Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

De statu

Progenito. rtem ex Ju

daeis in Christum

s 38 RESPONSIO AD

diti sunt, in qua cum vita aeterna etiam selicitatem terrenam exspectent. Alieni autem sunt ab ejusmodi religione , quae mundi hujus bona abnegare , Sc crucem ae afflictiones pro consequenda salute aeterna ultro suscipere jubet. Hinc est, quod non sponte Judaei crudeles pro Lege mortes patiantur, sed inviti; non quia se Judaeos profitentur ; sed quia , licet pertinacissime negent, Judaei esse convincuntur , aut tormentis , ut se Judaeos fateantur, adiguntur: ' & quia mortem legis abnegatione evadere non possunt; libenter legem abnegaturi, siquidem abnegatione sua vitam redimere possent. Tales a me homines carnais Ies vocari, &inidoneos, qui se in sanctissimae Jesu Christi doctrinae, quae opes, uxorem , libetos, parentes, quin & vitam ipsam, sincerae n

minis Christi professioni postponere jubet, disci

plinam tradant, quis jure aegre ferat' Imo etiamin fium contendo, hunc carnalem affectum olim,& etiamnum hodie, populum Judaeorum penitus occupasse, illumque praecipuam esse remoram, quod Dominum nostrum Jesum Christum agnoscere recusent.

CAPUΤ VII. Quis in redemtione, quam Judaei credunt, sit futurus status oriundi e Judaris , qui Christo nomen dedit.

QUoniam Vir Doct. continuo contendit, omnia, qua nos in Evangelio impleta legimus, debuisse ad literam olim esse specialiter praedicta; atque hoc fundamento exigit , ut assignetur locus , in quo Deus dixerit , quod Israel propter infidelitatem in

Messam

562쪽

, ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 33

Musam esset deperdendus , &c. ego , ut sortius bus subre- ostenderem , injuria tales locos a Christianis exi gno Messiae

gi, sed susticere, Deum Israeli Messiam promis s. ἡ i .

se: exinde enim manifestum esse , voluisse Deum, ctant. ut quando veniret reciperetur; ac proinde neminem , qui eum agnoscere recuset, beneficiorum

ipsius fore participem ; Quaestionem hanc alia quaestione confutavi. Quaesivi, quid futurum sit sub Messiae regno ex genere Iudaico oriundis, quorum parentes jam olim in Jesum Christum crediderunt ; quique parentum suorum vestigiis insistentes, etiam in Christum credunt, nec amplius originis suae secundum carnem ex Abrahamo me. mores sunt φ Vir Doctiss . hac quaestione se constrictum videns, & quaestionem suam elusam , multis modis directam ad eam responsonem declinat. Primo ait, tales puniendos, non quia Messa, sed Deo immorigeri sunt. Verum ego ostendi, hoc debere obtinere, sive Messias sit rex terrenus, sive coelestis. Sed quaero, ubi talis in Scriptura exinstet locus: Quicunque ex Judaeis ortus , sed originis suae carnalis ex Abrahamo immemor in Iesum Christum crediderit , & Messiam quem nempe Judaei exspectant) non agnoverit, punietur, neque partem habebit in regno Messiae. Si non exstet, & Vir Doctiss. putet hoc deduci posseratiocinatione, ex natura rei desumta , & ex veris

bis generalibus quae alibi in Lege aut Prophetis exstant, idque in hac materia sussicere; Dico ego, idem debere sussicere Iudaeo , quando Christianus

ex natura rei , & generalibus quae in Lege aut Prophetis leguntur verbis, solide deducit, omnes, quicunque Messiam non recipiunt, sive Israelita sit, sive extraneus , a beneficiis ipsius esse excludendos. Dicit

563쪽

RESPONSIO AD

Illa non Dicit nune Vir Doctiss. tales nihil eum populo Isy ἡ . - ratas habere commune : Si vero legem acceptaverubh. istiusmodi quis, erit peregrinus, ut descendentes per Ismaelem ex Abrahamo, vel ex Isaaco per Gauum. Sed quaero ego locum in Lege disertum , qui id dicat: Non hie sussicit assertio aut collectio Viri Doct. sed qui omnia secundum literam ex Lege MProphetis a Christianis probari cupit , eandem etiam sibi legem praefigere debet, & manifesta legis aut Prophetarum verba afferret Aut si putet, sufficere collectione, ex iis quae Scriptura dicit , uti contra Christianos, fateri debet , idem sussicere Christiano contra Judaeum. Nee alia, Addiderat Vir Doctiss. Hos ex gentibus , sive qxWη do ex Uriale oriundos, sive non , qui verum Deum co- q. v x , tuerint, Israelis mirabilem redemtionem adjuverint, Doct. amr-&c. redemtionis beneficiorum fore participes. Quae-m t. sivi ego, an iisdem cum Judaeis privilegiis in regno Messiae sint gravisuri , an vero Judaei eminentiore supra eos honoris gradu sint donandi φRespondet Vir Doct. cum distinctione: Si honoris gradus intelligatur respectu gratia divina, non modo ex Sudasi oriundus, sed quivis ex gentibus talem poterit Dei amorem habere , talem fidem, ut pra omnibus I - is superiorem gratia gradum consequatur. Quaero ego textum ex Lege aut Prophetis, qui id disertis verbis assirmet. Addit Vir Doctiss. Si autem impelligatur de gradu honoris terreni, semper Israelitae in

suo populo debent extraneos praecedere: quia ex prae cepto disino neque reges, neque judices ex extraneis liaeet constituere r m illi , de quibus loquimur , gentiabus commixti, sue Christiani sint, sive alterius sectae, jam prorsus extranei reputantur, qui respectu Israelis infimum locum obtinebunt ι quod aliquot vers bus

564쪽

ΤERΤI UM SCRIPTUM JUDAEI. s I

ex cap. LX. Maiae probare contendit. verum illis in locis, etiamsi in rigore literae sumantur, ni hil aliud dicitur, quam quod extranei Judaeis sint ministraturi: Non vero , quod ex Judaeis oriundi , qui Christum amplexi fuerint, eodem cum extraneis censu sint habendi, &, licet origine I daei sint, & alienos Deos non colant, quia tamen Christum ut Messiam recipiunt, eodem loco quo gentes habendi in regno Messiae. Talem quaero

locum ; & jure quidem ; quia quod Vir Doctiss. a Christianis exigit, lege rationis ab ipso jure exigere possum. Si vir Doct. excipiat, posse hoc consentanee iis quae in Lege & Prophetis exstant, deduci ; Idem dico, de Israele infideli, quod consentanee iis quae in Lege & Prophetis exstant, , i&tota rei natura ita exigente, soncludatur, ID raelem propter infidelitatem in Messiam perde dum , & inter gentes dispergendum ut ampli non sit populus ; & praesertim, a Messia damnandos, quotquot eum supra se regnare noluerunt. Sicut enim Messiae regi terreno immorigeinri juxta Viri Doct. sententiam, non tantum laesae majestatis humanae crimen committent, sed iapeccatum contra Deum ita multo magis contra Messiam regem coelestem refractarii contra Deum

peccant; & sc tanquam perduelles & laesae majestatis divinae rei gravissimo supplicio afficientur.

CAPUT VIII.

Prophetiam Deut. xv I i I. agere de Messia, dcin Domino Jesu impletam esse.

DE Prophetia Deut. xv I II. I . re seqq. ait Vir Deuteron. Doctiss. se acquiescere explicationi Somnis Caia by Ig8' viri, quam etiam me admittere dicit, quod Deus ibi ς' μ

565쪽

s a RESPONSIO AD non praecise loquatur de Messa , sed de PVua ct Deces

suris Prophetis. Verum non plene mentem meam exprimit. Agnosco ego , verba haec non ad solum Messiam restringenda esse , sed & alios Prophetas iis comprehendi: attamen praecipue Messiam hic a Deo respici, quaeque hic de Propheta illo enuntiantur, ejusmodi esse, quae nulli alteri Prophetae convenire possunt, sed Messiae soli propria sunt , qui omnium Prophetarum princeps

turus erat.

Messias est Hic per parenthesin ait Vir Doctiis quod hoc ex m0 facta pagina nunquam probabitur. Fateor in sacratum Pith pagina nusquam dici totidem verbis , Messias ceps. omnium Prophetarum princeps est futurus. Verum ea de ipso praedicuntur, quae nulli nisi Prophetarum maximo ac principi competere possunt. Hoc loco, uti mox videbimus , dicitur Propheta sim lis Mose futurus, id est, legislator. ED. xLII. I, 2, 3, . de ipso ita inquit Dominus: Ecce semvus meus, fuscipiam eum : electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: Dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox eius foris. C ramum quassatum non conteret, ct linum fumigans non exsinguet ; in veritate educet judicium. Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra fudiaciam : σ legem ejus infulae exspectabunt. Quibus verbis manifestum est agi de eo, qui lucem allaturus sit Iudaeis & gentibus: qui alius non est quam Messias : Quod recte agnovit Chaldaeus Paraphrastes, qui hic Messiae nomen addidit. Et

Cap. LX I. I, 2. oec. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominin me: ad annuntiandum mansuetis misi me, ut mederer contritis corde, O praedia

carem

566쪽

carem captivis indulgentiam , O clausis apertionem put praedicarem annum placabilem Domino, diem uiationis Deo nostror ut consolarer omnes lugentes , ut ponerem lugentibus Sion; ct darem eis coronam procinere , &c. Quae verba egregiam de Messia con

tinere Prophetiam , & in D. Jesu suum habere

complementum, ipse nos Dominus docuit Luc. U. I 8, I9, 2o, 2I. Regeret fortasse Vir Doctissilianc esse prophetiam de liberatione e captivitate Babylonica; ac proinde Prophetam hic aut loqui de se ipso, tanquam futuram hanc liberationem annuntiante I aut per prosopopoeiam introducere ipsum illum liberatorem, cujus ministerio liber tionem illam emcere Deus decreverat , de se ipso Ioquentem. Equidem negare nolim verba haec primo ae literati sensu de liberatione e captivitate Babylonica , tanquam typo excellentioris liber tionis per Christum , accipienda esse I attamen quae hic de Propheta aut liberatore populi dicuntur , non nisi dilute dc solummodo ut Christi typo olim in ipso impleta sunt: Quo ipso quasi manu

ducimur ad sublimiorem eorum sensum , typo illo praefiguratum , qui in Christo secundum literam perfecte impletus est, agnoscendum. Non enim, nisi valde dilute , Propheta de se , aut de liber tore populi e captivitate, dicere potest, quod Spiritu Sancto unct- , hoc est, admodum copiose donatus, & quasi totus perfusus sit. Recte autem ac vere de Domino Jesu Christo hoc affirmatur , qui non tantum . Spiritu Sancto est conceptus , sed & in quem Spiritus Sanctus visibili specie descendit, Matth. D I. & Luc. III. & potestatem a Patre accepit Spiritum Sanctum effundendi in Apostolos ac fideles , non solummodo eXJudaeiS s

567쪽

44 RESPONSIO AD

Judaeis, sed & ex gentibus: Uti passim in Actis& Epistolis Apostolicis legere est. Ne jam alia

loca plura allegem. Merito ergo Messam omnium Prophetarum principem dixi , & verba Mosis Deut. xv m. illi , ut tali, soli propria esse assim mavi : Quod etiam argumentis aliquot ostendi , ad quae Vir Doctiss. nihil respondet. Ex meis Solummodo hic excipit, etsi id verum sit, noni tisi tu, tamen ex ge erasi praecepto Messiam audiendi, liquo hie non agi re, quod De- fidem in Messiam, tanquam unicum adde Messia. salutem geneνis humani medium, commendaverit: σcum .ego in scriptis meis totus sim in probando, quod non fuit necesse de tali fide Deum aliquando Israelem admonuisse, me eo ipso clare fateri, ex illis Derbis id non nise conjecturaliter elici posse. Verum a mente meae responsionis plane aberravit Vir Doctiss.

Non enim unquam negare intendi, Deum praece

pisse, ut Israel Messiam, quando nomine Dei ad populum loqueretur, audiret ; sed disputationem

nostram, vitatis omnibus ambagibus , ad rei caput deducere volui, ut de summa rei disputemus: qu madmodum in secundo meo scripto , adsionem tertiam , plenius ostendi. Praevidebam enim , siquidem non consideratis argumentis, quibus religionis Christianae veritas ac divinitas adstruitur, mox initium disputandi fiat a prophetis, quae Messae adventum praedicunt, prolixam&morosam exurgere cum Judaeis disputationem rIdeoque prius adstructa Religionis Christianae veritate , volui ostendere , quaecunque in Evangelio impleta sunt, etiam a Deo olim per Prophetas esse praesign i ficata , non quidem totidem verbis, sed tamen non ita involute, quin , licet ante impletionem obscuriora fuerint, omnibus per Mec. siam

568쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

sam impletis , facile cognosci possit , Deum Vesebis illis, licet ulterius quandoque extendi posse non negem, vel praecipue illud intendisse , quod in Jesu Christo, vero Israelis Messia, impletum esse historia Evangelii docet. Inde ego porro conclusi , siquidem ea verba D. Iesius etiam de Messia, ut Dei Propheta, intelligenda omnia tua

Iunt, & audiri praecipIatur In omnibus quae Prae' Patrem aucepit Israeli, ipse autem fidem in se ut Dei lega- torem. tum praeceperit, omnino etiam in eo ex Vi praecepti hujus audiendum esse. Excipit hic vir Doct. Populum teneri fidem praestare omnibus, qua Propheta Dei nomine dixeris: Si vero in nomine Dei vel suo aliqua , quantumυis bona , dixerit, quae mminua

non praecepit, est pseudos pheta. Non potest igitur in seipsum quasi imperantem, quas principale etiam agens, fidem exigere, neque in suo nomine praeripere populo, ut haec vel illa credat, vel faciat: mod se

etiam addiderit, seu assectaverit Deitatem , vel cum Deo aequalitatem , Propheta nullam rationem induit, neque ut tali credere licet, cum ex servo se dominum fecerit, ex creatura erratorem, oe verba suapris caverit, non a Deo juga. Quae omnia , & quae porro sequuntur, directe in Dominum nostrum

Jesum Christum conjecta, quoniam & alibi loco non suo tractatui viri Doctiis sunt inserta , operae pretium est hic semel & solide confutare. Quaerol itaque a viro Doct. ubi de D. Jesu in Evangelio legantur omnia illa, quae ipse D. Iesu objicit φ Non quaero, quid alibi, & forte apud Doctores Sch

Iasticos, legerit 3 sed quid Evangelium de Domino Jesu dicat' Sane si absque praejudicio & odio

Evangelium examinetur , semper reperiemus D.

