장음표시 사용
661쪽
Ge. III.q. agit de si tu decem tribuum.
que annos interrupta tantum fuit praecipua ceremoniarum majestas 3 & spe brevi instantis redemtionis suffulti Judaei, quae extra terram suam observari poterant ceremonias custodierunt ; Screversi totum cultum ceremonialem, reaedificato templo in integrum restituerunt. Nunc Vero Deus templum penituS eVertit, nunquam, ut an te probavi, restituendum ; atque ita potissimam ac maxime conspicuam cultus externi partem
exstinxit. Sed, inquit Vir Doctiss. .e ad essentiam legis non valde pertinebat. Miror me hoc ex Judaei ore audire. Quid φ potuissetne Israel, in
terra Canaan vivens, carere templo , Sacerdotibus, & sacrificiis , & neglectu horum omnium nihil commisisset contra legem φ Dicet forte ; Potest carere extra terram Canaan , quia quae te rae Canaan annexa erant extra eam omittere per eandem legem divinam jubebatur. Ita est : indeque
concludo , quoniam praecipuam & maxime augustam ceremoniarum partem extra terram Canaan observare illicitum est juxta legem; quod Deus , populum ex terra illa exscindendo , Sctemplum destruendo , eo ipso aperte confirmave rit , se cultui isti ceremoniali finem imposuisse , quoniam populum in ejusmodi statum redegit,& per tot secula detinet sine aliqua per Prophetas ad eam rem missos consolatione facta , sine aliqua restitutionis promissione, in quo secundum statuta Legis ceremonias observare fas non est. Tandem objecit mihi Vir Doctiis. Prophetiam Oseae cap. III. . ad probandum, quod Deus haec tempora captivitatis praedixerit , & iis elapsis post longum annorum decursum templi restaura
tionem promiserit. Respondi ego, Prophetiam illam
662쪽
ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. ' 63 9
illam respicere non Iudam, sed regnum Israelis, seu decem tribuum , quod expressea Juda distingui, probavi ex Cap. IV. I . & porro explicatio
nem , rationibus ex variis textus circumstantiis desumtis , confirmavi. Vir Doctiss. nihil ad texistum illum ex Cap. IV. nec ad rationes meas respondet ; solummodo distinctionem facit inter domum Israelis ac filios Israelis is illam esse diversam a Suda ; sed ex utraque nominari filios Israelis. Sed contrarium ex hoc ipso Propheta manifeste probatur. Nam sicut distinguit inter Israelem & Smdam , ita etiam distinctionem facit inter filios Israelis , & filios I da, Cap. I. II. Et congregabuntur filii Suda , O filii Israel pariter. Et totus Prophetae contextus , etiam in aliis capitibus, manifeste docet , quod semper discrimen faciat inter Israelem , seu Alios Israelis , & Sudam seu mlios Sudae ; ac proinde , quando filios Israel nomisnat , quod intelligat regnum decem tribum , contradistincte a regno Judae. Neque hoc ulla subtilitate Metaphysica eludi potest. Addit Vir Doctiss. rationes , quibus suam eX-Non daplicationem confirmare conatur : a uia in hisce
Oerbis praesens Israelis satus perspicue depingitur, me daeorum. rege, sine principe, sine altari, sene sacrificiis,
me idololatria; idque postremum , tanquam non 'minimam circumstantiam , Valde eXaggerat. Mirari hic subit, qua ratione Vir Doct. per hanc eximiam circumstantiam statum populi praesentem perspicue depingi contendat, qui in praecedentiis bus contra me plurimis contendit, populares suos idololatria pollutos est e, seque quotidie polluere; de hanc inter causas tam diuturnae captiVitati S recenset : Quin & hunc per Prophetas statum aliquoties
663쪽
quoties graphice depictum contendit, eum praeis dicunt , quod sent servituri Diis alienis , quos nec ipsi, nec ipsorum Patres noverant. Quid φ Estne status Iudaeorum sibi ipsi ita contrarius, & Prophetarum de eo praedictiones adeo repugnantes ininter se oppositae, & simul praedicant, eos idolol tria polluendos, & eodem tempore ab idololatria fore puros 3 Et hisce adeo repugnantibus Prophetiis status Iudaeorum praesens perspicue est depictus ' Quis haec sibi tam aperte contradicentia conciliabit φ Fortasse effugium quaeret Vir Doct. quod populus , ubi nulli propterea poenae subjectus est, uti innuere videtur) ab idololatria abstinebit. Sed vero, nulla ejusmodi limitatio in ulla occumrit Prophetia: Et ipse Vir Doctiss. verbis paulo post sequentibus eam destruit, cum ait, quod in
