De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

terni ab alio objecto proprio alterius sensus, ut album a dulci, & aclpercipiendas etiam commoditates vel nocumenta , quae ab objectis redundare polliint in totum animal, quam perceptionem hujuΩmodi utilitatum vocabant perceptionem intentionum , quae sunt in speciebus. Phantasiam sic explicat: ad formarum hoc est specieram impressarum retentioncm aut cors arionem orinatur piantasia

r imaginatio , quasi thesaurui quidam furmarum per sensum acceptaram . De restimativa dicit: ad apprehendendum autem intenIiones ordia natur vis asimatiυa . Quod intelligendum est non tam de perceptione intentionum praedictarum, nam hoc in eodem articulo iterum iteruinque tribuitur sensui communi: sed de perceptione illarum quasi quantitatis & gravitatis. Cogitativae proprium ficit percipere intentiones specierum ita , ut eas etiam inter se conserat,& per hoc distinguitur ab AEstimativa , quae hujusmodi collationi impar est in percipiendis intentionibus. Memoriam tamdem sic

exponit: ad conservandum eas species ordinatur vis memorativa , qua

es thrsurus quidam hujusmodi inteπιionum, eam que docet esse potentiam ad subitam recordationem praeteritorum : cui adjuncta in homine reminiscentia addit vim revocandi memoriam praeterit rum per eorum quasi syllogisticam inquisitionem . I s. Notandam IV. aliquos esse, qui hujusmodi internas potentias contendunt esse inter se realiter distinctas, & respondere totidem diversis organis, quibus distincta loca intra cerebrum aD signant, ut sinciput uni, & occiput alteri: alii vero sola per intellectum distinctione contenti sunt. Ex his est Bussenius, ut ex dictis q. I a. manisestum est, & ante illum Io, Baptista de Benedictis , qui unicum agnoscit sensum internum, cujus sedem collocat in cerebro si , & qui a) dicitur, inquit, sensus communis, dum percipit sensibilia , ut extrrnis sensibus praesentia : dicitur Imagia nativa , quatenus fertur ad sensibiti υσὶ absens, vel a praesentia absentiaque pracsum : dicitur Inamam, dum plura ob tectis sejunctim alias coenita exFrimit per modum unius: dicitur Emmaiisa , dum sensibi-Ir, ut sibi confiuum disFnumve dignoscis, quo ad prosequutionem υe

fgam moveatur : dicitur Memora tua , in quantu in servat species objectorum , ex quarum excitarion: iterum praelerita cogilationi recurrunt .

142쪽

DE ORIGINE ID EARUM 1a,

Notandum V. quod cum animadverterent animal mortuum

nihil sentire, quamvis organa sensuum apparenter integra habeat , hinc dicebant ut supra q. 1 o. vidimus, sensus non sentire se solis , sed simul eum anima , in hoc ponentes totum distrimen intelleetivam inter & sensitivam potentiam, quod intesiectiva posset se sola suam operationem habere, sive intelligere : secus verissensitiva .

I so. Hactenus de speciebus impressis , & diversis potentiis , quae materiales dicuntur, & simul vi cognoscendi praeditae, quoties hae species iisdem imprimantur . De aliis iam speciebus dico,

quae juxta eosdem Peripateticos complent intellectum, prout est potentia intellae tua . Has quoque volunt esse entitates quasdam, quas intellectus ipse, non tamen prout est passibilis seu potentia cognoscitiva, sed prout est agens seu potentia activa , excudit quin dammodo ad similitudinem earum , quibus affeetae fuerunt potentiae materiales . Ea dem participant appellationem specierum

objectorum, & respectu quidem intellectus passibilis dicuntur sp

cies impressa , seu magis determinate loquendo species intelligibiles : respectu vero intellectus agentis audiant species expressis, quasi objectum spiritualiter tandem exprimentes & repraesentantes. Ut quid sibi velint his verbis, & nominibus intelligatur, opus est nosse, eos habuisse pro certo nullam rem materialem posse in se ipsa cognosci ab intellectu creato , quia dicebant illam non esse intelligibilem aetu , quod explicabant exemplo objeetorum potentiae visivae, quae non dicuntur visibilia actu, nisi sint illuminata , esto dici possint visibilia in potentia : ita similiter res materiales , & etiam species impressas in potentiis materialibus concedebant diei posse intelligibiles in potentia , sed non in actu, nisi intellectuali quodam lumine illustrarentur, vel aliquo alio modo actu intelligibiles redderentur.

