Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

s 3 RESPONSIO AD

i datum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra

te est. Sed solummodo sua praefert praeceptis Mosis, hoc est, ait se Dei nomine nunc dicere, seu praecipere , etiam ab iis abstinendum , quae Deus per Mosen ob duritiem cordis populi olim

indulserat: non vetat a Mose mandatum , aut

praecipit a Μose vetitum: sed a Mose solummodo permissum, & tanquam imperfectionem ob populi contumaciam aliquamdiu toleratum , severe prohibet : tum & a corruptelis Pharisaeorum , qui suis traditionibus & explicationibus genuinum Legis scopum pervertebant , legem vindicat. Quid hic Deo adversum φ Potestatem sane habet Deus, perinde uti Mosen misit, & prophetiae dono illustravit , etiam alium , Mose longe excellentiorem , mittendi: Et, si Prophetam sicuti Mosen , quemadmodum hic promisit, missurus esset, omnino Iegislatorem , perinde ac

Mosen , mittere oportuit : Non potuit autem

post Mosen esse legislator , nisi legem Mosis lege

perfectiorem nomine Dei annuntiaret, sive prae-- ceptis Mosis alia perfectiora addendo; sive a M se involutius dicta, & ex verborum generalitate potius deducenda , quam directe praecepta, distincte, plene , &speciatim praecipiendo. Quando in suo nomine D. Jesus exigit quid fieri, aut homines ait salvandos , & miracula patranda, id semper eodem modo intelligi debet; in suo nomine , tanquam Messiae, regis ac SerVatoris , a Deo constituti, quem Deus adeo gratum sibique dilectum habet, ut beneficia, quae nunc hominibus daturus est, propter ipsum , & in ipsius gratiam solummodo dare velit 3 ut ita homines in ipsius nomine a Deo omnia beneficia accipientes, etiam

572쪽

etiam ipsum ut Messiam Sc Regem mmmum Deo tamen subordinatum ) in coelo & terra imperium

obtinentem, agnoscant, & ab ipso omnia ben ficia exspectent, & in nomine ipsius a Deo petant. Ita corruunt omnia , quae hic a Viro Doct. ex sola do- sensu Judaeorum acriter satis contra D. Jesum dicta sunt. Quae Vir Doctis . addit, de duarum in eon Christo naturarum unione , ea huc non spectant: sideranda.

Quia objectum fidei Christianae, cui salus aeterna alligata est, non sunt 3 nec usquam in Scriptura sub amittendae salutis poena credi jubentur: imo ipse Vir Doctis . ait, nec Christum, nec Apostolos, eam Theologiam Pudvis edocuisse. Nos autem hic solummodo inquirimus, quid D. Iesus, ejusque Apostoli, credi ab hominibus ut salutem cons quantur praeceperint e quod quale sit , fusius ostendi I U. I. Cap. IX. pag. 389. Non quid

posteriorum seculorum homines autoritate humana definiverint ; quorum decreta fidei Christianae regula non sunt, sed sola verba Θεοπνευτα, quae in Apostolorum scriptis reperiuntur.

CAPUT IX. Doctrinam Iesi Christi non pugnare cum Lege Mosis. Hisce ita praemissis, porro concludit vir Doct. D. Iesus .

exacte doctrinam Prophetae examinandam, D'R docuit

a a sum

an vera vel falsa sit: Illius examinis regulam esse Dhum legem Dei antea per Mosen revelatam: Si ab ea quam M discedat, judicandum esse, quod sit pseudo pro- ἡ-δ pheta , atque de medio tollendus. Quod probare intendit lege quae exstat Deut. x x Ir. de falso Propheta. Sed quoniam a Chrii ianis excipi no-

573쪽

so RESPONSIO AD

vit , legem hanc latam contra falsos Prophetas , qui a vero Deo apostasiam suadent ; non ergo exin inde argumentum posse duci contra J. Christum , qui eundem Deum Israelis praedicavit, qui populum ex AEgypto eduxit , & Patriarchas per Mosen & Prophetas etllocutus est ; quique Mosis legem & Prophetarum oracula ut divina veneratur; cujus doctrina Mosis legem non evertit, sed perficit; & qui in missionis suae confirmationem miracula edidit Mosis miracula & numero & magnitudine longe excedentia; etiam hanc Christianorum responsionem summis viribus evertere contendit , & ostendere , Dominum Jesum doctrina sua homines abduxisse a vero Deo Israelis , ut colant Deum alienum . Ut hoc commodius, suo judicio, evincat, aliqua praesupponit. Deo nihil Primo : Euod intellectus humanus ob sui limita-4. UuHa tionem , ct μι infinitatem , perfectam Dei ideam4. L tea habere nequeat is ideoque non positise Dei essemtia movet. concipiat, sed per negationes solum, o remotionem eorum , qua Deo competere nequeunt. Israel itaque solus habuis veram Dei ideam, talem nimirum qualem ipse Deus ei voluit revelare. A sientior Viro Doct. veram esse Dei ideam , quae expressa est ad revelationem quam Deus de se fecit. At essentiam divinam a nobis non positive , sed per negationes

