Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

Requirit ille quandoque fi

tio inter mysticas explicationes Rabbi Dorum &Apostolo

rum.

6 8 RESPONSIO AD

Quin & in ipsis Prophetarum vaticiniis multa occurrunt, quae tantum non evincunt, figuratam locutionem alibi quaerere , quaeque cominmode, nisi figurata pluribus in locis admittatur locutio, explicari nequeunt: Qualia sunt, quae de Messae passionibus ac cruenta morte praedi cta in illorum scriptis leguntur r in quibus exinplicandis , & cum ejus regno ac gloria terrestri conciliandis, frustra Judaeorum magistri sudant,& in quasvis formas se vertunt. Adeo ut ipsa Prophetarum scripta mysticam & figuratam locutionem ius nuare , & ad sublimiorem illum sensum nos quas manu ducere videantur. Sed quia haec , uti & quae de Lege ceremoniali Vir Doctiss. addit , in praecedentibus fuse ventilata sunt, ea hic nunc paucis indicalle sussiciat. Addidi, non ita abhorrere debere Judaeos a sensu mystico ac spirituali, quoniam etiam ipsorum Doctores Scripturam S. mystice explicent, nihilque vulgatius sit Doctoribus Thalmudicis. Respondet Vir Doctiss. Verum hoc quidem esse; illos autem mstilicis suis interpretationibus tantum populum ad eonstantiam in me cultu Dei exhortatos esse, non autem noυa religionis dogmata introduxisse , aut statuta mutasse: Religionem vero tariasianam utrumque fecisse. Resp. Mysticas Rabbinorum interpretationes multa continere , quae ex litera Legis erui minime possunt ; & revera esse additiones ad praecepta Legis : S quocunque tandem nomine veniant, & ad constantiam in Lege exhortato ria esse praetexantur, cX lite ra Legis minime fluunt ; sed labore ac industria, juxta certas quasciam regulas magno molimine cogitatas , non nisi a viris ilia in arte exeris citatiS ,

672쪽

eitatis , inveniuntur. Explicationes mysticae , Apostolorum ita consentaneae sunt Prophetarum verbis , ut ex illis tantum non fluere videantur, ει post impletum eventum , cui ab Apostolis accommodantur , magis illum designare videntur , quam eum cui primum designando olim adhibita fuerunt; ut ut ante impletionem , mo re omnium Prophetiarum , obscurius in litera o

Prophetarum latuerint. Nec verum est, no Uadogmata Legi adversa ab Apostolis esse invecta; sed ultimus Legis ac Prophetarum scopus , qui 'in litera ipsorum obscurius latebat, in apertum est productus , & corpus, cui adumbrando Lex serviebat, clare est exhibitum. Uti in antecedentibus fusus ostensum est. Non autem Legem evertit, qui perfectionem , quam Lex non exhibebat, sed adumbrabat , & ad quam tendebat , adducit ; sed Legem perficit & confir

Quae omnia si conjungantur, & Prophetarum Conelusio. vaticinia, juxta Apostolorum interpretationem, conferantur cum eventibus sub Novo Testamento, mirum in omnibus deprehendemus consen-

, sum , per omnia sibi conformem : Qui sibi QR

sciens apud quemvis cordatum Veritatis argu

mentum est. Quibus si addantur argumenta, quibus doctrinae Evangelicae veritatem atque Apostolorum missonem adstruxi, nihil ulterius requiri posse videtur, ad fidem Evangelio , tanquam a Deo revelato , praestandum , & mysticas , quas Apostoli scriptis suis habent, Prophetiarum explicationes , tanquam a Spiritu Dei dictatas, recipiendum ac venerandum. Saltem Vir Doctiss. qui argumentis a se prolatis motus

673쪽

Mosen recipit ut Prophetam a Deo missum, causam nullam habet quae Evangelium ut divinum recipere Vetet ue cum, ut ostendi , eadem argumenta fortius pro Evangelii , quam Legis divinitate militent. Quae ut attente in timore Domini expendat , iterum iterumque virum Doctiss. rogo, omnibusque accurate pensitatis, unice gloriam Dei spectet , animumque suum Deo in obsequium flectat. Ille utrumque nostrum dirigat in viam veritatis, spirituque suo eorda nostra illustret, ut salutare ejus agnoscamus , ipsumque in Filio ejus Iesu

Christo glorificemuε, ,

Amen.