verbis sequentibus; Diebus multis eritis mecum; non fornicaberis, neque eris alteri viro , nec ego ero
tibi, clare significatur praesens Israelis status, in quo
nec idololatriam committit, neque Deum ut antea m
denti providentia propitium babet: Euod de omnibus duodecim tribubus plane veri atur. Hoc si verum est, quomodo Prophetae de Israelis idololatria vaticinati sunt φ Vel an vaticinia haec respiciunt Iu-- daeos in Hispania ac Lusitania 3 alia vera, in Hol-Iandia ac Germania degentes φ Atqui, quomodotum hoc de omnibus duodecim tribubus plane Verifieatur 'Decem tria Addit vir Doct. Prophetiam hanc contineres ambiiu, quod per eraturus esset Urati, quod cum gentibus iubsistunt. minime commisceretur; ct sic unus idemque populmsubsisteret, qui tandem pose tot secula Deum σ Messiam suum Regem quareret. Verum mirari subit, cum , uti ex Josepho vir Doctiss. contendit,
664쪽
tam i stimabiles decem tribuum snt multitudines,& populus sint gentibus minime permixtus , sed peculiaribus suis ritibus ab omnibus distinctus, quod tam immensa hominum multitudo populum peculiarem constituens nusquam terrarum reperiri possit. An magis inconspicui sunt quam Judaei, quos quaqua versum dispersos omnes agnoscunt , quique latere non possunt φ Merum ergo est somnium, quicquid de decem tribuum innumera-hili multitudine etiamnum hodie subsistente Judaei fabulantur. Diu jam gentibus sunt permixti: Msi qui eorum in terram Canaan redierunt, tribus Judae accessio facti sunt. Sed nee illi , inquit Vir Doctiss. Deum quaesto Cum gen-runt, neque suim regem Messam; eum polim, si t c, liuit, alii Sudaei , abiecere , O crucifigendum tradidere. sunt conia Sed non video , quid hic sit contra meam assertio- Vesta. nem: Ego dixi, Prophetiam hanc respicere non
tribum Judae, sed decem tribus Israelis: Si qui ergo ex illis tribus Judae accessio facti fuere , nee illi, perinde ut ipsa tribus Judae, hic respici pos sunt; sed solummodo integrae tribus decem. At
cum illae nunquam in terram Canaan redierint, nec nunc uspiam terrarum reperiri possint, mani- fel um est, eas gentibus esse permixtas, nec am plius ut separatum populum subsistere. Unde sequitur, eas una cum gentibus Uocatas, &Evan gelio ad gentes perlato , etiam ipsas ad ejus comis munionem Vocatas , & cum innumerabili gentium multitudine ad fidem in Christum conversas. Et hinc porro insertur, quoniam decem tribus, quae communiter nomine Israelis veniunt contrais distincte a Iuda, in unum cum gentibus populum
coaluerunt, quod sub nominu Israelis , qui ad Ss Messiain
665쪽
Messiam eonvertendus dicitur , etiam comprehendantur gentes quibus Isael est permixtus, ac proinde in genti Um Vocatione ac conversone Prophetias illas , perinde atque hanc . complemenis tum suum habere. osseas non Ut confirmarem , non de Iuda, sed de decem loqui u dς tribulbus Israelis Prophetiam hanc Oseae explican- PF dam esse, inter alias & hac usus fueram ratione,
quod nulla in ea mentio fiat templi, sed tantum regis, sacrificii, altaris , ephod teraphim , quae in regnum Israelis a Jerobeaino fuere invecta; templum autem fuerit tribus Judae. Vir Doctissut huic argumento respondeat , dicit, etiams in hac Prophetia non sit sermo de templo restituendo, opinme tamen inferri, si Israel, prout nunc ese Nat, pristino statui a Deo est reducendus tempore Mesiae, quod id non fine templi reaedicatione erit , quippe rem fra opponeretur, me altari oe sine sacerdote; se in ea , quae ibi promittitur; restitutione talia futura non essent. At simili ratiocinatione colligere licet, at frustra opponeretur, sine teraphim ct idolis, si in
ea , quae promittitur , restitutione talia futura non essent. Nulla tamen tunc in Israele futura idola Vir Doctiss. credit. a. Admissa hac seque-Ia, non sequitur, fore templum restituendum: in regno enim Israelis fuit altare, & fuerunt sacrificia; nullum autem templum. Tandem, Si templum in restitutione illa Israelis futurum fit, sequitur hic illam restitutionem non praedicit
Quia hic nihil praedicitur de templo : Credibile
autem neutiquam est , praedici sacrificiorum &altaris restitutionem , quae etiam in regno Israelis fuerunt, & a Deo una cum Jerobeami vitulis ac idolis improbata fuerunt; non vero templi, quod unicus
666쪽
unicus fuit locus a Deo sacrificiis destinatus, quodque toti cultui ceremoniali majestatem conciliavit. Cum ergo illud non praedicatur , quod in restitutione illa tanquam circumstantiam valde eximiam Judaei exspectant, & illa solum commemorentur , quae extra Iudam in regno Israelis obtinuerunt, merito colligo , hic illam restitutionem non praedici. Addideram tandem , licet hoc daremus , Pro- Quomodophetiam hanc etiam tribum Iudam, & haec ca- ui hRptivitatis tempora respicere , nihil exinde posse sit Eribo; probari contra religionem Christianam : Praedici- sent. tur enim futura Israelis conversio ad Deum 8c Messiam post multos dies. Atqui nos eam adhuc sperare , post ingressam plenitudinem gentium. Regerit Vir Doctiis me boe non posse .rmare , Diavis meis principiis , qui dixi, Prophetas de Israelenon esse loquutos , nisi usque ad Messae adventum quae postea eventura essent, Novi Testamenti Prophetis fuisse reυelata. Sed I. locutus tantum sum per concessionem, uti frequenter fit in Scholis , non autem , quod explicationem istam probarem. z. Credo quidem , Prophetas Veteris Testamenti solummodo populi statum praedicere , usque ad Messiae adventum e verum quae de populi ad Messiam congregatione praedicunt non omnia simul ac semel esse implenda, sed successive; &suia sicere , ut tandem impleantur. Haec generalis est Prophetarum veteris Testamenti praedictio. Apostolo autem Paulo distinctior sub Novo Te stamento contigit revelatio de statu futuro populi Iudaici, & quomodo Prophetarum vaticinia in ipso implenda sint: nempe, quod ob contuma
cem Evangelii rejectionem ex parte sit induratus 3
667쪽
sed quando plenitudo gentium intraverit in Eccle-sam , quod tum totus Israel sit futurus salvus: Quod Prophetae Veteris Testamenti distincte non
Addit Vir Doctiss. Minus haec posse reduci ad reductionem ex captivitate Bablonica , quia nec tunc Messiam , qui non nisi pose quingentos oe quinquaginta annos demum venit , quasverunt, nec eum postea 'daei ct decem tribus admisere. Verum si non osciis tanter scriptum meum Vir Doctiss. inspiciat, comperiet me non de hac Prophetia, neque hoc loco, dixisse ; sed alio in loco generatim scripsisse , plurimas Prophetias , quas Judaei de liberatione per Messam accipiunt, respicere liberationem ex captivitate Babylonica : Quod facile demonstratu est, & siquidem me refutare vellet, contrarium ostendere debuisset, aut a me exigere , ut aliquot ejusmodi Prophetias in medium afferrem S quas sane ingenti numero potulissem. Hac occasione Vir Doctis I. rejicit explicationem meam de templo Esechieli in visione repraesentato: Verum nullam adfert rationem, qua explicationem meam oppugnet , neque quicquam rationibus meis , quibus eam adstruxi , opponit.
Quod an sussiciat accurato disputatori, ipsius viri Doctiss. esto judicium. In Prophetia de bello Gog & Magog fatetur
vir Docti sis occurrere tropologicas & hyperbolicas phrases. Ego meam ignorantiam professus sum , quoniam accurate discernere nequeo , an in illa Prophetia omnia figurate, an Vero quae dam secundum literam , quaedam figurate accipienda , & quomodo haec ab illis discernenda sint. Similibus perplexitatibus se involutum deprehendet
668쪽
deprehendet Vir Doctiss. si locutiones figuratas a propriis hic separare velit , & exactum ac plenum hujus Prophetiae sensum, ut nulla superstambiguitas aut obscuritas qualem semper a Christianis exigit) enarrare , & non in genere tantum , sed & distincte & particulatim explicare , quid ea , omnibusque quae in ea occur Iunt circumstantiis , praesignificetur.
CAPUT VII. De sensu Scripturae literati ac mystico.
PErvenimus tandem ad alterum Quaestionis hujus ultimae membrum de sensu Scripturaeliterati ac mystico, quod brevius absolvi potest: quoniam pleraque quae hic a Viro Doctiss.
dicuntur jam in praecedentibus refutata sunt. Agnoscit mecum Vir Doctiss. multas occur- Cuius sierere in Scriptura S. locutiones figuratas : Agnoia mysticum scit non semper literae , prout sonat , praecise i esse insistendum , sed autoris mentem respicien- perare. dam ; illumque esse genuinum Scripturae sensum , qui autoris mentem exprimit. Eatenus itaque inter nos consensus est. Sed negat, inde licere promissionem capere , fere omnia , qua in S. Scriptura continentur, non fecundum literam ,
sed sensu Hstico oe figurato , accipiendi. Et hoc
quidem vere 3 sensus enim Scripturae literatis, seu verus ac genuinus literae sensus s nam su tilitatem qua utrumque hunc distinguit Vir Doctiss. nimiam credo) semper est investigandus. Sublimiorem in Scripturae verbis sensum dictare , quam verba in suo naturali sensu accepta
significant, non est cujusvis, sed illius tantum, S s 3 quem
669쪽
quem Deus Spiritus sui , quo verba iIIa dicta- .vit, aviatu dignatus est , cuique per Spiritum suum sublimiorem illum sensum revelavit. Hoc Spiritu Apostolos Domini Iesu a Deo fuisse donatos in initio hujus tractatus prolixe probavi ;ideoque eorum explicationes , quibus sensum illum sublimiorem nobis aperiunt , eodem in pretio habendos , ac si clare ac sine figura sensus ille in Prophetarum scriptis exstaret. Ante omnia ergo divina Apostolorum missio everis tenda esset, antequam eorum explicationes , a Spiritu S. dictatae , ut non genuinae repudiari
Qualis sit Non dissiteor interim , apud Iudaeum , qui P QPhex-- Apostolorum autoritatem contemnit , apodicti- μ' 'si' ce demonstrari non posse , sensum illum sublimiorem verbis Prophetarum contineri : Quoniam ubi vel minima occurrit obscuritas vel difficultas homini credere nolenti nunquam praevaricandi deest praetextus. Sed si quis , abjectis praejudiciis & affectibus , sedata mente intimore Domini integram religionem Christianam , prout pure absque traditionibus ac decretis humanis in Scriptis Apostolorum ac Evangelistarum traditur , omniaque quibus nititur
fundamenta accurate expendere ac ponderare Ve-
Iit , & non tantum exiguas Prophetarum lactinnias , quas Apostoli juxta sensum sublimiorem sunt interpretati , seorsim & a reliquo Prophetarum textu avulsas , sed integra Prophetarum scripta legere, & eorum stylum ac loquendi rationem accurate observare voluerit , mirum in omnibus undecunque deprehendet consensum, do divinitatis argumenta manifesta. - Funda-
670쪽
Fundamenta religionis Christianae , & argumenta ejus divinitatem solide evincentia , in initio tractatus hujus sussicienter tradita sunt. Ipsa Apostolorum interpretatio , cum integris Prophetarum scriptis collata, adeo est illis consentanea , ut ex iis fluere videatur. Quod ut manifestius liqueat, quaedam, quibus Viri Doctiss. objectiones evertantur, paucis addam. Primo ; invidiose Vir Doctiss. asserit, quod si Plis sit re omnia qua in S. Scriptura continentur, figur te ab Apinolis explicentur. Sane tota Lex juxta literam ab Apostolis semper accepta est : sensum fguratum tantum ostendunt in Prophet rum praedictionibus de regno Messiae , & redemtione Israelis per Μessiam , quod nimirum Deus, sub figura regni & redemtionis terrestris
ac temporalis promiserit caelestem ac aeternam. Primo ergo considerare oportet , Prophetarum
stylum tropis ac figuratis locutionibus esse reis
fertum ; quod & ipsi Iudaei dissileri non pocsunt ; quamquam & certum sit , multos ex Judaeis , ex Religionis Christianae odio, multa Prophetarum verba , in quibus manifesta est figura , rigide secundum literam accipere 9 malentes manifestis se involvere absurdis , quam quicquam admittere , unde aliquod Christianae
religioni praesidium quaeri possit. In quo tamen Viri Doctiss. ingenuitatem prae aliis Iudaeis laudare debeo. Cum itaque Prophetarum stylus figuratis locutionibus abundet, nihil ab eorum stylo abhorrens docent Apostoli , quando Prophetias de Μessae regno figurate explicant. ι