tantum concipi, probare nequeo. Fateor, non

habere nos persectam Dei ideam , quae plene &adaequale essentiam ipsus repraesentat, quoniam mens finita perfectam & adaequatam infiniti ideam efformare nequit: positivam tamen ut Dei id eam

habeamus, necesse est. Quamdiu enim Deum solummodo concipimus per negationes , & remotionem eorum quae Deo competere nequeunt, cognosci-

574쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. sset

cognoscimus solummodo quid Deus non sit ; at possem cognostere quid Deus non sit, & tamen ignarus esse quid Deus sit. Verum quidem est, qui Deo quaedam attribuit, quae ipse in Scriptura a se removet, falsam de Deo habet ideam ; interim nec veram habet, quousque Dei essentiam non positive, sed tantum negative concipit. Et cum Israel Deum cognovit aeternum , infinitum purum spiritum, an non positive ejus essentiam concepit φ Verum hoc monuisse sussicit: Agnosco enim cum Viro Doct. ut vera de Deo habeaturi dea, nihil Deo esse attribuendum , quod ipse a

se removet.

Alterum quod Vir Doct. praesupponit, aut ex Non qui- hoc praesupposito deducit, est , quod quicunque Deum sub alia idea, quam quae ab ipso iam revelata alium

fuit, credat, vel colere intendat, Deum alienum co- Deum.

lat: quia non es alter modus, quo Deus alienus sit, nisi quod alio modo, o sub diversa idea cognosiatur, ac Deus seipsum voluit ut Israelita cognoscerent. Sa ne si id Vir Doct. eo usque extendere velit, ut siquis simplici errore mentis forte aliquod Dei attributum non recte perceperit, quoniam in quo il-. Iud praecise cons stat Deus non clare revelavit, statim alienum Deum habere dicendus sit, non

solum plebs Iudaica , sed & Rabbinorum plurimi , quorum per omnia non sunt nec esse possunt de hisce consentientes opiniones, Deum alienum colere ab ipso arguentur ; & ipse vicissim ab aliis ejusdem criminis reus pronuntiabitur. Limitetur ergo hac restrictione : Quod si quis Deo attribuat , quod Scriptura expresse a Deo removet, &naturae divinae repugnat, alium colere Deum di

catur.

575쪽

Casius Viri

possibilis.

Addit Vir Doctiss. Euamvis dicatur esse idem iDein Israelis, aternus , omnipotens, qui eduxit p pulum de AEgypto , qui legem ex Sinai promulgetvit rhi sent sectus σ attributa veri Dei, tamen non vero Deo applieita. Sed vero fingit hic Vir Doct. ea- sum, qui existere non posse videtur ut quis attributa & effectus veri Dei percipiat, & tamen vero Deo non applicet. Qui concipit spisitum aetemnum , omnipotentem , summe bonum , justum,&c. qui Israelem ex AZgypto eduxit. & Legem e Sinai promulgavit , verum cognoscit Deum ,& sub vera idea , quam Israeli de se Deus dediti Neque ideam illam alteri enti applicare potest. Objicit Vir Doch. quod tamen Israelita in deserto, o Probeam vitulis illam applicuerint Dei ideam , dicentes , Ecce Israel Deum tuum, qui te eduxit de temra γ' es. Certe non impios tantum , sed & extreme stupidos ac communi sensu destitutos necesse est ut fingat Vir Doct. majores suos, quod crediderint, vitulum post eductionem ex AEgypto ex auro a se congesto ab Aarone conflatum esse spiritum aeternum , Omnipotentem , qui ipsos ex .AEgypto eduxerat. Quis , nisi fatuus , tantam

ipsis fatuitatem adscribat φ Ubi nune est illa quas Cisto beatifiea, quasi intuitisa notitia , quam Vir Doct. & in hoc tertio scripto , pag. 433. & in secundo suo scripto pag. xx. tantopere extollit, illa elara ct indubitabilis revelatio Domini , ibid. pag. 23. quae Israelem in tam pudendo stupore reliquit,m crediderint vitulum ex auro conflatum esse

Deum suum, qui ipsos eduxit de terra AEgypti φEt fi ratem de Deo ideam habuerunt, etiam post claram illam Dei in monte Sinai revelationem, ubi est infallibilis illa traditio a talibus patribus in posteros

576쪽

ΥERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. ss 3

posteros propagata φ Si dicat: Patres suos non tamen in posteros propagasse, Deum esse vitulum ;sed potius, se ob perversam illam de Deo opinionem graviter punitoS, ac poena illa emendatos ac sapientiores redditos, veram rursus de Deo fidem amplexos : Respondeo : Si credat patres suos, post intuitivam illam Dei in monte Sinai revelationem in tantum stuporem qui in hominem non posse cadere videtur) incidisse , ut crediderint Deum, qui ipsis locutus isti, fuisse vitulum ex auro conflatum I Quaeram , an post illam revelationem major ac illustrior ipsis obtigerit, ex qua Certiorem ac evidentiorem de Deo adepti sint notitiam φ Si hoc amrmare non possit, uti non potest: Quaero rursus , ubi est illa in sua origine inis fallibilis traditio , a talibus patribus, qui ex levissima occasione, relicta vera Dei idea, tam putidam ac absurdam sibi essinxerunt, in posteros propagata φ Non ergo crediderunt , vitulum il- Ium esse ipsum Deum ; sed eo verum Deum reprae

sentari, ac proinde cultu, quo vitulum venera bantur , Deum , quem eo repraesentatum Vol hant , honorari. Quia vero coram vitulo procumbebant , qui cultus religiosi actus est soli Deo debitus , a Deo censentur, non aliter ac si vit Ium dicerent Deum: quoniam si vere eum Deum crederent , alio circa ipsum non occuparentur actu honoris. Quia itaque actus ille eo natura sua tendit, hinc eum Deus interpretatur, perinis de ae si vitulum credidissent esse Deum. Perinde uti de Ethnicis, qui se coram idolis a se fabrieatis incurvant, pFonuntiatur, quod illis dicant, Tu es pater meus, Ierem. II. 2 6, 27. & ED. XLIV. 1 7. Quoniam, si crederent ea esse Patrem ac Deum

577쪽

RESPONSIO AD

Tuum, alium illis honorem non exhiberent; ideoque a Deo censentur ac si vere illis hoc dicerent. Supponit autem hic Vir Doct. casum impossibi. Iem: Si ct de aliquo bruto homines assererent, quod esset Deus Israelis , licet infinita in ejus conflamatiomem facerent miracula , non forent audiendi. Credit ne serio , in tam fatuae assertionis confirmationem vel unum pos e fieri verum miraculum ' Cui itaque fini tam absurda propositio φ Quae ex Thoma , Scoto , aliisque Scholasticis addit, impia sunt, & ex impuris hominum ingenio suo abutentium lacunis hausta, & doctrinae Christianae directe adversantia. Quae portentorum ac absurdorum inventoribus ac patronis relinquo : quos Erasmus docte pariter ac graviter castigat in eximia sua annotatione in I Timoth. I. 6. Non do- Sed quo tandem tota haec viri Doct. machina

sis illi, tendit z Ut evincat, Dominum Vesum Deum Israe- Deum. lis sub idea, diversa ab ea quam Deus Israeli revelaverat , colendum proposuisse; ac proinde alienum docuissemeum: Licet itaque plurimis doctrinam istam confirmaret miraculis , quod secundum legem Deut. x m. iure lapidandus foret: siquidem jussit adorare hominem Deum, Deumque fecit visebilem, mensurabilem, loco conclusum. Haec omnia sola negatione refutare sume it. Nunquam probabit Vir Doct. hanc esse Christi doctrinam , in Evangelio traditam. Nusquam hoc Dominus Jesus de se a firmavit; nec fuit Ecclesiae Christianae doctrina, quod Deus sit homo, mensurabilis, loco conclusus. Si qui phras bus quibusdam durioribus usi

sunt, semper addidere , esse figuratam locutio- em. Unicum, non Tertulliani, ut Vir Dost.

edidit, quia in Tertulliani operibus exstat, sed

Novatiani,

578쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. uess

Novatiani , testimonium , totius Ecclesiae Christianae doctrina non est. Sed vero , omittamus particulares doctorum opiniones , Voces ac lo quendi phrases in Scriptura nusquam usurpatas ,

quarum defensionem in me non suscipio ; solius me profiteor Jesu Christi discipulum: Proserat e go Vir Doct. Jesu Christi doctrinam, ob quam merito reus peragi possit, quod alienum docuerit Deum.

