De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

I a DE IDEIS REQUIRENTI Rus

recordamur somnii alicujus, non aliunde hoc provenit , quam ex eo, quod tunc primum advertat anima ad ideas, quae sibi adhuc objiciuntur , & certa quadam serie evolvuntur, quas cum conscia sit ipsa sibi , se tunc non imperare, neque alio tempore imperasse , neque ex ulla objectorum convenientium praesentia Provenire, concludit fuisse somnium . Renovatio hujusmodi impressionum sive commotionum , quae per diem in cerebro factae sunt, aliquando in somno tam v hemens est, ut somnus ipse discutiatur, & illarum recordemur: aliquando huc non pertingit, sed effectus alios magis admirabiles praestat, ut cogat erumpere in voces risus clamores , & etiam surgere& deambulare, ut faciunt ii , qui propterea Noctam buli dicuntur. Hoc ex eo provenit, quod in ea spirituum agitatione essiuant hi in nervos, & musculos ad linguae, pedum, & aliorum membrorum motus pertinentes, in quos anima solita iam fuit immittere , quando has vel illas sensationes vigilans haberet, &proinde ut eodem modo vel lingua vel pedes dormientis exerceantur, ac cum vigilaret. Atque quia in his omnibus externis motibus deess ipsa animae animadversio , ideo nihil ii cum vigilant se Dinniasse dicunt, qui tamen auditi fuerunt loqui, & mirantur illi se proeul a lecto esse , ignorantes suimet pedibus ex illo prosiluisse. Concludam nullas in dormient ibus ideas este, aut sensationes, sed multas in excitatis a somno esse posse ideas juxta impressiones, quae in dormientium cerebro fasiae, & relictae fuerunt

a convenientibus nervorum in substantia cerebri concussionibus. ao . Ex eodem principio de connexione inter motus factos in cerebro, & ideas aliquas redditur ratio, cur phrenetici consumdant, quae vident, cum iis, quae imaginantur , quae aliquando talia sunt, ut ne esse quidem possint, ut monstra figurae numquam visae, hostes sibi conviciis , & armis minitantes in magno omnium silentio: Scilicet ex concussionibus cerebri modo his, modo illis, nullo ordine factis per excursum humorum, quorum singulis ex legibus commercii animae cum corpore dum respondet

determinata idea, fit idearum illarum confusio, in qua consis litamentia. Ex eadem ratione placet, quod Condillacus i , &

192쪽

Chau meixius i) censeant eumdem motum in extremitatibus neria Vorum , quae sunt iri tra cerebrum toties intervenire, quoties recordamur eorum , quae sensibus olim usurpavimus. Atque quia deficit concussio aliarum extremitatum, quae in organum ex te num , ut in oculum vel aurem desinunt, ideo talis excitatur idea, quae recordatio quidem est, non vero sensatio. Illud tamen avi

verto , quod etsi quoties adsit recordatio de sensatione olim habita , toties affrmari possit adesse eumdem motum in extremis nervorum cerebro proximis ac olim fuit, non proinde assirmari rur- sus potest, quoties idem hic motus in nervis illis renovetur , toties adfuturam recordationem ; Hanc enim dependere ab aliis etiam conditionibus quis dubitet 8 Cum saepe contingat easdem res nostris sensibus objici, adeoque concuti totos nervos eodem mmdo, quin tamen sensationi, quam experimur, possimus nomen etiam recordationis tribuere. ARTICU Lus III. Objectiones contra secundam partem .ao S. I. c Ricitur , quod in lacertis , serpentibus , & aliis in- sectis appareant sentire etiam partes in illis abscissae, & ab aliis separatae, quae non communicant cum cerebro δNam si pungantur se contrahunt, & si tanguntur, renovant vel

augent motum .

Respondetur primo quidem propositionem loqui de requistis

ad nostras sensationes, non ad illas brutorum aut insectorum :Deinde ne in exemplo ponatur vis argumenti, dico gratis supponi objectos motus, & contraetiones conjungi cum sensatione animalis, cum possint ex puro mechanismo provenire. Pone supra tabulam horologium portatile, cujus elaterium de more totum constrictum sit, tolle jam ab illo rotam , quae elateris illius evolutionem coercet & moderatar , tanta statim celeritate idem explicatur , ut totam machinam commoveat, quae nunc in illam , nune

in aliam partem inclinatur, quasi convulsionibus quibusdam amciatur . Similiter tange digito plantas sensitivas , illarum solia statim constringuntur. Sicini autem in hujusmodi exemplis ii moe. . tus

193쪽

a 4 DE IDEIS REQUIRENTIBUs

tus accidunt ex puro mechanismo, ita motus in discissis anim lium partibus, quae cum cerebro non communicant, accidunt sine ulla.sensatione ex solo mechanismo.

aos. Instant. Saltem in illis insectorum speciebus, quae in plures partes divisa evadunt totidem sine controversia animalia , sicut alibi 1 dixi, accidunt sensationes sine ope cerebri; Neque enim cerebrum, potest in illis esse diffusum per totum corpus. Respondeo, nego assumptum , & ejus probationem a Nihil enim impedit, quominus medulla spinalis sit illis loco cerebri, cujus parte aliqua remanente in singulis segmentis, vitae sun tiones in singulis appareant. aio. I l. objicitiir . Boves inventi sunt, qui cum cerebro, vel lapidoso, vel liquido diutius vixerunt, adeoque sensationes habuerunt, etiamsi cerebri motus nullus esset, saltem ad illas habendas opportunus: ergo etiam in homine rosunt dari sensati

nes sine ulla cerebri Ope . Respondetur consequentiam nullam semper esse propter allatas rationes. Antecedens autem nutat, quia vitiata non fuit in iis bovibus tota substantia cerebri, sed remansit pars aliqua integra, quae necessaria & opportuna erat ad motam requisitum pro habe dis sensationibus, quas manifestabant, & quoties accidit, ut haec

etiam pars corrumperetur, toties animalis mors fuit consequuta.

Interea observante vallisne to a) haec ipsa cerebri in lapidem

commutatio , utpote morbus quidam per gradus formata suit, &se ipsa prodidit in stupiditate sensim crescente , & aliis minus expeditis motibus, qui observabantur in hujusmodi animalibus. a II. III. Objiciunt inventos esse foetus sine cerebro, & etiam sine capite, qui etiam nati ad plures horas vixerunt . Varia horum exempla habent Acta Academiae Scientiarum Parisensis ad annum I Ia , & I aa , vallisnerius, & alii citati a Brixia sa) . Respondetur, alios, ut Halterum Q observasse cerebrum,& eaput suisse etiam in illis, sed loco, & modo insolito collocara, quemadmodum accidit de aliis partibus in animalibus monstrosis. Praeterea quis postit tuto affirmare monstrosos hujusmodi foetus

to . Opere tom. I. tomi a. praelec. Boertia.

194쪽

IMMEDIATAS SENSUUM VOTIONES. I s

sensisse. Idem prosecto non est crescere , & etiam vivere ae sentire Nam crescunt plantae, & non sentiunt, & vivunt qui lethargo , vel deliquio laborant, & ne hi quidem sentiunt. a Ia. Iv. Objicitur. Non potest dici animam esse in solo

cerebro; Nam definitum est esse sormam corporis, & non e rebri dumtaxat: Atqui si sit etiam extra cerebrum in omnibus aliis partibus corporix saltem principalioribus, perperam negatur illam non posse in iis immediate sentire : si autem ibi etiam sentit, jam manifestum est non requiri motum cerebri ad omnes sens

R . permitto maj., & adjunctam ipsius rationem, quam tamen alii infirmam censent, quia dicunt animam esse formam corporis significare eam simul cum corpore, cui unita est modo ineffabili, esse principium operationum nostrarum, atque hoc Veritatem suam retinere, quamvis anima esset soli cerebro unita , &in eo solum resideret a quoniam tune quoque verum esset operationes animae tam immanentes, quam transeuntes non Pendere sola anima, sed etiam a corpore. Nero autem min. δ uato enim

animam esse praesentem singulis partibus corporis, hinc non sequitur illam ad solas earum partium palsiones exclusa convenienti motione cerebri debere assici sensationi bas propter rationes jam

allatas, quae talem etiam cerebri commotionem requirunt .aI3. Ex solutione harum objectionum manifestum est , non opus esse tota cerebri mole ad habendas sensationes, quemadmodum nuper assumpsit Hartieyas in sua explicatione pb ea sensuum θ idearum , sic enim inscripsi quemdam librum, quem ex Anglico Gallicum fecit Iurainus, & Rhemis edidit anno I 73s. Quae autem sit pars illa cerebri omnino ad illas requisita, variae sunt opiniones c Cum aliquas hic subjicio, nominabo hujusmodi partes, prout anatomia illas distinxit, de quibus quoniam jam passim Physici meminerunt, ab illis ut a Fortunato a Brixia IJ earumdem notitia huic instituto sussieiens poterit hauriri . Igitur opinio Lan- cisii, Peyronii, & Heisterii jam communior determinat partem

hanc esse illam solam , quae dicitur corpus callosum , Ι. quia maltae observationes doeent in eo omnes nervos salieni ad sentiendum necessarios terminari L Etsi enim aliqui videantur immediate erum-

