Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

esse iis , quae in ratione naturali fundamentum habent: sed potius contrarium: Quoniam enim e rum honestas a solo Legislatoris arbitrio dependet, apparet eam non esse intrinsecam , sed mutabilem ;adeo quidem, ut si contrarium Legislatori praecipere placuisset, etiam contrarium honestum fulclet, & ob reverentiam praecepti divini observandum. Eorum autem , quorum honestas in ratione naturali fundata est , natura est immutabilis ac aeterna, utpote ex ipsa immutabili naturae divinae sanctitate & rectitudine immediate fluens. Quis autem non videt, ea, quorum honestas est immutabilis, quorumque contrarium nisi turpe esse nequit, longe praeponderare iis, quae per se honesta non sunt, sed tantum ob praecipientis reverentiam observanda sunt, quae a cultu divino abesse possunt, imo quorum contraria , seque at que haec, praecipi potuissent φ Horum enim obseris vatio hominis animum intus a vitiis purgare nequit , ac proinde nec hominem per se Deo gratum reddere , sed tantum , quatenus praeceptum divinum respiciunt. At sine praecepto divino, li-eet exactissime observarentur, eorumque numerus multiplicaretur, uti a Phariisis per innumeras traditiones est factum, Deo neutiquam sunt gratae, neque ulla in iis pietatis pars quaeri potest: Frustra enim timetur Deus mandato hominum o doctrinis, ED. XX I X. I J. Non mi- Contrarium autem Vir Doctiss. concludere vult, nus Ost 'φη majorem nempe perfectionem consistere in obser-

temoniti Vatione cerem Onialium quam moralium mandatolis. rum: hoc, prout ego concipio , usus argumento : Quia moralia ita naturae lumini sunt congrua,

ut homo illa faciat quasi impulsu naturae I Ceremonialia

622쪽

monialia vero ejusmodi sunt naturae , ut vim obligandi solummodo habeant a mandato divino, nec aliquam congruentiam cum lege naturae: Inis de colligit, majorem in hisce observandis Deo praestari obedientiam , ac majorem in hac obe dientia esse perfectionem. Quae argumentatio

falsa nititur hypothesi , quod obtemperando leginaturae non obtemperamus legi divinae : Lex enim naturae non minus est lex Dei, quam positiva; differt solummodo in modo promulgandi r& quamvis magis conveniat cum lumine rationis, quam lex mere positiva ; magis tamen contraria est concupistentiae hominum naturali, & pravis affectibus, adeoque illius observatio majorem te statur erga Deum obedientiam, quia ipsum animum Deo in obsequium flectit: magisque nos ei acceptos reddit, quam observatio ejusmodi praeceptorum , quae per se animum nequaquam pumgant , quaeque solis externis corporis membris peragi possunt , & solummodo reverentia Dei praecipientis observantur ; qui , si contrarium praecipere voluisset , etiam potuisset. Sed , ait Vir Doctiss. qua Deus nobis observanda Lex ritua-

proponit , credenda sunt infinita ipsius sapientia esse digna , ae proinde valde bona ac perfectissma. Res,. i, statui Nihil Deum sapientia sua indignum praecipere, populi Is. extra omne est dubium. Sed vero sapientia divi- aeri na etiam aliquando sese accommodat indoli hominum quibus leges fert Ac proinde non semper mandat, quod in sese spectatum optimum est sibiaque convenientissimum 3 sed nonnunquam, quod hominum indoli & ingenio, ut ad cultum sui ac

salutem perducantur , maxime est accommodaiatum : Sic parentes infantes & pueros adhuc im- P p maturos

623쪽

coo RESPONSIO AD

maturos mandatis captui ipsorum accommodatissensim perducere solent ad persectiorem obedientiam ; & filios contumacis ac praefracti ingenii ota scia quaedam , summam ac perfectam obedientiam non spirantia , praescribere , ut contuma eiam eorum sensim frangant, & sibi morigeros esse assuescant ; ut ita ad perfectiorem disciplinam& nobiliorem obedientiam perducantur: cum sistatim perfectissima obedientiae ac reverentiae officia ab ipsis exigerent, de eorum emendatione plane actum foret. Eodem modo sapientia divina

egit cum populo Israel , quem passim, etiam in ipso deserto, accusat, quod dura cervicis populus sit. Habitavit ille populus in terra AEgypti: vi dit illic ritus AEgyptiorum & cultum idololatriis eum; totus fuit cultui illi externo & idololatriae deditus quod vel in deserto, potenti Dei manu miraculose ex dirissima AEgypti servitute recens liberatus, conflatione vituli ostendit ; & postea erebra sua ad gentium , quas coram ipsorum facia