is i. Qua doctrina supposita iam ipsae species impressae in quibusvis sensibus , utpote quae non pertingerent ad gradum intelligabilium , non poterant ab intellectu cognosci in seipsis. Quare ut intelligibiles redderentur , distinguebant saltem per modum cogitandi duplicem intellectum , alterum, quem dicebant agentem , cuius munus erat illuminare Oecies in aliis potentiis cc gno- sui vis impressas, sive ex his ipsis speciebus excudere species inina telli-

143쪽

telligibiles , sive ut dicit S Thomas i) facere phantasmata a sensiabus accepra intelligibilia in a tu per modum ab ractionis cujusdam, quatenus ut deinde explicat a , intellectus agens repraesentat de lais phantasmatis illud solum, quod pertinet ad naturam obiecti specifice consideratam, non vero ad qualitatem individui, cujus similitudines sunt phantasmata . Alterum intellectum dicebant

vel possibilem , quia transire poterat a potentia intelligendi ad i sum actum , ut credit idem S. Thomas a), vel passibilem , quia species intelligibiles illi imprimebantur, per quas ipse completus

reddebatur in sua potentia cognoscitiva .

Tota haec Peripateticorum doctrina de distinctione inter intellectum agentem, & passibilem seu possibilem, & utriusque munus, de qua etiam agit S. Thomas videri potest luculenter exposita ab Andrea Semery s cum aliis passim, qui contendunt eam inveniri in Aristotele . Ivon tamen 6) nuper credit nomine intellectus passibilis significatum fuisse a philosopho facultatem

sentiendi, utpote quae actus suos exercet per impressionem ab o te, his externis provenientem, & receptam in senilibus: nomine

vero intellectus agentis significatam facultatem intelligendi.

ARTICULUS IV.

De iis, qui dubitant, an idea fieri possint a materia. Isa. ΥΟ. Lockius hujus dubitationis signum extulit. Celebris hic Philosophus, de quo frequens occurrit mentio natus Wringtonii prope Bristolium , cujus baptismi dies , quoniam n livitatis ignotus est, suit as Augusti ann. I 3a, obiit an. 17 4Oatae procul Londino viginti circiter milliaria 28 Octobris stylo veteri. Ab anno 1664 partim officii, partim valetudinis, partim accusationum causa de perturbatione publicae quietis procul ab Anglia vixit, in quam redux ann. I 689 ibidem ad mortem usque vixit. Opus ipsius praecipuum est Tentamen phi ophicum do

144쪽

tum Loc ii, quemadmodum nuper censuit etiam Author D. M. epistolarum contra Philosophiam recentiorum incredulorum, quas Italiace an.I 6 Romae edidit ca) . Illud impressum primo fuit an.I6so,& ter deinceps eum novis semper additionibus, vel mutationibus annis I 694, 1697, & I7oo. Hoc ipso ultimo anno prodiit ain probante ipso met auctore eiusdem versio Gallica per Petrum Co-sem , qui eamdem ter ad incudem revocavit , ut ipsemet testatur in quarta editione, quae est anni 1 4 a. Anno a o I prodiit etiam Latina versio per Burridgitim . Is I. Sed venio ad praedietam ejusdem dubitationem . Hanc sic expressit, sa) Nunquam Luse poterit a nobis eognosci, ulrumens puret materiais possis cognoscere , an non . Cui congruit, quod amtea dixerat , homini non esse essentiati habere rationem magis ,

quam sit esentiale superficiei alba , formari supra eam posse charoct res . Quod dici solum potest ab illo , qui vim cognoscendi credat convenire posse etiam materiae. Notam corrupti in hac re j dicit non effusiet Lockius apud eos, qui cum Ludovico Murat rio s) hujusmodi propositiones cum iis coniungant, quae in 'periori, quin immo in eodem libro ejusdem operis agens de ideis spiritus & materiae concluserat, scilicet 6 Unam ex bis ideis esse

tam claram , quam alteram Cognoscere se exsentiam corporum

extra se, ct certiori adhuc modo cognoscere esse in se ens quoddam spirituale, quod corpora vide: θ cognostit : nee impedire posso , quin pς-nitus persuasus fit, cognisionei non vise actionem materia, nec feri eas 'posse e ente immateriali. In alio autem posteriori loco dicit, AES quσ repugnat idea materia bane posse cognoscere , ac repugnet idea Irianguli recitilinei habere angulos, qui superent duos rectos. Nihilominus invenit Lochius, qui suam hanc tam detestabilem haesitationem amplexi sunt. Coste in sua version e addidit in notis vel de suo, vel de iis, quae jam noverat de me nie Auctoris esse, quaecumque

