장음표시 사용
541쪽
computum Venire nequeunt , exceptis. Quam autem nunc committunt idololatriamJudaei quamvis excusari minime queat, alterius aliquo modo
generis est, & non proprie illa quam lex directe
dc in terminis vetat quando idola gentium condemnat: & licet non esset idololatria , sed genuinus ac sincerus Dei cultus , tamen quia contra tonsilentiae dictamen a Judaeis praestatur, gravis si me est culpandus e & praeterea particularium peccatum est , non integri populi: Non ergo justitia divina permittit, ut particularium quorundam peccatum integer populus luat, nec ut I daeorum Hispanorum crimen Germanis , Italis, aut Hollandis imputetur. Quaero ego, quodnam sit populi totius crimen idololatria gravius,
ob quod integer populus in diutina hac captivitate
Nee suit Sed demus tamen , Israelem jam esse idololatrita ruis, eum s quod tamen Vir Doctis . disertis ver everteret bis negat , uti paulo ante vidimus III. urbem. Num. II. pag. I 67. Quibus adde ustuaest. III. Num. XLV. pag. 2 gr. Sine idololatria non
erat minima istius status eircumstantia, sed potissima, quod popuIus ita di persus -- ab idololatria abstineret
-- ὰ cultu idololatrico non immundatus. - Prasens
Israelis flatus , in quo nec idololatriam committit;&c. Adeo ut de statu hodierno Israelis directe pugnantia scribat: Verum , ut dixi, demus Icraelem esse jam idololatricum: & quod haee sufficiens causa sit , ac ingens illud Deoque exosum peccatum , propter quod hac, in qua jam est , quamque plus mille sexcentis annis passus est , dispersione puniatur : Quodnam fuit peccatum , propter quod a Tito fuit direpta Judaea , templum
542쪽
& urbs solo aequata , & Respublica penitus ever se, populusque universus in captivitatem abductus; cum eo tempore , & quatuor ad minimum post secuta , minima quae unquam in gente Judaea idololatriae suspicio , & maximus pro Lege Mosaica fuerit zelus φ An Deus contra promissa , contra morem suum , populum suum dilectum tam insigni scui parem in tota ejus historia non reperimus, ) ruina castigavit & obruit , cum nul-Ia erat publica a lege sua desectio , nulla nationis apostasia, nullum eximium crimen rebellionis toti genti imputandum y Si enim tollat Vir Doct. Messiae reiectionem , nullum reperiet , nullum assignare poterit. Quod enim Vir Doct. dicit, hanc Romanam captivitatem esse Babylonicae eo tinuationem , ridiculum est 3 uti paulo ante via dimus. Jure merito igitur quaero, quodnam tu Iud sit totius gentis peccatum, propter quod in tam diutina captivitate detineatur '
CAPUT V. Reselluntur, quas Judaei credunt, hujus
captivitatis causae. VIr Doct. quoniam tale nullum peccatum repein Peeeatari re potest, quia D. Iesum jure a populo suo p. rejici credit, ad Vulgatum Iudaeorum enugium lio recurrit, quod respublica semper sit una ac eadem p dieruo im-σ propterea quod peccata olim a populo commissa totius Pux ne populi sinu peccata, ae proinde hodierno populo omnia 'μ μ' 'praecedentia crimina jure imputentur. Hoc autem asserere non sussicit, verum aliqua Dei sive comminatione , sive declaratione probandum foret. Nihil horum Vir Doct. adducit. Contraria auri
543쪽
tem omnia tam in Lege , quam in Prophetis, oecurrunt. Nusquam in Lege Deus comminatur, se peccata, a populo seculis praecedentibus com- mi ita , puniturum in eorum posteris , multis dein mum post seculis exstituris: Per Esechielem autem Cap. xv m. hane Iudaeorum criminationem, qui se ob parentum peccata puniri querebantur , vulgato isto proverbio , quod patres uvam acerbam comederint, filiorum autem dentes obstupuerint, Deus
acriter refellit, docens, uriumquemque portaturum
propriam iniquitatem : filium non portaturum iniquitatem patris , nec patrem iniquitatem filii. Adeo ut hac criminatione nihil sit iniquius , & Deo' magis injurium. Promist enim Deus populo resipiscenti remissionem , & secundum fidem suam , promissis illis datam , in testimonium remissionis & reconciliationis populum e captivitate Babylonica , idololatriae illius oblitus, reduxit , & in populum numerosum & florentem , qualis erat cui probavi ) tempore Iesu
Christi, evexit. Non nego quidem , populum posterioris aevi eundem quidem esse populum, cum eo , qui prioribus exstitit aeris r Inde tamen minime sequitur, peccata olim a populo commiLia, jure imputari eidem populo posterioribus aevis viventi: Licet enim unus ac idem sit populus, non tamen simul exsistit, nec ex iisdem individuis constat: & sicut actiones praecedentis populi , non sunt sequentis actiones ; ita nec praecedentis populi culpa, sequentis culpa est, nec sequenti jure imputari potest. Certum quidem est, si populus, vestigiis parentum insistens, ab impietate non desistat, sed, licet a Deo monitus &paterne castigatus , in pejus quotidie proficiat,
544쪽
parentum peccata causam esse, quod ira Dei aut citius, aut gravius , exardescat contra posteros nequam: Non tamen illi poenam impietatis parentum suorum , sed suae tantum , Iuunt: Quia nee citius , nec gravius a Deo puniuntur, quam propria ipsorum peccata merentur: Parentum autem
peccata , quorum vestigia filii premunt , causa sunt, quod Deus , omnia gratiae suae dona irrita,& desperatam esse populi improbitatem videns, longanimitatem suam, qua alias forte usus fuisset, abrumpat, & iram in populum tam proterVe ac diu rebellem effundat ; non tamen ultra meritum peccatorum, ab iis ipsis qui puniuntur commissorum. Hoc exigit aequitas divina; estque consenistaneum comminationibus Dei in Lege, ejusque expostulationi, quam ex Esechiele adduximus. In sententia autem Viri Doctiss. summa iniqui- Hoeessettas est. Si enim , quia unus idemque populus ii est, peccata olim a populo commissa hodierno po 'μ' 'pulo jure imputentur: Quaeram ab altera parte, an non & similiter obedientia ac resipiscentia praecedentis populi eorum posteris imputetur φ Non video ullam discriminis rationem. Nam sicut
peccata olim a populo commissa sunt totius populi po cata , hoc fundamento , quod Respublica semper sit
una ac eadem; ex eodem fundamento vicissim conis
cludere licet, obedientiam ac pietatem olim a populo praestitam totius populi esse obedientiam &pietatem; tam enim populus olim pius idem fuit cum hodierno populo, quam olim peccator de impius. Hoc si agnoscit Vir Doct. ulterius quaeinro : Si parentum virtus major sit, quam poster
rum peccata, sloquor ex hypothesi viri Doctiss.
an posterorum , quibus parentum major virtus
545쪽
imputatur , peccata propter illam majorem parentum virtutem impunita dimitti debeant φ Ab altera parte: Si filii impia parentum vestigia deserentes toto animo se ad Deum convertant, & pietati studeant, legemque Dei omnibus viribus obse
vent, ita tamen , ut ipsorum obedientia , quantacunque si , nondum tamen possit sequare parentum impietatem, quam ipsis jure imputari Vir Doctiss. asserit , An filii obedientes ac pii jure puniantur propter majora illa Patrum suorum peccata, quae detestantur' & quousque haec filiorum punitio durare debeat' an, donec ipsorum resipiscentia superet magnitudinem peccatorum a patribus commissorum φ Jure hoc urgeo : Quia communis, multorum saltem , Judaeorum opinio est, oportere ut Judaei hanc praesentem calamitatem sustineant, donee pro suis ae parentum suorum, seu totius populi per omnia quibus substitit secula eonsderati , peceatis satisfecerint. Quicquid hic Vir Doct. respondeat, pressum se sentiet , & tam nocentes propter suorum parentum virtutes impunitos dimitti debere, quam pios propter impiorum parentum crimina jure puniri , affirmare cogetur: Quod utrumque summe injustum est. similitudo Quare & similitudo, quam Uir Doctiss. desu- .,μhὸ rnit a civitate rebelli, nihil ad rem facit. Seeun. tu, & ρε dum suam enim & communem Judaeorum opinio-ctius expli- nem aliter longe se res habet cum Iudaeorum po- xv pulo: Licet enim variorum peccatorum populum reum agnoscat, immunem tamen eum credit loquor de integro populo, non de aliquot partic
laribus in populo ) ab idololatria , per quam proprie Deus abnegatur ue e contra valde tenacem
546쪽
Legis Mosaicae , & ceremoniarum inibi mandatarum ad superstitionem usque observantem: tum& , in reiectione Jesu Christi summe constantem, quia fidem in Christum apostasiam a Lege credit:& licet varia propterea patiatur , tamen a Legis Mosaicae professione nunquam recedentem. Qua re ut tali Judaeorum statui similitudo haec quadret, hoc modo proponenda foret. Si rex rebelli civitati humaniter rebellionem, qua ipso rejecto ad hostem ejus juratum defecit, aliquoties remisit: eadem illa civitas alia quidem crimina, & gravia satis, contra legem ejus committit; non tamen selegi ac regimini ejus subducit, quin imo, licet excivitate illa aliquis exurgat, qui apostasam a Roge illo suadeat cogor ita loqui ex mente Judaeo rum , quia illi credunt , Dominum nostrum I. Christum apostasiam a vero Deo & lege Mosis docuisse in & non tantum aliqui in illa civitate illius suasioni aurem praebeant, sed & omnes vicini aviis de eam imbibant, civitatem illam ad similem apostasiam allicere studeant , quin &, quia secum consentire non vult , sed regis sui imperio unice se
subjectam cupit, variis cladibus assiciant, quas tamen illa amore regis sui ac reverentia legis ipsius alacri perferre animo mavult, quam a rege deficere ue dicemusne regem illum recte cum civitate illa
agere, si neglecto fideli illo ac constanti erga ipsum ipsusque legem obsequio , ad minora illa dilecta respiciat, & populo illi, sibi adeo fideli, parentum , qui ipso derelicto ad juratum ipsius hostem
olim defecerunt, peccata imputet, omniumque eorum poenam ab ipso exigat φ Dicemusne hoe consentaneum esse clementiae, mansuetudini, ac Paterno amori , quo rex erga populum suum fertur ἰ
547쪽
fertur' Talis autem est, juxta communem Judaeorum opinionem , conditio Judaeorum ii
Nulla pos- Et quam utilitatem , quaeso, Vir Doct. in tali sit φφη hu punitione reperire potest φ An emendationem potioinutia puli ' At quae emendatio sperari potest , quando litas. posteri , peccatores quidem , sed Deo tamen ejucque legi constanter adhaerentes , parentum suorum idoIolatrarum &a Deo ejusque lege deficientium peccata luere tenentur ' Luunt peccatorum , quae non commiserunt, poenam : & licet Deum timeant , & a peccatis suis resipiscant, a poena liberari nequeunt , donec pro parentum suorum peccatis satisfecerint ; quibus luendis quot seculorum poenae sussiciant incerti sunt , ac proinde nec spem, qua sola resipiscentia ab homine suscipitur, concipere possunt certam ae indubitatam , quod ne quidem per exactissimam ac perfectissimam obedientiam liberationis promissae particeps snt futuri; sed ea non obstante , incerti semper haerere debent, an unquam pro parentum peccatis Deo satisfacere possint. Quod quomodo cum . promissis divinis , Deique fidelitate , justitia , mansuetudine , ac amore, quo Deum se prosequi Judaei semper gloriantur, conciliari queat, ego
Responso Rursus aliud effugium quaerit Vir Doct. nempe, ad δ' - quod non set Judaei adeo abjecti, quin aliquando noπinvideant ipsis Chri iuni sortem suam: quod negotiis
variorum regum ac principum tractandis adhibeantur. Quae vera agnosco: verum illa est privatorum felicitas : sed populus ut corpus unum consideratus est extorris ubique , proprio non gaudens regimine , sed alieno imperio subjectus, sine potestate , sine
548쪽
sine autoritate, & tanquam peregrinus dispersus& oberrans per totum terrarum orbem. Sed, in
quit, debuit, juxta Dei praedictionem , captivitas hac multis seculis durare ; quia dispergi debuimus ab
uno ad alterum terra extremum : quod unica totius
populi transmigratione fieri non potuit , sed sensim σper multos amnos fieri debuit. Verum ego antea fuissius ostendi, omnia comminationibus divinis sad quas vir Doct. respicit comprehensa exacte in captivitate Babylonica fuisse impleta , & nullo
modo tempora praesentia respicere ; quibus verbum addere si vellem, actum agerem. Tandem Vir Doct. in hoc argumento repugnanis Discrimentiam quandam quaerit, qua adversetur alteri Chri 'te' ludi stianorum contra Iudaeos argumento. Sed se pulum in
stra. Mirari se saepe, ait, quando Sudaei exspectant tegrum, &Mesiam terrenum, quod Christiani eos vocent eam, fn P iv οε les , qui ad spiritualia animum erigere nequeunt: ' PφPREuando vero ipsis objiciunt captivitatem , Sudaeos m seros dicant, eo quod sine Rege oe Repub. vi mi inmundo. Verum nullam hic video repugnantiam. Videtur nempe Vir Doct. existimare, Christianos, quando Judaeis objiciunt captivitatem , tanquam poenam rejectionis Messae, contendere velle, si-i . quidem Messiam agnoscant , quod a captivitate liberati rursus sint restituendi in regnum suum& quod hac ratione carnalem fore Judaeorum liberationem ipsi urgeant, cum tamen Judaeos repre- hendant tanquam carnales, quod ejusmodi liberationem per Messiam exspectent. Verus longe fallitur Vir Doctiss. alia mens & alius scopus est hujus argumentationis. Contendunt Christiani, dispersionem adeo gravem ac diuturnam populi Iudaici, fgnum esse irae divinae contra integrum populum: Disitig Corale
549쪽
popuIum: sicuti & cujuscunque populi exeidium irae divinae contra illum signum esse agnoscunt. Licet enim fieri possit, in populo qui exscinditur
aliquos sepereste pios , qui communi cum aliis excidio involvuntur, quos ex ira a Deo puniri Actanquam exosos abiici dicere nequeamus, qu niam ob pietatem suam Deo grati sunt 3 tamen manifestum erga totum populum irae divinae indicium est , quod integrum populum exscindat,
ne piis quidem in eo degentibus exceptis. Alia quippe , uti vir Doct. ipse agnoscit, ratio est inistegri populi, alia privatorum in populo. Et privati singuli, & integri populi a Deo judicantur ;sed diversa ratione , ac diverso saepe tempore. Judicium de singulis Deus proprie exercebit in fu- . turo seculo , quando unusquisque Deo pro se redditurus est rationem: tunc nemo ob aliena pecca ta affligetur, aut alienae virtutis praemio honorabitur. Iudicium de integris populis Deus exercet in hae vita; in hac enim vita universitas populorum locum habet; in futura vita coram Deo non comparebunt, ut populi universitas, sed singuli pro se. Contingere autem potest , ut in populo impio, &quem ob impietatem Deus excidio destinavit, pauci aliquot sint pii, Deo ob pietatem suam grati. Non potest Deus integrum populum
exscindere, nisi & hi pii, qui pars sunt populi,
exscindantur. Affiguntur igitur , non puniuntur , ob peccata impii populi, & communi quo populus exscinditur excidio eos Deus involvit, ad demonstrationem justitiae ac irae suae contra inintegrum populum contumaciter rebellem ; interim
erga pios istos in particulari iram suam non demonstrat: eos sibi habet gratos & amicos; &quia miseria
550쪽
miseria sua Deo in hoc seculo inservierunt ut justae suae vindictae instrumenta, in futuro seculo hanc eorum amictionem excellentiore gloria est coro
Inde jam liquet, nullum populum exscindi, Excidium nisi ex ira divina, & ob graviora peccata , quibus hane in se Dei iram provocavit. Cum ergo tam propter miserabile sit populi Judaici excidium , & tam peccatum diuturnum , collegi, eximiam quandam populi φ' μβ IN Judaici impietatem illius excidii debere este cauissam: Et ex viro Doctis . quaesivi, quodnam istud peccatum sit , idololatria gravius , cujus tota gens Iudaeorum rea si, & a quo nullam per tot secula poenitentiam egit φ Hinc Iudaei, qui peccatum quo tenentur , rejectionem vid. Messiae,
agnoscere nolunt, nihil quod reponant habent,& eum viro Doctiss. frustra se torquent, ut alia quod tale reperire possint.
Licet autem contendamus , captivitatis hujus Non ta- causam esse rejectionem Messiae; non tamen pro-mqnpterea terrenum Iudaeis proponimus redemtorema tuendo, inquas, si Christum recipiant, regnum & Hiero- terram solyma ipsis , ut felicitas proprie per Messiam se/M , si conserenda , certo sint restituenda. Non enim ς ς--R haec praecipua per Messam conferenda felicitas est, sed regnum coelorum : Nec certum est , quid Deus in hac vita Judaeis largiturus fuisset, aut etiamnum , si ab infidelitate sua convertantur, largiri velit. Hoc assirmare possumus , tale, quale Iudaei exspectant, segnum ipsi a Deo destinatum neutiquam esse: somniant quippe regnum, in quo populorum discrimen sit minime abolenis
dum , in quo Judaei omnium gentium victores gloriose aliis imperent , in quo non tantum singulae