195쪽

im DE IDEIS REQUIRENTIBUS

pere ex medulla oblongata cerebri & cerebelli, & alii ex spinali,

tamen nisi reducantur reipsa in callosum corpus, illorum munus non ei it inservire sensationibus, sed motibus dumtaxat imperio animae non subjectis: Eorum proinde origo , qui ad sensationes etiam destinantur , altius est in callosa cerebri parte , ex qua tamquam a radice dimanantes coalescunt quasi in truncum supra m dullam oblongatam & spinalem, dc ex hac tandem ceu totidem rami per totam corporis machinam extenduntur . II. Quia corpus callosum collocatum est inter utrumque cerebri hemisphaerium, quasi ad recipiendas impressiones undecumque provenientes . III. Quia observatum est supra q. ao a. cessare Omnes sensati nes, si illud e suo statu naturali dimoveatur , easdemque quodammodo reviviscere illo pristinum statum recuperante. Iv.Tamdem quia aliae opiniones nequeunt amplius defendi. a I 4. Prima enim sit, quae olim viguit, piam matrem, alteram ex meningibus, quae immediate vestit totum cerebrum, prout comprehendit cerebrum proprie dictum, cerebellum , &medullam oblongatam , esse sensationum sedem : Sed hanc Halter si exclusit, qui observavit animal nihil commoveri, etiamsi

piam matrem per oleum antimonii combusserit. Secundam de corpore striato, quae placuit Wallisio, excluserunt Acta Acad miae Parisiensis an . I 4i, ubi habetur, hominem per quatuor annos epilepti cum non caruisse ulla sensatione, etsi repertum in eo fuerit corpus striatum tumore , lympha , & aliis vitiis insectum . Tertia de ventriculis cerebri eum corpore striato communicantibus rejecta est ab illis, qui observarunt non amisisse sentiendi facultatem, qui vulnus per oculum accepit, quod eos ventriculos tandem corrupit. Quarta de glandula pineali, sita in cerebri sinu, qui in occiput vergit, & tertius nominatur, quae audit etiam Conarium ob suam conicam figuram , & de qua tempore Malebra

chii, ut ipse ait ca) quotidie digladiabantur nil ubi in gratiam Cartesii, qui in ea sedem animae posuit sa) , post Galenum in libro de Usu partium , si credimus ) Auctori G. de l' Α. libelli gallici, Nova monumenta pro bisoria Cartemnimi, Trajecti ad Rhoenum i) Hall. Diff. de partibus irri- cap. io. lib. I. q. At inquies . pag. 29. tabilibtis. 3 Cart. Epis . par. 2. ep bo.

196쪽

num editi an. I Gya, jamdiu exclusa est, quia Malpighius& Hei-sterus illam invenerunt' in aliquibus, qui optime ceteroqui sentiebant vel carie corrosam, vel lapidosam, vel alio modo com ruptam . Quintam de substantia medullari ipsilas cerebri falsam ostenderunt, qui vixerunt & senserunt, etiamsi ea liquida aut lapidea magna ex parte evaserit. Sexta tandem de centro ovali, Parte quadam cerebri, quae describitur a Vieussensio contexta ex vasculis tenuissimis invicem communicantibus, in quibus sanguis arteriarum dicitur percolari, attenuari , & in spiritus animales efformari, exponitur sed non creditur abΥvone I , qui etiam de quibusdam aliis opinionibus meminit.

Argumenta pro urtia propositionis parte. ais. I 'Ertia propositionis pars assirmat, ignotum nobis esse A modum , quo dato tali motu organi sensorii usque ad cerebrum propagato constanter nascantur determinatae in nobis ideae, & quidem ut censuit S. Augustinus a , momento eoism, q 'corpVr sensu corporis tangitur , fit etiam in animo lati aliquid, scilicet sensatio. Suadetur I. quia id fatentur, qui sinceri sunt philosophi, Itaque Daniel Barioli 3 dicit tam materialem filiorum genera tionem, quam spiritualem cognitionum esse mysterium , sed hoc secundum primo obscurius. Ortandus ) , & ante ipsum LO-chius cs existimant ad hane notitiam habendam requiri cognitionem intimae essentiae animae, & corporis, quam evidens est nobis conce1Iam non esse . Trevoltiani observant 6) ljuiusmodi quaestionem omnibus metaphysicis, quotquot a Platonis tempore deinceps extiterunt, desperationem solutionis attulisse. Plache loquens determinate de eognitionibus habitis per visum , concludit ) Audacter dicam seria Catholica Religi is non tam sunt supra

197쪽

1 8 DE IGNOTO MODO

sosram captum, quam modus, quo vidomus objecta . similia velis mentius dicitur inculcare Gothofridus Bidloo in suis observationibus De oculis, is visu variorum animalium. Idem de omnibus generaliter cognitionibus habitis immediate per sensus tenet Auctor articuli Idea in Encyclopaedia . Huc spectat Lactantius, qui inquit i) omnia quae ad motus animi μnimaquc pertineant, tam obcura ahaiaque rationis esse arbitrιr, ut supra hominem sit ea liquido perlidere : Et illi tandem , qui apertissime dicunt ignotum nobis esse , in quo conis sistat commercium animae cum corpore sibi conjuncto, quorum aliquos alibi nominavi ca) . Hos proinde cum aliis omnibus, qui negant ideas innatas, male Abrahamus de Chau meix 3 traducit tamquam tribuentes sensibus , vel illorum motibus, quod sint caullae essicientes nostrarum idearunt. a16. Suadetur II. Obsetvando falsitatem earum opinionum, quas in hae re auctores aliqui protulemni. Plato ex dictis supra g. 1 o. ) censuit ideas, seu entia quaedam immaterialia, & aeterna esse illa, quae sicuti per sui participationem effciebant singularia quaecumque, ita per sui unionem cum anima efficerent nos cognoscentes: ) Plato , sic S. Thomas , formas rerum fassilium persa siue materia sub entes ponebat participari, ct ab anima nostra ,

ct a materia eorporali. Ab anima quidem nossa ad cognoscendum : a materia vero corporali ad essendum : ut sicut materia corporalis per hoe

quod par Dipat labam lapidis si bic lapis, ita intellectus nofer per hoc, qaod participat id am lapidis, fit intelligens lapidem . Sed praeter alia hujus opinionis absurda, ex quibus illa sunt maxima, quod admittat dari praeter Deum entia immaterialia aeterna, & quod omnia etiam corpora sint animata , est illud , quod intelligi nequeat, quid opus sit sensibus ad habendam corporum cognitionem, posito quod illorum ideas mens participet, & quidem juxta Platonem immutabiliter & permanenter . Qui diceret sensus esse necessarios, &similiter impressiones in illis factas ab objectis, ut animae excitet ut ad convertendam se ad illas ideas observandas, imprimis quaeritur, quid sibi velit haee conversio animae , quae est si-mal determinatio ipsius ad hanc potius, quam aliam contemplandam

198쪽

PRODUCTIONIS IDEARUM. I s

dam ex innumerabili idearum istarum multitudine , quae in ipsa ponatur. Nulla de hoc allata ratione, sam sequitur, ut in similip rguit S. Thomas , quod anima posset se convertere ad ideas illorum obieetorum, quae sensus suos non afficiunt, vel excitata a commotione alterius sensus, vel ex inclinatione suae naturae : i ct se cacus natus posset habere sesentiam. de coloribus, quod est manifessfusum . at . Avicenna, quem ibidem consutat S. Thomas, purum quemdam spiritum omnium nobilissimum commentus est , qui habeat in se species intelligibiles omnium rerum sensibilium, easque communicet singulis inferioribus spiritibus usque ad horum ultimum , quem nominat intellectum agentem. qui has deinde participando mentibus nostris reddit illas cognoscentes sensibilia . Sed praeter commutatam unam difficultatem in alias, quae contra hanc specierum existentiam fiunt, habet etiam illas, quae