Deus e terra Canaan expulerat, aliarumque vicinarum idola defectione magis confirmavit: Popu- Io illi non alium cultum quam internum ac Vere spiritualem , quo animus a vitiis plane purgatur, praescribere , esset operam ludere : ut ergo illi sensim assuesceret, non summa perfectio erat extin' genda, sed contumaciae ac duritiei cordis ipsus quidam defectus erant indulgendi: & ne totus ad idololatriam , cui maxime erat deditus, deflecteret, ceremoniis quibusdam externis , Sc ritibus in oculos incurrentibus , erat cohibendus , quorum observationi intentus , sensim disceret, Deo, cui horum observatione cultum , sed minus perfectum , exhibebat, adhaerere , illiusque solius cultui

624쪽

ΥERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. sor

eultui se tradere , abnegatis gentium idolis, quae magna pompa ritibusque ambitiosis passim coli videbat. Hine est quod Deus & cultum suum v riis ritibus voluerit conspicuum, & in oculis p puli , externum illum rituum splendorem admirantis ac cupientis , aliquatenus augustum & venerandum reddere: Partim quaedam AEgyptiorum instituta , quibus jam assueti erant Israelitae, aliqua ratione immutando, & cultui suo accommodando ; partim ritus quosdam gentium ritibus plane adversos ac contrarios praecipiendo. Scopus certe Dei fuit, populum, ritus externos perdite amantem, plurium rituum externa pompa ac

splendore gentium ritibus idololatricis nihil cedentium , & illis directe oppositorum, observa tione ad sui unius cultum adducere, & ab idololatria gentium cohibere; ut ita totum sibi habeat obstrictum ac devotum , ac ad cultum internum qui animum intus purgat , hominemque Deo commendat, paratiorem. Hac ratione sapientia divina in Lege rituali se conspiciendam praebet. Cum si praecepta illa in se, sine relatione ad statum & indolem populi Israelis, inspiciamus varia ejusmodi sint, ut cum sapientia divina vix conciliari posse videantur. Quale inter alia est praeceptum de ciborum delectu , quo Deus quaedam a se, creata, quae omnia vidit esse valde bona, immunda pronuntiat ; ne alia nunc commemorem.

Ex quibus omnibus liquet, licet sapientiae divina Consentaneum fuerit, ritualia haec populo Israelis praecipere I neutiquam tamen ea perfectione posse certare , cum iis, quae in lege naturali fund mentum habent, quorumque honestas est aete na , ac plane immutabilis.

625쪽

cor RESPONSIO AD

Cultus ex- Sed dicit Vir Doctiss. quod cultus externus a Deo uis, .hu, prascriptW , ut talis est, utrumque essentialiter imobest inter cludit , o internum moralem , ct actum corporeum , no. qui internum cultum perficit, ct opere exequitur. Quod cultus olim a Deo praescriptus utrumque includat, verissimum est ; sed quod internus cultus per externum ceremonialem perficiatur , hoc est tuti ego explico, alias enim nihil ad disputationem nostram facit) quod internus seu moralis cultus non foret perfectus, nisi Deus illi adjunxisset cultum ritualem seu ceremonialem, gratis dicitur,& neutiquam probari potest, sed potius contrarium. Verum est, quando Deus utrumque praescribit, utrumque etiam ab homine esse praestandum, neque alterum posse omitti: Sed exinde minime sequitur, quando Deus tam ceremonialem quam moralem cultum praescribit, quod excellentiorem cultum exigat, quam cum in solo morali

Q ua ani- hominem occupatum esse vult. Nam utrumquem , , di eXigendo cultum , in duas quasi partes cultum suistrahit. distribuit, & utriusque observationi hominem esse intentum cupit ; & praesertim , si magnus cere moniarum sit numerus, non leviter earum observatione, ne in quapiam peccetur, hominem detineri necesse est. Atqui negari nequit, si utriucque cultus natur in se spectetur, per moralem proprie animum hominis purgari a vitiis, & sanctum ac impollutum constitui coram Deo ; Ceremonialem autem per se nihil facere ad internam animi purgationem , sed tantum occupari externo

exercitio carnis : omnes enim ritus non minus

exacte praestari possunt ab hominibus hypocritis Mimpiis, quam sanctis ac piis. Cum itaque multitudine rituum , qui nihil ad internam animi purgationem

626쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 6o;

purgationem faciunt, homo detinetur, aliquatenus ab interna purgatione avocatur; & quicquid meditationi & observationi cultus mere externi impendit, id ut a cultus interni ac spiritualis meis ditatione decerpat & subtrahat necesse est e atque ita , dum animi purgationi intentus esse posset , ad

cultum externum avocatur.

