quod Deus frustra idololatriam prohibuerit, populum admonu rit , seque eum destructurum praedixerit. Absit tam alienus a mente mea sensus. Aliud longe cones usi, contra viri Doctiss. assertionem , qui in hoe
scripto continuo tales requirit praedictiones , a que adeo claras ac evidentes , quibus Israel de Messia , quando advenit, necessario convinca tur , adeo ut fidem ei denegare nequeat. Tales
dixi nec dari, nec dari posse, propter hominum contumaciam, qui & clarissima sub quaesito praeis textu respuere possunt: Quod exemplo idololatriae contra expressa interdicta & praedictiones Dei
a Judaeis aliquoties commissae quod exemplum mihi
517쪽
3 ' RESPONSIO AD mihi vir Doct. objecerat) illustravi. Maximum
namque discrimen est inter haec duor Non neceΩsario hominem convincere seu ad obsequium perinducere : & , frustraneum esse. Nulla Dei praecepta & promissa frustranea sunt ; Et tamen homines non necessario ad officium compellunt, imo obedientium numerus exiguus est prae maxima refragantium multitudine. Hinc jam manifestum est , totum illum quem hic Vir boct. facit discursum de hujus praedictionis utilitate extra oleas vagari. Ego enim contra eam nihil dixi; sed negavi , quod simili de Messae eaede posita Icrael necessario Messiam agnovisset. Imo dixi , &etiamnum dico , prophetiam ejusmodi exstare, suffieientem quidem homini docili Deumque si
cere timenti, verumtamen non adeo evidentem,
ut invitis ac refractariis assensum extorqueat: de qua antea fusius diximus. Atque haec suiscit, ut Israel, siquidem deposito praejudicio & affectum undano omnia in timore Domini expendat , vela erimine isto abstinere , vel ab eo commisso resipiscere possit. CAPUT II. De praesentis Iudaeorum dispersionis causis ,
& diuturna duratione. D. eius, A Ddideram aliud argumentum, ut ostenderem, diuturna licet Deus disertis verbis non praedixerit,d 0 10' quod Israelem ob Messiae caedem est et dispersurus M μ' ' inter gentes , Judaeos tamen ex ipsa hae dispersione & diuturna illius duratione colligere posse, nullam aliam illius esse causam, quam injustam Messiae caedem et non ut disputationis filum aliis quantisper
518쪽
quantisper omitterem; sed ut responsionem meam
HQc argumentum, quod non ad Dei Aditum oe Longe alia inscrutabile secretum adscendere assectat , ut Vir 'Doct. ait, sed ex claris promissionibus ac commi adveni nationibus divinis , optimis mentis Dei interpre- Messiae. tibus, & de quarum veritate ac stabilitate nemini vel levissime dubitare fas est , desumitur, conjecturale vocat Vir Doch. ut ipsa hac appellatione illius vim invictam aliquatenus imminuat. Ante quam vero illius responsioni se accingat, per mo
dum retorsionis vicissim quaerit; Si Evangelica doctrina o Dei adventus in mundum iam a lapsu Adami fuerit ad salutem hominum necessarius, cur tot seculis a Deo sit dilatus , hominibus interim in eoecitate, veri Dei ignorantia, atque omnis generis peccatis, relictis e De necessitate Evangelii ae fidei in Jesum Christum ego in initio responsionis ad quaestionem primam fuse satis sententiam meam explicui. Ad quaestionem quam hic Vir Doctiss. ex communi Christianorum doctrina infert, paucis respondeo: Casus esse valde diversos , qui nihil inter se simile habent. Non se obligavit Deus Adamo illiusque posteritati promisso aliquo , fore , ut quamprimum Adamus lapsus esset, missurui esset redeminiorem in mundum, qui omne Dei prrepositum de
salvandis hominibus ipsi ac posteritati mox esset
annuntiaturus. Solummodo comminatus est
