Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

s 8 RESPONSIO AD

eessare faceret, vere legis violatae esset reus e Dei enim solius est , perinde uti per Mosen populo legem ceremonialem dedit, ita etiam per Messiam perfectiorem legem introducere, & facere ut ad illius praesentiam ceremonialis cesset : quamdiu itaque illius obligatio durat, eam negligentes sunt refractarii contra Deum , & ut tales etiam severe a Deo puniti. Alia vero est ratio , quando Messias. jussu divino perfectiorem cultum introducit, &ceremonialem, qui illius tantum umbra fuit, ut jam inutilem, cessare facit ; Deus enim per Messam ab obligatione legis ritualis Israelem solvens,

facit, ut qui nunc eam non observent, non sint violatae legis rei, prout olim fuerant, quicunque ante Messiae adventum eam negligebant.

Jussu autem divino Messiam seu Christum docuisse quicquid docuit, in initio scripti hujus fuse ostendi. Praecepta Verum hic jam ipsam quaestionis arcem invadit Ev ngstiu Vir Doctis . negatque Dominum Jesum cultumo , .hi r Mosis lege persectiorem instituisse, ejusque pro-

Legis. bationem a me exigit. Age ergo persectiora illa Legis Christianae praecepta proferamuS, quae cum

iis quae Vir Doctis . hic , & alibi sparsim in scripto

suo de persectione Legis dicit, accurate conserenis da sunt, ex quibus inter se collatis manifeste patebit , quantum Evangelium dignitate Legem superet. Unum autem hic praemonendum censeo,

quod Vir Doctis . in Hispania inter Pontificios &Monachos educatus , totam religionem Christianam non ex puro Dei verbo, sed ex impuris M nachorum lacunis & pravis ipsorum interpretati nibus aestimare videtur : Hinc est, quod miras non tantum verborum Christi interpretationes,

mente Domini alienas , partim ipse confingit, partim

602쪽

i partim ab aliis confictas avide amplectitur ; sed &, praecepta Domini , quorum observationem subi amittendae salutis poena exigit , in consilia cumi Monachis commutet, quae observare quidem extini miae pietatis est 3 verum quae absque impietate ,& amissione salutis possunt omitti. Praecepta ergo, quae Lege non expressa, sed Circa o Evangelio omnibus praescripta sunt, aut saltem perfectiora in Evangelio , quam Lege continentur , sunt haec. Primo , quae spectant perfecti nem amoris erga proximum. Lex dum jubet diligere proximum , per proximum non intelligit hominem quemcunque, sed Israelitam : Quod

ex praecepto Levit. XIX. 18. manifeste liquet. Verum est, & amore benevolentiae etiam com

plecti jubentur Edomaeos , AEgyptios , populos, que qui se ultro in servitutem dabant: Uerum iste est inferior amoris gradus, neque beneficia pro prie comprehendit, sed potius ut a maleficiis abstineant. Religio autem Christiana, seu Evangelium prout , omne populorum discrimen abolet, quoniam in C ino non est Gentilis oe Fudaeus , cimeumcisio oe praeputium , barbarus oe Scota , servus

liber, Col. III. II. Gal. II I. 18. Ita & inclinferenter amorem erga omnes extendi jubet; non tantum fideles & Christianos, ex quacunque naintione, qui fraternus amor passim vocari solet, Rom. NI I. IO. Hebr. X III. I. I Pet. I. at . & alibi pasi

sim: sed &cujuscunque sit religionis, modo opaac auxilio nostro indigeat. Quod manifestum est: ex Gal. V I. Io. ubi Apostolus quidem mandat ut maxime benefaciamus domesticis fidei interim tamen praecipit, ut benefaciamus omnibus. Et a Pet. L. 7. ubi dum amori fraterno addi jubet Petrus Haritatem, Oo a mani

603쪽

sto RESPONSIO AD

'manifestum est , quod per charitatem intelligat

amorem qui se indifferenter extendit erga omnes. Ita videmus quantum Legi praestet Evangelium solummodo circa objectum amoris, quod omnia officia, quae Lex solis Israelitis praestari jubet, exintendat ad omnes homines. Idque elegantissima docet Servator Luc. x. 3 o. seqq. sub parabola Samaritani , qui Judaeum a latronibus spoliatum ac