Huc accedit, quoniam cultus moralis ac intem Et in oem,nus non hominibus, sed soli Deo est conspicuus,' ηςux cultus Vero externus ac ceremonialis in oculos incurrit , & externo splendore majestatem quandam prae se ferre videtur, quod internus cultus soleat hominibus esse vilior; externum vero soleant admirari ac in veneratione habere, quin imo cultui spirituali longe praeferre: Et quia externus obse vatu facilis est , applaudunt sibi homines , se ejus observatione egregie totius legis obedientia peris functos. Nec mirum ue quando enim credunt, Deum non minus, imo, ut Vir Doctiss. conte dit , perfectius , coli ritibus externis , quam actibus verae pietatis, facile se ossicio suo egregie defunctos credunt, quando cultum , suo judicio persectiorem & excellentiorem , Deo exhibu runt. Atque ita contingit, ut, quo cultum internum perfici Vir Doctiss. ait, id ad cultus illius

eversionem tendat.

Aliud argumentum ducit Vir Doch. a Christiaia Sacrame nis, quorum lex tota in spiritu consistit; ct tamen

Sacramenta, qua corporalibus signis oe externis actio- nes Εὐan nibus conclarit , legis Evangelica perfectiones sunt. gelicae. Verum ex quorundam Christianorum errore, legi Evangelicae directe adversanti, male argumentum formatur. Nusquam docet Evangelium , nusquam docuere Apostoli, ritus illos externos,

627쪽

go RESPONSIO AD

qui communiter Sacramenta appellantur , legis Evangelicae esse perfectiones. Imo minima sunt Evangelii praecepta , quae quidem ob mandati divini reverentiam observanda sunt non autem , tanquam sanctitatis perfectionem continentia , sed tanquam externa signa & tesserae , quibus nos obsequium Deo vitaeque sanctimoniam vovemus quae ergo per se nihil ad internam ac veram sanctitatem conferunt : nec ullum mysterium rationi imperscrutabile continent , sed sunt ritus valde simplices , quorum significatio & usus unicuique manifestus est. Si qui hic mysteria Venentur extra Evangelium, illorum erroris defensionem suscipere meum non est, qui doctrinae Christianae , non decretorum humanorum , propugnatorem

Internus Quod exinde porro deducit , quod cultus exteris ς lxv. pqr saDeo Is aeli praescriptus, s in solis externis actiaeet ki. s , non est culim legalis , sed prorsus huminus non. nus , Deo abominabilis , &c. Magis confirmat sententiam meam: Exinde enim liquet, cultum internum & moralem per se hominem Deo com mendare λ externum vero ac ceremonialem neis quaquam: quin ipsum externum cultum interno ac morali commendari, absque quo Deo abominabilis sit, At quod per se Deo placet, praestantius est illo , quod Deo per se placere nequit: Et quod alterius ope indiget, ut Deo commendetur, minus est illo cujus praesentia commendatur , tantum abest, ut illius perfectio sit. Sed, inquit Vir Doctiss. non est ille cultus quem Deus mandat. Imo, dico ego , idem est cultus externus : sed abest cultus moralis & internus, sine quo externus nullam apud Deum Iaudem aut gratiam habet.

628쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM VJDAEI.

Sed dicit Vir Doct. ille cultus hominis mimam non purgat, neque sanctificat; maxime alter quem Deus praescripsit, qui internam pietatem supponit , ct i statur, quo cultus divini rationera induis: Idque in eo probare contendit , quod populus passim per i iam cultum non lautum ab aliis populis separari, sedoe sanctificari dicatur. Sed vero , uti omnibus phraseos Scripturae peritis notissimum est, nihiΙ est usitatius in veteri Testamento quam per Sanctificationem intelligere separationem ab omni cui

tu profano , & consecrationem ad cultum Dei: quae constabat certo quodam ritu, quo homines

id quod sanctificabant speciatim Deo dicabant ;& actione quadam divina, qua Deus illud sibi,& in usus sacros vindicabat. Hoc sensu templum, & omnia templi vasa passim vocantur Sancta: Non quod illis inesset aliqua sanctitas, quae vitae puritate constet; absit: sed quod a quovis usu profano separata soli cultui veri Dei dicata essent r& Deus actione extraordinaria ac miraculosa , n