mortem Adamo, & diversis temporibus grati sum suum propositum de Messia aliquando mitte do , primo obscurius , dein elarius revelavit. Sicut ergo arbitrii divini fuit mundo redemtorem mittere; ita etiam tempus missioni illi praefigere 3
neque ulla illius ab homine ratio reddi potest,
519쪽
nisi quatenus eam Deo revelare placeat. Certum autem ac definitum adventus Messiae tempus primus Daniel divino instinctu revelavit. Et iudaicie Sed cum populo Israel Deus per Mosen foedus disi rsi erexit, in quo stipulatur officium , additis ab una ' ' parte plurimis contra transgressores comminati nibus , & praesertim, de excidio e terra & tradiistione in captivitatem et quae omnium gravissima est: ab altera vero promissionibus , de felicitate ac prosperitate in terra Canaan: & speciatim etiam de reductione ex captivitate in terram suam, siquidem ob peccata, & praesertim idololatriam , in captivitatem traditi , seriam illius egerint resipiscentiam, seque ad Deum converterint. Non
patitur autem Dei justitia & veracitas, ut promicsa illius irrita sint. Quae ex gratia sine promisso Deus conseri , arbitrii mere divini sunt r postquam promissum est adhibitum justitia ac veraciistas illi quicquam contrarium facere non permi tunt. Arbitrii mere divini fuit, Abrahamum
ejusque posteritatem sibi eligere in populum, illique leges praescribere, ac promissis sancire prout ipsi placuit. Sed datae jam Legi , ac promissis
sancitae , ut quicquam Deus contrarium faciat,
justitia ejus non permittit. Ex Lege itaque Dei,& comminationibus ac promissionibus illi additis,
argumentatus sum hunc in modum. Huius nul- Μinatur Deus , se parentum idololatriam vin- .mς μ' .ditaturum in liberis usque in tertiam & quartam assignare generationem : Populo poenitenti promittit resti-
Posiant. tutionem in terram suam : Quoniam autem ver
bum Dei excidere nequit, oportet aliquod esse populi crimen, ob quod, consentanee comminationibus ac promissionibus Legi additis , in diuturna
520쪽
ae misera hac dispersione populus, sine ullo Prophetarum alloquio , detinetur. Quaero , an si Jesus Christus juste fuerit a parentibus ipsorum occisus, ullum tale excogitare possint Judaei ρ Anst idololatria ' Non hoc dicere post uni : quia post reditum ὲ captivitate Babylonica non legimus quod se populus idololatria polluerit : deinde ;propter illam Deus populum tradidit in captivitatem septuaginta annorum: jam vero ultra sexd
cim sunt secula, quod e patria extorres ad ultimas usque mundi regiones dispersi , sine ulla quae nomine Dei ipsis per Prophetam speciatim ad ipsos millam affertur consolatione, inhonoratam & abjectam vitam agunt. Quaero, quodnam illud sttotius gentis peccatum idololatria gravius, quod tam gravem ac diuturnam Dei iram, consentanee promissis Legis , in ipsos concitaverit φVir Doctiss. respondet, ad duo capita hoc quasi- oportet
tum reduci. Primum, ob quae peccata Domi per tibi: i' omnes populos Is aetem in captivitatem esisterserit ψ ghizu,. 'Alterum , quare adeo diuturna sit captivitas , cum antea ob idololatriam septuaginta tantum captivitatis an
nis sit punitus' Ad primum respondet: Legem diaspersionem hane comminari Israeli ob solam legis Moi
eae transgressionem, nassa Mesa abnegatioηis mentione facta. Nullam itaque aliam causam quam praevaric tionem legis esse quaerendam. Ita , ne in Messiam impii sua confessione habeantur Judaei, malunt se in Deum impios aperte fateri. Legem contuma cibus transgressoribus comminari dispersionem ac captivitatem notius est , quam ut ulla indigeat probatione et & haec Legis comminatio , uti in praecedentibus ostendi , secundum omnes suas circumstancias complementum suum habuit in
