De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

a I D E AE NON SUNT

ejus compositione aliquid, quod non esἡt materia : quin immo hoc aliud ipsius prineipium aperte exposcebant, cui proinde diei potest eos proprie tribuisse vim cognoscendi. Hoc dicam equi dem de Epicuro , cum a Plutarcho habeam , quod animam vicit

esse i) remperatum quidpiam ex quatuor qualitatibus ignea, aerea, squea , er quarta, cui nomen non sit positum , quod ei erat vis sentiendi , & non quid e parvis aut iavibus elementis, ut Lucretius ex dictis l. 8 i. reddidit. Atque etsi hoc palam profiteretur tale esse, ut cum morte penitus dissolveretur , nihilominus contra consese tiam se ita dixisse plane ostendit, cum moriens testamento jussit diem suum natalem celebrari quotannis, de quo tamquam de contradietione Tullius a) ipsum expostulavit. Idem , quod de Epic ro , certum est de Empedocle, de quo si attendamus Aristotelem, ille ibidem dicit inter principia reruin non solum posuisse quatuor vulgaria elementa, sed etiam amorem , & discordiam , hoe est vires quasdam activas, & immateriales : sin vero attendamus Tullium supra objectum, Lambinus in eum locam notat sententiam Empedoclis non rite expressam ab eo fuisse a Non enim ipse

in sanguine cordi diffuso posuit animam , sed animi sedem, quod sortasse a Plutarcho 3 didicit.

so. Quoniam autem hi philosophi admiserunt etiam ex elerimentis animam constare, non est dissimulandum, quidnam illos in hanc opinionem deduxerit, & modus exhibendus est, quo e

rumdem error plane demonstretur . Utrumque persecit S. Th mas. Illi animam constare ex omnibus etiam elementis conclus rant sic arguendo. Cognitiones sunt assim uationes rerum cognitarum: ergo debent esse in anima cognoscente res omnes, quas cognoscit secundum eam essentiam, quam ipsae habent: Atqui res, quas anima cognoscit, habent multae saltem essentiam compositam ex omnibus elementis: ergo etiam anima habet essentiam compositam ex omnibus elementis. Quod argumentum nullum est; Nam concesso antecedenti, negatur consequentia , & cadunt reliqua . A similitudine enim cum re cognita , quae propria

sit cognitioni spirituali, excluditur illa , quam sibi nescias quomodo

92쪽

MODI MATERIAE. 73

modo Adversarii comminiscuntur etiam materialem. Nunquid manisestum non est in omnibus operibus Sculpturae & Pieturae.& in omnibus corporibus, quae rationem speculi habeant, dari posse similitudinem in repraesentando, quin detur simul etiam similitudo in natura, & specie eum obieetis repraesentatis; Aesenim , aut marmor , aut argilla , aut tela , aut tabula perseverant

esse in sua propria natura , etsi repraesentent flores arbores homines animalia, aut alia quaecunque ab ipsis egentialiter diversa. Male igirur ex eo, quod anima cognostens habeat in se similitudinem rerum materialium, quas cognoscit, intulerunt eam esse sub eodem genere materiae . Praeterea quod anima naturae spiritualis possit repraesentare

sibi obiecta, quae sunt materialia, facile intelligitur. I. Quia conscii sumus habere nos hujusenodi cognitiones, & quidem de rebus materialibus etiam longe impersectioribus, quam certe simus nos ipsi. II. Quia ens perfectius pote1t aliquid plus, quam possit imperfectius . Si igitur ideo tribuitur animae habere in se materiam,

ut possit exprimere in se res materiales, poterit a sertiori anima constituta in ordine longe persectiori exprimere in se res materiales. III. Quia Deus habet profecto omnium etiam materialium rerum cognitionem, quin tamen ipse sit materia . IV. Tandem ut contra eosdem arguit S. Thomas: Si anima deberet habere adlanaturam eorum, quae cognoscit, propterea quod eognitio est ibmilitudo rei cognitae, non sussireret tribuere animae naturam Omnium elementorum , sed opus esset illam etiam ei tribuere , quae est in singulis corporibus, quae sermas, figuras . & proprietates etiam oppositas habent, & sunt horum elementorum effectus; Sed stultum esset dicere animam, quae actu cognoscit diversa corp ra , quae habent sermas , figuras, & proprietates etiam oppositas actu habere horum omnium naturam : ergo stultum est dicere