145쪽

aa6 PROPOSITIO

potuit in eiusdem favorem, quae nuper confutavit Chaumeixius I, Eadem placuit Voltaire, qui a) resert etiam Ne tono placuisse , quod temere ab ipso dictum esse putat Guyonus 3), cum nihil

tale legatur scriptum a Ne tono. Is . Acriter interea exclamatum statim est contra Lockium ab aliquibus, in quibus est Stillingsseetus, qui dixerunt ab eopstr hanc opinionem convelli fundamenta omnis religionis, nec opus esse pedam ultra movere ad suadendum materialismum , sed

in ipsa hac sententia jam haberi, ut dicunt etiam Trevolitani ). Defendit Lockium voltaire so , dicens illum sic affirmasse sistendo intra limites philosophiae, hoc est affirmando eam esse mentis

nostrae tenuitatem , ut quicquam sine revelatione Divina statuere de hac re nequeamus. Qua occasione conatur suadere , philos phos, qui cum Lockio praesertim silmiles res examinant intra limites rationis humanae, non esse accusandos tamquam religioni

adversantes, siquid philosophice incertum dicunt, quod theologice certum profitentur, illud J) addens nihil a philosophistim ri posse pro fide Catholica, propterea quod hi non scribunt pro imperita vulgi multitudine , sed pro philosophis : Diviso autem g nere humano in partes viginti, vix in una tantum parte hujus divisionis, quam tribuit hominibus, qui norint legere, inveniuntur philosophi, qui libros philosophicos proinde legant, atque hi

certe non intendunt turbas excitare.

I ss. Laudanda quidem est moderatio Voltatrii, cum agitur de philosophis religioni aperte faventibus: verum ratio, qua hanc moderationem consulit, placere solum potest avectori articuli A sticuIius in Encyclopaedia, qui inde conclusit non creandam esIemolestiam iis, qui scribunt contra Gubernationem & Religionem, dummodo id faciant in lingua non vulgari, detestabilem scilicet opinionem , quae ut observant Trevolitani potuit inesse editioni ,

146쪽

DE ORIGINE IDEARUM. ra

tioni, quae nullius approbationem praesesert . Ceterum quandoquidem etsi Philosophi pauci sint cum reliquis hominibus comparati , & etsi malae mentis non sint, attamen quia pro existimatione, qua apud vulgus fruuntur , in suam illud opinionem trahunt, quemadmodum unius regis ad exemplum tota regni componitur multitudo, ideo inquit Moshemius parans se ad Cud orthium, quem latine reddebat, in aliquibus impugnandum , i) qua magnus quidam Apollo veritate, ex ratione docuit repugnante, in ea animadverti debet, etenim ab his in iii exempla , ct leges petunt , qui 3

obtemper to

as C. Quid quod contra Loctii dubitationem , qui invehuntur, ideo faciunt, ut recentissime Antonius Philippus Adami in opusculo de Immortalitate Anima , quod insertum legitur in Volumine Historiae Literariae Italiae ca) duodecimo , quia malo dolo dubitationem illam pro occulta Materialismi pro stione ς vel munus aperta declaratione positam ab illo esse contendunt . Comparant enim incertitudinem ab eo affrmatam circa capacitatem materiae ad cogitandum , primo quidem cum argumentis, quibus jam antea probavit existentiam Dei, quae nituntur in opposito principio , quod materia incapax sit cogitandi, quod si deinde ipsemet inter incerta collocat, planum est certitudinem ipsius existentiae Dei penitus corruere . Praeterea comparant cum iis , quae deinceps dicit de brutorum operationibus, & de mutuo corpus inter & animam influxu. & iterum concludunt a Lockio materialismum promoveri. Is 7. Haec aceusatio renovata est a Guyono 3 tum contaa Lockium , tum contra voltatrium , qui in aliis deinde suis scriptis citatis a Valiacchio ),& Non ite s Lockianam hanc opinionem aperte se sequi nimis frequenter professus est . Sed ne amplius , quis commoveatur audiendo stare pro possibilitate materiae cognoscentis homines creditos aIta sapere, & acute philosophari, secit citatus Guyonus ostendens ipsos loquutos fuisse quid- quid i) Mos. Praef. ad Cudim ) Val Fond. della Relig. lib. i.

147쪽

ia 8 PROPOSITIO

quid in buecam venit, tanta temeritate , ut sibi contradixerInt. Exemplum in hac re primo ponit in Voltatrio, ex quo recitat has contradictorias propositiones : 4set summa temeritas a'mare mare riam posse cogitare : potes facultas cogitanssi tribui proprio co pori. Alterum exemplum ponit in Lockio, cujus suit ex dictis haec propositio : non potes cognosci, utrum ens materiale possi cognoscere : & fuit etiam haec alia contradictoria , superat υ m materia productio coguntionum , quantum superat vim nihili productio materia . Quis jam non

ARTICU Lus v.

De iis, qui dubitationi circa possibilitarem coguoscetidi in materia se agantur. ist. I Ubitationem Lochii velint nolint promovent quotquot L in materia admittunt vim aliquam vere & proprie activam, cujusmodi est vis attractionis, & vis repulsionis, quae in

tali solum vieinia vel distantia ab alia materia concreta in certas corporum species edunt suas per vices operationes : quae vires si revera adessent, prosecto non praescinderent a facultate cognoscendi

hujusina odi limites , & circumstantias, in quibus debent agere , vel abstinere ab agendo . In lis est Thomas Need hamus, qui sic se exprimit, Σ -Ieria evoluta usque adsua prima principia non es mayga inactiva : es activitas resistens, movens, aut vitalis: & infra , me principia activa sunt per vim ipsis intrinseam, quemadmodum facultas cogitandi intrinseca es anima . Muid igitur sunt hac principiam se ipsis, nisi ιotidam agentia vi sua . I ss. Sed omnium maxime nominandus est Gotofridus Guillelmus Leibnitius, qui teste Voltatrio 3 Lipsae natus as Iulii

an. 16 6 obiit Hannoverae die I 4. Novembris an . I I 6 parta

apud omnes gloria ac fama de ingenio eruditione ae doctrina singulari ; Hujus enim suffragio, & eorum qui illi adhaerent, nituntur Lochia ni . Antequam tamen ostendam verissimum esse Leibnitium tribuisse materiae vim cognoscendi, non dissimulabo illum

148쪽

illum aliquando vim hanc negasse, & materiam prorsus inertem esse docuisse . Imprimis quod in speeimine divamico inserto in Actis Lipsiae ad annum 16 9s dicit, i Principium activum materialibu notionibus superius, ct ut se dicam vitale, ubique in corporibus atmitio , quid aliud significare potest , quam ab ipso admitti prinei- pium activum prorsus distinctum a mero corpore, & essentialiter diversum a materia Z Igitur admittit ipse materiam esse in se

inertem, seu carentem vi activa . Fac enim id non significare, jam dicendum erit repugnantia ipsum loquutum, dum fatetur principium activum non convenire cum materialibus notionibus, utpote illis superius, & nihilominus pertinere etiam ad essentiam materiae. Rursus extat alia ejusdem dissertatio in iisdem Actis ad . annum I 65 8 , de Natura, ct vi insita , in qua distinguit materiam primam a corpore, & a) hujus quidem materiae notionem collocare se dicit in extensione impenetrabili , corporis Vero notionem in eo, quod ea materia conjunctam habeat quamdam quasi animam , seu quid animae analogum , in quo sit perceptio dc ain petitus , quam etiam vocat sermam substantialem , celebre apud Peripateticos nomen : & in eo solum ab his dissidet, quod , cum

hi non auderent, de sermis materialibus , quae essent componentes mera corpora, dicere, quod, haberent perceptionem , Leibnutius apertissime id dicit, & mi male , magis tamen consequenter, quam Peripatetici, qui vim per se activam propugnabant inesse larmis materialibus, & has deinde negabant habere vim cognoscendi, quae ex ea vi necessario videtur inferri. Hae forma , se

Leibnitius , quatenus eum materia subtantiam vere unam , seu unum,

per se consiluit, idfacit, quod ego Monadem appello. C um haec dicat Leibnitius, manifestum est illum existimare materiam nullius cognitionis capacem esse. 16o. Venio ad contrariam ejusdem opinionem, quam agens de corporum naturalium principiis ex proseta multis in locis visus est propugnare. Voluit ille principia seu materiam corporum esse substantias simplices nullis constantes partibus, nulla praeditas

149쪽

n Imine, quod dicunt impositum a suo magistro, quod si verum est, non cohaeret cum significatione , quam modo audivimus ab eodem Monadi attributam , quae non importat materiam, sed quid cum materia conjunctum . Sed hoc omisso, quoniam haec

opinio summopere placuit praecipue Christiano Wolfio , qui illam adoptare, & totis ingenii sui viribuq in Cosmologia i) illustrare

conatus fuit, atque post Wolfium alii pariter extiterunt, qui eamdem amplexi sunt, juvat aliquid de illa distinctius enarrare . Alia hauriri poterunt ex multis, qui ejusdem compendium quoddam protulerunt, ut Acmilia du Chastellet in suis IUitutionibus ' era : Audior Dissertationis Physico-historicae praemissae elementis

pnysicae Musschenbrochii : Ru ardus Andala in disputatione de quatuor fietis simplicium specie bus, ex quibus Leibnitius & Wolfius derivare volunt omnia, Frenaquerae an. I as , & eodem anno

Halae etiam edita : Volta ire in sua Metaphysica ca) : Thomas Monilia in sua contra Fatalis as Dissertati one : Ellerus in Commenta riis Academiae Berotinensis ad annum I 6 : Auctor anonymuS libelli, qui prodiit Gallice Parisiis an . 1 s inscripti, Refutatio Bstimatis monadum , quae in plerisque est efiicacissima , ut intelligi potest etiam ex iis, quae de ipso reserunt Trevoltiani sa : Auctor tractatus , de S timatum inutilitate, quem iidem Trevoltiani di- eunt esse Abbatem de C, ) ct neminem melius percepisse Dib, rium, clarius ejusdem doctrinam exposuisse, nec validius imprinasse :praecipue autem septem auctores, de quibus mentio est pariter apud Trevolitanos s), qui de hoc systemate scripserunt pro consequutione praemii ab Academia Berotinensi propositi pro an.17 7, quod Iustius obtinuit ejusdem impugnator . 161. Imprimis de hujusmodi Monadum vi activa dubitari potest, utrum Leibnitia ui eam in illis admittant, ut quid oppositum vi inertiae, an ut effectum quemdam ex ipsarum inertia necessario consequentem; Αnsam enim praebent iis quae dicunt, ut utrumvis inseratur, quod in hujusmodi opinionis ignominiam

150쪽

DE ORIGINE IDEARUM . I 3I

redundat, quae iam se prodit esse aggregatum vocum sine sensa ,& de qua ipsi quidem, qui eam tuentur, nullam umquam ideam distinctam habuerunt. Nam inferri primo potest ipsos admittere eam vim agendi in Monadis , quae solum essectus sit inertiae ex mutua connexione, quam in singulis ponunt , ut videre est apud Chastelletiam ci) , cum ceteris omnibus, gradatim ascendendo ad

omnes status singularum antecedentes , quos dicunt esse caussas necessarias consequentium , ut tandem sistant in primo quodam Nonadum statu, quem a Deo unice dependentem agnoscunt. Inferri idem praeterea potest ex exemplis, quibus utuntur machinarum , in quibus ultima ex. gr. rota horologii exercet vim suam in sagittam , quia determinatur ab aliarum rotarum actione, quae quidem vis movens rotarum est merus effectus illarum inertiae .

Inferri secundo potest ipsos admittere in Monadis eam vim activam, quae opponitur inertiae . Quo posito eae sunt jam non solum substantiae simplices, sed vel substantiae mere spirituales, vel substantiae in sua simplieitate materiales simul & spirituales :quorum inerum ducit ad Idealismum : alterum vero ad Pantheis--m, vel Spinosismum e utrumque ad id quod rationi, & religioni repugnat. Huie secundae illationi locum dat principium passim usurpatum ab his Monadistis , agere es charactor sub anti rum, quod juxta ipsos pertinet ad omnes omnino substantias etiam

mere corporeas, quarum elementa cum dieant esse Monadas, jam

in his etiam vim proprie activam admittunt. Ita Wolfius in sua de Notione corporis longa, & implexa disquisitione a) omne corpus vult consitui ex his elementis simplicibus, in quibus insit vis acti Va , quam ipse appellat etiam vim motricem, Δ rin quaerens 3 Uirum ea cum forma subsantiali Scholasicorum pro ente redem haberi pq nec is, concludit assirmative. Idern tum loco citato, tum alibi aperte tribuit elementis corporum ) vim activam, &vim passivam , & quae asserit de elementis corporum eadem ammmat de anima hominis per eadem omnino verba , quae alibi cs

αγ Wolf. Horae subsecivae an.

SEARCH

MENU NAVIGATION