장음표시 사용
641쪽
praeceptaret. Christ. persectiora praeceptis legis natu
solius cum si, peccata remittere ἱ ita etiam movidum ac conditionem praescribere , qua praestita remissionem concedere velit. Haec autem doctrina Evangelica continetur, quae omnium quidem doctrinarum perfectio est, non tamen praecepta
habet postiva, qualia Lex, sed legi naturae per
omnia congruentia , quaeque lex naturae , seu recta ratio, sibi per omnia consentanea apprehendit: Quae ergo non sunt cultus naturalis perfectio, per additionem rituum nihil cum ipsa commune
habentium, uti Vir Doctissi asserit de Lege ; sed per dilucidam ac plenam legis naturalis explanationem.
Ut clarius dicam, Lex Evangelica nihil praecipit duos tantum ritus , qui minima ipsius pars sunt, excipio) a lege naturae diversum ; sed defectus quosdam , quos naturae lex non quidem approbat, sed nec praecise damnat , tollit ; ac majorem quandam in virtute perfectionem s quam
lex naturae non praecise quidem exigit & praescribit, sed tamen approbat, laudat, ac tanquam generosae virtutis actus veneratur in ut salus obtineatur necessariam docet ; atque ita sanctitatem exigit naturae legi per omnia consentaneam , attamen abundantiorem & eminentiorem , quam sola naturae lex praescribere potuisset. Ex. Gr. Inimicum odisse naturae lex non praecise damnat; agnoscit tamen aliqualem in inimici odio desectum : inimicum diligere non praecise jubet; agnoscit tamen amorem illum, eximium generosae virtutis esse actum , eumque exercentes laudi bus in caelum extollit. At Christiana religio desectum illum sui utit, & quod lex naturae non praecise damnat , illicitum pronuntiat; adeo ut
642쪽
nunc inimicum odisse violatio sit praecepti Evangelici. Similiter quod lex naturae non praecise exigit, sed tamen ut virtutis actum eximium approbat , amoris Christiani necessarium ossicium esse docet, & aperte praecipit: Ita ut inimicum diligere, illi benefacere, pro eo orare, ossiciumst, s ne quo Deo placere, ejusque favorem Obtinere nequeamus. Atque idem in aliis , quae Evangelium excellentiora habet prae lege naturae,
praeceptis locum habere, singula inspicienti, &cum naturae lege conferenti , manifestum evadet.
Interim licet ipsa naturae lex haec praecise non exi gat, nihil tamen hic praecipitur, quin ac ipsa approbetur ὁ & accedente vitae aeternae promissio praecepta haec , quibus ossiciorum horum praestatio necessaria exigitur , sbi quammaxime consentanea, imo ex lumine suo derivρta , agnoscit. Qui indoctrina Evangelica alterius generiS praecepta quaerunt, quorum observatio ad salutem necessaria non sit, sed consilia tantum sint a majoris perfectionis studiosi. observanda , eam misere pervertunt , & vim illius enervant. Neque in contrarium facit praeceptum Domini , Sensus Vende omnia quae habes. Non enim Dominus do- νcere voluit, actu isto venditionis bonorum omni oi ii ia quaeum, & distributione in pauperes, contineri per- habes. fectionem majorem observatione legis divinae , &quae necessaria non sit, ad acquirendum salutem.
