Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

An fuerit

Perpetuo

Senatus in populo IGraelis.

Suffcit

prophetae ut recipiatur missio

s s8 RESPONSIP AD

Lege Mosis convenientia, praeter ea quae antehae

dicta sunt , solidissime est comprobata. CAPUT X. Non necessario requiri in Vero Propheta, ut a Senatu Iudaeorum approbetur, &' Senatum Judaeorum non fuisse infallibilem. 1 Andem aliud restat viri Doctiss. argumentum

contra Dominum Jesum refutandum, quod a Senatu approbari debeat, antequam a populo ut Propheta recipi possit. Ut argumentum hoc legitime concludat, duo Viro Doct. sunt probanda. I. Quod tempore Prophetarum hujusmodi fuerint Senatus. a. Deum illiusmodi judicium Senatui commississe , ut quem ille verum judicaret Prophetam, ab integro populo ut a Deo mistis recipi , quem falsum pronuntiaret , ab integro populo ut falso se prophetam jactans rejici deberet, nihilque ulterius, verusne an falsus esset Propheta , quam istud Senatus judicium , requisitum fuisse. Quod prius attinet, licet id dissiculter probari posse credam, imo plura in Scriptura occurrere , eX quibus contrarium quis colligat ; de eo tamen Viro Doct. litem non movebo, sed cum ipso supponam , perpetuum fuisse a tempore Mosis ad captivitatem usque Babylonicam hujusmodi Senatum cum summa potestate , qualis a temporibus Esdrae in Republica Judaica obtinuit: Itaque alterum solummodo inquiremus. Vir Doctiss. ut illud adstruat ac probet, ita proincedit : Debuisse aliquod esse judicium in populo, quota inter verum falsum Prophetam discerneret : Illud

autem

582쪽

. ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. sis

autem non commissum esse, nec committi potuisse uuia divina, si-go : Ergo commissum esse Senatui. Ut argumenti gn. com

hujus imbecillitas pateat , discrimen faciendum P ψ'- es inter judicium privatum , quod unusquisque sibi format: & publicum, quod toti populo judicandi regula est, & a quo dissentire nefas esset. De privato cujusque judicio non disputat hic Vir Doct. sed urget, requisitum fuisse publicum Senatus judicium, a quo populo discedere nefas fuit; ita

quidem , ut quemcunque Senatus pronuntiaverit

falsum Prophetam illum populus ut falsum rejicere obligatus fuerit; imo nec licuisse populo

Prophetae vero , & vere a Deo misso , ac missionem suam miraculis confirmasti, adhaerere, nisi prius judicio Senatus approbato , cui omnes acquiescere tenerentur. Ego vero contendo , ut

Propheta a populo reciperetur , suffecisse missionem divinam , nec ullum aliud, cujuscunque sive hominis sive Senatus , judicium praeterea requisitum fuisse. Quia agitur de Propheta recipiendo ut legato Dei: Si itaque praeter missionem divinam etiam requisita fuit auto itas judicii Senatus , mimo divina lassiciens non fuit ad legato suo autoritatem conciliandum apud populum , sed autoritas humana intercedere debuit , quae missioni divinae autoritatem conciliet. Quo nihil absurdius dici aut cogitari potest. Regerit Vir Doctiss. Sufecisse quidem signum, Erat totius ni Propheta reciperetur: Sed ut e staret tale signum P08:'i. si esse a Deo, Dominus ad judices illius examen revoca- vita ite. bat, ut exacte cognoscerent, an id esset vere divinum. Resp. Judicum ossicium vel praecipue futile examinare signum &doctrinam Prophetae, non nego: Eorum enim ossicium fuit, PIophetam verum recipiendo

583쪽

s6o RESPONSIO AD

recipiendo suo exemplo , ad quod totus ferme componitur populus, illi autoritatem conciliare: Sed si hie Iudices officio suo desint, etiam populi fuit sine praevio Senatus judicio, imo contra il- .lud , Prophetae a Deo misso auscultare. Neque difficultas magna fuit, Prophetam verum a falso discernere. Duo illius signa dat Deus in Lege, clara evidentia , & cuivis obvia r Unum , si quid praedixerit in nomine Domini, ct non menerit,