569쪽

s 6 RESPONSIO AD

& causae principali adscribere, sese autem Dei vocare ministrum, omniaque ad Dei gloriam referre. Primo enim se a Patre suo expresse missum ait , IRan. v. a . VI. 38, 3', Q. X. 34, δ , δ6.& alibi passim : Qui autem se missum fatetur, etiam mittentem agnoscit. Quin & miracula quae fecit, non sibi adscribit , sed potestati sibi a Patri datae: Pam. V. 3 6. Opera quae dedit mihi P ter ut perficiam ea ; ipsa opera qua ego facis , testia monium perhibent de me , quia Pater mistit me. Unde & eodem cap. vers. I9. dicit, quod Filius non potest a se secere quicquam : & vers. 26, 27. Sicut

Pater habet vitam in semet ipso; sic dedit o filio habere vitam in semet ipso: ct potestatem dedit ei judiaeium facere, quia Filius hominis est. Sic & doctr1-

nam suam non sibi, sed Deo ut autori adscribit: Ran. VII. I 6, 17. Mea doctrina non est mea , sed ejus qui misit me: Si quis voluerit voluntatem ejus f eere , cognoscet de doctrina, utrum ex Deo set, an ego

a me ipso loquar. Sic & ipsa ejus precatio , quae

legitur man. XV II. aliaeque , eVide Massimum sunt argumentum , quod omnia ad Patrem autorem reserat. Cum caperetur , iiS qua eum comis

prehendebant ait: An putatis, quod non possum rogare Patrem meum , exbibebit mihi modo plus

quam duodecim legiones angelorum Z Matth. XXVI. 3. Quin & moriens oravit Patrem, Pater in manus tuas commendo Spiritum meum , Luc. XXI M. 66. E morte resuscitatus gloriam suam coelestem Deo Patri acceptam fert: Matth. XXVI II. I 8. Data

est mihi omnis potestas in coelo in terra. Idem Apostoli dicunt: Act. II. 3ῖ Dextera igitur Dei exaltatus, ct promissone Spiritus S. accepta a Patre, effudit hunc quem vos videtis oe auditis. Et vers. 3 6.

Certissime

570쪽

Certissime sciat ergo omnis domus Israel , quia ct Dominum eum ct Chrisum fecit Deus, bune sesum quem Oos crucifixistis. Et passim alibi, tam in Actis , quam Epistolis suis. Adeo ut & honor & gloria,

Christo ut regi in coelis regnanti tributa , non iaipso terminari, sed ad Deum Patrem redundare dicatur , Phil. II. II. ut omnis lingua confiteatur

Dominum Iesum ad gloriam Dei Patris. Itaque in se dum exigit fidem , nusquam se ridem in Deum summum praedicat, sed Dei summi lega-- ἰά Ny tum, ac fidem sibi praestitam non in se terminari, DEum da- sed ad Deum a quo missus est tendere, aperte proin in fletur , Ran. x M. ψ . nu credit in me, non credit in me, sed in eum qui mist me. Quae verba Erasmus in sua Paraphrasi ita explicat: Omnes pr femini vos credere Deo: atqui cum a Deo sim pro flus , nec quicquiann dicam aut faciam, nisi illo autore, quisquis mihi credit, non mihi credit, qui ex me nihil ago , sed ei, qui me mihi in mundum. Et Grotius in suis Annotationibus: Non tam mihi quam Patri considit, cujus legatus sm. Perinde ut qui legato aut proregi, nomine regis quid mandanti, credit aut obedientiam praestat, non tam legato aut pro regi, quam ipsi regi in cujus nomine loquitur, & a quo omnem habet autoritatem, credit& obedit. Eodem sensu Christus ait discipulis suis, Luc. x. I 6. Evi vos audit, me audis: σqui vos spernit, me spernit. diui autem me sternit , spernit eum qui mihi me.

Unde quando Dominus praecepta sua inculcans, Nusquam ait, Ego autem dico vobis, non se opponit Deo: bόψpP9ν absit. Non magis, quam Moses, quando dicit, ' . Erunt verba hac, qua ego praecipio tibi hodie, in corde tuo: Deut. VI. 6. Et cap. XXX. II. Man-Hi a datum

SEARCH

MENU NAVIGATION