a ternam : Nam religio Christiana alia exigit officia multo praestantiora, qualia sunt , dilectio inimicorum , abdicatio vitae pro nomine Christi, aliaque , sine quibus salus obtineri nequit: Praeterea ipsum actum venditionis & abdicationis bonorum in se spectatum non esse summam pei sectio
643쪽
nem , Vel exinde liquet, quod absque charitate esse possit, & si sit sine charitate nihil profuturus si ad salutem, docente id Apostolo Paulo , I G-ristb. x xx I. 3. Si di ribuero iri cibos pauperum
omnes facultates meas, charitatem autem non habuero,
nihil mihi prodest. Et si eo maxima contineretur perfectio, Dominus eum procul dubio mandas. sit Apostolis suis: Atqui illi etiam post vocationem ad apostolatum habuere navigia & retia sua, quae subinde repetivere ad piscandum : Joannes habuit propria sua , id est, propriam domum , Soan. XIX. 27. Non ergo haec est perfectio omnibus Christi discipulis non m ndata ut ad salutem necessaria , & solummodo tanquam consilium commendata iis , qui majorem gloriae gradum in Vita aeterna quaerunt e prout cum Monachis Vir Doctiss. credit. Quod & exinde porro evincitur: ita juvenis P cui Dominus hoc mandat, non quaerebat quid fibi faciendum esset, ut majorem quam quae ad Vitam aeternam necessaria est perfectionem adipisceretur: sed, Euid boni fariam , ut habeam vitam aeternam. Cum itaque Dominus primo ipsi dixisset, Serva mandata : Ipseque respondisset, se ea a juventute custodivisse, & porro quaereret, quid sibi deesset, Dominus respondit, unum tibi deest : Quod sane ad praecedentia referendum est: Unum tibi deest, ad vitae aeter nae consecutionem. Quare quod additur , Si vis prefectus esse: Non significat, si majorem vis perfectionem , quam quae necessaria est ut vitam aeter nam consequaris r sed si vis habere illam persectionem, quam Deus requirit ad salutem r vel , si vis a me perfecte instrui, & praestare quae tibi necessaria sunt ut vita aeterua doneris age, vendex quae
644쪽
quae habes , & sequere me: Quasi dicat: Doctrina mea requirit, ut te ipsum abneges, omniaqua quae hic tibi cara sunt 3 & quando occasio exigit, id opere ipso testeris : Quare , quoniam Vitae re
gulam , ut vitam aeternam consequaris, a me extingis , animus tibi a rebus hujus mundi abstrahendus est ; quoniam doctrinae meae sectatoribus persecutiones & afflictiones imminent, quibus alacriter pro nomine meo serendis idoneus non est , quicunque animum habet divitiis affixum , curicque mundi hujus gravatum. Hoc autem nunc testatum redde facto aliquo eximio: Vende quae habes, & da pauperibus : atque ita a vitae hujus negotiis expeditus, sequere me. Atque ita apparet , praeceptum hoc nihil continere speciale, quod non a quovis Christiano simili in casu exigatur , & quod ratio recta unumquemque hominem eo in statu facere jubet. Quae jam est similitudo inter praecepta doctrinae Disierimen Evangelicae & legis ceremonialis , ut de ea, perinde atque de Evangelio dici possit , quod legis
naturalis seu moralis perfectio sit φ Doctrina enim ceremo- Evangelica, uti ostendi, legis naturalis perfectio ni tui . est , quia defectus , quos lex naturalis tolerat, tollit ac damnat; & actus eximios, legi naturae consentaneos & ab ea laudatos quidem , non tamen praecise praescriptos , necessarios observatumandat: Unde sequitur, eam respectu praecept rum moralium praestantiorem esse lege naturae ἔ& cultum Dei, ad illius mandata expressum , esse magis eximium & honestatem seu sanctitatem vitae perfectiorem continere, quam qui praestatur solummodo consentanee legibus a lumine naturaedictatis. Quid simile habet lex ceremonialis An
645쪽
An ea praeceptis moralibus majorem conseri pers etionem , bc consequenter rituum observatio cutitui morali juncta ejus officia reddit magis eximia, ita ut dici debeat, castitatem aut justitiam ac liberalitatem Judaei eam solam ob causam esse praeis stantiorem castitate , justitia ac liberalitate Christiani, quia Judaeus est circumcisus aliasque legisceremonias observat, Christianus non φ Sed quis non videt, id ineptum esse φ Quae enim communio inter ritus , & ossicia castitatis ac justitiae φVel an praecepta ceremonialia partem faciunt culiatus divini , ita ut cultus integer constet ex viri tibus moralibus , & ritibus seu ceremoniis tanquam partibus integrantibus φ Si hoc velit ; nec sic dici potest , cultum ceremonialem perfectionem esse cultus moralis: Quia cultus moralis ceremoniali confert suam dignitatem, adeo ut ceremonialis sne morali nullam pietatis rationem habeat, nec Deo gratus sit; uti Deus passim per Prophetas testatur , & ipse Vir Doct. agnoscite moralis autem per se Deo placet. Tantum itaque abest, ut cultus ceremonialis perfectio sit moralis, ut contrarium sit dicendum , quod moralis cultus perfectio sit cultus ceremonialis . Adde , quod tot ceremoniarum rigida exactio homines in sedula ipsarum observatione occupatos detineat, atque ita aliquatenus a debita legis moralis observati no aVocet , uti antea ostendi.