URIELIS

674쪽

URIELIS A COSTA

EXEMPLAR

HUMANAE VITAE.

Addita est

Argumentorum quibus Acosta omnem Religionem revelatam impugnat s

676쪽

AD LECTOREM

hρmini cara esse debet, nisis

xime autem illa, qua ad aeteream fel eitatem ducit. Ignorantia quippe ali rum veritatum licet noxia esse queat, multorumque in hac vita commodorum impedimentum , modo qua unice salutaris est cognita sit, viam ad veram salutem praecludere nequit: Hujus autem ignoratio nullam homini spem, cui plena cum animi persuasione acquiescat, de salute sua reliquam facit. uare cum inter omnes Grisianos indubitatum sit, tinicam illam salutarem veritatem esse religionem chriasianam i ac proinde unicum salutem sternam conse

quendi, O a Deo plena animi πληροφορω sperandi, medium esse fidem illi religioni adhibitam , quae ex sese obedientiam ejus praeceptorum sinceram producit ; in hoc eniti quammaxime singulos Cisisti nomen prosite tes oportet , ut doctrina Christianae veritatem arguis mentis quam solidissmis adseruant, ab objection bus, quibus illius veritas oppugnatur, υindicent ; ut ita omnibus eam non amplexis luculentissima sappedit tur occasio ejus divinitatem agnoscendi, eamque obse quis a fide recipiendi. Sunt quidem varii qui illius veritatem oppugnent per totum terrarum orbem dispersi asiersarii: in hae autem patria nostra duo potissimum eorum genera , 'daei, ct A ei seu Dei sta. 'udai negant Evangelii veritatem , 'σιm riuum Saloatorem suum

a noscere recusant: Attamen agnoscunt verum Deum ι creatorem

677쪽

creatorem coeli ac terraeo divinam Mosis legem vitae

suae regulam habent. Athei vero , seu Dedi quos conjurigo , non quia Atheum σ Deissam idem signi e re credo , sed quoniam plerumque Dei us ab Atheismo vix dissera, ct qui Dei as se profitentur ordinarie Albeismum animo GOent aut nullum agnoscunt

Deum , aut illum in agens naturale ct necessarium convertunt, atque ita omnem funditus religionem totitant : Praeterea, cum omnem revelationem restuant ,

nullam certam vitae regulam habent, neque, si quam habent, perfectiorem agnoscunt, quam ex solius notura principiis deductam. Contra utrosque Religionis Christianae veritatem tmturi imprimis Christiani hominis vicium est: tum ut eam oppugnantibus luculenta eam ut divinam amplectendi praebeatur occasio; tum ut Christianorum an mi in fide veritatis semel per gratiam divinam agnita

confirmentur, neque argutis eam oppugnantium rati

ciniis asi salutari deturbentur. Haec causa fuit, ut

commoda sese offerente occasione amicam cum erudito Iudaeo collationem non subterfugerim; quae cum in justae distulationis molem excreverit, eam in lucem emi tere confultum duxi. Verum cum jam editionem ejus adornarem , commodum in manus meas incidit scriptum , quod diu apud me latuit, quo omnis generatim

religio revelata , tara Mosaica quam Christiana, impugnatur : Cujus refutationem si adjungerem huic Corulationi , rem me Christiano orbi nec inutilem nec ingratam facturum credidi.

Autor illius , ut ex me scripti liquet , fuit Gabriel, postea inter Pudaeos vocatus Uriel Λcosta. ' a occasione illud scripserit , ipse satis indicat. Tritulum illi praefixis, quem praefixum vides , Exemplar humanae vitae. Paucis ante mortem suam diebuεν

678쪽

diebus , ct cum jam mori decreverat, scriptum hoc exarasse videtur. Etenim υindicta aestuans primo fratrem alii dicunt amitinum ) a quo se maxime iasum credidit, deinde seipsum troicere statuit: itaque in

fratrem , seu amitinum, ades suas pratereuntem , solopeium vibravit; sed cum frustrato ictu non exploderetur , se detectum videns, subito domus sua janua clausa alterum, eum in finem paratum , in se sciop tum explosit, ac seipsum miserandum in modum tr. est. In defuncti aedibus scriptum hoc fuit repertum, cujus apographum proavunculo meo Simoni Episcopis ab eximio quodam hujus cmitatis Diro communisatum ego inter scedas ejus reperi. Euo tempore historia haec contigerit , ex ipso scripto Gyudicare licet : Etenim Medici illius libellus de Immortalitate animarum, cujus mentionem facit , editus est A elodami apud Ravesteinium anno ὰ creatione mundi s ῆ 8 3. juxta communem Fudaeorum calculum , qui respondet anno Christi vulgari r 6r3. Si nune consideremus bina illa tempora, quibus a Fudaeis segregatus vixit, inde noni quidem praecise , sed aliquatenus historia hujus tempus colligi potest.