animam debere habere actu naturam rerum , quas cognoscit, pro

pterea quod cognitio est similitudo rei eognitae. si . Sed redes ad aceusatos Philosoplaos vindicandos. De Pla. tone, quod dicat Aristoteles illum tenuisse animam constare ex elementis, per ea, quae deinde habentur , intelligitur nomen elementi ibi non significare materiam ullam , sed vel potentias, quas

in anima per intellectum distinguinius, vel nescio quae intelli-

93쪽

gibilia, per se subsistentia , & semper in actu , a quibus essent: vel aliquid aliud minus intelligibile, ut fusius ostendit S. Thomas in objectum locum. Hoc unum est, quod Plato ex professo agens de anima in Phaedone , docet illam omnino a corpore distingui,& immortalem esse , eorumque animas, I) qui pie prae caseris

vixisse invenis utur , ex his terrenis locis tamquam e carcere solutas amque liberatas ad altiora transcendaere , ct absque corporibus omnino per totum tempus vivere . Quare jure Plutarchus Platonem, & consequenter Socratem , sub cujus persona Plato loquitur inter illos coulocat , qui a) corporis expertem animam fatuum . Haec plane ostendunt, quanti aestimandus sit Volta ire, qui apud Non nouem dueit, Divinum Platorem, ct Divinum Socratem , Disini Platonis

praceptorem docuisse animam eo corpoream . .

De Heraclito , quis quicquam statuat, postquam Tullius quiadem in hac re dixit, Heraclitum non omnes interpretantur uno in do , qui quouiam quid iceret, intelligi noluit, omittamus: Laertius vero ipsum resert s) id is anima sensisse natura , nunquam illam reperiri posse , adro profunda ejus es ratio . De aliis tandem dico, plerosque vel similem interpretationem admittere, praesertim illos quos constat agnovisse existetitiam Dei, vel ita dixisse animam esse hoc vel illud corpus, ut significarent sine illis non esse .sa. Reis II l. nego posse dici, prout propositum fuerat, permultos ex philosophis favisse Materialismo , etiamsi omnes, qui objecti sunt, ejusidem fautores revera extitissent. Quid enim est eorum numerus comparatus cum innumerabili aliorum multitudine , qui quovis tempore errorem hunc vehementissime impugnarunt , alii quidem in genere , alii etiam in particulari, ut L ctantius, qui directe invehitur σ) contra opiniones, quae animam in aere vel igne vel sanguine ponebant. Atque etiamsi stemus in sola veterum consideratione, fautoribus materialismi, quo

quot sint, opponi possunt alii Paris antiquitatis , & nominis Phil

sophi

94쪽

MODI MATERIAE. 7s

sephi ibidem ab Aristotele eommemorati, qui animas nullo mindo materiales esse apertissime statuerunt, quorum numerus tam Ionge excedit alium , qui opponitur, ut Macrobius scripserit si

obtinuisse jam non minus de inconparalitate , quam de immor alitate anima sntentiam.

93. Quicquid Platonicorum nobiliorum suit pro spiritualitate animae pugnasse testatur Hueti a) , multos citans . Idem senserunt illi inter Pythagoricos, qui ut verbis utar S. Thomae clarius exponentis textus Aristotelis de Anima, s) dixeruns, non ipsa corpora indivisibilia, ct mobilia esse animam , sed iliam virtutem,

quae movet ea corpora, animam dicebant, ct hujus opinionis fuit Ar-ebelaus Philosephus, tu Augusinus narrat . Ita etiam Anaxagoras

eo non moto , ct de natura hujusmodi esse animam . Unde ex hoc insurrexit errore quorumdam , qui dicerent animam esse da Natura Divina.

Quare Anaxagoraei supra q. 88. J objecti stantes pro anima materiali recesserum in hoc a suo magistro . Ita Xenocrates ex Tullio animam voluit esse s) mentem nullo eorpore . Ita ipsemet Tullius pro spiritualitate animae plura argumenta subtiliter , Δ luculente persequitur , ex quibus iterum iterumque concludit, 6 Mi

hil in is animis mixtam atque concretum, aue quod ex Ierro natum a quo fictum esse viisatur, nihilque aut humidum, aut flabile , aut igneum: Bis enim in naturis nihil ives, quod vim memoria , mentis, cogitarionis habeat. Singularis est igitur. quadam natura , atque vis animi

sejuncta ab his usitatis, noti que naturis, quam eodem in libro statuit esse eodem in genere, ac est Deus ipse, qui alio, inquit , modo intelligi a nobis nequit, nisi ut mens quaedam , in qua nihiles concretum, nihil copulatum , nihil coagmenIatum, Mihil duplex.s . Ita demum Aristoteles, qui veniens tandem ad pronunciandam suam sententiam, ceteris rejectis concludit, ) corpus profecto non erit anima . Neeesse est igitur animam sub antiam esse perinde atque formam corporis naIuralis putentia vitam habenιis: ex quibas