646쪽
CAPUT IRQuod lex ceremonialis a Deo non sit data
ut nunquam desineret. DErgit Vir Doctiss. & contra me probare intendit, Retorsio Deum legem ceremonialem non dedisse eo fi- -ygumς0
ne, ut unquam desineret. Idque primo eX Iam Viri Doct.
tione congruentiae colligit: tauia lex ritualis perfectior est lege morali: Deus siquidem a majore persi
titione ad minorem descendere non solet. Verum cum jam ante evidenter satis probaverim, legem ritualem dignitate cedere morali, simul argumentum hoc corruit: & juxta Viri Docti si . collectionem contrarium inde concludendum foret: Deus a maiajore perfectione non solet descendere ad minorem ;sed quidem a minore perfectione adscendere ad majorem : Sic Noacho paucissima quaedam praecepta dedit: Postea plenius se revelavit Abrahamo , inito cum ipso foedere. Exinde toti Israeli legem dedit per Mosen , multa continentem prae cepta , non tantum moralia, sed & ceremonialia , ac promissis & minis sancitam. Inde sequitur, quae postremis hisce temporibus per Filium ipsus Iesum Christum promulgata est , etiam
praestantiorem esse prioribus : Ac proinde , cum nunc exigat cultum mere spiritualem seu morais lem , absque ceremoniis ac ritibus ; recte sequiis tur cultum mere moralem perfectiorem esse cultu ex morali & ceremoniali mixto. Haec sufficiant, ad imbecillitatem argumenti hujus ostendendum.
Quae porro istic repetit , de ritibus quibusdam , quibus lex moralis perficiatur, ut & quae ilio , qua quaerit , an lex moralis perficiatur per actus
647쪽
quo dum risibus sis contrarios , plane extra OIeas sunt: Praeterquam enim quod ritibus actus quocdam morales , ex charitate proximi profluentes, immiscet, omnia antehac pluries dicta sunt, & a me refutat Itaque ne actum agam , ad sequentia
pergam. Post argumentum a ratione congruentiae deis
sumtum , addit aliud Vir Doctiss. e Scriptura Sacra. Sed primo praemonet, quod Dominus promitus illius perpetuitate ea phrasi non utatur, qua sua aternitas designari solet. Atqui superflua est illa praemonitio. Quis enim ejusmodi legis perpetuitatem somniet φ Nec ego ejusmodi locum exegi. Praemissa praemonitione ista addit, S. Literas pro perpetua legis duratione respectu Israelis, qui aliquam do cum mundo finem babebit, uti omnibus phrasibus, quibus absolute constet, Deum nunquam derelicturum populum suum, neque quam dedit legem mutaturum, praecepta , judicia, atque ceremonias. Et prolatis aliquot Scripturae Sacrae phrasibus , in quibus potissimum occurrit Vox perpetui; exinde concludit, quia eadem perpetuitatis voste in rebus donec mundus perseveraverit duraturis , Spiritus disinus utitur,ut Jerem. v. 22. etiam quando eadem voce de legis da-
ratione loquitur , quod sensus sit, legem juxta Isra lis Oitam substituram , ct ab Israele observandam, donee Israelita visi essent super terram. Gratulor mihi hanc vocis Perpetui a Viro Doctiss. datam interpretationem , quae disputationi nostrae eluci. dandae non parum inserviet. Ex illa squidem liquet , non semper eandem illius esse significatio nem ; sed alio sensu accipi quando de Deo, alio
quando de rebus creatis usurpatur. De Deo usurispata, significat omnimodam aeternitatem, quae sicut
648쪽
sevi principio caret, ita nec finem habitura est . Rebus creatis attributa , significat non durationem nunquam finiendam , sed , accommodate rebus quibus tribuitur , durationem non finiendam &eontinuo permansuram , quamdiu natura earum permittit quod durare possit. Quod egregie confirmat locus a Viro Doct. ex Serem. v. 22. allega tus : dil fui arenam terminum mari statuto perinpetuo , quod non transgredietur e Quod, ut recte monet Vir Doct. non significat aeternitatem sed immutabilitatem in natura , quamdiu mundus hic est duraturus : Quando enim mundus hic abo litus erit, etiam arenam non amplius mari fore terminum , manifestum est. Ita de servo , qui elapso anno septenario apud dominum suum manere voluit , dicitur , serviet ei in perpetuum: Exod. xXI. 6. Qui tamen anno jubilaei dimittendus praecipitur et Levit. XXV. Itaque serviet in