Animus mihi non est quicquam hic de Fudaeorum Em communicatione , aut de judicio contra hune scriptorem lato , disserere : sed solummodo argumcnta , quibus Religionis revelata, ct nominatim Chrisianae , pr

cepta impugnat, ad examen revocare , quam nulliin roboris set ad illius disinitatem convellendum ossem dere. Nemo autem credat , quoniam scripti hujus r fatationem Amicae Collationi cum erudito J daeo conjugo , quod utrumque eodem loco habeam, aut erudito Fudaeo invidiam creare belim , quas cum hoc homine Religionem Chrisianam oppetuet. Minia me gentium. Scio enim non religionem solum Christi

nam s

679쪽

daeum , quo cum disputo , ipsum ut hominem pessimum detestari , sibique nihil cum ipso commune esse velle. Itaque re utatio mea, qua argumenta ejus diluo, non tantum Evangelii, sed O Legis Mosaicae divinitatem confirmat eui si quid Doctissimus Pudaeus addat, quo Legis divinitas fortius adstruatur , gratiam apud me inibit , quam apud ipsum, Legem contra hujus cria minationes vindicando , initurum me consido. Verum quonia responsio ad argumenta 'duei , quibus arxute ac docte contra Religionem Chrisianam diputat, a me in lucem emittitur; volui bac occasone etiam huius hominis : qui longe alia quam Sudaeus ratione Religionem Christianam oppugnat, argumentis refutatis Religi nem CBristianam a quibusvis objectionibus vindicare , ut tanto evidentius oe clarius ejus veritas ac divinitas patescat.

URIELIS

680쪽

URIELIS A COSTA

xv sum go in Porrugallia, in civitate ejusdem

nominis, vulgo Porto. Parentes habui ex ordine nobilium, qui a Judaeis originem trahebant, ad Chri1lianam Religionem. in illo regno, quondam per vim coactis. Pater meus vere erat Christianus, vir honoris observantissimus, & qui honestatem plurimi faciebat. In domo eius fili egra honeste educatus. Servi non deerant, nee ii, eqUili equus nobilis Hispanus ad equestrem exercitationem. Cuius pater meus erat peritissimus ἰ dc ego ejus vestigia a longe imitabar. Aliquibus artibvs tandem instructus, quibus solent honesti pueri, Juris-prudentiae operam dedi. Quod ad ingenium & naturales affectus attinet, eram ego naturaliter valde plus dc ad misericordiam ita propensus. Di, si quando alienae calamitatis narrabatur eventus , nulloniodo possem lachrymas continere. Pudor mihi adeo erat innatus , ut nihil magis timerem , quam ignominiam. Animus nullo modo ignobilis, nec ab ira destitutus , si occasio iusta postulabat. Itaque superbis & insolentibus, qui per contemptum , Se vim solent aliis iniuriam inserre, vere eram contrarius, infirmorum partes adiuvare cupiens; Fc illis potius masocium adjungens. Circa religionem passus sum in vita iner

dibilia. Institutus sui, quemadmodum mos est illius regni, in religione Christiana Pontificia, de cum iam essem adolescens

ae valde timerem damnationem aeternam , cupiebam exacta

omnia observare. Vacabam lectioni Evangelii, & aliorum librorum spiritualium, Summas confessariorum percurrebam , dc quo magis istis incumbebam , eo major difficultas mihi oriebatur. Tandem incidi in inextricabiles perplexitates, anxietates & angustias. Moerore Sc dolore consumebar. Impossiis bile mihi visium est peceata confiteri more Romano , ut dignam possem absolutionem impetrare , 6c omnia implere quae postulabantur; dc per consequens de salute desperavi, si illa talibus canonibus paranda erat. Quia vero dissicile religio poterat d seri , cui a primis incunabulis assuetus fueram , de quae per fidem altas iam radices egerat 3 in dubium vocavi accidit hoe

T t mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION