장음표시 사용
161쪽
r a I DEAE NON FIUNT Hoe argumento exagitat valsecchius ci) Helvetium , qui omnem cognitionem vult esse modum quemdam materiae organiZ tae, ita ut exclusa omni anima distincta a materia tam a nobis, quam a brutis non aliter suxta ipsum magis, & melius cognoscat homo, quam brutum , nisi quia homo habet organigationem persectiorem , quam brutum non quidem in omnibus sensibus , cum
in aliquibus manifestum sit vinei nos a multis bestiis, quae ca) via
dent acutius, ct cateris corporis sensibus acrius corpora adtingunt, sed in extremitate artuum , qui in homine desinant in digitos, at in brutis terminantur in globos materiae cujusdam corneae, ut in ungulas , vel aduncos ungueS.I . VI. Volitiones nostrae non habent pro suo subjecto sensus noe materiam ullam nostri corporis: ergo neque cognitiones, quae eas antecedunt & comitantur . ConsequeΠtia probatur, tum quia cum volitione conjungitur cognitio : tum quia siqua operatio
est in homine, quae opus habeat subjecto distincto a materia , &ordinis ad ipsam superioris, jam adest hujusmodi subiectum in
homine, cui ceterae similes operationes inesse debent. Antec dens autem probatur , quia st volitiones nostrae essent modi quidam nostri corporis, illae haberentur juxta notas leges motus corporum, sine quo nulli existunt in ipso modi: Sed hoc est falsum; I. enim corpus non movetur sponte sua, sed externo impulsu, & semel quieseens vel motum perseverat in eodem statu quietis vel motus, & quidem per eamdem directionena, donec externa ipsi caussa cogat illud mutare hunc statum : At homo vult sponte sua quicquia vult , & pro libito suo sine externa sibi causa
nunc odit nunc amat nunc meditatur, nunc unam nunc aliam inchoat operationem . Hac ratione Lactantius retudit Aristoxenum,
qui cogitationes, & volitiones dicebat esse quasi harmoniam ex fidibus, quibus humanum corpus abundat, ca) Animus, inquit, sua sponte ct cogitat, ct movetur . suo quid in nobis harmonia simile esset, icta moveretur externo , sicut ne isne pulsu digitorum mati atque inertes jacent. II. Corpus , statim ut vis aliqua motrix in i sum exercetur, commutat statum suum: sed homo indifferens saepe i ais. Fondam. lib. I. cap. . ;) Lact. de opifi. Dei . in fine
162쪽
I SENSIBUS . a 4 Isaepe manet circa id quod cognoscit, & quasi immobilis. III. corpus impulsum aequalibus viribus oppositis non movetur: Sed ho mo aequalibus impressionibus ab aequalibus objectis sensus ameten
tibus excitatius, pro libito vel nullum vult vel alterutrum. His amgumentis desumptis a libero arbitrio , de quo intime persuasi s mus , utitur etiam Valiacchius si) , ejusque vim invidiam esse fatetur apud eumdem etiam Iacobas Rousseau . Idem argumentum magis etiam declaratur exemplo eorum, qui immutabiles sunt in susceptis semel determinationibus . Vidit omnis aetas, & admirata est homines in iis , quae recta & sancta cognoverunt reti nendis ita confirmatos, ut ab iis dimoveri non potuerint ullo proemio proposito, nec ullo intentato quantumvis crudelissimo sudiplicio etiam ignis, & lentae caedis. Quotquot Christiana Religio
numerat martyres , totidem sunt hujus veritatis testes. Addo pervicaces , qui similiter permiserunt se amigi quavis tortura hotius, quam confiteri se male fecisse , aut suscipere agendum, quod ab iisdem exigebatur . Si nihil in homine esset nisi materia, numinquam & nusquam haberentuc hujusmodi exempla, sicuti non habentur in omnibus, quae sine controversia sunt mera corpora. Iv. Duo corpora sollicitata ad motum ab una eademque vi moventur secundum eamdem directionem, aliud quidem tardius, aliud vero citius pro quantitate materiae singulorum, nec alterum movetur secundum unam , & aliud secundum oppositam partem rSed duo homines ad conspectum unius ejusdemque objecti determinantur quandoque ad oppositum e sic unus eo currit, ubi videt multitudinem, alius vero inde se magis removet . & dum hic viso monstro impletur horrore, conaturque abiicere a se receptam ideam, advocatis etiam aliarum rerum cogitationibus, quibus
recreetur, ille curiositate agitur, & propius accedit, & omnia diligentissime perserutatur . V. Corpus diversis Uribus eodem tempore impulsum per mediam quamdam viam dirigitur: sed homo diversis objectis propositis noni iacit actionem quamdam compositam respondentem singulorum impressionibus: ergo.
