Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

628 RESPONSIO AD

cesserit I ita quidem , ut omnes eorum genealogias aboleverit , adeo ut nemo nunc ex omnibus

qui Iudaismum profitentur documentis authenticis probare possit, se vere ex posteritate Abrahami originem ducere. Quanquam enim ego inficias ire nolim , Abrahami progeniem esse , qui nunc ea se jactant, & Judaismum profitentur: tamen mihi certum est , documentis authenticis neminem ex illis originem suam probare posse. Quod itaque majus ac evidentius signum Deus dare potest, quod populum Israel non amplius peculiarem , & sibi ratione suae posteritatis carnalis prae aliis gratum , esse velit, quam omnia ab intendo documenta , ex quibus solis indubitato eorum origo comprobari potest ac debet φ Et quia ceremonias praescripsit in perpetuum observandas, donec populum illum peculiarem & a caeteris segregatum in terra Canaan existere voluit ; sequitur etiam, quando populum illum ex terra Canaan ejecit , simul , ex vi significationis vocis

perpetui, quam ipse Vir Doctiss. agnoscit, finem

observationis ceremoniarum advenisse. Verum de eo paulo post latius erit dicendum. Cur eultus Aliam addit Vir Doct. quam eximiam Vocat,

ab . ἡ ' probationem: diuod in omnibus captivitatibus, maiactu, quasi ximepost redemptionem θ Messia adventum , ritualia etiam ri- Deus observari iussit , oe quod sacrificia ct caetera xv ββ omnia restituenda sunt: Et ridet Christianos inter pretes , qui dicunt, phrasibus illis adumbrari cuia tum sipiritualem, quem nunc sub Novo Test. Deus observari jussit. verum immerito. Ratio enim

oeconomiae divinae, & temporum , quibus haec a Prophetis praedicta sunt, conditio, omnino reis

quirebat , ut cultus , quem Israel , & gentes cum

illo

652쪽

ΥERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 629

illo promiscue Deo sub Messia essent exhibiturae , non aliis quam istis phrasibus exprimeretur. Lex enim , quam Deus Israelis praescripserat , cujucque observationem severe exigebat, multa contiis nebat praecepta ceremonialia , quorum transgrecsionem Deus impunitam dimittere noluit. Haec itaque severa Dei exactio non permittebat, ut e

dem illo tempore cultum , quem sub Messia a populo praestandum esse praedicebat, aliis phrasibus describeret, nisi quibus totus ille cultus, prout

tunc exigebatur , repraesentatus fuit. Si enim Deus eodem illo tempore clare indicasset , aliquando cultum ceremonialem cessaturum, facile Populus , quem Deus contumacem ac durae fuisse

cervicis passim accusat, se ab illius obligatione s lutum credidisset. Quod plane adversum fuisset rationi regiminis Dei, qui per ceremonias populum Israel ab omnibus aliis populis usque ad Mecsae adventum separari, sibique in populum pec liarem sanctificari voluit. Addit hie Vir Doctiss. sarcasmum, quod Deus Iudaeis spiritualia sub ceremoniarum umbra rudi populo propo-

fuit sex mente nimirum Christianorum) non Uero .elaia Graecis Romanis, majore intellectus acumine pra-quam Grae.

ditis, seu melioribus legibus dispositis praeparatis. ς ε

Verum hic non requiritur acumen intellectus, qui vel mediocriter exercitatus facile deprehendit, in ceremoniis nullum esse cultum per se & sua n tura Deo gratum ; sed animi probitas , qua divinae revelationi homo non reluctetur. Ad acumen enim Iudaeorum , qui in ritibus externis deprehendunt legis moralis ac spiritualis perfectionem ,& licet eos Deus absque morali sibi minime gratos pronuntiet, imo detestetur , tamen contra Dei

653쪽

63o RESPONSIO AD

declarationem tantam in illis inveniunt excellentiam , ut cultum internum ac moralem Deo commendent,s atque ita verbo divino contraria intelligere norunt, omnium, etiam maXime perspi-eacium , acies hebescit. Verum enimvero non haec revelavit Deus Graecis & Romanis, praeteritis Judaeis: Verum primo typos illos & figuras

Judaeis clare explicuit, antequam Graecis & Romanis ullam earum revelationem largitus est. Fuit itaque haec praerogativa Judaeorum , ut quae antea sub typo & involute praedicta erant, & ipsis concredita , ipsis primo omnium clare evolvere nistur. Quibus cum plurimi ipsorum fidem adhibere noluerint , tum demum Evangelium transla-- tum est ad gentes. Atque ita apparuit, licet Judaei acumine non cederent Graecis ac Romanis,

plerosque tamen animi fuisse minus docilis magi Lque praefracti: & si qui ea opinione , qua nunc Vir Docti fuere imbuti, cet emonias perfectionem esse cultus moralis) acumine suo se ineptos reddidis , ut in Evangelii simplicitate & cultu spirituali sapientiam divinam agnoscerent. Ceremo- Sed requirit Vir Doctiss. ut Christiani probent,m- b cultum ceremonialem aliquando mutetndum. Et me

ii Dei non rito. Hoc itaque nunc faciendum. Tria , qui-

placet. bus id probem , adhibui argumenta. Primor Deum jam olim non tantum sepius declarasse,cUltum ceremonialem per se absque morali sibi neutiquam esse gratum; sed & per Prophetas ea praedixisse , quae licet verbis expressis non contineant , cultum ceremonialem deliturum , illud tamen insinuant: quoniam illorum impletio cum cultu ceremoniali consistere non potest : Ac proinde , licet obscurior eorum olim ante impletionem fuerit

654쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 63 I

fuerit intellectus , prout omnium Prophetiarum; tamen accedente impletione , & accurata Prophetiarum cum illa instituta comparatione , facile cognosci potuit, illum Prophetiarum , quem impletio indicat, fuisse sensum. Deus itaque involutiore locutione est usus , ut a pervicaci populo , dum adhuc subsisteret Lex, nihil ejus autoritati detraheretur , populusque sibi indulgeret legem

non observando ; ita tamen, ut cum tempus abrogationis adesset, dignosci potuerit, Deum hoc praedeterminasse I praedixisse. Cultum ceremonialem absque morali Deo neutiquam placere, adeo evidens est in Scriptura, ut i pse Vir Doctiss. id agnoscat. Putat vero, se in antecedentibus ostendisse, minime exinde liquere , ceremonialem cultum Deo minus esse gratum, quam moralem ac internum. Itaque quoniam omnia, ad quae vir Doct. provocat in anteis cedentibus fuse a me sunt refutata , ad alia pergam. . '' . Deum involutius praedixisse cultum ceremoniais Insirmavit

lem desiturum , seu ea praedixisse , quibuscum ) ' δί'

cultus ceremonialis apte consistere nequit, quaeque proinde eum desiturum & evaniturum invol-Vunt , hoc argumento probo. Praedixit Deus sub Messia omnes gentes ad unius veri Dei cultum adducendas, M. II. 2, 3. Mich. IV. I, 2.σseqq. ED. X I. I , II. XLIX. 6. LX. & pluribus aliis locis, quae commemorare longum foret, praesertim eum hoc ipsum Judaei agnoscant & urgeant. Atqui praecipua pars cultus , quo Israel a gentibus discernebatur , fuere sacrificia , reliquaeque partes cultus, quae Hierosolymis in templo fieri

debebant, & quovis alio in loco peragere illici- Rr tum

655쪽

63a RESPONSIO AD

um fuit. Unde & gentes adscensura dieuntur ad montem Domini , ct ad domum Dei Issacob , ED. 11.2, 3. & omnis raro ventura ut adoret ante faciem D mini, ED. LX v I. 13. Atqui Deum haec noluisse proprie accipi , quod gentes ellent venturae Hierosolyma , atque in templo oblaturae victimas; sed sub figura sacrificiorum quibus cultus constabat, & adscensionis in templum Hierosolymitanum, in quo totus ille externus cultus peragi debebat, voluisse Deum adumbrare cultum Verum ac spiritualem , quem omnes gentes Deo exhibiaturae essent sub Messia , vel ex eo solo liquetrQuod fieri non possit, ut cultus ille ceremonialis ab omnibus gentibus observetur ; Quoniam in remotioribus regionibus habitantes , uti nos , Ω nobis remotiores , Hierosolyma in quovis casu qui saerificium juxta legem exigit adscendere nequeunt , neque quotannis ter eo confluere, ad festorum celebrationem. Cui aecedit , Quod Scriptura expresse dicat , altare futurum in terra

AEgypti , ct AEgyptios Dominum culturos in hostiis ct muneribus; E a. x xx. I9. seqq. Et quod in omni loco sacrificabitur oe offeretur nomini Domini

oblatio munda: Malach. I. II. Quod tamen juX-ta legem alibi quam Hierosolymis fieri illicitum erat , Deut. XI I. coli. cum I Reg. IX. Ut itaque haec concilientur, necesse est ut dicamus haec non esse proprie accipienpa de altari & sacrificiis ; sed quia Deus illo tempore colebatur per sacriscia, per ea adumbrari cultum qui Messiae temporibus Iocum esset habiturus : quemadmodum ex locis

Psal. L. I . LI. I9. ED. LXvI. 2. in priore meo

scripto probavi , sub figura sacrificiorum officia cultus moralis adumbrari, quin sacrificiorum appellatione insigniri. DF

656쪽

Deprecatur me Vir Doctiss. ut utra que textum Sensius a. artente velim in cere; ct quod priorem attinet, eo ' 9

sederare, loco tum sit futurus Israel inter gemtes : ct an ea , qua ibi pradicuntur tempore Christi, vel postea fuerint impleta. Sane inspexi, legi &relegi textum ; verum alium illius sensum ab eo quem dedi deprehendere nequeo: Et quae ibi praein dicuntur tempore Christi impleta video. .Hgyptus enim Christi tempore ad veri Dei cultum est conversa, & nomen divinum in tota AEgypto invocatum , quod per altare & sacrificia adumbratum est. At inquit Vir Doctiss. hodie pro earum re gionum possessone totum negotium stat pro Mahomet nis , antea pro Romanis. Resp. non praedicitur, quis dominator sit futurus in terra AEgypti; sed verus Deus in terra AEgypti colendus. At sive Romani, sive Graeci, sive alii populi AEgypto dominentur, verus Deus inibi coli ac adorari potest: Quemadmodum & tota terra AEgypti ad verum Deum & religionem Christi olim est conversa. Quod nunc a Maho meticis possideatur, non infringit Prophetiae veritatem : Deus enim Evange lium in AEgyptum mittendo , & AEgyptios ad Christum convertendo, praedictionem Prophetae implevit. Si postea ob Evangelium indigne habitum populum illum in manus Mahumetanorum tradidit , qui religionem Christianam non quidem penitus in eo oppresserunt, valde tamen asinflixerunt , suamque Mahumeticam introduxe runt , eo non infringitur Prophetiae veritas. Siquidem Deus jam olim promissum suum implevit;& quod beneficium istud non sit perpetuum, Deus non est in causa , quasi qui promisso suo dost ue sed homines, qui erga beneficium sibi jam Rr s collatum

657쪽

Et Madach.

I. II.

remonialis Per cultum persectiorem , di

6; RESPONSIO AD

collatum ingrati , & nova contumacia gratiam divinam conculcantes , justo Dei judicio traditi sunt in potestatem hominum , qui veritate oppres

se erroris & seductionis thronum ereXerVnt. Quod locum Malachiae attinet, quanto eum attinentius considero , tanto evidentius eum , quod intendo , comprehendere video. Verum

est , non dicit ibi Deus , sacrificia post Mesmae adventum fore inutilia : Sed aperte praedicit, omni in locosibio ferendam hostiam munda : Cum autem juxta legem Deo hostiam offerre non liceret extra templum Hierosolymitanum square nec hodie Judaei, e terra sua expulsi, & templo destituti, ullas Deo hostias offerunt) manifestum est , haec verba proprie non esse accipienda ; sed per figuratum loquendi modum , sacris Scriptoribus valde

familiarem , per hostiam mundam , quae olim erat ratio colendi Deum maxime conspicua , intelligi cultum purum ac sincerum , quem omni in loco homines ad Deum conversi sunt exhibituri, seipsos ac corpora sua sistentes hostiam sanctam , vivam , Deoque beneplacentem.

CAPUT U.

Quod Deus cultum ceremonialem aliquando cessare Voluerit. T Iste per Prophetas praedictis, ex quibus Judaei non quidem plene percipere poterant, cultum ceremonialem penitus desiturum , attamen aliqui circa eum debere contingere , quod quale futurum esset distincte nondum percipiebant, cujusque plenam patefactionem per ipsam Prophetiarum impletionem exspectare debebant; Placuit

658쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 63s

Placuit Deo, definito a se ante secula tempore, Filium suum , populi redemtorem ac diu per Prophetas promissum Messiam, in mundum mittere ,& per illum mutationem illam in cultu ceremoniali emcere, atque ita re ipsa plenum ac ultimum praedictionum suarum sensum , antea involutum Sc minus notum , patefacere & in apertum produceis re : Introducendo nimirum cultum perfectum &spiritualem , qui non purgatione corporis, sed animi constaret, per externum illum tanquam figura adumbratum ; ac proinde ad cujus praesentiam externus ille cuItus , tanquam umbra ad praesentiam corporis , sponte esset evaniturus. Cui

