Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

6o8 , RESPONSIO AD

ob eos solos hominem gratum habet: NulIa enim

virtus animi est , quae praecise ejusmodi ritus requirat , aut eorum contrarios damnet ; sol utriis modo eos homo observat, quia a supremo legislatore sunt praecepti I quorum contrarios cum pro arbitrio suo praecipere potuisset, eadem praecepti

reverentia etiam contrariorum observantiam produxisset. Tum in ipsis illis ritibus nihil est, quod

ullatenus animi puritatem spectat: omnes enim, si in se spectentur, constant factis quibusdam externis, & membris corporis peragi possunt: Adeo ut dici non possit, ritibus hoc esse per accidens , quod externis solummodo membris perficiantur. Quod Deus hoc sibi non sussicere testetur, sed cultum moralem , non tantum Virtutem animi, sed& facta externa illi consentanea, requirat, manifestum indicium est, cultum ritualem absque morali neutiquam Deo placere posse. Deus ani- Τandem Vir Doct. probare intendit , cultummo λ ς0r' externum intelligo ritualem, nam de eo disputae si ii mus interni maximam esse perfectionem , hoc amtibus. gumento: quoniam nunquam internum cultum Deo

placuisse legimus, absque aliquo externo: quippe homo spiritu corpore Deo debet inservire, ita ut quod camis ei inest , quodammodo spirituale etiam e*ciatur. Idque probat exemplo melis, qui procul dubio diadicerit ab Adamo, Noacho, qui sacrificia non obtulerunt ut a gentibus sep rentur, qua nulla erant; sed ut Deo creatori grati fierent: ct quoniam nusquam legitur ea a Deo esse pracepta, fortas a tu ine rationis sunt dictata , ct intrinsecam sanctitatem habent. Addit exemplum Abrahami , eui Deus , cum ad Isaaci immolationem accinctus esset , reietem quem sacrificaret mist: ct tandem Deus toti populo Israelis

632쪽

i TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 6os

non tantum circumcisionem, sed σ facrificia praescriant. Quod argumentationis hujus fundamentum attinet , indubium est , hominem non tantum spiritu , sed & corpore Deo inservire deberer

Tam enim corpus quam anima a Deo est creatum ;& interni animi motus factis externis , quae cor poris membris peraguntur, sese ostendere debent. Verum exinde minime sequitur, requiri, ut ho mo ritibus quibusdam externis, & praecise non aliis, sed his, occupetur; multo minus, exter nis ejusmodi ritibus cultum moralem , qui non tantum animo sed & corpore exercetur, perfici. Quoniam sine his Deus corpore & animo coli potest. Verum Vir Doctiss. hic actum ritualem cum externo confundit, & quoniam ritualis est exteris nus perinde argumentatur, ac si omnis actus existernus foret ritualis. Qui perpetuus illius in hae

argumentatione error est.

Ad argumentationem ipsam respondeor Credi- Sacrificiabile mihi esse , a Deo non esse sacrifieia praescripta thς' - , Abeli, Crino , aliisque qui ante legem vixerunt origi Phominibus: Nulla enim illius praecepti divini tu habuerint. Scriptura occurrunt vestigia: Sed ea ex pio homunum motu profl uxisse, qui ratione duce cognoverunt, Deum esse colendum, eique, ut supremo benefactori, pro beneficiis gratias esse agendas et credidisse autem illos , se externo quodam actu gratum animum Deo oportere testari; idque commodissime fieri, si partem bonorum sibi a Deo datorum peculiariter Deo consecrarent, & in honorem Dei destruerent. An porro crediderint, se sacrificiis suis propitiationem facere pro peccatis, nunc non inquiram ; quia illud extra disputatio

nis nostrae limites est. Exinde liquet, sacrificia

633쪽

Non siint indicium , Deum vel le saetificia esse perpe

6 Io RESPONSIO AD

illa primorum hominum , originem quidem de bere pio animi motui, alumine rationis seu lege

naturae dictato: Is autem animi motus non praeci se dictavit ritum quendam externum esse eXercendum , multo minus , non alium esse praestandum

quam sacrificium ; sed solummodo , sacrificium istiusmodi, e pio animi motu profectum in animi