Objicit Vir Doch. verba Domini Soan. XIV. 9. Sensus ut videt me, videt Patrem. Euod idem est , ac rq i' asserere , sub hominis idea Deum videri ct adorari v luisse. Sed quis non videt, hanc esse verborum Domini maxime innoxiorum manifestam detorinsionem φ Ostendit Dominus Jesus, quod verba quae loquebatur Apostolis a seipso non loquatur, quia Pater in ipso est, nimirum per potentiam suam , cujus emcacia maxima faciebat miracula, quibus invicte demonstrabat, Patrem in ipso &per ipsum operari ac loqui. Unde re te infert, quod qui ipsum videret, etiam Patrem videat rhoc est, qui ipsum ac doctrinam ejus cognoscat,& opera quae facit videat, revera non audiat doctrinam ac videat opera ab ipso profecta, sed a Patre: in quibus cum bonitas, sapientia ac potentia Patris reluceat, merito in iis Patrem videri ait. Quid hic vel levissima reprehensione dignum φQuis ex verbis adeo innoxiis inferat, Dominum

dixisse, quod ipse sit Pater , aut quod Pater sit visibilis & incarnatus φTandem concludit vir Doct. quod Propheta, Collectio qui in seipsum ut verum Deum Israelis fidem exegerit, qui Dei omnipotentiam sibi arrogaverit, qui verba sua, ut a se praecepta, populo indixerit, admitti non debet

579쪽

Doctrina falsa non potest pluribus ae maioribus miraculis confirmari

debet; ct dato impossbili, quod Messias, quem Im

daei exspectant, eam doctrinam Israelem edoceret, imre foret ut pseudopropheta lapidandin. Sed ego jam isti illationi occurri , quod Jesus Christus semper se Dei Patris legatum & Filium praedicet, & in se,

fidem exigat. Neque ulteriuS quicquam ut necessario credendum Evangelium exigit. Si qui plura ad salutem creditu necessaria decrevere , eorum decretis non teneor , qui solam Scripturam Sacram unicam fidei meae regulam agnosco. Ex illa itaque Vir Doctiss. ut aliquoties monui, contra me argumentari debet: Non ex doctrinis, de

quibus inter Christianos disputatur , & quarum fidem Scriptura nusquam sub amittendae salutis

poena exigit. Unicum , antequam ab hoc argumento recedam, addere necesse est: Me cum Viro Doct. admittere , quod Vera doctrina esse nequeat, quae evertit aut oppugnat doctrinam a Deo sufficientibus miraculis comprobatam. Verum incredibile mihi est, quod Deus in talis doctrinae confirmationem miracula sit editurus plura ac majora , quam in confirmationem doctrinae, cui perpetuo

fidem adhiberi vult. Dicitur quidem , quod etiamsi signum , quod ejusmodi falsus Propheta

praedixit, eveniat, nihilominus quia apostasiam a vero Deo suadet, si lapidandus r Unde recte colligitur, Deum permittere posse, ut opus aliquod extraordinarium , quod in admirationςm homines rapiat , ad praedictionem falsi alicujus Prophetae contingat : ut ita Israelis constantiam probet, utrum tali sgno se permoveri patiatur ad deserendam legem tot prodigiis & miraculis invictis confirmatam: Sed ut ad salsae doctrinae confirmati Oin

580쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI.

sumationem miracula fiant plura ac majora, quam quibus vera confirmata est , nec veritati nec saniactitati divinae consentaneum est. Etenim mirae Iis in verae doctrinae confirmationem editis Deus

illius divinitatem populo persuadere vult, ut illi, a miraculis , tanquam signis, quae non nisi viris tute divina fieri possunt, testimonium invictum habenti quod a Deo sit, autoritatem conciliet,

es fidem illius ut divinae populo persuadeat. Si

itaque Deus in doctrinae falsae confirmationem plura ac majora fieri curet miracula, fidem doctrinae verae per miracula conciliatam destruet. Aut enim miracula sussiciens sunt divinitatis doctrinae testimonium , aut non. Si non sunt; nec doctrina vera sufficienter comprobata est esse divinar Si sunt: quae illustrioribus ac pluribus miraculis est comprobata validius etiam a Deo habet testimonium: Nec ulla potest reddi ratio , cur plura& majora signa destituantur autoritate, quae paucioribus Sc minoribus competit. Quare cum Deus sibi ipsi contrarius esse nequeat, neque ad destructionem doctrinae antea sussicientibus mir culis comprobatae, plura ac majora facere miracula , quoniam hac ratione homines a se & sua lege abduceret; Exinde evidenter colligo , quod doctrina pluribus & majoribus miraculis comprobata testimonium validius habeat a Deo; ac eo

ipso constet, nisi Deum sibi ipsi contrarium statuamus, quod priori doctrinae, a Deo profectae& miraculis comprobatae, nullatenus adversetur et

Et si quis eam illi repugnare contendat, quod alterutram aut non recte intelligat, aut contra Dei intentionem in sequiorem 1ensum detorqueat.

Quo ipso doctrinae Jesu Christi veritas , & cum Lege

SEARCH

MENU NAVIGATION