De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

roa I DEAE NON DIST1NGUUNTUR

unam tertiam ideam per modum cujusdam compositi, quod nescio an fuerit unquam , qui id dixerit: nego vero , si intelligatur non fieri cognitionem universalem ex praeviis cognitionibus plurium singularium rerum, quae observentur convenire in aliquo

attributo essentiali, quod dum ipsum solum concipitur praeci lima reliquis singularis rei attributis, iam fit nova quaedam cognitio, quae appellatur universalis, quia illa in se una apta est praedicari de multis. Eodem hoc argumento usus jam fuerat Malebranchius etiam capite sexto secundae partis libri tertii de Inquisitione Ueritatis. Sed hic locus minus attendi poterat, postquam Lockius i observavit, in eodem capite negari ab eo simul & affirmari esse in nobis cognitiones universales . Quod neget, haec suadent, id quod

videmus, nihil egi praeter unum, aut plurima entia Derialia . Quod vero affirmet , haec ostendunt; Mens Ilii Hras universales repraeseserare posse non videretur , nisi omnia entia in uno inclusa videret . 1aa. IV. Objicitur . Corpora materialia non possunt agere

in animam : ergo non possunt cognosci ab anima nisi per ideas . Resp. cum Arnaldo a) . Omitto ans, ct ngo conseqm . Agiatur hie de habenda ab anima cognitione corporum, ad quam nihil reseri, an illa possint in animam agere nec ne . Deus omnia cognoscit, at quis dicat aliquid esse, quod agat in Deum. Numquid ratione utitur, qui dicat, caecus non potest videre: ergo

neque potest videri Z Confundit igitur Adversarius activa cum passivis. V. Objicitur . Quod non est ens intelligibile, non potest e gnosci nisi per ens intelligibile , quod illud repraesentet: Sed compora non sunt entia intelligibilia, ideae vero illorum repraesent livae sunt entia intelligibilia : ergo corpora non possunt cognosci, nisi per ideas illorum repraesentati Vas. Resp. nego majorem, quae aequivoco laborat in eo vocabulo

intelligibile, quod quocumque modo sumatur, facit propositi nem falsama Intelligibile enim potest significare vel id, quod potest cognosci, vel id quod est ens spirituale . Si in facta majori sumamus intelligibile in primo sensu, idem ea sonat, ac quod non est ens, quod possit cognosci, cognosci tamen potest per ens, quod

122쪽

A PERCEPTIONIBUS. Ioaquod illud repraesentet, quae est prompositio sibi contradicens,& involvens ridiculam sappositionem , quod possit per aliquod enere praesentari id, quod non potest cognosci. Quod enim est hujusmodi, nihil est; & nihili nulla est repraesentatio. Sin sumamus intelligibile in secundo sensu pro ente spirituali, adhuc falsa est propositio, & rursus est mera petitio principit. Hoc aequi-Vocum advertit jam, & simili modo dissolvit Arnaldus. I 23. Ul. Objicitur ab eodem Malebranchio i) . Si per semsus cognosceremus corpora in seipsis, qui videt corpus, haberet Per oculos cognitionem ipsius extensionis, ac coloris , & qui idem tangat manibus, haberet per manus ideam pariter extensionis, &ejusdem vel caloris vel stigoris . Sed hoc est impossibile : ergo non cognoscimus corpora in seipsis, sed in idea archetypa omnium creatorum . Minor probatur. Impossibile est ut color sit calor, &calor sit color: sed si per sensus cognosceremus corpora in seipsis,

cognoscendo ipsorum extensionem, calorem, & colorem, cognosceremus extensionem, quae est simul color & non color, calor &non calor: ergo

Resp. cono. may ct nego min. Ad hujus probationem conc, maj. ct dis. min. Cognosceremus per unam cognitionem seu sensationem extensionem , quae est simul color , sive ut accuratius loquar, in qua est color aliquis, scilicet obiectivus & per aliam sensationem a prima distinctam cognosceremus extensionem. , in qua est non color , scilicet calor similiter objectivus, conc. mis. Cogn sceremus per unam eamdemque sensationem illas diversas qualitateS , nrgo min. ct conseqm . Color extensionis corporeae consistit in particulari textura superficiei, quae reflectat hos potius radios lucis , quam illos r calor vero in particulari motu minimarum partium ejusdem, quae duae modificationes non repugnant inter se; possunt itaque ambae eidem extensioni inesse , & esse objecta d, versarum sensationum ἀia . VII. Objicitur Non potest anima cognoscere , nisi ea, quae ibi sint, ubi ipse est: ergo corpora, quae anima cognoscit

ibi posita, ubi ipsa non est, cognoscit per ideas, quae supplent

123쪽

ro IDEAE NON DISTINGUUNTUR

Resp. nego ans. Ad cognitionem animae non requiri , ut east in eodem loco, ac sum objeeta, quae cognoscit, suadetur, quia etiamsi anima sit in eodem loco, ac corpub, cui unita est, attamen illius internam structuram non cognoscit. Igitur quid mirum est, quod etiam cognoscat corpora extra se posita, & in quibus proinde ipsa non est. Hinc tamen non sequitur , quod possit cognolcere corpora extra se posita quocumque in loco . Quid autem requiratur ad cognitionem animae objestorum sibi extern rum , ex dicendis aliquo modo patebit . Videsis etiam responsionem Arnaldi si huic objectioni.

i a s. v III. Objicitur ab eodem a) . Si corpora , qua nos ci eumflant , in nihilum redacta essent, pasemus nihilominus illa videre , o videremus reipsa, qualia videmus, fi ipsorum idea nos Ucerent,

quemadmodum nos assciunt, cum sunt praesentia ... Id enim quod a

cidit fimniantibus, ct aegrotantibus susscienter hoc suadet : ergo corpora videmus in ideis. Resp. nego ans, atque ut ejus falsitas manifesta fiat remota omni specie contradictionis , cujusmodi est posse a nobis videri invisibilia, ejusdem sensus per hoc entymema propono . Nullis existentibus corporibus possumus habere eorum ideas, quales habemus ipsis praesentibus et Hoc enim satis suadet exemplum somniantium & insimorum: ergo nullis etiam existentibus corporibus possumus eodem modo ea cognoscere, ac nunc cognoscimus ipsis existentibus. Iam vero negatur hujus entymematis antec dens; Intima enim experientia ac conseientia constat diversiam eΩse apprehensionem rerum in vigilantibus & sanis, ac sit in somniantibus aut insanis. Ab horum ideis 3 perspicuitatem, quam morduus tenere debemus, abesse dicimuι, reposuit iam Tullius Academicis , qui ex eodem antecedenti concludebant, nihil esse, quod affrmari possit tamquam verum, vel negari tamquam falsum, qui etiam observavit hos inconsanter loqui, dum dicunt dormientes & vigilantes, sanos & insanos posse easdem habere cognitiones a Cum enim diversitas harum vocum ex sua institutione

124쪽

A PERCEPTIONIBUS. Ios

tione significet non eamdem esse vim. & integritatem nec mentis nec sensuum in utrisque , jam qui eo modo loquuntur , dicunt

fent aliter freti. tum nihil interesse . 126. IX. Objicitur ab eodem a . Perceptiones, quae dicuntur sensationes objectorum habentur a nobis, positis talibus motibus in corpore vel cerebro . Atqui non potest a nobis assirmari. quod hujusmodi perceptiones habeantur a nobis mediis hujusmodi motibus; Nam vel solus Deus facit hos motus, vel solus potest sacere : ergo debet assirmari quod habeantur per alia media : ergo per ideas Dei. Atque descendens ipse in aliis locis ad explicandas sensationes delectabiles, & doloriferas , quas ex diversis corporum qualitatibus, & proprii corporis asseetionibus communiter Philosophi repetant, omnes reserente cum indignatione Lud vico Barbieri repetit ab essicacia substantiae divinae, cui uniti sumus, in quantum est repraesentativa extensionis materialis uno vel alio modo. Resp. conc. maj. θ nego min. Ad hujus probationem imprimis dico omitti eam posse , quia etiamsi solus Deus faceret eos motus, tamen hinc non insertur eos non esse media ad habendas object Tum perceptiones. Deinde dico certum esse ex iis, quae alibi disserui de actione corporis ineorpora, Deum solum)non facere actu hos motus, sed fieri mediis impressionibus objectorum tysorum materialium : nec Deum solum posse eos facere eo modo constanti, quo fiunt, quia hoe inferret frustra esse organa sensoria, & totum Mundum . ARTICU Lus VI. ObjecIiones pro perceptione objectorum quorumvis in Deo .

125쪽

IOS IDE E NON DIsTINGUUNTUR losophi sibi tribuunt, Scriptura tribuit Deo , IJ Deus iliis minisse iit. Alibi dicitur Deus est , ab qui docet omnem scientiam .

Alibi quod sit , 3 Lux υσυ qua illuminat omnem hominem venientem in hune mundum . Sed haec significant omnia nos cognoscere in Deo: ergo Resp. eonc. maj. θ nego min. Nam aliqua illorum agunt de cognitionibus supernaturalibus, aliqua de facultate cognoscendi, quam Deus nobis largitus est , & quam continuo conservat, & ad cujuς actus physice, & immediate concurrit. Nulla igitur loquum tur de cognitione rerum in Deo juxta sensum adversarii. Genuensis acrius contra ipsum sic arguentem dicit, ) Turpe e loca illa Malebranebius contorquet. θῶ genuino sensu perturbat, ut genio suo

ias. II. Obiicitur . Si in Deo sumus , in Deo cognoscimus; Atqui in Deo sumus ; Nam scriptum est, s) In ipso vivimus, ct

mremur, ct sumus: ergo in Deo cognoscimus. Resp. transeat maj. θ di s. min. In Deo sumus , quatenus a Deo continuo habemus ut simus , cone. min. In Deo sumus, qu tenus simus uniti Deo in sensu Malebranchii , nego min. o dist. eo sequens: in Deo cognoscimus, quatenus a Ueo habemus vim &actum ipsum cognoscendi, utpote eo concurrente positum , cstuc. conseqm: In Deo cognoscimus , quatenus Deum ipsum immediate videamus, nego conseqm: Scripturae sensus is est, juxta quem concessa est minor. 6) Dicendum, sic S. Thomas, quod creatura in Deo esse dicuntur, in quantum continentur , ct conservantur virtute Divina. Et hoc modo intelligendum es verbum Apostoli, in quo vivimus, movemur ct fumus. Eodemque pacto verum est, quod Lei nitius dixit, omnia videre nos in Deo , vrtus es sententia, ct si sano sensu intelligatur, non spernenda . Ias. III. Objicitur argumentum, quod Malebranchius ainpellat validius, quod se in hane inseri sententiam . Sic habet. Experientia constat, nos non cogitare de ulla re singulari, quin prius cogia i Ad Rom. I. i9. s Act. IT. 28.

126쪽

A PERCEPTIONIBUS. Io

cogitaverimus de omnibus: nec desiderare cognitionem rei particularis , quin ejusdem cognitionem consesam & generalem habeamus : ergo habemus semper cognitionem aliquam omnium entium, vel ut ipse ait, omnia entia menti nostra sunt praesentia : Atqui omnia

esse menti praesentia non possunt aliter, nisi quia ipsi menti praesens est mus, qui in simplicitate entis fui omnia encia complectitur : ergo Resp. cum Lockio r), nego am , quod pertinet ad primam ejus

partem . Propria enim experientia non solum non constat nos coin. gitare de singularibus, postquam prius cogitavimus de Omnibus entibus, sed constat oppositum . Equidem observo me non cogitare prius de omnibus entibus, dum volo eogitare de hac Malebranchii opinione. Et quis credat hominem, qui velit cogitare de re , quam amisit, vel acquisivit, prias mente sua vel percurrere omnia entia, vel de ente in genere cogitare . Quod pertinet ad secundam antecedentis partem , ea distinguenda est secundum id , quod jam dico . Nos quidem non possumus desiderare cognitionem rei particularis. quin habeamus eognitionem ejusdem rei secun- . dum attributa generica, scilicet rei, & existentiae ipsius, & aliorum similium : at possumus desiderare illius cognitionem , quin ullam omnino habeamus eius cognitionem secundum attributa particularia seu specifica . Sic caecus potest desiderare cognitionem hujus vel illius determinati coloris . Physicus illam de Incolis terrarum Australium , & Christianus illam de caelestibus donis, quae praeparavit Deus diligentibus se, quorum omnium nullam nemo hominum habet, ut est certum, cognitionem , nisi secundum praedicta attributa generica . Quod pertinet ad consequentiam , concedo nos habere cognitionem omnium entium , quatenus habemus cognitionem entis in genere : sed nego nos habere cognitionem omnium entium in particulari. Quare minor subsumpta nullum habet locum.

Iao. IV. Objicitur aliud argumentum, de quo idem Malebranchius dicit, sa) quod Drsan demovsrationis vicem geret apud eos qui ratiociniis ab ractis assueti funt. Sic habet. Impossibile est Deum

in suis actionibus alium babere finem principalem a se ipso divrrsum . . . Meese igitur es , ut cognitio, quam manti impertitur, aliquid nobis O a par

pag. ιT . par. a. cap. s. q. Ultimum . pag. ai I.

127쪽

io 3 IDEAE NON DISTINGUUNTUR

patefaciat, quod in in ipsio sit . . . Deus igitur non potes facere mentem ad cognossenda opera sua, nisi u ens illa videat aliquo modo Deum, via Δndo ipsius opera . Re p. pormitto ans, ct nego primam conseqm , cum ejus dupliaci suppoi1tione, altera, quod omnis nostra cognitio sit a Deo solo, qui eam nobis impertiatur : altera vero , quod omnis nostra cognitio sit de eo, quod in Deo est. Falsa etiam est secunda consequentia, ut quotidiana experientia demonstrat in plerisque hominum ; De paucis enim historiae reserunt tamquam aliquid si gulare solitos fuisse videre aliquo modo Deum, videncio ipsius opera. Permisi autem dumtaxat antecedens , quia modus ille loquendi , Deus in suis actionibus non potest habere finem a se ipso diversum, si significet finem ultimum omnium, quae Deus creavit, esse ipsum Deum , sive suam gloriam, est veristimum, & aperte a S. Scriptura declaratum , ut alibi si) dixi. Sin vero significet finem etiam proximum , & immediatum omnium creatorum esse ipsum Deum, est falsum . Hic enim finis proximus, & imm diatus varius est pro variis rebus, & seipsum in plerisque quodammodo manifestans . Sic sensibilium finis immediatus sunt semsus; color enim est propter visum , sonus propter auditum, &omnes creaturae irrationaleS sunt propter rationales, quae tandem habent pro fine immediato ipsum Deum, quatenus ex rerum creatarum contemplatione possunt, & debent in Dei cognitionem a Dsurgere, & ad illius amorem inflammari . Subtilem huius objectionis consutationem dedit etiam Lockius a) , animadvertens plures alias absurditates , quae in aliis propositionibus intra illam quomodocumque insertis inveniuntur. 131. U. Objicitur ab eodem a) . Nihil finitum potest repraesentare infinitum, prout est in se : ergo cognoscentes Deum ens infinitum prout est in se , illum in seipso immediate cognoscimus. Resp. conc. ans, ct nego suppositum consequentis, scilicet cognosci Deam a n obis in hae vita prout est in se . Haec sunt praecia rua , quae ex ratione congessit Malebranchius pro sua hae fabula metaphysica , ut eam appellat Encyclopaedia ad articulum, Idea .

128쪽

IosARTICUL Us VII. Objectiones ex S. Augu=no pro perceptione objectorum in Deo.

culcat, nos non intelligere per magistros exterias docentes , sed per intuitum cujusque particularis veritatis in ipsa suprema , & universali veritate . En aliqua ipsius verba : ab muniversis qua intelligimus, non loquentem , qui personat foris, sed intur ipsi menti praefidentem consulimus veritatem , verbis fortasse ut consulamus admoniti: Illi autem qui consulitur docet, qui in interiore b mine habitare dictus es Chrisus , ides incommutabilis Dei virtus, atque sempiterna sapicntia , qγam quidem omnis rationalis anima consu- Iit , sed tantum curque panditur , quantum caprre propter propriam e bonam, sis malam voluntatem potes . Et si quando scillitur, non si vitio co fulta veritatis, ut neque hujus , qua foris es lucis vitium es, quod corporei oculi sepe falluntur , quam lucem de rebus visibilibus consuli fatemur, ut eas nobis, quantum cernere valemus, Vendat : Et infra , 3 Disciplinas, qui se docere profitentur , cum verbis explicaverint , tum illi, qui discipuli υocantur , utrum vera dicia sint, apud semetipsos considetrant, interiorem scilicet illam veritatem pro viribus intuentes. Tunc ergo discunt, is eum vera dicta esse inius invenerint, laudant , vescientes non se doctores potius laudare , quam docios suam vere scriptum es authoritate Diυina , ) ne nobis quemquom magis ni dicamus in terris , quod unus omnium magiser in Caelis sit: ergo . Resp. nego succc., quod non suadent adducta loca ; Nam scrupus Augustini in illis alius non est, quam suadere res signiti alas per verba , sive materiales sint sive spirituales , non cognosci I erverba ipsa : sed materiales quidem ad sui cognitionem requirero ut sensibus, spirituales vero ut menti convenienter exhibeantur :utrasque vero unice cognosci per vim intelligendi, ejusque opportunum exercitium : quorum utrunque jure tribuitur Christo Domino, primum quidem, quia scriptum est , s) Omnia per ipsum facta

129쪽

, io I DEAE NON DISTINGUUNTUR

facta sunt: secundum vero tum propter noc ipsum, tum quia usus ille mentis numquam sejungitur a Gratia aliqua ordinis vel naturalis vel supernaturalis, prout cognitio est naturalis vel supernaturalis . i B, inquit, me aliquid docet, qui vel oculis, vel ulli comporis sensui, vel ipsetiam menti praebet ea , qua cognoscere volo .... namque omnia quae percipimus aut sensu corporis, aut meute percipiamus . Illa sensibilia, hae intelligibilia aut spiritualia nominamus suamobrem in iis, qua νnente cernuntur , frustra cernentis loqllelas auis dit , qui uir ea cernere non potes.

ias. II. Objicit a). Juxta S. Augustinum in Deo videmus

numeros, figuras, veritates speculativas, & practicas, leges arte nas, & regulas immutabiles morum: ergo cognitiones nostrae sunt perceptiones substantiae Dei, quam Deus nobis manifestat, quatenus est Archetypa omnium rerum , & omnium possibilium . Antecedens quod pertinet ad numeros suadent haec S. Doct ris verba , 39 Continet memoria numerorum dimensionumque rationes, ct Ieges innumerabiles, quorum nullam corporis sensus impressit Gnsi xumeros omnibus corporis sensibus , quos numeramus : sed illi alii sunt, quibus nutrieramus, nec imagines istorum sunt, ct ideo valde su t.

Quod pertinet ad figuras haec suadent, uis mente tam

caecus est, qui non videat jus figuras, qua in geometria docentur , babitare in ipsa veritate.

Quod pertinet ad veritates speculativas, suadent haec : s Monsic illa fuerunt, ut esse domerent, aut sic futura Dua, quasi non seni, sed idipsum esse semper habuerunt, semper habitura sunt: manent

autem non tamquam in Dariis locorum fixa veluti corpora , sed is natura incorporali intelligibilia e naso sunt mentis adspectibus ad quas mentis acie pervenire pa corRm est, ct cum pervenitur , fit rei non transitoria tranguoria cogitatio,

Quod pertinet ad regulas morum , suadent haec : σ) suae

recta sura, quibus regulis judicant, nisi iis quibus vident, quemadmocinquisique vivere debeat, eIiamsi nec ipsi eodam modo visant. Ubi eas vident Θ Neque enim in sua natura , cum procul dubio mente isa via

de an

130쪽

A PERCEPTIONIBUS. D 1

deantur; eorumque mentes conset esse mutabiles , has vero regulas timmutabiles vident nec in babitu mentis, eum illae regula sint Iu-

sitia , mentes vero eorum conset esse injusas Ubi ergo scripta sunt, nisi in libro lucis illius, qua veritas dicitur . I 34. Iusp. nego ans. quod non evincunt testimonia allata . Ea enim concludunt dumtaxat alterutrum horum , quae jam dico , vel utruiuque . Primum est obiecta etiam spiritualia & abstracta , quae aliquo modo cognoscimus , cognosci jam a Deo ab aeterno,& tunc nos circa hujusmodi objecta non falli, quando mens nostra non quidem passive se habens, quasi ab ideis . quae sunt in mente Dei assiciatur, sicut ab objectis materialibus assciuntur sensus: sed quando exercens vires sibi inditas judicat de iisdem objectis , prout sunt in se, & cognoscuntur a Deo . Atque cum inter obiecta spiritualia, quae cognoscimus, sint etiam regulae morum & virtutes morales, haec pariter cognoscimus in Deo, quatenus in eo esse intelligimus modo persectissimo , non vero quatenus ea per immediatum earumdem, prout sunt in Deo, intuitum

percipiamus. Alterum, quod obiecta loca , & alia, quae his sintilia objici possent, probant, est nos cognoscere res in Deo non tamquam in objecto, quod videamus, sed tamquam in principio, per quod habemus esse, & vim, & actum intelligendi. Haec interpretatio affertur a S. Thoma occasione similis loquutionis frequentis apud S. Augustinum . quod scilitet in Deo , in veritate incommutabili , I in rationibus aeternis conspiciamus nos , quae vera esse cognoscimus: IJ Aliquid in aliquo Hcitur, sic ille, eo-gnosci dupliciter . Uno modo sicuρ in objecto cognito , ct hoc modo annma in fatu praesentis vita non potest videre omnia in rationibus atern h.

Alio modo dicitur aliquid cog osci in aliquo sicut in cognitionis principio: sicut si dicamus, quod in Sole videntur ea , qua videntur per Dum , θμ necesse es dicere , quod anima humana omnia cognoscat in rationibus aternis, per quarum participationem omnia cognoscimus. Atque immediate deinde participationem hanc rationum aeternarum nihil

aliud esse dicit, quam vim intellectivam , sine qua quidem quicquam non cognoscimus, sed ea etiam posita, si caetera desint requisita ad ejusdem exercitium , adhuc deficimus a cognitione. Hanc esse mentem, & legitimum sensum verborum S. Augusti-

SEARCH

MENU NAVIGATION