accessit eversio Rei p. Judaicae, &destructio templi, cui potissima & maxime conspicua cultus ritualis pars alligata erat ; quo ipso Deus Legis abrogationem , jam per Evangelium factam , oeconomiae illius eversione, in secula duratura , confirmavit , & evidentissimo documento declaravit, ceremoniarum illarum finem advenisse ; utpote quae adventante cultu perfectiore ac spirituali jam languentes & morti vicinae, per templi eversionem honeste sepulturae sunt traditae. Hie vir Doctissi acriter obsistit, & minimam Templo ceremonialis legis partem templo fuisse alligatam ςς emo- contendit, nimirum sacrificia. Verum si quis ra-

tionem sacriliciorum Judaicorum , Ommaque quae fuit alliga- sacrificiis annexa erant, consideret, totam tem xa

pli cum Ormibus suis partibus structuram , tam multiplicem vasorum sacrorum apparatum , totum illum ordinem sacerdotalem , ritusque quitum in consecratione & inauguratione. Pontificis Maximi, tum in toto eorum ministerio obseris

Vandi erant , tum & quotidiana sacrificia , &multiplices

659쪽

63 6 RESPONSIO AD

multiplices oblationes quae pro peccatis ex ignorantia commissis quotidie creberrima offerri debebant , aliaque mundationum genera , quin Momnia Levitarum ministeria , quae templo alligata erant, ambigere nequaquam poterit, quin tota ceremoniarum majestas templo alligata fuerit, ac proinde, templo destructo potissimam & maxime augustam ceremoniarum partem evanuisse. Observari possunt, & etiamnum hodie a Judaeis observantur ceremoniae quaedam , templo non alligatae: Verum illae exiguae sunt, δί neutiquam splendore conserendae cum illis, quae una cum templo evanuerunt. Pascha celebratur , sed valde mutilum ; praecipua enim ejus pars, mactati

agni, & postium domus illius sanguine aspersio, in qua potissima beneficii illius divini adumbratio

est, destructo templo observari nequit. In festo expiationis Pontifex olim in Sancta Sanctorum, omnibus inaccessa, quin & ipsi Pontifici, nisi s mel in anno hoc ipso expiationis die, ingrediebatur , & coram Arca stans peccata populi toto il- Io anno commissa , quae nimirum sacrificiis lega- Iibus expiari poterant, expiabat, & egressus p pulo remissionem nomine Dei annuntiabat, omniaque fausta vovebat: Quae erat propria il- Iius diei solemnitas. Quam mutila hodie est festi illius celebratio ' Nulla Sancta , nullus Pontifex , nullum sacrificium , nulla reconciliatio: Nuda tantum superest beneficii illius commemoratio, & paucarum quarundam ceremoniarum, quibus se Iudaei ad diei illius celebrationem praeparant , Observatio. Ceremoniae quae hodie observantur, circumcisio, Sabbathum, abstinentia a cibis immundis , aliqualis quidem legis ceremonialis

660쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 63 7

monialis pars sunt: Verum neutiquam cum toto illo sacrificiorum apparatu , ac quaecunque illuc spectant, & a templo dependebant, conferenda. Quibus adde, licet omnes ritus legis ceremoniain iis non exercerentur in templo, ad templum t men aliquo modo alligabantur, cum omnes lapsus & errores in eorum observatione in templo

debuerint expiari: Cujus igitur usus iam potest esse per tot secula pars Legis quae jam observatur,

cum populum criminibus onerat, quae secundum istam legem nuspiam possunt expiari ' Praeceptum de connubiis prohibitis ceremoniale non est , nec per ejus observationem , utpote & Christianis communem , Judaei dignoscuntur. Mirum auistem virum Doctiss. mihi opponere Mosen Maimonidem, cujus ipse hoc eouem in loco autoritatem rejicit, & opinionem refellit ; hoc enim ipso auiatoritatem ejus extenuat. Quae vero addit, ut sacrificiorum valorem ac dignitatem elevet , pro ignorantiis tantum esse instituta; voluntaria autem ac

graviora, stupra, homicidia , simili ue sola pamiatentia deseri; ct preces ex bono animo profectas non mianus coram Deo valere, quam victimas qua in templo immolabantur, pulchre inserviunt instituto meo.& validissime pro me contra Virum Doctis . conis cludunt , ceremonialem cultum inferiorem esse morali , Deoque minus gratum , & in se consuderatum plane esse inutilem.

Excipit porro Vir Doctis . Idem contigisse in em Piisi enptivitate Babsonica. Verum est; sed alia erat ilis ... Ei,' '

lius ratio, quae hodiernae dispersionis. Deus exin Babyloni- presse septuaginta annorum captivitatem praedi- cam & dixerat, iisque elapsis , restitutionem promisit ter- ζαρ' Nrae ac templi: Quod & praestitit. Ad paucos ita- :em.

SEARCH

MENU NAVIGATION