163쪽
'Argumenta contra illos, qui dicunt ideas fieri a sngibus. a s. I. OI ideae saltem aliquae, ut quae dicuntur sensationes o fierent a sensibus, reciperentur etiam in sensibus : Sed nullae ideae possunt ex dictis si ri s. J recipi in sensibus : ergo . II. Principium , quod in nobis facit ideas tale est , ut statim atque impressio facta fuerit in quibusvis etiam remotis inter se partibus nostri corporis, faciat sibi de singulis ideas, & per subitam illarum aestimationem & comparationem , hanc censeat magis altera vel molestam vel jucundam : ergo hujusmodi principium est aliquid simplex & unum, proinde non est in sensibus. Consoquentia declaratur, quia sicuti machina , ut horologium , prinpterea quod constat partibus, siquis sagittam inflectat non tangens rotam , haec nihil commovetur, & sicuti quia anima unius hominis non est anima alterias , nequit unus affectiones alterius hominis sentire : ita si principium, quod in nobis se ait ideas, non esset quid simplex & unum, non posset ex impressouibus in diversis sensibus factis amet, neque de illis j udicare . Hoc argumen
I 6. III. Ideae, quas de obiectis sensibilibus habemus, pomquam semel atque iterum habuerimus, eadem deinceps facilitate,& eodem modo excitantur, sive unum sive aliud sensorium patiatur ab eodem objecto impressionem, etsi dissimili modo . Hoc pacto gustato jam aliquoties melle , sive laoc iterum ori imponatur, sive oculis conspiciatur, sive ejus mentio auribus percipiatur , nasci statim experimur in nobis eamdem ideam . Idem dico de o, iectis visis modo ab una, modo ab alia distantia, aut sub luce nunc vivida , Iunc tenui, & idem de aliorum sensuum objectis:
164쪽
A SENSIBUS. I 4 sergo hae ideae non essiciuntur a sensibus a Neque enim mutatis circumstantiis , & applicatione causarum mechanicarum eadem potest esse earum operatio : ergo hae ideae fiunt ab aliquo principio , quod non solum est supra omnes sensus, sed est quid sinplex & unum . Sicuti enim ex eo, quod in circulo omnes lineae a circumserentia ad centrum ductae sint aequales, rite concluditur centrum circuli non constare partibus, ita ex eo quod eaedem sint ideae , quae de aliquibus objectis per imprelliones e diversis sensis bus ac partibus corporis in anima excitentur , jure concludendum' est principium cognoscendi esse in se unum, & non constare partibus , quod exemplum adhibuit jam Franciscus Leoni in opusculo de Immortalitate anima inserto in tonio primo Collectionis variorum opusculorum editae Uenetiis anno I o cum hoc titulo,Μ scellanea di varie operette, ut 'inde concluderet, animam hominis esse quid simplex , & quae proinde deficere nequit ex dissolutione, scuti deficit corpus. Posito autem, quod necessarium sit fateri, esse in nobis principium effetens aliquas ideas, quod non est nec sensus nec materia ulla nostri eorporis, jam hule tribui debent aliae omnes, utpote similes effectus, ad quos par est hujusinodi causa, quin aliam frustraneam perquiramus. I . IV. Habemus ideas de objectis non sensibilibus, & pro sus independentibus ab omni materia, & non solum toto genere ab ea diversis , sed etiam positis in genere evidenter sublimiori: ergo nec sensus nec materia ulla nostri torporis potest esse earum caussa effciens. Hoc argumento usus est S. Augustinus, qui ex eo , quod I innumerabilia longe dissMilia cuncto generi corporum cognoscimus, conclusit id, quo cognoscimas, non esse materiam .. Idem invenitur diversis modis propositum a S. Thoma, ubi ex
instituto suadet a) quod nulla subsantia intelligens est corpus. Idem habent Cardinalis Ptolemaeus ca), Chau meixius Marin s & alii. Sed ut ejus vis magis pateat, imprimis dico consequentiam esse legitimam, quia quod habet in se attributum aliquod T ordia
3) Ptol. Phil. Diff. de Immori.
165쪽
I 6 IDEAE NON FIUNT ordinis longe sublimioris, cujusmodi reperitur in ideis, de quibus
meminit antecedens , illud nequit esse effectus caussae ; quae tale attributum non habeat. Deinde propono aliqua, quae antecedens declarent & su adeant. Illud I. suadent ideae, quas de Deo, rede virtutibus habemus, quarum indoles ita est aliena ab omni materia, ut etiam oppositionem cum ipsa habere videatur. Nam observante Whistono i) determinationes , quae cum iis conjungantur, contrariae sunt materialibus impressionibus , ut cum liabere eligimus paupertatem, & persequutionem temporalem intuti
tu vitae aeternae, quam a Deo exposcimus, ct speramus. II. Su dent ideae universales, quarum natura est, ut advertit S. Thois
mas a, virtualiter infinita; in universali enim eontinentur indivia dua infinita . Atque etsi aliquae ex his propriae solum sint paucis hominibus scilicet philosophis, ut quae sunt de genere & specie, de causa & effectu , & aliis expresse abstractis a materia sensibili,
a loco, & tempore; aliae tamen sunt communes omnibus homunibus , utpote quae comitantur, vel praesupponuntur ad appetiti nes , & determinationes , quas quivis hominum in se experitur. Ita nemo est, qui non appetat verum, & bonum omnis generis a
Setire enim quisque desiderat, & impetu quodam rapitur ad Pr curandum sibi omne bonum : Nemo qui non oblectetur in contemplatione veritatis sibi vel generalissime propositae, vel sub ratione aliqua generica illius. quae reperitur in philosophia, aut mathesi, aut theologia aut alia quavis disciplina: Nemo cui
non placeat, quae obversatur animo etiam in confuso pulchritudo , gloria, virtus, bonitas. III. Suadent ideae de rebus, quae nullo modo existunt, cujusmodi sunt, quae habent pro suo o
lecto praeterita, futura, mere possibilia , & abstraeta . 3) Vellem, jure dicebat Antonius Le Grand , quis me isceret , quisnam illo sis
corporeur motur, qui potes in meπω nostra formare aliquam comm
nem notionem . IV. Suadet idea de existentia principii in nobis e gnoscentis, quam non haberi a sensibus, aut materia nostri comporis concluditur, tum quia nihil horum aptum invenitur ad hanc
ideain excitandam: tum quia facta etiam hypothesi, quod nullus in
166쪽
in nobis esset sensus, nec ullum sensibile extra nos, adhuc interuligimus posse in nobis esse ideam, quae continetur in hac propositione, ego cogitans existo, ut evicit Lartesius ca) eo ratiocinio, quod reseram , quia nobis utile, etsi ad eum finem ab eo factum, ut stabiliret hujusmodi propositionem esse omnium primam veritatem , quatenus nulla est, quae nobis certa fieri possit maiori evidentia . Ratiocinium sie habet. Postquam ex hypothesi sibi se suasit omnia quae videbat, & audiebat falsa esse , nullos plane haberi sensui: corpus, Aguram, extensionem , motum , locumque esse chiamaras, quaerens utrum sibi persuadere etiam posset se pariter non
esse, vidit id non posse, siquidem fassus est , certe ego eram, mquid mihi suasi. Atque etiamsi ex nova hypothesi statueret esse fortasse deceptorem aliquem summe potentem, sumine callidum, qui dae indus ia illum semper fallere ex hae etiam hypothesi admissa aliud r, te non intulit, quam haud dubio igitur ego etiamfum, si me fallit, fallat
quantum potes , numquam tamen essetet, is nihil , quamdiu me aliquid esse cogitabo : adeoque conclusit eam propositionem ego cogitans existo , sive mentis cogitantis existentiam cognosci a nobiscum omni certitudine independenter ab omni materia . I 8. U. Si sensus aut materia nostri corporis essent causa es, sciens idearum, persectae magis hae essent in homine, cui corpus integrum vegetum robustum est, quam in homine, cui corpus infirmum vel a senio , vel a morbo, vel ab aetate nondum matura:
sed frequenter contrarium accidit: ergo . Minor extra controve
siam est; Nam videmus saepe eos, qui vix rationales se ostenderunt , cum juvenes aut viri essent, evasisse sapientes , & quasi oracula, cum senes facti sunt, & similiter viros aliquos gladiat ria corporis firmitate spectabiles non raro experimur aptos solum ad praeliandum & venandum contra vero multos , qui gracili corporis habitudine vitam domi degunt, invenimus natos factos ad sublimiores facultates addiscendas & promovendas: nec ita rara sunt exempla adolescentium, qui produnt se veloces , & acutos in