grati testimonium , Deo esse acceptum. Itaque animum gratum ut cultum necessarium naturae luismen dictavit ; sacrificia autem ut necessario , &immediate ex animo grato profluentia , non praecise praescripsit ; sed potuerunt ea esse inventionis mere humanae, ex pio tamen animi motu procedentia I quae Deus respectu animi pii qui ea dicta-Vit, accepta habuit, & in prima illa mundi aetate, cum se voluntatemque suam nondum lege scripta hominibus revelavit, tacitam apud se approbationem habere voluir. Verum ex illa universali consuetudiane, & legerituali postea toti populo Israeli praescripta , minime sequitur, Deum velle, ut ritus isti externi

in perpetuum observentur, Sc nunquam cessent. Contrarium ego concluderem: Deus, in mundi infantia , cum nondum voluntatem suam per praecepta , promisIa ac minas revelaverat, sed monitis tantum quibusdam generalibus dictamen rectae rationis confirmavit & illustravit , approbavit pium illum animi motum , quo homines proprio instinctu inducti fuere ad sacrificia ipsi offerendum rPostea lege lata magnam rituum eX ternorum farraginem populo Israelis praescripsit, ut se genio populi illius accommodaret, & per ritus illos populum ab aliis populis segregaret, & ab idololatria gentili, in quam totus propendebat, avem, teret ,

634쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 6 II

teret , donec Messias , populo illi promissus,

venturus esset: Ergo cultus ille externus non est

cultus perfectus, qui per se Deo placere potest, neque semper observari debet; sed solummodo , usque ad tempus illud , cui subservire debuit.

Tempore isto adveniente , cessantibus causis ob quas cultus ille introductus fuit, idololatria gentili exstincta , gentibusque ad cultum unius Dei Israelis conversis, atque ita populorum discrimine abolito , cultus ille externus & carnalis , utpote complementum suum habens, cessare debet,& spirituali ac interno ut perfectiori, tanquam umbra corpori, cedere. Neque ex cultus illius cessatione concludi debet , religionem Christianam, in qua ille cessat, a Deo non esse profectam : Sed ex religionis Christianae divinitate, solidis argumentis adstructa , concludendum est , eum cessare debere, & sapientiam divinam eum olim , non ut perfectum , sed ob alios fines ad tempus instituisse ; qui cum complementum suum habuerunt , ille etiam sponte cessare & evanescere debuit.

CAPUT III.

Ob quas causas Deus cultum externum possit abrogare.

EGO , ut evincerem , cultum rituaIem per se Lex ritua- Deo non esse gratum , inter alia hoc argumento usus fueram. Quod Deus aliquando le- est apud gem ritualem impune violari permiserit. Vir Deum Doctis . non tantum non negat, sed & agnoscit, Deum , siquidem velit , legem ceremonialem posse abrogare et verum ne conclusionem meama admita

635쪽

612 RESPONSIO AD

admittere cogatur, aliam causam ob quam Deus legem ritualem abrogare possit , excogitavit, consentaneam ejus opinioni, quam de rituum excellentia & praestantia habet : quam cum capite praecedente satis confutaverim , necesse non est , ibi dicta repetere. Tota argumentationis vis breviter huc redit. Quod Deus cultum externum ritualem abrogare possit, quia est summa cultus interni

perfectio: illius itaque oppositum. fortasse absentia

non est positive malum , sed tantum privatio majoris perfectionis ipsius boni. Cultum vero moralem o i ternum abrogare non potest, quia est suapte natura osimpliciter bonus; o bono contrarium Deus , utpote in ite sanctus O bonus , velle non potes. Verum supponit, quod jam evertimus, cultum ceremo nialem persectionem summam esse cultus moralis, qui cultum moralem in se contineat, & perficiat,

rut perficiens suum perfectibile. Sed cum hoc capite

praecedente fuse sit refutatum , tota illa argumentatio sponte collabitur. Nec video, qua ratione, quod Vir Doctiss. hic tam crebro inculcat de majore perfectione cultus ritualis prae morali & in te no , conciliari possit, cum iis quae scribit in scripto suo secundo ad uasionem quartam: pag. I 8. Cum divinae majestati externus cultus absque interno placere non posset , reprehendit saepe Hebraeos, qui externo cultui , utpote faciliori , intenti, ab aliis vitiis o peccatis non abstinerent. Ecce virum Doctiss. disertis verbis affirmantem , non tantum, quod cultus externus sine interno Deo placere non

possit, sed & quod interno sit facilior. Atqui,

quae ratio credere permittit, cultum faciliorem

praestare majoris esse persectionis, quam diffiei liorem φ Etiam ipse Deus aperte contrarium de cultu

636쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. cip

eultu ceremoniali pronuntiat: Inter alia Perem. VII. 22. Non sum locutus cum patribus vestris, O non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra PQ pti , de verbo bolocautomastum o victimarum : Sed hoc verbum pracepi eis , dicens : Audite vocem meam, &c. Cum itaque ipse Deus pronuntiet, se cum beneficium illud ingens liberationis ex

AEgypto populo Israelis praestitit, nihil ipsis praescripsisse de victimis, sed quod legem illam dein

mum post praestitum illud beneficium tulerit eo ipso satis ostendit, legem illam ritualem non tanto apud se esse in pretio , neque illius se observatione proprie induci , ut populo benefaciat; sed

cultu morali, qui in eo occupatur, quod audiant vocem Domini , &c. Vera ergo causa, quod Deus cultum ceremonialem non instituere, aut

semel institutum abrogare possit, haec est: Quia cultus ille in se & natura sua bonus non est , sed indifferens , dc solummodo obstringit , quando jussu & autoritate summi legislatoris necessarius

est redditus : ac proinde illius natura non est immutabilis : Sicut enim in arbitrio legislatoris fuit, actus indifferentes leges sua non praecipere ut necessarios ; ita etiam , postquam praecepit, nOV praecepto obligationem illam solvere, contrarios ritus praecipere, quin & a totius legis ceremonialis vinculo homines absolvere potest , & maxime , cessantibus illis rationibus , ob quas Deus olim sapientissimo consilio ritus illos praecepit: salvo interim manente cultu morali, cujus ossi ciis , tanquam per se & sua natura honestis, cujusque rationes aeternae sunt & immutabiles , Deus proprie ac vere colitur.

s 3 Pergens

637쪽

614 RESPONSIO AD

Positivum . Pergens Vir Doct. in hac sua probatione, aliud Pr ςςpxum aris umentum desumit e S. Literis. Sed non vi-

tum non deo, quomodo hoc serviat materiae quam nunc fuit perie- excutimus 3 potius ad praecedens caput reseren-cti Q legi. dum videtur. Ait Deum in primo mundo sola nat

rae lege non fuse contentum: sed Adamo prater natu ra legem interdictum de comedendo stactu arboris sciemtiae boni ac mali dedisse: pose diluoium , Mido Fliis praeceptum de abstinentia asanguine dedisse s

utrumque quidem , ad mayorem hominis perfectionem. Praeceptum Adamo datum fuisse positivum , negari nequit. Sed quomodo probabit Vir Doctissid ad majorem hominis perfectionem serviisse φSane Adami in statu integritatis alia longe quam

reliquorum hominum ratio fuit. Lex naturae , cujus transgrediendae nulla tum occasio erat, Adamo non tam fuit lex, officium promisso praemii & comminatione poenae praescribens ; quam naturalis instinctus, quo Adamus sponte propendebat & incitabatur ad faciendum illi consentanea. Non itaque per legem naturae experimentum aliis quod obedientiae, quae proprie consistit in abstinentia a carni gratis & patratione carni ingratorum , reVerentia legislatoris , ab Adamo Deus capere potuit. Ut itaque illius experimentum aliquod habere posset Deus , requirebatur , Ut positivum aliquod praeceptum , a naturae lege non dictatum, Adamo praescriberet, continens interis dictum rei gratae ; ut ita occasionem haberet, interdicti exacta observatione, quae molestiam aliquam in se includebat, obedientiam suam , vel violatione ac transgressone , cum Voluptate quadam & obsecutione appetitus senstivi, inobedientiam suam testatam faciendi. At quomodo, exinde

638쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI.

exinde concluditur, praeceptum positivum legis naturalis esse heria tionem φ & postquam violatione praecepti divini lumen naturae induit rationem legis, & homines spe praemii & metu poenae ad ossicia alias ingrata compellit, legem ritualem semper legis moralis persectionem fuisse φ Fidiculis opus eli ad hoc eliciendum. Praeceptum Noacho datum de non comedendo sanguine si postivum elle velit Uir Doct. uti meo judicio est, nulla major vitae perfectio est in eo , qui interdicti divini reverentia ab esu sanguinis abstinet, quam in alio, cui nullam de abstinentia ab esu sanguinis le- gem Deus praescripsit, ac proinde licite sanguinem edit, modo moralium observationi intentus, Deum juxta naturae legem sincere & ex animo coinlit. Neque ullum , quo contrarium probetur,.

adfertur argumentum.

Tandem Vir Doctiss. putat se idem ex Evange Errores Vi' Ilo , & communi Christianorum de doctrina E. xl P0

angelu sententia confirmare. Quaerit ergo Vir Christ. Doct. an non doctrina Gangelica omnium pracedentium doctrinari summa sit perfectio ψ Assirmo. Pergit: An non potuisset Deus, se voluisset, neqae

in mundum venire, neque eam doctrinam hominibus

praestare, sed eos in solo cultu interno, qui omnibus fuerat lex communis, perseverare velle ζ Et hoc aia firmo. Sed quid jam exinde inferre cupit φ Deus, ait, nullo tempore vel suspendere internum cultum , vel eum disserre, vel non velle potuit: Sed Gog lica doctrina, quia interno cultu ct moralibus omnibus

perfectior est , seu cultus interni summa perfectio, potuit a Deo sua sanctitate iudemni, per multa secula non praecipi, vel nunquam dari: Sed quare Me ζ Nisi quia Evangelica doctrina est summa perfectio, absque

639쪽

gis RESPONSIO AD

qua posset homo isterno caltu simpliciter servato , esse Deo gratus ; quia perfectioni Evangelica oppositum non es malum, sed majoris perfectionis negatio. M ulta in hac argumentatione occurrunt , ex quibus evidenter liquet, naturam ac genium religionis

Christianae Viro Doct. parum esse cognitam , ejus que qualem qualem habet cognitionem non tam ex divinis Apostolorum scriptis , ubi pure & sneere tradita est , sed ex impuris Monachorum, inter quos natus & educatus est, lacunis ab ipso haustam , ubi misere est deturpata ut vix agnosti possit. Doctrinae enim Evangelicae observationem non credit necessariam ut Deo placeamus, ejusque oppositum non esse malum , sed majoris perfectionis tantum negationem : Perinde quasi consilia tantum contineat, perfectionem anhelantibus tantum necessaria I non autem ut pii & boni evadamus ; ac proinde sine quibus salus aeterna apud Deum obtineri potest. Deinde, distinguit inter cultum internum, & doctrinam Evangeliintam e quasi ea cultum quendam externum , seu opera externa ac ritus , exigat, qui cultus intemni perfectio snt, quae accedat iis, qui cultum internum praestantes jam in statu salutis coram Deo lanx. Haec in Evangelio nusquam reperiet; illud enim cultum spiritualem seu moralem, in terna animi pietate actibusque illi consentaneis,

eonstantem , requirit : nullos Vero externos ritus, ut majorem perfectionem, praescribit: praeinceptaque sua omnia observatu necessaria dicit, non ut majorem, quam quae smpliciter ad salutem necessaria est, perfectionem acquiramus, sed sim

pliciter ut salutem adipiscamur , imo sne quorum observatione salus obtineri minime possit. Ideoque

640쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 61

Ideoque totum ipsius argumentum a scopo plane

aberrat.

Ut itaque directe respondeam, dico; Potuisset Libera Dei Deus, squidem voluisset, Filium suum non inmundum mittere; missio enim illa actus est inde- Chiis . bitus ac plane spontaneus summi amoris ac bene volentiae divinae: potuisset solam naturae legem, sive rectae rationis lumen , hominibus dedisse, per quam, squidem eam plene servasset homo, Deo potuisset esse gratus. Sed quid si homo legem illam naturae transgrederetur , seque variis illius transgressionibus reum poenae coram Deo constitueret; non perinde potuit illa lex culpae reatum auferre , hominemque in gratiam cum Deo reducere, ne quidem licet prioris delicti poenitentiam ageret. Non enim sequens vitae emendatio prioris delicti reatum per se tollit ; sed tulpam remittere solius gratiae, quae indebitus est favor, opus est. Addo; Potuisset Deus , squidem voluisset, pro absoluto suo , quod in omnia

habet, dominio hominibus peccata remittere gratis , ab iisque exigere observationem legis naturae ut salutem aeternam consequantur: Potest quippe Deus pro arbitrio de beneficiorum suorum dispensationibus statuere prout libet: Non tamen pro pterea homines virtute legis naturalis vitam aeteris nam consecuti fuissent, sed gratia Dei: Nullius enim legis ea est virtus, ut per se peccatorem ingratiam cum Deo reducere queat; neque ulla resipiscentia, seu obedientia quae post admissum peccatum praestatur, praecedentis peccati remissionem sua virtute promereri potest : sed tantum est officium debitum, non novae gratiae meritum, quae indebitus ac impromeritus favor est. Dei ergo

SEARCH

MENU NAVIGATION