Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

mittens , non amatur necessario: quia homo inter praesentium fruitionem , cum qua saepe obedientia mandatorum divinorum consistere nequit , &spem bonorum a Deo in futurum obtinendorum medius constitutus , libere vel futura quae exspectat, vel praesentia quibus mox fruendi occaso adest , praeferre potest , atque ita Deum ejusque mandata vel amare , vel odissh. Unde liquet, posteriorem hunc Dei amorem priori tanquam funis damento inniti: Quia enim Deum amamus ut summum bonum summique boni largitorem , elinque ut tali uniri cupimus; etiam illi ut legislatori prompte & alacriter obedimus , ut ita ipso tanquam summo bono fruamur. Inde jam praecepti divini de amore Dei sensus facile percipitur: Mandat Deus, ut ipsum tanquam legislatorem ame mus , hoc est , praeceptis ipsius obtemperemus , ex toto csrde, &c. an hoc excludit amorem Dei, ut boni summi φ Imo potius includit , eumque amorem pro fundamento habet: Si enim Deum ut bonum summum non agnosceret, sed ut mali summi datorem , eum amare, ac proinde illi obe- . dire, non posset. Atqui, ait Vir Doct. sic Deum amabit ob propriam utilitatem. At quaero ego, an aliquis summum bonum amore ardentissimo amare queat, sine desiderio ae spe illo fruendi ' An illius fruitionem desiderare possit , absque propriae , quam ex fruitione illa consequetur, beatitudinis respectu φ Imo hic est summus ac sincerus Dei amor , omnem in illius fruitione beatitudinem quaerere. Et fieri nequit, quin amans in rei amatae fruitione suam collocet beatitudinem. Sia quidem a Deo aliud speraret bonum , a Deo diis

versum, & solummodo illius obtinendi spe Deum

amaret a

612쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 33s

amaret, Deum , nisi spe illa fulciretur , non amaturus I recte inferretur , quod quid amaret prae

Deo: Sed cum ipse Deus bonum illud est , cujus fruitione se beatum credit, & cujus desiderio legi divinae obedit, Deum supra omnia diligit , omni que amori quo in Deum fertur postponit.

Sed vero, ut magis convincamus Virum Doct. Retorque-

unde novit, legem Dei amorem praecipere , ab domni propria utilitate independentem l Christum viri Doca.

amorem illum non praecipere, exinde colligit, quia hominibus spe vitae aeternae eum commendat.

At quid Iex An non & illa spe praemii a Deo

obtinendi eundem mandat φ An non creberrima est illa ratio commendandi observationem legis , ut visas, ut bene sit tibi o semini tuo ἰ &e. Et quod magis est , nusquam in Lege occurrit diserta& expressa vitae aeternae promissio, sed eam Vix Doctiss. ex generalibus quibusdam Dei verbis per ambages & consequentias elicit: Diserta autem Mplana ubique ferme in Lege occurrit vitae hujus praesentis, & felicitatis terrenae promissio: Unde juxta Viri Doct. argumentationem justius quia concludat: Moses promisso hujus vitae & felicis possessionis terrae Canaan Israeli praecipit amorem Dei : ergo amorem Dei praecipit , qui respicie propriam utilitatem, & quidem quae praecipitur non ex fruitione ipsius Dei, sed bonorum a Dera quam maxime diversorum. Hoc argumentum ubi vir Doct. solverit, etiam propriam suam o jectionem contra Evangelium solutam videbit. Huic adde , quod judaei etiam nunc , paenitentiam a se praestari ajunt pro suis ac parentum suorum delictis, donec tandem satiata ira divina ipsi

613쪽

fiensius va. riorum Praecept rum Evan-

spo RESPONSIO AD& regno ae statu felici hic in terris sub Messia frua

antur: Quo omnium spes praecipue tendere videtur. An autem haec spes omnem propriae utilitatis considerationem excludit , & quidem utilitatis terrenae φUt magis impugnet Evangelium, varia illius praecepta recenset in sensum detorta , uti dc ad. Istuaest. I. Num. XIV. aitque illa omnia, quatenus Legi quid superaddere creduntur, esse praestitu impossibilia. Animus mihi non est, prolixe genuinum horum praeceptorum sensum Vindicare , esset id extra disputationis nostrae limites ; solummodo dico, nihil rectae rationi adversum illis praecipi.

Vetat Dominus omnem vindictam , mandatque ut alteram potius parati simus ferre injuriam , quam illatam vindicemus 3 ut felicitatem nostram non quaeremus in mundi hujus divitiis aevoluptatibus , quae fluxae sunt, sed in coelo aevita aeterna δ ac proinde , quando divitiarum acquisitio aut possessio impedimento nobis est, ne vitam aeternam quaeramus , eas abdicandas , quin& vitam ipsam et Quoniam prae amore divino omnia nobis vilia esse debent: Animum iraque

nunquam ita alligandum divitiis, quin, si honor Dei & salus aeterna exigat , facile eas abdicare queat: Quia autem hoc diviti ordinarie valde dinficile est, ideo difficile & tantum non impossibile pronuntiat, divitem in regnum caelorum intrare. Divitias nusquam sine causa abjiciendas docet, nusquam aequalitatem omnium fieri praecipit; sed pauperibus liberaliter succurrere jubet. Deo sese vientes providentiae ipsius confidere vult, neque prae anxia in futurum sollicitudine in cultu Dei segnescere S nusquam autem otium & desidiam praecipit,

614쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. ssi

praecipit, sed ut manibus laboremus quod bonum est ; ita tamen , ut providentiae divinae con fidamus , & utraque sorte , sive obtingant divistiae , sive non , contenti , animo tranquillo in Deum recumbamus. Quid hie impossibile' F teor , horum observationem impossibilem homiani, qui id sibi a Deo mandatum non credit, ideo que nec se peccare, quando carnali affectui induugens immoderatius haec sectatur : NulIo modo autem impossibilia sunt Christiano, qui & haec sibi praecepta novit, ac Deum vitamque aeternam sibi mercedem fore , siquidem haec servaverit , fide indubitata certissime sibi persuasum habet. Impossibile non est , caduca, fragilia, imperfecta , praesentia licet, abdicare , ut fruaris perfectis , aeternis, permanentibus, ac nunquam perinituris , & de quorum licet futurorum possesis o ne fides adeo persuasos reddit, ac si praesentia

forent.

Αt, inquit, Christiani nunquam hac observarunt, Mores quin imo nulla religio, nullasecta, qua tot vitiis com Christia- spurcata sit. Sed vero , ipse agnoscit , hoc esse contra religionis Christianae genium e doctrinae putari non putari non debet, quod degeneres ipsius disci- debeis. Puli committunt. Dolendum non majorem esse Christianorum erga sanctissima Servatoris sui pra

Lepta reverentiam : attamen non sine maxima

Christianorum injuria ita generatim dicitur, quod haec non observener Constat quippe plurimos omni seculo fuisse Christianos , qui haec religi sm me observarunt , qui opum amore se non teneri opere ipso manifeste testati sunt : Mquod vita ipsi, omnesque hujus mundi possesso nos, pro nomine Christi ipsis viles fuerint, tot Uriades

615쪽

Praeeepta Legis non sunt persectiora Evangelio. De lege civili.

'a RESPONSIO AD

myriades martyrum, non qui inviti coguntur nisteri se esse Christianos, ut Iudaei Hispani se Judaeos fateri coguntur, & libenter , si hac ratione vitam redimere possent, Iudaismum abnegara vellent , sed qui ultro Christianae fidei confessionem edunt , vitamque oblatam squidem Christum abnegare velint fortiter respuunt, in quavis ferme terrae regione non testantur modo , sed clamant. Adeo ut necesse non sit, omnes fieri Mon chos si uianos, ut Evangelii pracepta observentur; non magis, quam omnes fieri Pharisaeos, ut praecepta legis Mosaicae praestentur. Quis vitiis sese totos immergunt, nominis Christiani probra sunt, atque opprobria: Interim, licet impietatem late inter Christianos prassantem agnoscam ac deplo rem , illud vere affirmare possum , nullam unis quam fuisse doctrinam Christiana sanctiorem , nec quae plures ad eminentiorem sanctitatem perduxit,

quam Christianam : Et si Vir Doctiss. communem Christianorum & Judaeorum vitam inspiciat, ac inter se conferat, nihil reperiet, quod Christianis objiciat, sed ob quod erubescat.

Tandem Vir Doctiss. non tantum nullam praeisceptorum Evangelii prae lege eminentiam agnoscit, sed & Legem persectiora continere praecepta quam Evangelium contendit. Uerum tota illa major

perfectio in eo consistit, quod Deus Israeli dederit legem civilem, qua Rep. gubernetur, cum Christi nisi- dirigatur decretis juris civilis : ad diu t. ΙΙ. m. II. pag. I 36. & quod lege ceremoniali jam non amplius obligante, plurima carni grata permittantur,

qua Dominus spiritualiori populo prohibuerat : Ada aest. III. Num. V. pag. I '. Resp. Quod ad legem civilem; sicut Christi regnum non est de hoc

616쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI.

hoc mundo , ita nec hujus mundi politiam legibus civilibus direxit: ea tantum docuit, quaeli Ominibus credenda & facienda sunt, ut vitam aeter nam consequantur in caelis. Haec quicunque o

servant, cujuscunque sint conditionis, sive Magistratus, sive subditi, sive divites , sive pauperes , sive Judaei, sive Graeci, certo vita aeterna potientur. Magistratus, qui Christo nomen dedit, ossicium est, nullas, quae praeceptis Christi , adversantur, leges condere : Et in eo si deficiant, id non doctrinae Christi, sed ipsis imputandum est. Leges politicae, quae in Mosis lege exstant, accommodatae sunt peculiari populi Israelis & terrae Canaam , in duodecim tribuum possessionem distributae, statui: quarum itaque pleraeque ab alio populo , aut ab eodem populo in alia terra

observari nequeunt: Non mirum itaque eas nec a

Christianis Magistratibus observari. Interim pleraeque Christianorum leges civiles ex lege naturae ita sunt per certam rationem deductae, ut nihil jure in illis reprehendi queat et Quaedam etiam , quantum cujusque populi status permittit, ex Lege Mosis desumtae: aliae, quae non praecise ex jure naturali in hanc aut illam partem decidi jubentur , pro legislatorum ac populorum arbitrio, prout quieti publicae pro vario populorum statu

variaque indole maxime accommodatae creduntur , sancitae sunt. Verum haec nihil ad Evange- Iium, quod, ut dixi, solum vitae coelestis aeceternae consequendae viam ac regulam praescribit. Indisserens usus rerum antea per legem ceremoia De liber Dialem prohibitarum non arguit legem magis laxam , aut carni magis indulgentem: quia &dum liua

tiberum cujusque reti usum concedit, cupiditatum Pp Minis

617쪽

s 94 RESPONSIO AD

carnis crucifixionem severe mandat: Sed, quicquid Vir Doctiss. contra nitatur , persectionis majoris signum est, dum Deum non externis , quae carnem solum spectant , sed animo ac corde puro , actibusque ex corde puro proficiscentibus, coli docet , atque ita loco cultus carnalis spiritualem unice commendat. Si quae Christiani ab Apostolis vetita sibi licita faciant, ne hoc religioni Christianae imputet: non magis quam Legi Mosis , quod Judaei Hispani legis abnegationem ut vitae consulant sibi licitam liberos suos doceant. Quae de concubitu Christianorum cum menstruata, &Demina enixa addit ; non puto ipsum probaturum, licet eodem cum ipsis mariti lecto utantur, quod minus ab uxoribus suis abstineant, quam Judaei. Quod addit , maritos Iudaeos singulis mensibus quatuordecim dies ab uxoribus abstinere, non arguit ipsos minus carni indulgere ; cum& polygamiam & concubinarum greges sibi lege

Velitas non credant, nec concubitu cum aliarum

gentium uxoribus quicquam se contra matrimonii leges peccare existiment. Quibus tam lata libidini explendae potestis indulta est, iis abstinentia ab uxoribus per dimidiam anni partem argumentum esse nequit , quod carni minus indulgeant aut populus sint spiritualior quam Christiani, qui perpetuo cum uxore sua Vivunt, & omnem cum alia , qualiscunque sit, concubitum adulterium esse , & ut adulterium Evangelio damnari,

sciunt

Pergit Vir Doctiss. quod Chrsianismus adulterio

non constituat poenam eapitis. Sed vero quam propterea Evangelio imperfectionem adscribere potestis, qui metu pinnae Deo obedire indecorum putat,

618쪽

& Deo obediendum docet, etiamsi infernum deinderit ' Addo , quod Evangelium adulterio graviorem poenam constituat, aeternam nempe in inferno luendam. De poenis civilibus tacet, quia politiam, uti dixi, hic in terris non erigit, sed tantum ad coelestem gloriam contendere docet. Ad criminationem, quod idololatria vix in Evangelio prohibeatur, in Epistolis Pauli raro , jam ante respondi, & omnia quae Vir Doct. congessit proin lixe satis confutavi. Quod vero addit, Evangelium ferme totum esse in Pharisaeorum Scribarum Θpocrisi detegenda , alia autem graviora, quae pa1 in populo vigebant, vitia vix reprehendere, indicium est , Evangelia ab ipso vix aut non nisi oscitanter, aut cum praejudicio lecta esse. Hypocrisin Pharisaeorum ac Scribarum juste a Domino re prehensam inficiari non audet Vir Doct. sed exigua Evangelii pars ea reprehensione occupatur; nec tam occasionem eos reprehendendi Dominus quaesivit, quam sibi a Pharisaeis luculenter oblatam praeterlabi pastus non est. Interim alia majora hint quae praecipue docuit. Legatur solummodo divina illa concio Matth. capp. v. v I. V D. aliaeque plures, quae passim in Evangeliis occurrunt, &conferatur cum Levit. capp. XIX. ct xx. facile apparebit , utrum Lex , an vero Evangelium ad

perfectiorem sanctitatem discipulos suos adspirare jubeat. Vitia , sanctitati adeo consummatae repugnantia , & in Evangelio aliquoties, & creberrime in Apostolorum Epistolis prohibentur ,

addita , qua gravior excogitari nequit, aeternae mortis comminatione. Adeo ut alia omnis doctrina cum ipsa comparata imperfecta esse comperiatur.

619쪽

RESPONSIO AD

Conclusio. Τandem materiam hanc conclusurus, ait; T la Evangelica doctrina perfectio consiluere videtur in ablegatione rituum Legis Mosaica, ut sie Christiani omnino spirituales evadant: cum praeter id nullam aliam se habere maiorem spiritualitatem nobis probare queant. Si haec in Christianorum vitam dicat, uti sequentia arguere Videntur, jam iis respondi. Si in doctrinam Christit ex dictis liquet, quam sine ratione hoc ab ipso affirmetur. Sed & , si Christiana religio hoc unum docuisset, externa haec nos Deo non commendare , sed cultum moralem &internum , qui animum a prava concupiscentia purgat, & actus animo ita purgato consentaneos producit, haud parum legi praeferenda esset, quae dum magnam cultus divini partem in externis, quae carnem solummodo spectant, consistere docet , ita eorum observatione homines occupatos tenet, ut iis praecipuam cultus divini partem a solvi credant, uti mox in Viro Doctiss. videbimus: atque ita, dum se illius observatione praecipuum cultus divini perfecisse credunt, de cultu morali non adeo solliciti sunt, sed Deo se placere

credunt externis, licet animus intus a vitiis purgatus non st. Quae ipsa illa hypocrisis est, quam Dominus Jesus toties in Scribis & Pharisaeis reprehendit, & quam a Prophetis aliquoties acriter Dei nomine reprehensam legimus.

CAPUT

620쪽

CAPUT II.

Quod cultus externus , seu ceremonialis, sit imperfectior Deoque minus placeat , quam internus , seu . MoraliS.IN hoc capite ulterius procedit vir Doctiss. &a Lex Mora. gumento meo, quod ego probaveram legem f*PΠς

ritualem dignitate cedere morali, quia moralis in remoniali,

ipsa naturali ratione fundatur, ritualis vero a solo quia fun- legislatoris arbitrio dependet, contrarium adia δι' instruere conatur , quod lex ritualis perfectior sit lege morali: insignioris est obedientia , ea obissumare, qua legislator pro arbit= io suo praecipit, toto corde credentes, omnia qua nobis observanda proponit , sua infinita sapientia digna , esse valde bona oeperfectissma, quam qua a Deo etiam imperata in ratione nostra fiundamentum habere invenimus: Issa m idem , etiamsi Deus non jussisset, homines scirent,

ct Observare possent. Verum haec argumentatio contrarium concludit: Si enim ea quae Deus praecipit in ratione nostra fundamentum non habeant , sequitur nullam iis inesse intrinsecam bonitatem , neque ea ex naturae divinae perfectione immediate fluere; sed pro arbitrio divino , ob causas soli infinitae ipsius sapientiae cognitas , esse tantum man data. Quoniam itaque recta ratio docet , Deo in omnibus quae mandat obtemperandum λ Virtute generalis illius officii etiam dictat, cuicunque praecepto, quod a Deo praescriptum constat, obe dientiam praestandam , licet in praecepto ipso nulla honestatis ratio per se pateat: verum neutiquam exinde sequitur , ejusmodi praecepta praestantiora

Pp 3 esse

SEARCH

MENU NAVIGATION