Deis. XV m. 22. Alterum, . si dixerit, Eamus,

sequamur Deos alienos quos ignoras, ct servia usiis: Deut. x m. a. Nullum hic errandi erat periculum ; neque in subtilitate Metaphysica de idea Dei, quam hic Vir Doct. captat, negotium adeo grave, & ad populi salutem spectans, versatur. Notum erat Israeli, per deos alienos designari idola

gentium, quorum cultum minimo e Vulgo mantias stum erat Dei Israelis cultui esse adversum. /Sed malitia hominum, in velanda & excusanda turpitudine sua mire sagax,. subtilem distinctiunculam

excogitavit, ux nequitiae suae velamen reperiat. De orthodoxia & haeres nullae tum erant conten tiones , neque ullae de iis apud Prophetas quere lae ; sed solae, & fere continuae, de idololatria& cultu Deorum alienorum, qui manifestus erat,& omnium oculis patens. Sudicium tamen committitur Senatui, inquit Vir Doct. ut eum lapidari jubeat. Sane et nec aliter poterat : Licet enim

unusquisque ex populo facile dijudicare posset exfgnis a Deo datis aliquem esse falsum Prophetam,& uniuscujusque fuerit, sibi a falso ejusmodi Pr

pheta cavere, ne ab eo ad idolorum cultum seduceretur , nulli tamen e populo, sed soli Magistra. tui jus erat, poenam in illum decernendi, quae potestatis

584쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEL

potestatis supremae actus est. Ita facile unusquicque ex plebe judicare potest aliquem esse homici-

dam aut adulterum : supplicio vero assicere , nemo nisi Magistratus. Sic & ab altera parte , ex signis a Deo datis unusquisque in populo agnoscere potuit Prophetam a Deo missum , illique ut 1 Deo misso auscultare & bbedire , etsi publico Magistratus judicio non approbato. Addo alterum argumentum: Quod si ejusmodi Senatus publicum in populo suo judicium Deus instituisset, a quo omnium judicia dependere debebant, opor- infallibilis tuisse ut illud esset infallibile : Si enim falli posset, fieri facile potuisset, ut vel invidia, vel iracundia , vel vindictae cupiditate, vel alio pravo affectu abrepti Judices , vel etiam per ignorantiams squidem ut Vir Doct. vult subtilis illa de idea Dei contemplatio esset in examen revocanda ) in judicio suo errarent ὁ & quoniam ipsorum judicium publica regula erat, a qua populo recedere fas non erat, totum populum una secum in errois rem inevitabilem praecipitarent. Consequentiae

hujus evidentiam Vir Doctiss. agnoscit; ideoque concedit, infallibile Deum Senatui concessisse judicium. Evicto itaque , Senatus judicium non

fuisse infallibile, simul corruit, quod illius judicium de Propheta , verusne an falsus fuerit, populo regula non fuerit, a qua discedere nefas esset. Ad hoc autem probandum evidentius nullum Probatur. argumentum est, quam crebra illius Senatus non errata tantum , sed & graVimma contra Deum cri- io.

mina, quae judicio illius falso, & mandatis ac

verbis divinis contrario , ortum suum debent, enumerare. Iam ipsis temporibus Mosis , cum duodecim exploratores in terram Canaan missi re- Nn nuntiarent

585쪽

2. statu populi

tempore iudicum

s sa RESPONSIO AD

nuntiarent se vidisse civitates munitas , populosseroces & bellicosos, totus populus desperans de auxilio divino, & populorum illorum subjugatione , insurrexit contra Mosen, solis Josua &Calebo exceptis : Adeo ut Deus juraverit , quod omnes, qui viginti annorum aetatem excedebant, solo Josua ER Calebo exceptis , in deserto essent morituri. Ubi tunc septuaginta illi Seniores, quorum judicium erat in fallibile φ Et ne hic rursus objiciat Vir Doct. exceptam fuisse tribum Levi, & constare Pinetiam ingressum in terram pro missam ; Sciat, tribum Levi non magis fuisse insontem quam reliquas: Numer. enim cap. XXV I.

postquam per Mosen & Elea serum nova populi reis censio facta est , expresse tribus Levi una cum aliis numerata narratur, vers. s7. seqq. Et immediate post indicatum tribus Leviticae numerum additur vers. 6 Hic est numerus 'liorum Israel, qui descripti sunt a Moyse o Elea aro Sacerdote in campestribus Moab supra Fordanem contra Fericho et inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose ct Aarone in deserto Sinai, &c. Pinelias autem fuit filius Aaronis, contra quem & Mosen tota haec rebellio mota est. Extra familiam autem Mosis & Aaronis omnes in deserto ob peccatum illud rebellionis mortui sunt, solis Josta & Cabebo

Si consideremus sequentia tempora, evidentiora erunt Senatus hujus crimina. Temporibus Judicum legitur populus aliquoties a Deo ad idolorum cultum desecisse: & quando ob crimen illud in potestatem populorum vicinorum traditi & seria vitute pressi Deum invocabant, mita judice ac liberatore Deus eos e miseria qua premebantur eripuit et