vulneratum , & a Sacerdote ac Levita praetereunte neglectum , amantissime fovit, Vulnera curavit , ac in hospitium duxit. 1t ossicia. His adde , quod Evangelium expresse Vetet omnem vindictam, ab eaque tam alienos esse nos praecipiat, ut potius parati esse debeamus alteram injuriam ferre , quam jam illatam vindicare. Maitis. V. 3 9,qo. Lex gravioris injuriae vindictam permittit , dum permittit propinquo occisi hominis, ut homicidam interficiat, Num. XXXV. I9. Quin & inimicorum amorem praecipit Eva gelium , dc ut pro maledictis benedictiones rependamus, beneficia pro maleficiis, quin & oremus pro persequentibus nos. Matth. V. ΑΑ, Α . Quid hie Lex φ Mandat quidem Exod. XXm. Α, . Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc.ad eum, &e. Verum, ut dixi, solum respicit inimicum Israelitam , erga quem diutinum in corde odium fovere illieitum decrevit; non autem pro diris ac execrationibus preces & benedictiones rependere jussit. Cirea adul- Evangelium adulterium vetans, quemcunquo x xiv conjugati eum altera concubitum, sive maritata sit, si ve coelebs , uti & conjugatae cum qualicunque masculo, adulterium esse definit 3 ut ita quibusvis vagis libidinibus occurrat, δε sectatores

suos

604쪽

ΥERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 38 I

suos castitatem servare doceat. Lex adulterium Velans , explicante ipso viro Doct. solum Israelitae cum alterius Israelitae uxore concubitum intelligit. Unde sequitur, vel ipso Viro Doctiss. judice , quod lex vagum Israelitis concubitum impune permittat , non tantum cum mulieribus conis

jugali vinculo non copulatis , sed & cum alienigmnarum uxoribus: Quod & Uir Doctiss. etiam expresse in colloquio nostro contendit non esse adulterium. Ecce quam lata aperta fenestra infraenatae hominum luxuriosorum libidini , licet cum gravissima alterius injuria conjunctae. Lex permittit Israelitae uxori, siquidem gratiam Divortium non invenerit in ipsius oculis propter aliquam foeditatem , dare libellum repudii , Drat. XXIV. quin & permittit polygamiam, uxorique aliam superinducere, Deut. XXI. IS. Evangelium autem matrimonium ad priorem suam integritatem reducens, divortium extra causam adulterii non tantum illicitum pronuntiat, sed & , si uxore existra causam adulterii dimissa alteram quis duxerit, adulterium committi docet: quo ipso uni marito unam tantum concedit uxorem ; si enim plures habere haud illicitum foret, adulterium non com mitteretur, si altera ducatur, uXOre priore eX-tra adulterii causam dimissa. Scio excipi, repu-- dii libellum esse remedium occurrendi multis i commodis , quae ex discordi inter maritum de uxorem cohabitatione facillime oriuntur et Et apud Christianos, ut istis medeantur, etiam in usu esse separationem quoad cohabitationem &thronum. Verum exinde liquet, divortium alia quatenus repugnare perfectioni matrimonii, & ,

ut Dominus Jesus recte ηebat, Israelitis indultum

605쪽

RESPONSIO AD

ob duritiem eordis ipsorum : Sed Dei matrimonium instituentis finem fuisse, ut conjuges arctissimo inter se vinculo, tanquam una caro , uniti, nunquam separentur; ad quam perfectionem Dominus matrimonium revocavit. Quod separationem thori ac cohabitationis attinet, constitu

to illa est mere politica, de qua Evangelium nihil in alterutram partem definivit, utpote nihil tractans aut praecipiens statum politicum concernens: sed prudenti Magistratuum arbitrio dirigitur , qui ut quieti civili consulant sua autoritate nonnunquam cohabitationem conjugum , parte utraque audita, separant: Ne tamen quicquam lege E angelii prohibitum committant, conjugii vinc tum non solvunt nisi ob crimen adulterii: ut ita reconciliationi inter eonjuges locus sit. Sub Lege autem marito licitum erat propria autoritate dato libello repudii uxorem dimittere si ingrata es et oeulis ipsius, & mox utrique facultas erat libera ad alteras provolandi nuptias: quo ipso non tantum omnis reeonciliationis spes praescindebatur ; sed& hominibus luxuriosis maxima aperiebatur se nestra , siquidem alia allubescere inciperet mulier, uxorem ut sibi ingratam dimittendi, & alteram illius loco ducendi: aut uxori luxuriosae, sese in-eommodam ac contumacem ostendendi erga viarum, ut ita ab ipso libellum repudii obtineat, atque ita a marito dimissa alteri viro nubat. Quae Omnia matrimonii perfectioni directe adversantur. h. jam porro consideremus praecepta Christi, hosthi ipso quae directionem nostri concernunt, nihil horum rum. in Lege expresse mandatum reperiemus: Qualia sunt, non esse amandum mundum , sed coelum ac coelestia praecipue spectanda, reliqua , quate

606쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 383

nus a vita spirituali hominem abducunt, esse non abjicienda proprie, sed flocci facienda, animumque ab anxiis curis eximendum , carnem esse crucifigendam cum concupiscentiis , omnia , si necesse si, pro nomine Christi abneganda , quin &vitam ipsam : Cogitationes & animum servandum esse castum , non minus quam corpus, adeo quidem , ut si quis mulierem adspiciat solummodo ut

eam eoncupiscat, jam adulterium cum ipsa in comde commiserit, Matth. V. 28, 29. quatenus turpes ejusmodi cogitationes fovens , corde ac animo suo omnes committit actus quibus adulterium

constat; & ex turpibus ejusmodi cogitationibus voluptatem percipit illi similem , quam ex ipse

adulterii actu percepturus esset. Ne jam, prolixitatis vitandae causa , alia allegem. Sed contra haec Vir Doctis . contendit, Decalo- Ea nongo contineri perfectissmam vitae regulam , cui nihil P πςΤPixur magis perfectum addi post. Absit ut ego quicquam contra Decalogi perfectionem dicam, aut illum defectus alicujus insimulare velim. Interim hoc affirmo, praecepta religionis Christianae de directione sui ipsus jam a me indicata nusquam in De calogo apparere. Dicet forte cum aliis Vir Doct. ea expressa esse decimo decalogi praecepto, de non concupiscenda uxore ac domo proximi , aliave quacunque re quae proximi est. Sed vero, si praeceptum illud, & ratio Reip. Israeliticae penutius inspiciatur, apparebit hic non Veiari concupiscentiam uxoris proximi ad adulterium, aut ut domus proximo per furtum ablata nostra fiat ; sed qua quis proximi uxorem ac domum ita concupistit, ut absque adulterio sua uxor, &absque furto sua domus fiat: nimirum concitando inter Oo 4 maritum

607쪽

s 84 RESPONSIO AD

maritum & uxorem dissidia ac rixas , atque ita faciendo ut maritus molestae cohabitationis pertaesus uxori libellum repudii tradat, atque ita ipse uxore a proximo dimissa potiatur: aut varia ipsi concitando per vicinos aliosque incommoda , ut domus ipsi ingrata fiat, ac proximus moveatur ut eam vendat, atque ita ipse ea potiatur. Quae quoniam multarum turbarum in populo Israelis

causa esse poterant, Deus praeceptis de non cominmittendo adulterio ac furto , etiam hoc, de non

concupiscenda uxore ac dcm 3 proximi adjecit. Et hunc praecepti hujus sensum esse, exinde colinligitur , quia est praeceptum secundae tabulae, cujus omnia praecepta proximum respiciunt , &quorum violatione proximus directe laeditur , uti ex omnium enumeratione liquet. Atqui concupiscentia uxoris proximi ad adulterium , quatenus ipsi adulterii actui opponitur , proximuS non Iaeditur, sed solo adulterii actu : polluitur vero animus concupiscentis: Sed concupiscentia illa , qua quis efficit, ut proximi uxor a marito dimis sa sua fiat uxor , proximus gravi assicitur injuria,& directe laeditur. Quod & circa omnes res proximi , quarum concupiscentia vetatur , locum habeat. Quomodo Iateram negare nolo, per analogiam &eonse- ad Decalo--omnia religionis Christianae praeceptaeema Res. ad decalogum referri posse: Adeo ut, si praecepta Christ. re- Christi conserentes cum Decalogo, ad decalogum sim PQR omnia referamus , quae ex illius praeceptis aliqua

ratione deduci possunt, & ad ultimam Dei intentionem , Decalogo non clare expressam , attendamus, dici possit, omnia Christianae religionis praecepta generalibus decalogi praeceptis esse comis prehensa et

608쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

prehensa: Sed addo: Illud nunc a nobis, pomquarn ultima Dei intentio per Dominum Jesum clare est revelata , fieri posse: Antea tamen, cum plenior ille sensus generalitate verborum in voluistus fuit, id non ita plene fieri potuisse ; neque eum , qui sensum istum plene asseeutus non fue4rat, sed solummodo a Lege manifeste vetitis sibi sollicite havisset, non posse aeque ac sub Evangelio violatae legis reum peragi. Unde quantum Legi Evangelium praestet manifestum est , quod ea

clare praecipiat, quae per consequentiam ex Lege industria ac labore potius deducenda erant, quam in ea expresse definita ac praecepta , proinde quibus se teneri non intellexerunt Israelitae ; non enim homines animum suum inducere solent, ut legem strictiore , quam qui in verbis ipsis exprimitur, sensu contra seipsos interpretentur. Quod vero directionem nostri ipsorum attinet, omniumque amictionum , quin & mortis crudelissimae pro nois mine Dei tolerantiam , aliaque Evangelio claro mandata , ea decalogo esse comprehensa, nescio quo fundamento assirmari possit. Verum haec omnia clare mandata contendit Vir Sensi

Doct. praecepto illo generali, quod totiuε Legis quasi δ' the,

summa or, Diliges Deum tuum ex toto corde tuo, Deum ex ex tota anima tua, ct ex omnibus viribus tuis: hoe toto eosde.

es, tam perfecte, ut nullum desiderium de rebus ere 'tis hunc amorem diminuere possit, quantum υIribus na

turalibus possibile est, ct plus quam vitam tuam squam pro ejus amore libenter tradere ne dubites. Et quaerit an amor Dei in Evangelio perfectiore modo pra-ripiatur e Sed vero, non inquirimus, an modus quo amor ac obedientia Dei praecipitur sub Eva

gelio , si persectior illo, quo amari Deus praeci-

609쪽

s 36 RESPONSIO AD

pitur sub Lege ; sed de ipsis praeeeptis divinis,

an illa eadem sint , aut aeque perfecta sub Lege , quam sub Evangelio φ Praeceptum hoe amandi Deum generale est , & totius Legis summa ac compendium : Atqui ex ejusmodi generali praecepto inferri nequit, omnia specialia praecepta, quae Evangelium praescribit, etiam olim sub Lege mandata esse ; sed tantum , obediendi modum , qui ex animo procedat, olim sub Lege exactum

esse , similem illi qui nunc exigitur sub Evangelio. Quod ut pateat, sciendum , quando Deus sui dilectionem praecipit, considerari Deum ut legislatorem: Legislatoris autem dilectio mandatorum ejus observatione consistit : Nemo enim Legislatorem , quatenus Iegislator est , amare potest , nisi mandatis ejus obediendo. Quicunque ergo praeceptis divinis obedit ex toto corde, etiam Deum ex toto corde diligit. Sed exinde

non sequitur, quando Deus in Lege illum dilectionis modum praecipit , eundemque postea in Evangelio exigit , eoque perfectiorem exigere nequit, quod in Evangelio perfectiora non dederit mandata, quam in Lege: sed id ex utriusque praeceptis specialibus, eorumque inter se comparatione , dignosci debet. Non jam inquiram,

an verba, ex tota anima, significent, plus quam vitam tuam , quam pro eius amore libenter tradere ne dubites. Unum tantum dicam , hunc praecepti

hujus esse sensum non credi a Judaeis Hispanis,

qui liberos docent, licere metu mortis, & ut evadant inquisitionem Hispanicam , abnegare Legem , quin & juramento abnegationem suam confirmare : tales enim credunt, licere sibi vitam hanc praesentem praeferre amori Dei , neque

contrarium

610쪽

contrarium sibi isto praecepto mandatum credere

possunt.

Sed contendit Uir Doctiss. Fesum rarisum non Non exigietam perfectum Dei amorem docuisse; quoniam ad Me v

disinum praeceptum homines mittebat, ut Uitam arem memus tanam consequerentur. Non esse autem perfectum ne spe prae- rem, quando Deus amatur propter timorem poena atemna, neque propter vitam Hemam , quia uterque amo

in propriam utilitatem dirigitur: sed quando amatur propter infinitam bonitatem, o quia dignus es summa amore diligi , sive moliam aeteream dederit, sive infimum : Et tam amorem ab omni propria utilitate i dependentem Israeli a Deo prascriptum affirmat. Audio quidem magnifica verba , sed quae nullum

sanum continent sensum, & manifestam involvunt contradictionem. vult Deum amari propter

infinitam suam bonitarem, licet dederit infernum. At quomodo is , cui se amanti Deus infernum, omnium malorum summum , & in quo nulla bonitatis ratio est , dederit, infinitam in Deo boniatatem agnoscere potest y Qui Deum agnoscit bonum , sibi bonum esset ut statuat necesse est. V rum ut distincte de amore Dei dicamus , dic Deum dupliciter a nobis posse considerari, vel ut bonum summum , vel ut Legislatorem. Amor in Deum ut bonum summum , est desiderium unionis cum Deo , bonisque divinis fruendi. Amor in Deum ut Legislatorem est observatio

mandatorum divinorum. Deus consideratus ut bonum summum , ae boni summi largitor, n cessario a nobis amatur: nemo enim bonum summum odisse aut contemnere potest: Consideratus autem ut Legislator, varia carni nostrae ingrata

praecipiens, & ab altera parte majora bona pro

mittens ,

SEARCH

MENU NAVIGATION