De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

rsa I DEAE NON FIUNT

materialibus entitates, quae sint minus materiales, seu cum attributis partim materialibus, partim spiritualibus, quales statuuntur esse eaedem species h. I 6. e & multo adhuc magis dictu, &auditu absurdum est, quod emitates hujusmodi aclhaereant per modum formae potentiis sensitivis, sive externis sive internis, dato quod hae potentiae reipsa existerent, illasque elevent ad gradumentium cognoscentium ; Sic enim illi loquuntur, si Objecta, inquit Semery, qua a sensibus percipiuntur, per hoc percipiuntur, quod per speciem fui minus materiaum , quam ipsa snt, elewm sensum ad perceptionem sui: ergo tota Peripateticorum coctrina de modo no- stro cognoscendi falsa est . Alia contra eosdem argumenta congessit Malebranchius ca): sed ea non solum nullius roboris sunt, ut observavit Locrius ab , verum etiam laborant salsa interpretatione sententiae Peripateticae . Non enim illi dicebant has speciesese partieulas obsectorum , ex qua suppositione ipse arguit, non posse intelligi tantam eorumdemutpote tam continuam dissipationem sine illorum ci minutione, sed dicebant esse qualitates quasdam ab ipsis produstas. Aliquid

Opportunius eruetur ex Gometio Pereira , qui in sua Antoniana Nargarita anno Iss4 Methymnae Campi magnifice edita. celebri etiam propter suam raritatem suse contra totam hanc Perip teticam opinionem, & maxime contra sensum internum seu com

munem disseruit.

x8s. Objiciunt Peripatetici duplex argumentum : alterum aposteriori desumptum ex eo, quod objecta, quae sunt extra cubiculum depingantur in opposito interno pariete , si adsit foramen in senestra, scilicet quia per illud ingrediuntur hae species. At quod ingreditur est lux ex diversis flamentis composita , quae ab objectis reflectitur, seu commovetur. Quare non suadetur hac via haec productio, atque emisso hujusmodi specieram, quae sinrqualitates. Alterum & quidem a priori argumentum est , quod facultas cognostitiua , quae indisserens est ad hoc vel illud diversim cognoscendum indiget determinante. At hoc non infert i1lud

an. a. q. Tertium est. pag. l a Maleb . Inquisiti verit. lib.ῖ. Per. q. Auspicor ergo.P. II 2.e p. a. pag. I99-

172쪽

A REBUS SENSIBILIBUS. Is

determinans esse hujusmodi species, & multo minus esse in senere causis effcientis aut materialis cognitionum . In communi jam sententia particulares motus seu impressiones factae insensibus sunt determinans quod requiritur, sed hae non aliter se habent, quam tamquam conditiones, sine quibus mens prout est in statu unionis cum corpore non efficit sibi de objectis sensibilibus certas cogotitionci . ARTICULUS IX.

Argumenta contra mos, qui dubitant an idea fieri poInt

a materia.

I 86. Uod materia nec cognoscat, & ne possit quidem cognostere censuerat Bumerius cI esse inter veritates, quas ipse primas vocat, quia per se evidentes, quibus uti debemus ad aliarum inquisitionem, non vero in. iis suadendis immorari. At postquam extiterunt. qui modis omnibus excutere e mente sua , & nostra tentarunt hujusmodi certitudinem, necessarium est ad ejusdem tuitionem haec ipsa argumenta disquirere & proponere, quae turmatim occurrunt, ut jam patebit. I. Arguitur . Si materia posset sibi efficere ideas, maxime posset illa sensuum nostri corporis: Sed hi nequeunt ex dictis q. I s. emeere ideas: ergo . II. Si materia posset sibi essicere ideas, ideae essent modificationes materiae: Ses ideae nequeunt esse q. 76.) modificationes

materiae : ergo .

18 . IlI. Quod potest facere sibi ideas , potest cognosere, &quod potest cognoscere , potest in se quodammodo recipere se mas quantumvis diversas, & etiam oppositas omnium, quae Potest cognoscere , ut constat in vi cognoscendi nostra apta ad exprimendum in se plantas & animalia , fluida & solida , creaturas &creatorem , calida & frigida, humida& sicca; Sed quod est materiale vel est determinatum ad unam semper formam , Vel cum magna dissicultate , & longo temporis intervallo potest externa vi hanc amittere, & aliam suscipere : ergo quod est materiale, non potest cognoscere . Hoc argumentum S. Thomas sic proponit ca), v Non i Buis. Elem. de Metaph. Fn

173쪽

Non cognoscentia nihil habent , nisi βrmam suam tantum, sed cognoscens n .sum es babere formam etiam rei alterius; Nam necies cognities in cognoscente. Unde manifestum es , quod natura rei non cognoscentis eis magis limitata : natura autem rerum cognoscentium habet ma-bet majorem amplitudinem .... O secundum quod res cognoscentes sunt magis immateriales, secundum hoc magis accedum ad quamdam im itatem . Pater igiIur, quod immaterialitas alicujus rei est ratio, quod A cegnoscitiυa, ct secundum modiam immaterialitatis es modus e gnitionis .

Iv. Quod constat experientia esse impedimentum ad sublimi res cognitiones , illud praesesert attributum oppositum facultati essiciendi cognitiones : Sed de materia id constat: ergo materia praesesert attributum oppositum huic facultati . Minor suadetur ab omnibus, qui cum S Augustino profitentur Ib expertos se esseranclo aliquid intelisxisse sincerius, quanto removere atquσ subducere imιentionem meutis a corporis sensibus potuerunt.

I 88. V. Nemo eorum ante tempora S. Augustini, qui animam rationalem putavit esse substantiam distinctam, & diversam a corpore, credidit posse ex materia corporea fieri animam rati natem , a) uod, inquit, corpus sis materies anima rationalis , neminem umquam scio ausum esse sentire, nisi qui ct ipsam aηimam non nisin tenere alicujus corporis povit. Et infra ca) Omne corpus in omne compus posse mutari, non desucrunt, qui assererent: corpus autem aliquod e terrenum , sive calese converti in animam , ferique MIvram ii, lcorpoream, nee quemquam sensisse scio , nec fias hoc habet. Ergo Lo-ehius, & alii cum ipso , qui dicunt se non dubitare , quod anima sit substantia diversa a corpore, temere deinde dubitant, an corpus possit cognoscere; Nam hoc idem est at credere ex materia corporea fieri posse animas , siquidem corpus quod creditur posse suscipere proprietatem cognoscendi , quae est primarias animarcharacter , jam creditur posse evadere animam.

8s. VI. Cum Jaquelotio Q : Qui dicit posse juxta Phil

sophiam dubitari, an materia possit cognoscere, quatenus nullum dicit haberi philosophicum argumentum suadens, materiam non

posse

174쪽

COGNOSCERE. Is sposse cognoscere, necesse est dicat , posse juxta philosophiam dubitari, an Deus ipse sit materia; cui enim philosophico argumento debebimus persuasionem de existentia alicuius spiritus Sed hoe secundum certum est non diei juxta Philosophiam: ergo neque illud primum . VII. Ad hominem. Ideo materia potest cognoscere , quia ea praeter figuram & motum , habet sertasse alias proprietates nobis ignotas: Sed hoc contradicit illi Materialistarum doctrinae, qua utuntur ad concludendum nullam in nobis esse libertatem , quia actus, qui dicuntur liberi, nihil aliud sunt , nisi motus mat riae . vel effectus motus & figurae materiae, quam contradicti nem Hobbesio exprobrat Clarchius I et ergo materia non potest

cognoscere .

Iso. VIII. Ad hominem pariter cum Magalo tuo a . Iuxta principia Materialistarum quaevis materiae pars, quae redacta sit

per organa materialia corporum organicorum praesertim animalium , & praesertim cerebri in statum subtilissimum , qui sensibilis amplius non sit, qualis tribuitur spiritibus animalibus, potest evadere anima hominis & cognoscere; Nam juxta ipsos in homine vivo , meditante, I reflectente, nihil aliud est nisi materia: nec vita hominis aliter conservatur, quam per cibos, qui sunt materia : ergo juxta Materialistas etiam id, quod non pol rit evadere anima bruti, potest evadere anima hominis. Probatur consequentia, quia juxta Materialistas partes ciborum, quae in brutis manducantibus convertuntur in crassiores partes corporis illorum , & in ipsa eorum excrementa, sunt ineptae ad sermandam ipsorum animam, quae tamen ineptae non sunt ad efformandam illam hominis, eum homo possit per ipsas aliquandiu reparare evanescentes spirituum animalium partes, seu attenuatae materiae , quae ipsius animam dicitur conflare: Atqui haee stulte dicuntatur : ergo stulte etiam dicitur materiam posse cognoscere.

175쪽

ARTICULUS X.

Agremota Cartesii, is Euteri contra pesbilitatem vis cogHoscendi in materia o tenduntur inesscacia . Is I. IT prii no argumentum, quo Cartesius credidit pauciso verbis se demonstrasse cognoscendi facultatem non posse convenire ulli corpori , quandoquidem aliqui illud magni sec runt , curu revera nullius sit pretii. Cum Mersennus, cuius sunt objectiones secandae in meditationes Cartesii, ipsum interrogasset ci) quomodo demonstas corpus noα posse cogitare, vel motus corporeos non esse ipsam cogitatisvrm 8 Respondit statuens primo duo principia , alterum , a satis es, quod possim unam rem absque altera clare , ct disdicti intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam: alterum, quod conclusit ex primo sic habet a Certum es me, Me es

mentem a corpore meo revera esse disinctam . Deinde ex his sic argumentatus est : Omne id, quod potes cogitare est mens, sive vocatur mens : Sed cum mens, ct corpus realiter disinguamur , nullum corpus cst mens e ergo nullum corpus potest cogitara .

At hoc argumentum prosecto nullum est; Nam primum illud principium est falsum a Nonne enim clare concipimus unum individuum ab altero distingui, ut Tullium a Cotta 8 Attamen cum uterque sit homo, non est in hoc alter ab altero diversus. Nonnectare etiam concipimus vim sentiendi sine vi intedigendi 8 Attamen in anima nostra non est una vis distincta ab altera, nisi per mentem. Secundum etiam principium adduci in hac re nequit, quin incurratur vitium . quod Dialeditici voeant petitionem primcipii . Quare jure nomine adversariorum repo suit Antonius Amna laus ca) in iis, quae inscribuntur objectiones quartae in meditationes Cartesii, quem sequitur Genuensis ), Cur in eo sertasse

non fallor , quod ad mentis naturam nihil aliud pe Nisere arbiIror, quam quod sit res cogitans, cum etiam forte ad illam perιineat, quod sit res extens λ Ex his manifestum est Cartesianum argumentum nullius

ι Mers. in Cartes. Meditat I ; Arn. Obi. quartae in Medit.

176쪽

COGNOSCERE. I sy

momenti esse, utpote praemisIis constans, quae sunt petitio principit. Illa enim vero fuisset optima argumentatio, Mam eidem Mersenno alibi scribens ipse Cartesius exorsus suit dicens 1 non habere nos albi , ct xigri magis dbversus ideas, quam cogitationis θmotus. Cujus asi apti veritatem si ostendisset, nihil erat, quod ad persectam demonstrationem desiderari posset, quandoquidem oppositio inter album, & nigrum est contraria . . Isa. Ad Cartesii argumentum reducuntur illa Abrahami de Chaumeix, in quibus magis etiam se prodit infirmitas . Alterum ,

quod diversis modis proponit, sic habet, a Certum est me hab

re cognitionem, & certum est etiam corpus meum non habere cognitionem : ergo certum est corpora non cognoscere . At numquid ignorat adversarios negare secundam ante dentis partem p Haec

igitur erat suadenda , pro qua juvat fingere aliquem sic argume tari . Id per quod certus sum me existere , non est corpus meum :ergo certum est corpus meum non habere cognitionem . Et quoniam iterum Adversarii negabunt antecedens, pro hoc sic tandem arguat: Etiam quando dubitem de existentia mei corporis, cer-- tus sum me existere. Nam ipsa mea dubitatio est testimonium .eVidenter suadens meam existentiam : Sed quanc dubitem de exi-- stentia mei corporis, id per quod certus sum me existere, non est corpus meum ; Nam repugnat certum me esse de eo , de quo profiteor me esse incertum : ergo est quid distinctum a meo corpore ,& eonsequenter in hoc habetur id , quod cognoscit. At conc. maj. ct nego min. . quam adducta ratio non suadet a Nam ex eo, quocirepugnet me esse certum de eo, quod profiteor apud me esse in certum , sequitur , quod si incertus sum de existentia corporis mei., repugnet me est et certum de illa , & consequenter etiam repugnet me esse certum de eo, quod corpus meum non sit id, per quod

Alterum, quod idem Aut nor proponit argumentum est lim

iusmodi . a) Ego qui cognosco essentiam materiae , quae consistit

in extensione, nec ignoro essentiam animae, quae consistit in --gnitione , non invenio in essentia materiae cognitionem , quam-

177쪽

eumque analysim iaciam de ente extenso : ergo materia non potest cognoscere . Cui respondetur negando duplex suppositum antecedentis de essentia materiae sita in extensione , & illa animae in cognitione. Sed hoc etiam omisso , quod ipse non inveniat inessentia materiae cognitionem , nec in essentia animae extensi nem , potest provenire vel a repugnantia , quae sit inter duo illa ,& haec proserri, & explicari deuet, vel a suae mentis tarditate ,& haec non infert propositum . Is I. Sit secundo argumentum Leonardi Euteri. Ille in opusculo , Utrum marem facultas regnoscendi tribui po fit, sic habet si ,

Nullum eorpus vim habere potes inertia contrariam : atqui facultas e gitandi es vis inertia eoneraria e ergo nullum eorpus facultarern cogi- eandi habere potes. Major nititur principio contradictionis. Minoraque est certa, quia Ffacultatem cogitandi vel levise a attentione eo templemur . mox deprehendemus eam fine visatum suum mutandi nullo modo sub ere posse et ergo conclusionis vorisas aque rigorose evicta vid Φur, atque ultius propositionispure geometrica . At Adversarii negant

majorem , quam accusant de petitione principit. Quod dicat eam inniti principio contradictionis, iterum supponit admitti ab Adversariis inertiam pertinere ad essentiam materiae . Qui id admittunt, utique sibi contradicerent, si deinde crederent materiam posse cognoscere , ut jam observavit Genuensis ab . ARTICU Lus XI. Objectiones pro possibilitate vis cognoscendi in materia. Is . I. Bjicitur . Essentia materiae est nobis ignota r sed de essentia nobis ignota non possumus assirmare impossibilitatem vis cognoscendi: ergo . Resp. dis. maj. Essentia materiae est nobis ignota penes omnia attributa tum positiva tum negativa, nego maj. Nam noscimus illam esse, quid compositum ex pluribus entibus , & non esse spuritum: quorum alterum est attributum positivum , alterum negativum , Est nobis ignota penes praecipua attributa postiva, δε--disi. Si sermo sit de essentia materiae corporis non naturalis , cujusmodi est eorpus sensibili extensione impenetrabili carens, cone.

178쪽

COGNOSCERE. Issmaj. Si sermo sit de essentia materiae corporis naturalis, cujusmodi est corpus habens extensionem impenetrabilem, & alia multa a, tributa , quae ex his inferuntur, nego maj. Et dis. iniu. Non possumus assirmare incapacitatem cognoscendi de essentia nobis omnino ignota , eou. min. non omnino ignota , subdisin. Quando in attributis, quae de illa novimus, nullum sit, quod repugnet eum

capacitate cognoscendi, conc. iterum min. secus nego min. conseqm . Dico igitur nosse nos materiam corporis naturalis habere compositionem ex partibus extensis & impenetrabilibus, quod satis est ad negandam capacitatem cognoscendi, quoniam pluribus modis ostendimus repugnare nostras cognitiones q. I 86.) confistere in hujusmodi materia : quemadmodum , sic Genuensis in hac ipsa re, IJ ut de Ubem petuare, ut triaugulum At quavis alia figura,

non es necesse, ut utriusique omnes proprietates noscam : sat es scire esse in illa figura proprie tem , qua ditruat hanc Irianguli, tres ejus angulos eqs aquales tasius rectis. Eamdem responsionem urgentCard. Polignae et) , Dittonius ca), L. F qui Religionem Christianam contra Spinosistas propugnavit laudatus a Trevolti nis s), & auctor D. Μ. supra citatus h. i s a. in epistola octava.

Qui dicunt nomine materiae se non intelligere, quid extensum, figurabile , & impenetrabile, jam illos coarguit Clarchius co)de ab usu nominis materiae pro illo fortasse substantiae, vel alio quovis opposito communi acceptioni. Quo posito praecidetur omnis quaestio , vel quia nulla in re erit, vel quia nulla cum iis potest esse, qui mutant nominum sensum. Hanc obiectionem quasi aliud agens proposuit etiam Malebranchius ) , & magni secit, quasi vero notum cuique non sit, duas esse diversissimas quaestiones , ait ram , quae quaerit, quid sit essentia alicujus rei, alteram quid non sit, & non raro accidere circa secundam multa posse assirmari, Pauca autem vel nulla circa primam. Objectio retorqueri utiliter Potest

179쪽

ter affirmant materiam cognoscere, vel posse cognoscere , concludendo irrationabile esse ita statuere de re, cujus essentiam igno

rant .

Is s. Aliter eadem objectio sic proponitur . Qui dicit materiam non posse cognoscere debet ostendere, quae sit in eo contradictio, aliter temere negat, Deum posse efficere , ut materia cognoscat et Atqui haec contradictio non potest ostendi, quod sic probatur . Ut haec ostendi posset, opus esset cognoscere, quidnam sit essentia tum materiae, tum spiritus t sed utraque nobis ignota est: ergo Resib. conc. maj. θ nego min. Nam duplex cum Para a aDierri potest contradictio. Prima, quod cognitiones non essent modificationes materiae, ut supra q. 6. Gemonstravimus: essent

autem, quia hoc importat materiam cognoscere . altera, quod materia potens cognoscere , esset & non esset materia : esset quiadem ex hypothesi, non esset vero, quia materia, prout apparet

in corporibus nobis notis, est iners , sive non habet vim qui quam principaliter agendi, qualem haberet, si posset cognoscere . Non nolle advertit 3 hane ipsam responsionem haueri in Lockio, qui ex eo , quod materia sit solum quid capax recipiendi motum, conclusit tam ) fieri posse, ut materia producat cognitionem , quam fieri potest, ut nihilum producat mat riam . Opportunum autem est adversarios hoc nosse, ut quoniam Lochium gloriantur se sequi, sequantur in iis, in quibus convenienter philosophatus est. Iaquelotius huic argumento respondet s) minorem sic distinguendo; In eo quod materia cognoscat, non potest ostendi contradictio formalis, qualis scilicet habetur in iis ; quae sunt ejusdem generis proximi, conc. min. Non ostenditur contradictio virtualis, qualis habetur in iis, quae diversi generis sunt , nego min. θ eonsem. Ita quia circulus, & triangulum conveniunt sub eodem genere figurae , sermalem vocat eam contradictionem, quae habetur in hae propositione, circulus est

180쪽

triangulum, vel contra : quia vero sonus & color non sunt sub eodem genere proximo , putat non posse dici formalem contraductionem, quae habetur in hac propositione, sonus est color , vel contra . Similiter in hac propositione, materia vel corpus cognoscit, concedit non haberi formalem contradictionem, quia materia& spiritus non conveniunt nisi in genere remotissimo entis, sed propter hoc ipsum negat exigi posse, ut talis contradictio proseratur . Haec distinctio non est importuna ; Nam sicuti sunt aliqua, in quibus invicem commissis statim apparet evidenter contradictio, in aliis vero non ita , sed opus est recurrere ad proprietates, & eL sectus singulorum , ut ex illis contradictio siqua sit, eruatur: ita jure contradictio subito se prodens dici potest formalis, altera vero non ita subito apparens dici alio modo potest. Posset tandem totum hoc argumentum . si a Materialistis fiat, permitti ; Nam eo dato illorum etiam Materialismus evertitur sic arguendo cum val- Dcchio i) : Qui dicunt non repugnare Deum posse tribuere materiae vim cognoscendi, jam extra materiam admittunt esse subiasantiam distinctam ,& diversam a materia, quae vim illam tribuit materiae: ergo falsum est omnia , quae existunt esse materiam , &modificationes materiae .

Venio ad probationem, quam sic distinguo : Ut contradictio

illa possit ostendi, opus est cognoscere , quid sit essentia tum materiae, tum spiritus, si nomine estentiae intelligMur attributum aliquod essentiale, cone. maj. Si intelligatur complexum attributorum , ex quibus per nostrum intelligendi modum constatur unaquaeque essentia, nego maj. Et similiter distincta minori, nego con-sqna . Cognoscimus igitur esse attributum essentiale spiritus habere vina princilialiter agendi, & non instrumentaliter solum: &contra concludimus ex multis jam allatis rationibus esse attributum essentiale materiat eam non habere vim principalem, sed instrumentalem dumtaxat, quod imbibit impotentiam cognoscendi. Quae adduci possunt testimonia in suffragium minoris, dico ea su dere solum nobis ignotum esse complexum attributorum , in quo consistit essentia tum materiae tum spiritus: atque quando afferrentur aliorum testimonia, qui illud idem attributum inertiae negarunt corpori, Opponerentur iisdem multo plures authores, quix iner-

SEARCH

MENU NAVIGATION