intelligendo, & quasi viros, qui deinde confirmata jam aetate,& firmo ac robusto corpore, mente tardi, & quasi pueri iudi
167쪽
I s. VI. Cum Fortunato a Brixia i). Ad habendas sensationes non lassicit impressio ficta ab objectis in sensibus, seclrequiritur, ut ea communicetur usque ad cerebrum : ergo sensationes non fiunt a sensibus. Consequentia est legitima; Nam si ab his fierent, quoties illi reciperent suam ab obsecto impressionem , toties ideae haberentur . Antecedens autem inserius demonstrabitur copiose, nunc satis est advertere non haberi sensationem ullam in toto corpore etsi non vitiato & integro , quoties solum cerebrum morbo aliquo impotens evaserit ad suas functiones: &rursus cerebro sano fuisse , qui quereretur de dolore manus, quae jam suerat amputata , scilicet quia in cerebro iactae fuerant eaedem nervorum agitationes, ac olim fiebant ex laesione manus. iso. VII. In particulari contra Peripateticos, aliosque, qui tribuunt sensibus externis & internis, vim cognoscendi objecta materialia sic arguitur. Haec eorum sententia ducit ad materialis. anum t ergo absurda est. Antecedens suadetur, I. quia ex ea re
ipsa Materialistae , & Lockiani desumunt pro se argumentum, quod magis declarant, & urgent per alteram Peripateticorum Opinionem de brutis anima materiali praeditis, & nihilominus cognoscentibus objecta sensibilia. II. Quia etsi ipsi dicant cognitiones
nostras quascumque , etiam meras sensationes nobis cum brutis iuxta eorumdem doctrinam communes, non fieri a solis sensibus . sed ab his simul cum anima q. I o.), nihilominus jam non se discernunt a Materialistis, nisi per distinctionem inter cognitiones materiales & spirituales, quas toto genere diversas dicunt, quin id persuadeant, cum nullam asserant opportunam definitionem cognitionis materialis. III. Quia semel data sensibus vi effetendi cognitiones etiamsi solum materiales, iam praecluditur apta responsio Materialistis objieientibus apud Petrum Hurtadum a non Ueπ- di per porantiam absolutam repugnare, quod sensus materiales eff-ciant etiam cognitiones spirituales. Hoc testatur 4ple Hurtadus, qui utpote Peripateticus defendens fieri a sensibus cognitiones o jectorum materi alium, respondit non proinde dicendum, posse per potentiam divinam fieri a sensibus cognitiones etiam object
168쪽
A SENSIBUS. I srum spiritualium, quia haec non continentur sub adaequato obsecto sensus materialis, quod est ens materiale, addens ci) s bac responsio) non placet, tute aliam quaerito . Quod est dubitare de illius vi , quae profecto nulla est , cum reducatur in petitionem principit. I SI. VIII. Probatur authoritate primo philosophorum, in
quibus nominabo solum aliquos veterum, quoniam recentiores passim occurrunt. In his est Tullius , qui ex sua sententia sic habet, ca) Mos non oculis cernimus ea, qua videmus ; Neque enim es Milus seUus in corpore , sed via quadam sunt ad oculos ad aures ad nares a sede animi perforata . Itaque saepe aut cogitatione , aut aliqua vi mombi impediti apertis, atque integris ct oculis, ct auribus nec videmus , nre audimus, ut facile intelligi possi animum videre ct audire , non eos p rtes, qua quasi funes μνι animi, quibus tamen sentiro nihil queat mens , nisi id agat, ct adsit. suid quod eadem mente res dissLmillimas comprehendimus, ut colorem , calorem . odorem , sonum : qua numquam quinque nuntiis animus cognoscerer, nis ad eum omuia referre
tur , ct is omnium judex solus esset. Ante Tullium sunt Philosophi, qui magis immediate a Platone defluxerunt .. Hi enim referente Varrone apud eumdem Tullium dicebant 3 quamqvam oriretura sensibus, tamen non esse judicium veritatis in sensibus: mςntem re rum esse judierm , solam idoneam , cui credrretur . Quod quidem consonat doctri nee Platonis ,. qui numquam organis materialibus tribuit ullas cognitiones, sed illas, quas dicimus sensationes, estici credidit a vi quadam spirituali in ipsis quodammodo habitante: alio vero paulo elatiores etsi cum sensationibus naturaliter conn Ias, animae tribuit intellectivae per sensus excitatae ad intelligendum , ut ait S. Thomas . His addatur Plinius, qui s) annino, inquit, videmus, animo cernimur : oeuli ceu vasa quadam mi ἐ-lem partem accipiunt, a que transisti unt . Sic magna cogitatio obc caι abducti intus visu. . di οProbatur secundo authoritate Patrum . Lactantius se habet, σ) Menses, qua per oculos transpicit , quasi per fenesrai lu
169쪽
eente vitro, aut Deeulari lapide obductas. S. Augustinus , qui saepius hane doctrinam inculcat, I Intendo, inquit, qua sit vir animi in sensibus . Intendit se anima in tactum , ct eo calida , frigida, Misera, lenia , dura, mollia, levia, gravia sentit atque discernit. De inde innumerabiles disserentias saporum , odorum , semorum , formarum,gusando , olfaciendo , audiendo , videndoque dijudicat. Alibi apertius ait, a) uamvis prius videamus aliquod corpus , quod antea non vid ram&s , atque inde incipiat imago ejus esse in spiritu nofro, tamen eamdem ejus imaginem non corpus in spiritu , sed ipse spiritui in seim Dei celeritate mirabili: cujus imago , mox ut oculis visum fucrit, in Diaritu vid viis nullius puncti temporalis interpositione 'matur . Apertissime tandem sic habet, 33 Ex anima tota consarsapiens, Avidem partem sam , qua utitur sensibus, anima esse .ngare domeπtis es a Non enim ipsi oculi vel aures , sed nescio quid aliud per oculos sentit . Ipsum autem sentire se uon damus intellectui, non diamus alicui paΥti anima . Resar ut corpori tribuatur , quo absurius diei nihil interim mibi via
detur. His similia habet in Epistola ad Paulinam ), dr in libro
do uantitate anima . Qui haec habeat prae oculis, facile consentiet Henrico , qui vehementer invectus est contra illos , qui Augustino tribuunt, quod senserit cum Peripateticis circa species, quema modum vult etiam Coquarus citans plura S. Doctoris loca s), quae sibi videntur aperta . At si omnia sint ejusdem modi, ac quod hic habet, sensibilium imagines eis simillimas, nec jam corporeaI c gitarione versamur, prosecto fallitur . . IS a. Objicitur . Scriptum est , ο) Nonne auris verba dijudicat, ct fauces comedentis saporem : ergo aliquae ideae fiunt a sensibus , &in sensibus. Re p. cone. ans, ct nego consem . Nam quoniam contextus
ibi nos docet iuxta Interpretes, ut Gasparem Sanctium υ , dc Balthasarem Corderum 8) datam esse homini mentem, ut superiora , & insensibilia ratiocinando assequatur , sicuti dati sunt se
sus s 1 S. Aug. de Gen. ad liter. ς Coqu. in lib. II. de Civitat.
170쪽
A SENSIBUS. Is Isus, ut per illos tamquam per media , aut instrumenta cognoscat inseriora & sensibilia, sequitur planum esse, per figuram tribui auribus judicium verborum, & faucibus illud saporum , quatenus sine his sensibus anima non pol st de illis objectis iudicare .
ARTICU Lus VIII. largumenta eontra illos, qui ideas duune feri a rebus
sensibilibus.183. I. Λ Rguitur . Siquae ideae sunt a rebus sensibilibus, ab his
A. sunt tamquam a causa vel effciente vel materiali: sed neutrum dici potest. Non primum, quia sensus nostri comporis n3bistum conjuncti nequeunt ex dictisi q. I s. esse causa es ficiens ullius idear a ergo a fortiori obiecta materialia sensuum , quae extra nos sunt, nec pars nostri ullo modo sunt , & tanto pleraque ipsorum nostris sensibus impersectiora, possiant esse caussa effciens ullius ideae. Non secundum, tum quia ex dictis q. a ideae sunt modi animae: tum quia involvit eontradictionem dicere res spirituales, cujusmodi sunt omnes ideae , componi ex re materiali, cujus generis sani objecta sensibilia : ergo nullae ideae sunt a rebus sensibilibus, neque tamquam a causa effciente , neque tamquam a causia materiali II. Si res sensibiles essent eausa effetens idearum , profecto non essent causa libera , sed necessaria : ergo quoties sensus sani essent, eaeque ipsis modo consueto applicatae, toties essicerent in nobis ideas sui: Atqui hoc est falsum a Nam novimus qnandoque accidere , cum indulgemus abstractis quibusdam cogitationibus , ut non videmus , quae sunt ante oculos sanos & patentes: atque repente etiam ambulantes subsistimus vel obliviscimur , unde v niamus , & qua transeamus, & quo eamus: ergo res sensibiles non sunt eausa essiciens. idearum. I 4. li I. In particulari contra Peripateticorum speciis quascumque sic arguitur. Impossibile est ab. objectis quibusvis creatis etiam materialibus produci veras entitates cujusmodi dicuntur esse species impresse , ut alibi ci) demonstravi: & multo magis impossibile est, dc ipso auditu absurdum produci ab objectis