perpetuum , Mod. XXI. 6. consentanee explicaiationi Viri Doct. significat, serviet. vel erit se Vus ei, quamdiu servitus juxta legem in populo Israelis perdurare potuit, ad annum nimirum jubilaei , qui omni servituti in Israele finem imponit. Qui itaque servus est , quamdiu lex permi tit servitutem durare , perpetuo , seu in seculum , servus esse dicitur, opposte ad illum, qui anno
septimo dimittebatur. Eodem modo cultus cere monialis vocatur cultus perpetuus , foedus perpetuum , &c. quia ab Israele observari debet , quamdiu Deus eum vult esse populum separatum,& ob omnibus aliis populis distinctum : ac proin de , quamdiu natura ceremoniarum permittit, ut observari possint. Sicut enim antea ostendi , ceremonias illas a Deo introductas, ad separatio-
649쪽
nem instituendum populorum ; ita etiam quando perpetuo observari praecipiuntur , id intelligendum est, quod non ante earum observatio cessare debuerit, quam Deus separationi populorum finem est impositurus , & populos rursum in unum est collecturus : seu, quod idem est , quamdiu Deus velit, populum Israel separatum ac peculiarem esse popul unis ab omnibus aliis populis distinctum : hoc est , quamdiu natura illarum ceremoniarum permittit, ut observari possint. Opposte ad leges ac statuta, quae Deus populo ad tempus dedit in deserto, quaeque observari tantum poterant, quamdiu Israel in deserto degebat extra terram Canaan. Sic sacrificia olim debuere offerri in tabernaculo, postea in templo, quod erat aedificium firmum ac immobile, in quo Deus se velle quiescere testatus est. Sensus Iam inquirendum , quamdiu Deus illud popu- Deut. I - lorum discrimen durare voluerit, Sc Israelem peculiarem esse populum ab omnibus aliis distinctum. Vir Doctiss. ait, Israelem cum mundo finem habiturum , ac proinde, separatum mansurum populum , donec mundus stabit: Unde paulo post ait, quod Deus voluerit legem subsistere juxta Israelis υitam , dicens , quod eam observarent , donec visi fueritis super terram. Respiciens procul dubio ad verba Mosis, Deut. X i I. I. Hac sunt praecepta atque judicia , qua facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus e se tibi, iat possideas eam cunctis diebus quibus super bummgradieris. Verum ex illo loco ego contrarium conincluderem : Quod Deus praeceptorum ac judiciorum illorum observationem alligaverit habitationi populi in terra Canaan , nam quae sequuntur particularia
650쪽
particularia praecepta , de exscindendis Cananaeorum idolis, aliaque , manifeste habitationem in terra illa requirunt: Et quod Deus terram illam ipsi dederit possidendam, quamdiu populus separatus esset futurus. Adeo ut verba , cunctis diebus super bimum gradieris , non significent, quamdiu aliqui ex posteritate Israelis futuri sunt vivir Nam & qui relicto Judaismo Religionem Christianam sunt amplexi ex posteris sunt Israelis : At quam diu progenies & posteritas ipsorum durat quae licet hominibus , imo sibi ipsis ignota est ,
Deo tamen omni scio occulta esse non potest) Deus terram Canaan Israeli non dat possidendam. Inio nec quamdiu illi super terram gradiuntur, qui Judaismo pertinaciter adhaerent: jam enim ultra
sexdecim sunt secula quod terrae illius possessione
careant, & extorres degant super terram. Verba itaque illa, ne ulla inter promissum divinum ejusque executionem sit repugnantia , ita sunt accipienda , cunctis diebus quibus Deus Vos , ut populum peculiarem , & ab omnibus segregatum, super terra existere velit. Nam quoniam , ut discrimen populorum introducaretur , lex data est , ita etiam , quando nullum amplius populorum discrimen Deus superesse vult, necesse est ut ipsa , natura rei id exigente , sponte rursus evanescat. Noluisse vero Deum , ut discrimen populorum Deus vo- perduraret ad finem usque mundi, sed in Messia , tuis, ut di
propter quem Institutum erat, rursuS dei' ne et, populorum
antea prolixe probavi Capp. ad I UA- i Messianem secundam. Nec certius illius documentum desineret. dari potest, quam, quod Deus populum e terra
illa ejecerit, & pluribus seculis in dispersione miserrima detinuerit, quam illius possessionem con- Rr a cesserit ;