586쪽

TE IUM SCRIPTUM IUDAEI. s.;

puit: Zc expresse legimus ipsosdurante judicis illius vita & imperio Deum coluisse ; post mortem autem ejus statim in idololatriam relapsos. Potestne cuiquam credibile videri, solam judicis autoritatem potuisse populum in ossicio continere ne alienos Deos coleret ; nunquam autem id potuisse autoritatem Synedrii infallibilis a Deo ipso instituti, quod juxta Viri Doct. sententiam) semper

se ab idolorum cultu impollutum servavit, cujus que mandatis populus sub poena capitali parere tenebatur φ Plurisne fuit judicis unius, quam int gri Senatus, & quidem a Deo ita semper directi ut esset infallibilis, autoritas φSed &manifeste idololatriae & rebellionis con- 3-tra Deum accusantur, 2 Chronis. xxxv I. I . ubi dicuntur non tantum populus, sed & unmersi Primcipes Sacerdotum inique esse praevaricati iuxta unise

sas abominationes gentium, σ polluisse domum Dei , o subsannasse nuntios Dei, ct illusisse Prophetis. Et

ne hic Vir Doct. excipiat, Synedrium non conse sisse isti iniquitati & idololatriae; dico , primo , quis credat, neminem ex universis principibus Sacerdotum Senatus Iudaici assessorem fuisse ' Secundo : Quis credat, fieri potuisse , ut totus pompulus & universi Sacerdotum Principes unanimiter a Deo ad idola defecerint, si fuisset supremum in- fallibile tribunal a Deo constitutum , quod se non tantum ab idololatria purum servavit , sed Scpublice populi idololatriam damnabat' Tertio: Quis credat, supremum illum Senatum se ab ido- Iolatria impollutum servasse , & nusquam ejus vel minimam in tota Scriptura mentionem factam 3 sed potius ita generatim omnes omniumque ordi

587쪽

364 RESPONSIO AD

Deum accusatos , ut unusquisque historiam sacram sine praeiudicio legens , etiam Synedriurn generali illa accusatione comprehensum c Ledere debeat φ Tandem, quid verbis opus φ ipse Deus Esechieli in visone ostendit Senatum illum ma gnum idololatriam nefandissimam committentem, cap. VI D. IO, II. ct seqq. Dicit quippe Esechiel se vidisse septu.nxinta viros de Senioribus domus Israel, ct Seqoniam filium Saphan stantem in medio eorum , santium ante picturas reptilium ct animalium qua d pictae erant in pariete unumquemque habentem tburibulum in manusua. Quaero, quinam sint illi septuaginta ex senioribus Israel, nisi Synedrium illud magnum ex septuaginta senioribus lectum,

qui hoc nomine speciatim hic describuntur φ Quid evidentius y Nec ulla hic distinctio elabendi rimam invenire poterit.

Quin & si consulamus Judaeorum Doctores, manifestum est , quod agnoverint Synedrium suum in errorem incidere potuisse, & aliquid contra Legem decernere licitum vel illicitum. Quod egregie in Rabbinorum scriptis versatissimus docet Joannes Lichtiaotus , in tractatu de Miniferis Templi Hiero obmitani, cap. V III. Sin. II. Oper. rem. I. pag. 7O6. ubi docet, Rabbinos per muli tudinem Israel , Levit. Iv. I 3. quae per ignorantiam fecerit quod contra mandatum Domini es, Synedrium una cum populo intelligere , & ita quidem, ut onectium prius per ignorantiam peccasset, populus vero posterior ejus errore in peccatum delapsus esset.

Quod porro sic probat. Rabbi Salomon sin L

vis. IV.) rem ita exprimit. Per congregationem

Israelis significatur Synedrium , ct per rem abscondiatam significatur illud errasse in docendo circa Excision aliquam

588쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. i

aliquam in Lege: hane vel illam rem esse licitam, ut juxta ejus decretum egerit congregatio. Sed Ma

& clarius sic explicat. In aliqua re per ignorantiam commissa homines tenebantur offerre oblationem prope cato constitutam, si magnum Ssenectium errasset in suo decreto , ct docuisset id esse licitum quod interdictum erat, ct populus errasset per eius determinationem , O rem commisisset ea determinatione nixus , ct postea cognosceret S Urium se errasse. Ecce Ssentarium tenetur offerre oblationem pro peccato propter errorem suum in decreto suo, quamvis ipsum rem non commisisset quia actiones Θnedrii dijudicantur non ex eo quod facit vel non facit, sed ex ejus decretis. Et ad rei quum quidem populum quod attinet, oblatione expi batur , quia nitebatur Synedrii decretis. Postea de Oblationibus variisque offerendi ritibus disserens Lichilaotus , porro ex Rabbinorum doctrina ostendit , qualis requireretur oblatio, Si Θn drium errasset in negotio idololatriae, deque ea aliquid

decrevisset quod non licebat jure , ct populus juxta ejus

pronuntiata egisset, ac etiam errasset. Ecce quantum communis Rabbinorum doctrina a sententia

Viri Doct. distet; qui, tantum abest ut Synedrio infallibilitatem adscribant, ut diserte de eo assim ment , quod non tantum possit docere licitum esse quod Lege interdictum erat, sed Sc in negotio idolol tria scrimine omnium maxime detestabili) aliquid decernere, quod non licebat de jure & sua de- erminatione integrum populum in errore abdu

ceres

Ad loca Esdrae quae in praecedente scripto objs Jeremtesci, & praesertim Jeremiae eXemplum , quem Ju mil. daeorum senatus ut pseudo- prophetam dc sediti O-tus.

589쪽

RESPONSIO AD

sum indignis modis tractavit, Vir Doct. exeipit, se non negare, semper fuisse improbos homines , non tantum inter vulgares, sed o reges ac primores; nunquam autem isti malitia Senatum consensisse ; neque Ieremiam sententia a Senatu lata punitum, sed potius ab improbis σ magnatibus , absque aliqua juris autoritate: Addit: Plurimi ex piis sertasse senatoribus frustra clamabant , dicentes , quod sicuti Isaias ct alii Propheta praecedentibus regibus plurima mala pr dixerant absque aliquo periculo vel injuria eis illata:

quare Ieremias pariter parienter non audiendus erat ζRecte & merito inquit Aristoteles , ενος - ου δο- τ οιλλα συμ βα νει, dato uno absurdo σalia sequuntur. Cui semel constitutum est absurdum mordicus retinere , pressus argumentorum evidentia pluribus sese involvit & intricat. Reges ac magnates, aulaeque ministros plures, fuis.

se improbos , nemo inficias iverit: sed & impietatem illam etiam pervasisse in Senatum , adeo manifestum est ex Prophetarum scriptis , & ex anis tedictis , ut in clara luce oculos claudere necesse habeat, qui id neget. Et tandem tota haec Viri Doct. tam magnifica assertio resolvitur in fortasse: Cui justius multo contrarium fortasse qui opponat, quod Senatus ille impius regi ad omnem illam conistra deremiam violentiam & injustitiam hortator& instigator fuerit: Solet quippe impii regis senatus hortator esse scelerum, ut regi gratificetur. Sed illud Viri Doct. fortasse evidenter satis con Vincitur ipso Jeremiae scriptor nusquam enim Senaintus , cujus judicio sit approbatus , ullam facit mentionem , & cum tamen sollicite Abdemelechi AEthyopis pietatem & erga se benignitatem recenisseat, ne verbum quidem occurrit de pietate Sena

tuss

590쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. in

tus, ad cujus tamen judicium , tanquam in fallibile , quam maxime provocare oportuisset, ut pote quo regis ac magnatum injustitia clare detecta fuisset : sed contra, generatim omnes Ieremiae infensi fuisse leguntur: Quod argumentum eUidens est, Senatum in eandem cum rege impietatem conspirasse. Sed Senatus, inquit vir Doctiss. Ieremiam ut veru Dei Prophetam semper veneraba tur , re eius scripta servavit, oe posteritati divina esse decrevit. Sed quid juvat aperte veritati contradicere ' Senatum Jeremiam non fuisse veneratum clare satis jam ostensum est; nisi credamus eam unius vocis magicae fortasse esse vim mirificam , ut argumenta quam validissima suo sono fugare & evertere possit. Scripta Jeremiae a Senatu fuisse servata , non a Barucho aliisque piis, quo argumento probabit Vir Docti φ Quod postea a Senatu ea pro divinis sint agnita , cum severa illa Dei castigatione, captivitatis nimirum septuaginta annorum , admoniti reverentius erga Dei legem ac Prophetas se gesserunt, & prophetiarum Jeremiae complementum viderunt, neutiquam arguit, Senatores , qui Vivente Jeremia judicio praeerant , ipsius prophetias ut divinas agnovisse,& Jeremiam ut Prophetam veneratos esse. Quod per tumultum Sacharias fuerit interfectus, non

arguit, semper id factum ; & Synedrium nunquam consensisse iniquitati: Etiam corruptissimo tribunalium statu , & conniventibus , imo Melanculum instigantibus Senatoribus , talia nonis nunquam fiunt. Tandem: Senatum Iudaeorum non fuisse infaI- Tandem, libilem, controversia quae Sadducaeis intercessit b; teum Pharisaeis invicte demonstrat. Contentio rifieorum

SEARCH

MENU NAVIGATION