95쪽

6 IDEAE NON SUNT

verbis desumpta est ea celebris definitio, Anima es actus primus corporis naturalis organici , potentia vitam habentis, quae olim unice in scholis personabat, nunc autem ab illis eliminata , utpote aberrans ab omnibus bonae definitionis legibus, ut ostendit jam Io Auctor artis cogitandi. Rationem etiam Tullius affert, quare Aristoteles negaverit animam esse quicquam corporeum , ab qMia cogitare o providere , o discere, is docere, o invenire aliquid, ct tam

multa alia meminisse , amare, odisse , cupere, timere , angi, iatari, haco similia in eorum quatuor generum , hoc est vulgarium elementorum, nullo inesse putat: quintum genus adhibet vacans nomine , quasi

qMamdam eontinuatam motionem ct perennem .s s. objiciebatur Tullius quasi sibi oppositus, dicens ex sua sententia animum esse in genere corporis. Resp. Tullium non dicere animum esse in genere corporis, sed in quodam genere corporis, scilicet substantiae ; aliorum enim suit corpus facere synonimum substantiae . Certe quidem ipse ibi usurpat corpus contraposite ad inane, in quo genere alii collocabant animas : quod advertunt etiam editores Maurini operum S. Hilarii in suis ad illum notis 3 , utentes hoc quoque Tullii testimonio, ut ostendant adjunetum corporei. quod S. Hilarius, & alii ex Patribus aliquando animis nostris tribuerunt, aliud quid significare, quam materiale . Objiciebantur Sadducaei : sed hos confutavit iam Christus Do m. ostendens illis, quam parum sibi constarent, vel quam in pii essent, dum dieerent Deum Isaaci & Abraham i, quasi ellet

Deus mortuorum .

96. Objiciebantur tandem Averroistae , qui materialem di-euntur existimasse animam rationalem, eiusque proinde cogniti nes habuisse pro modificationibus materiae, quoniam mortalem crediderunt. Sed nihil horum eum veritate dicitur . Ipsi enim ex quodam ratiocinio, quod nitebatur in falsa suppositione, quod Aristoteles jam demonstraverit existentiam generis humanὲ ab aeterno , repugnantiam infiniti actualis, & metempsychoseos animarum, concludebant animam, quae cognosceret in unoquoque hominum esse particulam intelligentiae cujusdam sublunaris is vel

96쪽

universalis , quae informaret uniuscujusque corpus, quo destiu iterum restitueretur ad suam totum: ci) Hos si auiar, sic de illis Leibnitius, oriuntur anima , dum guttarum insar ab Oceano suo separantur , ac corpus quod animare p. r, reperiunt: occiduη3 autem , dum corpore is tructo, non aliter ac fluvii mare ingress, rursum junguntur Oceano . Quare Averroistae nullo modo favent Adversariis . Hoc porro nomine appellantur , qui in hoc sequuntur opinionem Saraceni Averrois , quam tamen Daniel Barioli ca) vult jam ab aliis ante ipsum excogitatam. 9 7. Plura de mente veterum Philosophorum omnino oppomta Materialistis erudite disserit Cud orthias 3b , quem oppono voni, qui arbitratus est, Q se plane domostrasse omnes antiquos philosophos eredidisse animam materialem, propterea quod vult plures id expresse dixisse, & alios, qui id aperte etiam negarunt, significare dumtaxat credit extremam materia tenuitarem , qua reddit animam palpationis incapacem, ct nulli sensuum nostrorum perviam . In quo ratiocinio equidem non video aliam demonstrationem nisi de suo neglectu, vel oblivione omnis Dialecticae . Et ne sorte quis pro Yvone citet S. Thomam dicentem, s) antiqui Philosopbi nullam dista tisjem ponebant inter sens ct inulticrum, is utrum qu corporeo principio attribuebant, advertat, statim ibidem suta jungere, Platonem primo, & deinde Aristotelem illis restitisse. Quare S. Doctoris propositio utpote particularis non solum non favet Yvoni, sed eidem expresse opponitur. Concludam cum Iaquelotio , qui fusius id ostendit 6 Fidem , quae docet animam non esse de natura eorporea consonare rationi, cum id statuerint plerique etiam ex Ethnicis; Nam ex tot, qui objecti suerunt, soli tandem restant inter Materialistas, Democritus, Leucippus ,& fortasse Zeno eum aliquibus ex suis Stoicis, quos jam olim Plutarchus coarguit inconstantiae, quod in nobis scientias e goni , ct quasi coagulent, ut qua immutabilei, ct frma sint: funda

Plui. de Comm .notit. adves. Stoica

97쪽

IDEAE NON DISTINGUUNTUR

mentum delia sedemque sis, scilicet animam, ex lubrica ct non sabili , sed diffsepabiti, semperque mente natura subsernunt . Hinc alii sapientiores ab his secedentes animam esse spiritualem statuerunt, ut observat Chaumeixius, qui praeclaros de hae re sensus Stoici Senecae resert i ad retundendam malam fidem Helvetii, qui illum tamquam eam non adiniserit, citaverat.

PROPOSITIO II.

Ideae nostrae non distinguuntur a nos sperceptionibus.

ARTICU Lus PRIMUS.

De Admesntibus propositioni. pS. D Ropositio est contra plures philosophos, qui ita distinxe-x runt ideas a perceptionibus, ut eas considerarent tamquam exemplar quoddam objectorum, quod dum mens adverteret, jam fieret percipiens, & intelligens objecta . Ex his sunt primo, qui nomine idearum ex dictis c q. 4.) signifieabant species quasdam objectorum . quae dum menti se insinuassent, vel alio modo ei se conjunxissent, essicerent, ut jam dici posset habere rerum peree- Ptionem . Huic veterum opinioni accesserunt Scholastici, qui pariter per species objectorum ea a nobis cognosci, & intelligi passim docuerunt: sed eam emendantes tribuerunt speciebus non iam rationem causae Armalis, sed illam causae essicienter concurrentis ad nostras perceptiones , quippe per illas docebant compleri potentiam cognoscitivam creaturae . De veteribus modo : de Sch lasticis in alia dicam propositione. Igitur Democritus primus no minatur, qui ut habet Tullius a admisi imagines, qua idola n minant , quorum incursione non Dium videamus, sed etiam cogitemus. Plutarchus conjungit ca) Leucippum cum Democrito,& alibi euan

98쪽

A PERCEPTIONIBUS. - 79

Epicurum, sic clarius exponens hanc doctrinam . Pervulgatum est. ut febat Democritus, visa per meatus in corpora subire, ac alte penstrare Visa autem isa undiquaque ferri , delapsa a supelleisiis. vestimentis , plantis , maxime ab animalibus , ob Iactationem multam. ct calorem : eaque visa non modo habere expressas , ct formam reserentes eorporum similitudines, ut Epicurus fererit eatenus Democritum se quem, sed θ motuum animi imagines secum trahentia ita accidere ad animum veluti animata idque maxime feri , quavia p.r acrem levem motu feruntur expediso ct eoori. Tullius irrisit jam tb hanc opinionem . Lucretius vero eamdem adoptavit, & integro libro quarto eam exposuit. Satis sit pauca haec commemorare a Dico igitur rerum sigias, tenuerique Aguras Mittier ab rebus summo da corpore earum . sua quasi membrana vel cortex nomini via es. Addit Lucretius has corporum exuvias non dissipari per auras, sed diu aliquas quidem suam integram formam retinere, alias vero per suam cum aliis exuviis diversis commixtionem induere novam

figuram , & ita fieri imagines monstrorum & Chimaerarum ca)Principio hoc dico rerum simulacra vagari Multa modis mulsis in cunctas Mussique partes

Tensa , qua facile inter se junguntur in auris

Obvia eum veniunt, ut aranea bracteaque auri.

Corporis hac quoniam penetrant per rara , cientu Tenuem animi naturam intus, sensumque lacessu ri, Centauros itaque ct scyllarum membra videmus.ss. Hic philosophandi modus praeter alias rationes caeteris communes habet primo contra se evidentiam . Data enim continua emissione tot imaginum, seu membranarum corporearum nulla corpora tam diuturno tempore durarent, sicuti evidens est

durare . Habet secundo hoc Cottae argumentum apud Tullium o. Habemus ideas eorum , quae nunquam vidimus, hominum quia longe iam tempore extiterunt, rerum quae in locis inter se longissime dissitis olim vidimus separatim, & diversis temporibus, nunc vero conjunistim, eodemque instanti cognoscimus, & e

Tuli. de Nat. De or. lib. I.

99쪽

εo I DEAE NON DISTINGUUNTUR.

rum etiam , quae nunquam omnino fuerunt, nec erunt: Sed horum nullae sunt imagines volitantes: ergo horum ideae non fiunt

ab hujusmodi imaginibus. Vidit etiam Lucretius hoc argumentum a Nam quaerit si quod quoique libidis

Venerit, extemplo mens cogitet ejus idipsum Z Conventur hominum, pompam , comicta , p*gnax, Omnia sub verbo ne ereat natura, paratque Zeui eredidit se satissaeere direndo habere nos has ideas, quia exuviae rerum perpetuo durant, & celerius moventur ipso lumine,& sua inter se commixtione in nova etiam simulacra consorma tur . Quae responsio merito deridicula dieitur a Genuensi ca).Ioo. Est secundo Plato author idearum immutabilium ad hune etiam finem, ut esset in nobis rerum cognitio, quemadmodum supra q. io. vidimus, & apertius intelligitur ex Tuulio , qui resert Platonicos tribuisse menti, 3 ut cernorat id, quod semper esset simplex, ct unius modi , ct talo , quale sist . Hoc illi idaeam appellabant. jam a Platone ita nominatam , nos recte speciem posifumus dicerer & infra Ari teles primus species labefactavit, quas mirisce Plato erat amplexatus , ut in bis quiduam Divinum esse dia

ceret .

Est tertio cartesius cum iis omnibus , qui propuenant esse in nobis diversarum rerum ideas innatas, a solo Deo infusas animae in prima siti creatione , in quarum animadversione docent consistere perceptiones. Hanc opinionem , quam evertunt etiam a gumenta, vibus suo loco ostendam, nullas esse in nobis ideas innatas, ita sequitur Purchotius s), ut simul approbet Malebra chii opinionem, de qua mox dicam , tanquam doeti inam Verisimillimam, quod ostendit, quam male utramque animo inser-maverit; neque enim una cum altera componi potest.

Io I. Venio iam ad Nicolaum Malebranchium, qui Parisis natus anno I 638 , ibidem obiit anno i is in Religiosa familia

100쪽

A PERCEPTIONIBUS. 8i

Oratorii Domini Iesu , cui ab anno aetatis suae a I nomen dederat. Celebris prae ceteris est distinctio ab eo excogitata ideas inter &perceptiones, brevi supra q. I 8.) proposita , sed nunc distinctius exponenda , quod dum facio , alii etiam Adversarii occurrent. Malebranchius igitur ex prosesse impugnans I) opinionem eorum, qui arbitrantur ideas nobiscum creatas fuisse, ita distinguit ideas a

perceptionibus, ut perceptiones quidem nostrae sint, non vero ideae, quae solum improprie nostrae dici possunt, quatenus du in per ipsas , quae omnino extra nos sunt,taliquid cognosci inus, jam ad nos pertinent. a) Datuo, inquit, multum disserre ideas a perceptionibus , scut nos, qui percipimus ab eo , quod percipimus : & alibi 3 iria disserunt a perceptionibus, quas nor habemus; I .e enim Dut immutabiles, o communes cuivis spiritui: illa nos illuminant, ct non reperiuntur nisi in Deo. Easdem ibidem vocat rationes rerum stabiles, atque incommutabiles.

Primo hanc Malebranchius distinctionem , & novam de

modo nostro cognoscendi commentationem exposuit in primis septem capitibus secundae partis libri tertii is Aquistione veritatis, contra quam Arnaldus scripsit egregium tractatum , De veris θfalsi iisis, cui cum Malebranchius responsionem quamdam secerit, ) quam , inquit Menagius, legi, quin quicquam nec ego, nccalii multi , qui id mihi testati sunt, perciperemus, Arnaldus reposuit impugnationem. Non tacuit Malebranchius , sed ut videretur iterum respondisse Amaldo, eidem opposuit aliquot literas, contra quas edidit & Arnaldus novas literas . Praeter Arnaldum extiterunt deinde alii, qui ipsum ex prosesse impugnarunt, inter quos citantur Petrus Poiretus, & Georgius Pritius in dissertatione, quam inscripsit de Enthusiasmo Malebranchii, & alii, quorum mentionem faciam in decursu hujus propositionis. Ex his eruet, qui volet pleniorem cognitionem Malebranchianae hujus opinionis , vel ut illam vocat Volta ire sublimis illusionis. Sed abunde quae jam subjicio, eam declarabunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION