De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ni ibidem S. Thomas demonstrat per alia ejusdem testimonia, quae prosert. Quare male Genuensis non acqui scit huic S. Tho mae interpretationi , & adhue ita credit Augustinum docere , ci)ideas menti a Deo participari, ut non alia β idearum origo O natura , ut inserius moneat, quod propter singularitatem hujus sententiae, a Augustini nomen nemini potes vim inferre, ut auriaritati cedat. Quod autem addat, S. Thomam sibi non videri consentaneum, dum ad nostras cognitiones requirit etiam species intelligibiles effbrmatas ab intellectu agente praeter Vim intellectivam, non video quo iure dicat. Ias. Cum ad obiectas S. Augustini loquutiones pertineant datae generaliter explicationes, aliquae ex illis pro ratione materiae alias etiam admittunt particulares, numquam faventes Malebram chio . Ita quod Augustinus dicat de numeris , quod valde sint propter hoc ipsum , quod aliud quid sint, ac res numeratae, Videtur alludere ad eam veterum quorumdam opinionem, quae tenebat numeros esse quid existens extra nostras ideas; de qua, si eo mo- loquens eam voluit insinuare, valet S. Thomae doctrina , quod quando 3 Sancti utuntur his, qua in pbilosophia aduerunt, ea non μnt majoris auctoritatis , quam Acta pbilosophorum , quos sequuntur a Nam reipsa, ut fusius exponit Busserius confutans praedictam opinionem ) vel nomine numeri intelliguntur res, quae etsi extra nos existant, singulae in sua , ut ita dicam , singularitate; attamendant simul occasionem intellectui concipiendi complexum unit tum, quod dicitur numerus, iamque numeri nihil aliud in re sunt quam ea , quae numeramus et vel nomine numeri venit haec ipsa mentis operatio congregantis in unum plures res singulares , jamque numerus est quidem quid diversum a rebus numeratis , non tamen propterea valde est, cum sit quaedam tantummodo mentis modificatio.

132쪽

Propositiones circa originem idearum. PROPOSITIO I.

Nulla ideo sit neque infensibus , neque a sensibus . neque ab ullis rebus sensibilibus f sed quaeυissi e cienter ab ipsa anima, der ne dulitari quidem jure potes, maseriam generaliter sumptam nullas ideas messesbi e cere.

Propositionis penultimam partem alibi i ex professo ostendi contra Occasionalis as, qui eam negant . De reliquis igitur partibus hic ago , quarum singulae quos habeant adversarios , prius distinctim refero.

ARTICUL Us PRIMUS.

De iis, qui is sensibus fieri ideas dixerunt. N his primo sunt Materialisbe, qui ut loquar verbis S. Thomae, sicuti ab nullam subsantiam nisi eorpoream esse ponunt, unde di animam credunt esse eo pus: ita ideas omnes nihil aliud volunt esse, nisi motus hujus materiae. Sensus igitur iuxta ipsos sunt subjectium idearum, &sensibilia periinpressiones, quas faciunt in sensibus, se habent tamquam earumdem eausae : Qui ita intra se vel sentiant. vel conentur, vel mentiantur sentire, numquam defuerunt; Licentia enim vivendi non paucos semper impulit ad credendum animam in temperatione corporis constitutam simul cum eo dissolvi. Testis est Bellarminus, dogma primarium sectae Libertinorum, quae anno Isas in Brabantia eruperat, fuisse, 3) uηam tantum esse spiritum immortalem , P vide- i De Caus esset. nnm. 26s. 3 Beli. de statu peccat. lib. 2.

133쪽

videlicet Deum , quo pariter usum vidimus o s. illorum imitatorem Hobbesum . Hac scilicet via tentant assequi, si possint , quod Lucretius proponebat i) :. . . Amtus ille foras praeceps Acheruntis agendus Funditus humanam qui vitam turbat ab imo Omnia 'ndrns mortis nigrore, nec ullam Hsed voluptatem liquidam puramque relinquit.

At si haec cst causa Materialismi, quemadmouum etiamsi non faterentur , manifestum erat ex eo , quod soli mali timere sibi pocsnt a Deo , anima ipsorum superstite post mortem , jam irriti sunt omnes conatus. Hujusmodi enim sollicitudo altius infigitur, non expellitur per hujusmodi ipsorum dubitationes, ineptas cavillationes , & impias assertiones, quorum corollaria sunt illa eorumdem nequissima dogmata , de quibus fit mentio in sacra Scriptura ca) , tamquam dicta ab his cogitantibus apud se . I 37. Qui autem palam haec scriptis etiam libris doceant, multos quidem ex recentioribus vulgo magis nominatis, sed tamquam famosis nebulonibus supra f. 6 7. ) enumeravi, ibidemque rursus admodum paucos ex veteribus in horum numero inveniri propugnavi contra aliquos oppositum assirmantes . Nemo tamen

hactenus Materialistis adscripserat Peripateticos . Hoc venit in mentem Antonio Genuensi , cui Materialismum sapit, quod ipsi dicunt animam esse formam substantialem corporis, ejusque actum: 3) Ego, inquit, certe non video , quid intersit inter Ari telis, eiusque Hyeipuli Dieaarebi sententiar; Illi enim es forma subsantialis ,

energia scilicet eo oris : si totius corporis temperatio e rogoque viros sinctos , ur me hujus discriminis admonean3. Credo equidem, qui ex

doctis ipsum commisereantur, dicturos discrimen in eo esse , quod per Dieaearchum anima non sit, quid distinctum a materia, sed hujus modificatio: at per Aristotelem , ejusque sectatores Peripateticos sit substantia immaterialis unita corpori modo , quem

Deus novit. Citabunt illud Aristotelis mentem foris hoc est ab extra) Iubire eorpus, o quid diisnum eis . Dicent systema perip teticum communius impugnari, quod in ipsis meris corporibus

134쪽

DE ORIGINE IDEARUM. os

statuat praeter materiam haberi aliam entitatem ab ea distinctam& diversam, quam vocant sormam vi activa praeditam, & ejus existentiam comprobari ab exemplo animae.138. Stomachari autem secum incipient, cum audient de ipso S. Thoma eum dicere, quod faveat Materialistis, vel repugna tia aut non intelligibilia loquatur, quia cum Peripateticis docet animam rationalem facere cum eorpore, cujus est forma, unam substintiam humanam , de qua audacia simul, & ignorantia linsum iam reprehendit Dominiens Pino in sua Dissertatio tis με eo

mercio anima eum corpore Italice edita vero me anno I so. Praeter

Naterialistas numerari in hoc articulo possent multi ex illis, qui ideas tenent fieri a sensibus , de quibus jam dico .

ARTICU Lus II.

De iis , qui a sensus fieri ideas dixerunt.133. TN his, omissis Μaterialistis, occurrunt statim Peripate-λ tiei, de quibus constant haec duo : alterum est , admisse in sensibus potentiam eliciendi per modum causae efficientis sensationes singulis proprias . & etiam judicia circa obiecta sensibilia iisdem destinata: alterum est res sensibiles concurrere per modum causae saltem occasionalis tum ad sensationes, tum ad sublimiores etiam cognitiones, quas proprie mens elicit. Hanc fuisse illorum doctrinam ostendo. Ac quod pertinet ad potentiam sentiendi attributam organis sensoriis, & iudicandi in sua linea, Peripatetici habuerunt secum alios etiam philosophos, quorum testimonia alibi si) protuli. Ex horum sententia dixit Mareg, ab infimplicibus actibus cognoscendi sue intellectus, Me sensus non esse propriam falsitatem, & alibi, ut supra q. 3.) notavi, cum observasset simplicem ipsam apprehensionem involvere in se aliquale iudicium, & docuisset secundum illud veritatem in ea reperiri, subjungit sa) idem dicendum proportione servara de eognislans sensus Visus, dum cognoscis album, aliquo etiam modo judicaesis album. P a I o. Idem

135쪽

II 6. PROΡOSITIO 1 o. iadem clarius ostendit celebris distinctio cognitionis in spiritualem & materialem , de qua Andreas Semery dicit, I) c gniIio materialis, cujusmodi es perceptio objecti, q , fit per sensum ,

non dicitur virbum , sed remavit sta nomine cognitionis, & celebris pariter divisio potentiarum animae in potentias inorganicas, cuiusmodi sunt intellectus & voluntas, & potentias organicas, cujusmodi volebant esse quemlibet sensum, quem ideo vocabant potentiam animae , quia certum habebant esse una cum anima, sic idem Semery, a) principium adaquarum elis iiivum operarionaem, qua tali potentia tribuuntur: sive ut ait S. Th omas ex Aristotele, quem citat, sentire non eo a Iam anima eanιum , sed conjuncti, hoc est animae simul & sensus corporei. I I. Hanc opinionem de potentia sentie ndi in organis sens riis ita admisit Lockius, ut quasi extra controversiam esset, sensus nostros corporeos esse causam essicientem nostrarum cognitionum , hinc pro sua dubitatione de capacitate cognoscendi materiae arguit dicens, quoniam cogimur fateri Deum communi ἄδmomi essectus, scilicet productionem perceptionum voluptatis dc doloris, coloris & sonitus, quos non possumus intelligere, quoniam modo illi a motu producantur, cur concludaemus, Deum non posse velle , urbi esse Ius producantur in materia 8 Eamdem sequutus imprudenter fuit Malebranchius dicens , quamvis musicut Escernar optime dive

fas consenantias, attamen hoc non facit per ideas claras . Sola auris

es, quae judicat de sonorum disserentiis: sed auri m n potes tribui, quod Iudicet per ideam claram , aut aliter quam per Diastiovem : de quo merito illum coarguit Arnaldus haec reserens tamquam de oscitatione non serenda in homine , qui saepius eos reprehendit, qui non solum sensibus, sed ipsi etiam animae tribuunt effeere sibi rerum cognitiones . Crougas pariter in eamdem opinionem descendit in sua Logica, in qua multa merito improbat Bussi rius , & in his hanc etiam suam propositionem , s) suaudo qui cognoscimus, quia obecia agunt supra organa mini corporis, idea qua

a) Id. ibid. dis. I. qu. 9. Rrt. I. q. Ad resolutionem .

136쪽

DE ORIGINE IDEARUM . III

excitantur, immediate pertinent ad facultatem sensuum . Hae etiam

Pertinent illi, contra quos agit idem Bussierius, qui dicunt inter omnes sensus ille, qui minus aptus sit ad nos decipiendos, esse ubsum , quia id , quod cernitur majorem impressionem ficit, quam id quod auditur, quasi vero inquit 1 quis bobωι perceptionem

minus certam , is minus intimam soni, qui aurem , quam coloris, qui

oculos porcellit. Quae quidem nominatim dicit contra Io. Clericam, sed quoniam Aristoteles dixit, sensum visus magis visibilia cognoscere, quam ceteros sensus, manifestum est haec dixisse contra

innumerOS.

I 2- Posset quis credere S. etiam Augustinum tenuisse hanc sententiam . propterea quod dicit , a Non es in rebus salsitat, sed in sensu aliud sumus nos, aliud sensus, Ruidem cum ipse fallitur, possumus nos non falli: addens deinde etiam in hoc casu animam nostram aliquo modo falli, quia nullus sensussine anima , nulla falsitas sine sensu: aut operatur igitur anima , aut cosperatur falsitati. Sed quoniam in aliis locis, quae inserius proseram , a sensibus corporeis saepissime, & apertistime cognitionem omnem rejecit, dicendum est, ipsum hie utpote in Philosophia Platonis excultum hujus opinionem , de qua jam dico , significasse. Igitur etiam Plato docuit, sensationes prout species quaedam cognitionum sunt, fieri in sensibus, non tamen a potentia mat riali, qua informarentur , sicuti dicebant Peripatetici sed a principio incorporeo , quod iisdem insidere arbitrabatur . Plato, scS. Thomas s) , disi is inter intellectum ct sensum , utrumque Iamen attribuit principio incorporeo, ponens quod sicut intelligere, ita θsentire convenit anima seeundum seipsam . Et alibi, ) Plato sensum posuit virtutem quamdam per se operantem . Unde nee ipse sensus, cum D quadam vis spiritualis, immutatur a sensibilibus, sed orgaηa sensuum immutantur . Hinc ejus assecla Marsilius Ficinius 1lituit sensus esse Potentias animae, quarum aliae aliis essent persectiores. cs Sex ,

137쪽

II 8 PROPOSITIO

vid Bera , ct missa, ct auditus ad Juitum pertinent. Primae quidem

ad corpus , tum quia cognoscunt ea solum, quae vel proxima sunt, vel non ita longe a D eo posita, tum quia obiecta , quae illis propria sunt, corpori tantummodo noceat aut prosunt , parum vero eonserunt ad animi admirationem & judicium: secundae vero ad spiritum , tum quia omnes remota cognoscunt: Prospicit, sic Ficinius, visus, ct momento temporis facit, quod aures tem

remotissima capit, etiam qua supra Calum , is qua fuerunt, aut futura sunt: tum quia omnes ad indagandum, & discendum mirifiee

conserunt.

1 3. Satis jam dixi de sensibus vulgo cognitis sub nomine

sensuum externorum, quibus ab aliquibas attributa fuit vis em ciendi eas ideas, quae dicuntur sensationes: sed cum praeter hos sensus, alios etiam admitterent, quos vocabant internos, eosque similiter materiales , qui circa sensationes habitas versanantur , &novas quasdam in eodem genere ideas procudebant, ideo de his etiam dicendum esset. Sed hoc opportunius exequar articulo , qui sequitur . Hic solum dicam, Bussionium validissime impugnatum a Condillaeo in prima parte sui tractatus de animalibus, cuius succus habetur apud Trevolitanos sa , nuper subscripsisse huic opinioni de vi cognoscendi sensibilia in sensu quodam interno. D cet enim tam nos, quam bruta habere in medio cerebri nescio quam potentiam materialem , sensum internum, eujus munus est effcere sensationes, & etiam cognitionem de existentia aetuali, quoties per nervos commotos ab Impressionibus externis hic pariter tensus excutiatur. ARTICU Lus III. De iis, qui a rebus se Filibus fieri idaeas dixerunt. x . T N his occurrunt iterum Peripatetici, non tam tribuentes ra-A tionem cause emientis rebus sensibilibus, quam illam causae occasionalis & materialis ἰ quatenus statuebant species quasdam productas & circum se emissas ab obieetis esse non solum conditiones , sine quibus non fierent Idear, sed etiam id , ex quo ipsae

138쪽

DE ORIGINE IDEARUM . II standem Grent post varias earumdem metamorphoses, ut ait Paras i admirans esse adhuc, qui huic opinioni suffragentur . Eam juvat aliquanto distinctius subjicere , quoniam donee Philosophia

naturalis habuit pro principiis existentiam accidentium absolut rum in genere tum materiali, tum spirituali , & continuam h rum produetionem & destructionem per vim creaturarum, iuxta haec tota nostrarum cognitionum origo ,& oeconomia tractata fuit ab omnibus, qui ex professe de Anima egerunt, atque horum doctrina , ut inconcussa supponitur ab aliis, qui intra illud tempus scripserunt. In his maxime commemorandi sunt Auctores Theologiae Mysticae, hoc est facultatis, quae versatur in dirigendis actibus intellectus, & voluntatis humanae, quorum objectum est Deus, ut vel itas digna, quae super omnia a nobis cognoscatur& ametur. Hi passim ex praesuppositis hujusmodi speciebus ratioci. nantur. Testis est Michael Goclineet in praeesaro de hac re tractatu, libro praesertim sexto capite nono, & libro nono capite quinto juxta Italicam interpretationem , a qua discrepat Latina, quam Emmanuel de la Reguera ex Autographo Hispano dedit a n. i ocopiosis commentariis cumulatam. & testes multo magis sunt, qui ad faciliorem captum praemiserunt huius opinionis summam ,

I s. Peripatetici igitur statuebant, obiecta quaevis materialia emittere species sui intra certam sphaeram , noinquidem tamquam exuvias, quae ex illis avolarent, sicuti Democritus ε. s 8.) dicebat, sed tamquam qualitates ab ipsis productas: quae ubi imprimerentur in potentia cognoscitiva, hare jam proxime potens reddebatur ad eliciendam eorumdem cognitionem. Ex quo factum illis est nomen speciei impressae, vel formae , vel similitudinis sensibilium; omnia enim haec nomina promiscue usurpat S. Thomas infra citandus . Hujusmodi autem speciebus nondum impressis an facultate cognoscendi, haec die ebatur e1Ie in potentia dumtaxat remota eliciendi cognitiones. Declarat hane Peripateticorum opinionem definitio speeiei impressae , quam Andreas Se-

139쪽

cto ad potentiam, ut illam compleat in ratione potentis elicere cognitiouem circa ipsum . In qu notandum I. est , quod cum species impressa dicitur esse qualitas em illa ab objecto , praesupponitur etiam ab illo producta non quidem longo aut brevi tempore antequam emittatur, simul & semel ; Hoc enim requirunt principia Peripatetica, quae admittunt ab ipsis corporibus omnium etiam vilissimis produci entitates materiales . Porro quoniam facultatem cognoscendi tribuebant non solum intellectui, sed etiam sensibus q. 3 3 s. ) quos propterea appellabant potentias sensitivas, ideo docebant speciem impressam esse genus quoddam , sub quo erant hae duae classes: altera earum, quae complerent potentiam sensitivam, & has vocabant phantasmata , & etiam speetes intention nates, ab non quia, inquit Suareet, entia realia non fiat, sed quia notioni deserviunt, qua intentio dici selel: altera earum , quae complerent potentiam intellectus , quibus nomen dabant specierum i telligibilium . Quandoquidem sensus externi sunt diversi prodivertis objectis, quae singulis propria sunt, hinc in horum sententia unum idemque objectum producebat species impre1Ias diversi generis , quae responderent diversis sensibus, & ex his aliquas dic bant propagari in instanti ad terminum distantiae sibi concessae , cujusmodi statuebant esse illas, quae complerent potentiam visivam, quarum praeterea vehiculum dicebant esse lucem 3 , alias vero propagari successive, & sine lucis, ut ita dicam , rheὰa, cujusmodi volebant eas esse, quae aures vel nares redderent sentientes . I 6. Notandum II. est, quod eum hi philosophi dicant hujusmodi species expeditas reddere potentias cognoscitivas ad eliciendam cognitionem objectorum , a quibus emittuntur , consequenter propugnant esse tales entitates, quae in se habent attributa quaedam propria rei materialis, & alia propria rei spiritualis: Atque per ea solum , quae propria sunt rei spiritualis, immutare dicunt potentiam, in qua recipiantur, ut completa reddatur ad cognoscendum . Specimen hujusmodi attributorum materialium di spiritualium , quae pertinent ad essentiam speciei imprestae exhibent

140쪽

DE ORIGINE ID EARUM. IIIbent in illis, quas emitti eredunt ab objecto calido; quatenus enim potentia tactus calefit a speciebus istis, produnt iam illae gradum suum materialem , quem vocant naturalem , per quem l mutant materialiter & naturaliter tactum: quatenus vero idem tactus sentit etiam calorem per easdem species, apparet in illis etiam gradus quidam spiritualis, per quem immutant spiritualiter eumdem tactum , & capacem reddunt ejus operationis, quae dicitur sensibilis cognitio caloris. Hanc doctrinam S. Thomas sic ex preniit: i) E sensui potentia pag a , qua nata es immutari ab exteriori

se sibili. Est autem diaplex immutatio : naturans , cum forma immurantis recipitur in immutato secundum esse naturale, sicut calor is calefacto . Spiritualis autem eum recipitur feeundum es spirituale, ut forma coloris in pupilla , qua non fit per hoc colorata . Ad operationem autem sensus requiritur immutatio spiritualis. Alioqui si sola immutatio inaturalis sussceret ad sentiendum, omnia corpora naturalia sentirent,

dum alterarentur .

1 7. Notandum III. quod convenienter ad suam opinionem , quod species impressae essent totidem entia propria sibi entitate praedita , easdem direbant, quoties penetrassent usque ad cerebrum hominis sive animalis, quoniam in hoc ab non es, inquit S. Thomas, disserentia inter hominem ct alia animalia , ibidem permanere , dummodo ipsum expers non esset quibusdam organis , quibus nomen potentiarum, & sensuum internorum imposuerunt, quia eorum munus volebant esse species retinere & conservare, iisque uti diversis modis, qui singulis potentiis proprii essent. Hae autem quatuor constituebantur cum his nominibus, sensus communis , phantasia, quae etiam audit imaginativa, aestimati va , & memoria : Ex quibus duae ultimae maiorem quamdam perseeilonem itatuebant habere in homine, quam in brutis , ut proinde appellarent cogitativam, quam in brutis dicebant aestim tivam , & quae in his erat sola memoria, in homine esset etiam reis miniscentia . Singulorum notiones , & usum ibidem exhibet S. Thomas, prout sequitur . 148. Sensus communis dicebatur potentia , quae post receptas in se species impressas ab objectis materialibus cujusvis generis apta erat ad discernendum unum objeetum proprium unius sensus ex- terni

SEARCH

MENU NAVIGATION