Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

gulae tribus in priores terrae Canaan possessiones, sed & templum & totus cultus Leviticus sit restimendus et Quod universali illi Ecclesiae Dei ex omnibus absque discrimine populis collectioni,& spirituali cultui cujus ceremonialis typus 8cumbra fuit) universali illi Ecclesiae accommodato,

adversum est. Immunes autem erunt a misera

illa dispersone, in qua tanquam peregrini & inter omnes gentes abjecti vivunt; & reliquis gentibus permixti, aequalibus cum illis privilegiis gaud bunt, &, quod summum est, per Messiam participes erunt futuri regni ipsius in futuro seculo. Quamdiu autem rejiciunt, & populus separatus

manere Volunt, iram ejus sustinere, & miseram hanc servitutem ferre coguntur. Recapitu- . Ut tandem argumento huic finem imponam ,

ἰὴUO xQx us ita colligo: Siquidem Iudaei recte Dominum I menti. sum rejiciunt, loli sunt veri Dei cultores in terra, . &soli sincerum Dei cultum, non obstantibus tot adversitatibus, & gravissimis , quam nonnunquam a spuriis sustinent Christianis , aliisque in

quorum ditionibus vivunt , persecutionibus, constanter profitentur. Antecedens statuunt Judaei: unde ut & consequentiam ad mitrant , necesse est : Sicuti & Vir Doctiss. consequentiam

meam admittit. De eo ergo inter nos convenit,

quod Judaei credant, se esse solos genuinos veri Dei cultores in mundo. Inde ego porro concludo, non, uti me Vir Doct. concludentem fingit ;Ergo debent a Deo salvari δ eorum di persio non amplius protrahi inter gentes: A bs t ut ergo Deo age di limites praestribam i Sed, oportet ergo Ut universus populus Judaicus s non solummodo particulares aliquot in populo in reus teneatur gravis

552쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. say

simi alicujus criminis , quod Deus non obstante tam constanti legis suae amore, tot perpessionibus& aerumnis testatae, per tot secula, tam graviter vindicare vult. Deus in Lege populo , si a se desciat , captivitatem minatus est: si vero resipiscat, promittit restitutionem. Consentanee huic comminationi ac promisso olim Deus ob idololatriam,

non per ignorantiam s uti vir Doct. ad populi sui

excusationem peccatum hoc extenuare cupit sed contra expressam Mosis legem & crebra Prophetarum monita , ac proinde & contra conscientiae diis ctamen crebro ac diu sine ulla resipiscentia ab integro populo licet forte pauci quidam pii, ne hic

Vir Doct. cavilletur, ab eo se impollutos servaverint) commissam , populum septuaginta annorum captivitate punivit λ & in ea captivitate per Prophetas populum allocutus, &, siquidem reis spiseant, futurae liberationis spe consolatus est;& elapsis septuaginta annis populo redeundi Sctemplum reaedificandi facultatem concessit. Nunc autem plus quam sexdecim seculis populum in captivitate miseriore detinet, per totum orbem ter rarum misere dispersum ; nullum ad ipsum Prophetam mittit, qui futurae liberationis spe populum erigat, aut de favore divino certum reddat 3

sed omnia irae signa contra ipsum ostendit. Inde ego colligo, oportere ut integer populus non aliqui in populo ) reus sit criminis cujusdam execrandi, ob quod Deus populum, ab idololatria se, etiam in media sua afflictione, sollicite serva tem immunem , multis Vicibus gravius punit, quam olim populum idololatram punire sustinuit. Quaero etiamnum, ut Vir Doct. postquam omnia accurate circumspexit quae in populo suo setruntur,

553쪽

RESPONSIO AD

tale nefandum crimen , quod publicum totius populi crimen sit, indicet. Non eli hoc conjecturale argumentum, sed ex ipsis Dei comminationibus ac promissionibus , totaque divinae providentiae circa populum Israelis administratione desumtum. Sane postquam diu se torserit, non poterit Vir Doctiss. aliud totius suae gentis crimen reis perire, praeter execrandam Messiae, a Deo ipsis gratiose missi, taedem : Quam Judaei etiam hodie approbant, & tanquam bonum factum laudant. Cum autem Vir Doctiss. utpote Judaeus, hoc crimen non agnoscat, non mirum ipsum , qui voram calamitatis hujus causam agnoscere non VuIt, per incertas conjecturas oberrare, & nullam reperire posse in qua acquiescat. Ut autem tanto validius haec Viri Doct. doctriana evertatur, hoc unum conclusionis loco addam:

Quod ea falsa hae Judaeorum hypothesi nitatur, Messiae adventum differri ob peccata populi ; ideoque non fore ex hac dispersione per Messiam tib

randos Iudaeos , donec condignam peccatis suis poenitentiam egerint: quod etiam Vir Doct. expreta hic docet. Atqui antea ostendi , certum adventui Messae tempus a Deo fuisse praefinitum, ac maxime conspicuas temporis illius, intra quod ejus adventum Deus determinavit, circumstantias expressas, antequam nempe sceptrum a Iuda

esset ablatum, & stante adhuc secundo templo: Quod jam ultra sexdecim secula eis uxum est. Adde: Quod omnia Dei promissa de Messae adventu snt absoluta ; nec ullam possunt Iudaei

proferre , cui conditio illa resipiscentiae, quam posterioribus seculis excogitaverunt, si annexa. Imo tantum abest, ut Deus eam promissionibus

. . . suis

554쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. syr

suis annexam voluerit, ut e contra Messias praedicatur adventurus statu populi corruptismo , &populum tam eximie peccatorem reducturus ad reis

spiscentiam. Videantur solummodo s ut alia nunc praeteream ) duo illustria loca, Ser. xxx I. 3 ,32, 33, 3 . de Sacbar. X m. 1, a. Quin &Uir Doctiss. passim in hoc suo scripto inculcat,

Deum tempore Messiae lapideum cor ablaturum , a. cor carneum Israeli daturum : &c. Quae

omnia doctrinam hanc solidissime convellunt.

CAPUT UI. Potuisse Messiam , etiamsi ad populi salutem

Veniat, rejici. V Ir Docti continuo urget in suis scriptis, squi- Casu, dem Judaei Messiam rejicere pollint . & ob luem pro rejectionem illam a Deo essent puniendi, necesse fuisse ut Deus id Israelem praemonuerit. Respon- a Uitodi ego: Hoc non necesse fuisse , sussicere ut Deus Messam mittat, & per illum inobedientibus poenam denuntiet. Vir Docti si . agnoscit, sussicere Messiae promissionem, & exinde argumentum duincit, in quo se triumphare credit: Siquidem, in quit, non egebat aliqua suasione , ut reciperetur is , qui in summam Israelis felicitatem promittebatur. Ut argumenti illius imbecillitatem ostenderem, dixi id verum esse , quando Messias veniens felicitatem actu ipso confert, licet aliam quam homo exspectaverat. Non autem, quando promittit selicitatem futuram , mediumque illam consequendi est cultus carnalis hominis inclinationi adversus.

Id probavi proposito casu aliquo qui nunquam eristitit, nec exstiturus est: Si D. Jesus cum coelesti

Ll a gloria

555쪽

33a RESPONSIO AD

gloria venisset, omnesque Iudaeos in caelum, eo ram oculis suis apertum, introducere paratus esi sit, plurimosque ipsum prompte recipientes coinram aliorum oculis in coelum assumssset, gloriaque coelesti vestitos ostendisset, dubium minime est, quin omnes Judaei, licet nunquam de caelesti illa gloria cogitassent, sed regnum in terra gloriosum exspectassent, unanimes nemine excepto eum pro Rege & Messia promisso recepissent ; neque necesse fuisset id ipsis praecipere, &c. Vir Doct. responsione sua ostendit se argumenti mei vim non intellexisse, & dum ei aliquid opponere videri

uult, revera concedit & confirmat quod ego a gumentatione mea intendi. Putat me proposita hac conditionata argumentatione voluisse inserre contra Judaeos, quod eum recipere teneantur,

quia si hoc contigisset, cum recepissent et Quae fuisset ridicula argumentatio : Inde est quod contrarium casum fingit; Si forte qualem Vadaei exist stant Messias venisset, fui regnum terrenum restituisset, non armis sed sola Dei opera, qui cultum Leviaticum templum restituisset De que pro quovis P disco liberando in omnibus mundi regionibus miracula o prodigia fecisset majora quam in AEgypto , & quae plura recenset; an non omnes CBristiani crederent, illum verum esse Messia Z Qgasi nempe isto casu meum casum evertinet. Respondeo ego, omnino agnovissent Christiani illum esse Messiam , &Deus istiusmodi directione palam omnibus ostendisset, hune esse Prophetiarum suarum sensum,& praesenti isto bono ac invictissimis miraculis omnes in Messiae talis fidem traxisset. s ia r Verum isto casu non evertitur, sed confirmatur,.hi. argumontatio M. Quod felicitas quae praesens est,

556쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

est , ab homine contemni nequit 3 quia id quod gumentum coram Videt negare, nec bonum quod ei fruenia Quian M. dum offertur repudiare potest: Quia felicitas amore sui homines trahit, & cum praesens est, '. tam potenter hominis appetitum allicit, ut refragari non possit. Confirmat ergo hoc suo casu Vir D ctiis argumentationem meam et Uti & responsione sequente ad posteriorem argumentationis meae partem , quod felicitas quae promittitur futura

addidi ego quod Vir Doct. omittit & medium

illam contiequendi est cultus carnali hominis inclunationi adversus contemni potest ; quoniam rari sunt homines, qui spem, etsi maximam, pr

tio velint emere, & per vitam miseram ad fui iam felicitatem contendere ue ideoque persuadere sibi nolunt, vitam desiderio suo adversam, viam esse ac medium ad felicitatem , olim obtinendam, perveniendi. Cum ergo hanc illationem vir Doct. concedat, totum meum argumentum, Mquicquid eo intendi, concedit. Solummodo hine aliquid inferre conatur contra Promissim vitae aeternae ac caelestis promissi , quo religio Christiana homines ad Messiae obsequium eXcitat s maluin ethfidem; quia futuras coelestes felicitates promittere, exemplo d. quas aliquando veri are hominibus est impossibile, facile quidem est, sed non creditu facile. Fateor; αsi nihil ad tanti promissi confirmationem, quod persuadendi vim habet, additum fuisset, frustra fides rei omnem ferme fidem superantis postularetur. At Deus non tantum variis ac divinissimis miraeulis hane Christ; Filii sui doctrinam confirmavit , sed & , ad majorem fidei confirmationem , in ipso Christo vivum dedit promissi hujus exemplum, quem ex mortuis tertia die resuscita-

557쪽

334 RESPONSIO AD

tum, post quadraginta dierum decursum , quibus se aliquoties redivivum coram discipulis suis ostendit, inspectantibus duodecim Apostolis, in coelum assumsit, gloria ac felicitate immortali coronavit, & potestatem dedit omnes in se credentes eadem eo ronandi ; & in illius potestatis fidem Spiritum S. decimo post adscensionem suam die juxta promissum suum in Apostolos effudit. Sine ejusmodi confirmatione frustra discipulis vitae aeternae ac coelestis post mortem demum adipiscendae promissum proposuisset. Potest Sed & idem locum habiturum esset, si compa- I Et, e et Messias Iudaeos in terram promissam denuo terrena. introducturus, qualem Judaei exspectant, si mo-

per mole- do unico momento virtute Dei insuperabili & miraculosa omnia non effecta redderet; sed , prout Iudaei credunt , variis bellis , addo ego , per molestias gravissimosque labores , ab omnibus qui regni ipsus privilegiis gaudere cupiunt exant Iandos , populum in terrae Canaan possessionem reducturus esset: Quia enim felicitatem, quam sperant , praesentem non essent conspecturi , &per varios labores & discrimina ad eam deberent contendere , facile delicatiori vitae generi assueti, aut qui sunt animi effoeminatioris, laborem istum detrectare, & promissam in terra Canaan felicitatem molestiis & laboribus, propter ipsam suscipiendis, postponere possent. Perinde atque populus Israel olim in deserto V audita exploratorum relatione, de magnitudine & robore incola- Tum Canaan , animo concidit, neque adscendere voluit, ut terram illam Occuparet , Num. XIV.

Adeo manifestum est, felicitatem praesentem nulla indigere suasione ut eam homines amplectantur,

558쪽

TERTIUM sCRIPTUM IUDAEI. ris

sed ipsa ejus dulcedine homines sponte allici: ab

sentem vero , ac non nisi variis molestiis acquiren dam , qualiscunque ea sit, . sive terrena , sive cc Iestis, magnis indigere suasionibus & docume iis , ut ad constantem ejus amorem & prosecuintionem homines permoveantur.

Si dicat Uir Doctiss. posse tamen felicitatem teris Resipestarenam aliquando hominibus in hae vita exhiberi, atque ita opere ipso promissi veritatem comproba- eadem estri: non autem id dici posse de felicitate coelesti & ratio selieia

aeterna, quae post hanc vitam demum Ioeum haia talis terr

bitura dicitur: Resp. Quandiu adhue felicitas ζ :

exspectatur, eadem respectu exspectantium ratio est: nam dum adhuc ut futura exspectatur, ut praesens apprehendi nequit; sed fides eam ut futuram apprehendens necessario inniti debet certitudini promissorum , & documentis quibus illa innititur ; sive felicitas illa consideretur terrena, sive coelestis. Si dicat Vir Doctiss. tandem felicitatem terrenam in hac vita fore praesentem. Regeram, etiam tandem felicitatem coelestem in futura vita fore praesentem. Si dicat: In hac tamen vita eam nunquam conspiciendam. Fateor: sed haec vita, respectu felicitatis coelestis, comparari deinbet cum tempore quo adhuc decertandum & laborandum est, ut regnum terrenum & felicitas obistineatur et quamdiu certamen & molestia illa suscipitur , felicitas terrena etiam praesens non est , nec videri potest. Possessio felicitatis terrenae, quae omnem de ea dubitationem possibilem cessare facit, comparari debet cum possessione felicitatis coelestis in futura vita, quae etiam non permi

tet ut aliquis, ne quidem damnati ipsi, de ea, &glorioso Christi regno , dubitare queant. Si ex

559쪽

Πς RESPONSIO AD

eipiat vir Doctiss. quod ea certitudo , quam ex conspectu habent, damnatis felicitate illa exclusis

profutura non sit. Concedam I quoniam assi

manti Deo per Christum, & afirmationem suam evidentissimis signis, ac praesertim exemplo Christi ex morte resuscitati, & coelesti illa gloria coronati , confirmanti, fidem habere recusarunt, &medium felicitatem coelestem consequendi , a Deo, propositum, amplecti noluerunt. Sed idem ego

respondere possum de illis , qui laborum & perieulorum molestia deterriti Messiam ducem sequi nolent, ut cum eo terram Canaan profligatis gentibus occupent , sed eum aut abnegaturi sunt, aut saltem non agnituri; quod postea , quando omnia effecta videbunt, & Judaeos restitutos, re

gem Messiam in solio Davidis magnifice impera tem , uti Judaei sibi persuadent , frustra sint regem agnituri, quem regnare videbunt i, & quod talis agnitio ipsis non magis possit esse salutaris , quam propositum illud intempestivum ac serum Israelitarum in deserto , qui , postquam Deus ob rebellionem ac incredulitatem ipsorum in ira sua

juraVerat, quod non esset eos in requiem suam introducturus , frustra adscendere voluerunt &terram Canaan occupare: sed omnes , Josua &Caleb solis exceptis , in deserto mori debuerunt.

Carnalis Addidi r Si Christus vitam coelestem Judaeis promisisset, simuIque regnum terrenum , quale impedit si exspectant, exhibuisset , quod ipsum amplexidem in I. fuissent. Agnoscit id vir Doctiss. sed aegre fert, cu istum- quod addam, si religionem carni non ingratam , scarnali ipsorum exspectationi minime repugnantem exegisset, quod ipsum resecturi non fuissent: Unde colligit, me credere, quod Sudat carni gratam religionem vel

560쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. s 3

vel habuerint , vel desiderent: Et hac occasione plura dicit de persessione Legis Mosaicie, contenditque eam non esse carnalem, aut ullius peccati permittere

commissonem is sed esse spiritualem, quin oe perfecti

rem Evangelio. De comparatione Legis cum Evangelio ad Quaestionem Quartam prolixius dice dum erit : Nunc, quantum ad institutum nostrum hoc loco attinet, paucis dico. Me nihil quicquam dixisse contra legem divinam, quam absit, ut quis Christianus reprehendat , aut vitu peret , aut desideriis carnalibus fraenum laxare dicat ; sed locutus sum contra pravos Iudaeorum , a legis divinae observatione deficientium , mores ac desideria: Iudaeos dixi carnales , & desideriis carnalibus totos immersos. Et quaeso, quo jure

id vir Doctiss. negare potest , qui toto hoe suo scripto contendit , Iudaeos ob peccata sua & legistransgressionem a Deo in captivitatem traditos, &quia impietatis paternae vestigia premunt , neque Peccatorum poenitentia ducuntur, tot seculis in captivitate detineri φ Quis jure aegre feret, tales homines a me vocari earnales φ ostendunt sane , se desideriis carnis , non reverentia legis divinae duci. Addo aliud r Contendit Vir Doct. quod Iudaei ex Lege exspectent vitam aternam: Addit nuhilominus , quod simul exspectent felicitatem terr nam. Atqui hoc est quod ego eontendo; Non , quod nulla vitae melioris spe ducantur squamquam & hoe de Sadducaeis, secta inter Judaeos , merito dixerim ) sed, quod viam ad vitam aeter

nam quaerant, desideriis suis earnalibus non adis versam ; nimirum, felicitatem terrenam , quae carnalibus desideriis maxime arridet , cum vitii aeterna conjunctam volunt: ideoque religioni d

SEARCH

MENU NAVIGATION