be densa, praesentiae suae symbolo, quae totum templum replebat , id speciatim sibi ac cultui suo vindicaverat. Sic jubentur dies quosdam , aut jejunium sanctificare: hoc est , dies illos speciatim dicare cultui Dei, atque ita segregatos habere. Eodem sensu populus Israel per ritus illos externos Deo Sanctifieari dicitur; non quod ritus illi veram conferant vitae puritatem et ipse enim vir Doctiss. eos a maxime impiis praestari posse assiμmat : Sed quia per illos Deus populum Israel a reliquis gentibus secrevit, &sui solius cultui dicavit ; uti ita ab omnibus aliis nationibus , usque ad Messiae, cujus ortus ex ipso promissus fuit, adventum segregatus viveret , neque aliarum gentium

ullomodo Israel per eum sit sanctaec

tu .

629쪽

RESPONSIO AD

Cultus moralis sine intern peragi non potest.

gentium sacris , a suis adeo diversis, facile alluceretur ad Deum verum deserendum, atque ad idola , quorum cultus ubique in mundo vigebat ,

deficiendum. Hoc sensu frequentissima vocis Samaificationis acceptio est , & semper eo sensu , quando populus per ceremonias Sanctificari diei tur , accipitur 3 uti loca singula inspicienti manifestum fiet. Addit Uir Doctiss. quod etiam moralia absque Deo ct sine interno cultu fieri, quodque homines maxime

improbi virtutem simulando externos eius actus exerce re possunt. At multum errat, si credat externis solum actibus moralia constare. Cultus moralis praecipue internus est & spiritualis: externa simulari possunt; obedientia autem animi, qua homo se omniaque sua Deo consecrat, proprie cultus ille moralis est , quem urgemus. Animum enim internosque animi motus Deus hominum potestati reliquit, ut vel eos abnegando Deo ejusque legi

se subjicere , vel iis indulgendo Deo ejusque legi obluctari possint: Ita ut praestantissimum quod

homo Deo confert, & in quo proprie ac vere obedientia consistit, sit animus ac voluntas. Verum

cum sterilis voluntas non sussiciat, sed ea sese factis externis, animi latentis indiciis , prodere deis beat, necesse est, ut producat facta sibi consentanea, quae animi pii Deoque devoti sunt fructus. Et hie est cultus moralis, sine quo ritus externos Deo non placere dixi. Si facta illa virtutum externa fiant animo non sincero , sed externe simulentur tantum ; fit hoc per accidens, & vitio hominis, qui actionis sua natura e virtute in animo latente profluentis speciem quandam exhibet: Interim ipsa actio in se nude absque isto hominis vitio spectata

630쪽

spectata honesta est , & e virtutis genio fluit;

ejusque contrarium , quocunque tandem auimo

fiat , non potest quin sit inhonestum & vitiosum. Ita ipse Deus de factis illis judicat passim apud

Prophetas : quotiescunque enim ceremonias a profanis & impiis hominibus observatas detestatur, facta haec commendat , iisque praestitis remissionem peccatorum ac favorem suum promittit. Vide inter alia ED. I. I 6, II, I 8. Laυamini, mu di estote , auferte malum cogitationum vestrarum ab

oculis meis: quiescite agere perverse, discite bene facere : quaerite judicium , subvenite oppresso , judicate pupillo, defendite viduam. Et υemte arguite me , dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum , quasi nix dealbabuntur; σ se fuerint rubra quasi vermiculus , velut lana alba erurit. dc Mich. v I. 6, 7, 8. dignum offeram Domino e Curvabo genu Deo excelso Z Nunquid offeram ei holocautomata ct vitulos anniculos ψ Numquid placari potest Dominus in milliabus arietum , aut in multis millibus hircorum pinguium e Numquid dabo primogenitum meum prosces remeo, fructum ventris mei pro peccato anima meae Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, O quid D minus requirat a te: inique facere judicium, oe dialigere misericordiam, O sollicitum ambulare cum Deo tuo. Quasi innuere volens, haec esse verae vir tutis genuinos fructus, & opera per se ac sua n tura bona ac honesta, Deoque placentia. Et quia supponuntur esse, prout natura sua sunt & esse debent, ea sibi Deus semper grata esse pronuntiat. Si vitientur hypocrisi hominum , id contra earum naturam est , & extrinsecus illis accidit. Secus se habet in ritibus externis: Eos Deus simpliciter & nude consideratos non approbat, nec

. . ob

SEARCH

MENU NAVIGATION