modo faelae sunt contra Platonem , dc alias sibi proprias. 218. Scholastici ex dictis q. 14 . docebant species quandam ab ipsis objectis productas , dc in sensibus impressas, non quidem materiales, sed ne in eo quidem statu , in quo estent intelligibiles assumi quodammodo ab intelleἱtu agente, & reso mari ita ut penitus immateriales effeme evaderent jam intelligibulas, di imprimerentur intellectui passibili q. I s i. , quibus f mel impressis, jam mens acquireret sibi per illas, tamquam per conditiones, vel per instrumenta quaedam , cognitionem object rum , prout sunt in re . Admodum enim solliciti suerunt, ut via dimus q. ios.) ne quis crederet ipsos docere id, quod imm diate percipit anima nostra dum sentit, non esse objectum sensibile, sed esse motionem dc assessionem , quam patiuntur Orga uasensoria ab appulsu objecti ipsius: Attamen hane ipsi opinionem habebant in S. Augustino, qui sibi videri dixit ca) animam, eum sentit in corpore , non ab illo aliquid pati : sed tu ejus passionibus at-rentius agere , ct has actiones non eam latere, hoc torum esse, quod se

tira dicitur : Et in eadem sententia persistens in libro de uuantitate anima per dialogum contexto inducit Evodium dialogi illius m sonam , qui sensationem sic definit, 3b Sensatio eiu passo corpο-

199쪽

ris per se ipsam non latens animam ι. Nam ct omnis sensus hoc es , di omne hoc ut opinor sensus es. Igitur S. Augustinus ex illimat animam immediate percipere solas passiones corporis sui ab objectorum appulsu in ipsius organis sensoriis excitatas. Quin immo aliqui id credunt se quodammodo demonstrare ex eo , quoa accidit invisione , in qua dicunt certum esse animam non percipere immediate obiectum ipsum, sed ejus imaginem in fundo oculi depuctam; I quia impedita hujusmodi imagine alicujus objecti, vel per nimiam distantiam , vel per nimiam obiecti approximationem , anima nullam illius ideam habet. II. Quia si oculus armetur microscopio vel telescopio ea videt, quae prius non videbat, intervenientibus in hac oculi modificatione iis imaginibus obj clorum , quae sine illa non habebantur. III. Quia per idem microscopi u m percipitur magnum esse corpus , quod in se exiguum est, aucta ex Opticae legibus per illud vitrum imagine ejus objecti in oculo. IV. Quia multiplex observatur objectum trans lentem polyedricam , quod in se unicum est. multiplieatis scilicet impressionibus, & imaginibus factis in oculo pro singulis lentis illius janis. V. Quia non raro accidit, ut ubi revera objectum non est, ibi eenseat anima esse , nisi ipsius judicium a notitia restactionis corrigatur . Verum hae observationes non evincunt, ani mam videre imaginem objecti depictaim in fundo oculi, sed potius probant per illam tamquam per conditionem acquirere sibi obje- , ctorum visionem , & certum est hujusmodi i magines longe diversas dimensiones habere ab iis, quas apprehendit in objectis , Opportunum nihilominus fuit easdem referre , quoniam opinionem de speciebus impressis magis magisque pessundant argumento ad hominem , utpote desumpto ab exemplo visionis, quo ea consuevit declara ri. ais. Arnaldus a etsi dubitanter dicit Deum esse, qui dat nobis ideas famis a doloris, eatoris , luminis. & omnium, quae nascuntur ex impr ssionibus factis in sensibus : Paras vero id affirmate statuit, Q quia, inquit, certum est causam effcientem huiusmodi idearum non esse ipsam materiam corporum, ut lucem reflexam ab objectis, nec esse ipsam commotionem organi sen

sorii ;

200쪽

PRODUCTIONIS IDEARUM. . I 8 Isorii: Nam nihil spirituale, cujusmodi sunt hae ideae, potest produci a causis mere materialibus. Quae cum verissime dixerit, in 'eo jam claudicat eius argumentum, quod credat ne animam quidem poste esse earumdem causam , propterea quod ipsa experi luc. frequentisIime sensationes molestas , quas nollet, & caret jucundis, quas maxime cuperet. Sed quoniam non repugnat dari causas necessarias, hac via nequit concludi animam non posse esse iularum causam. Auctor est Genuensis, opinionem , quae Deum

facit unicum authorem nostrarum sensationum i)placuissct Zmbarella de Mente humana cap. 9 , ct Io , o non Alexandro tantum Aphrodiseo de Anima , ct non paucis Arabibus. Nominat etiam Caietanum inter illos, qui intellectum agentem , qui reddat intellectum passibilem actu cognoscentem, crediderunt esse Deum . 'Sed ubi hoc Caietanus doceat, ipse quidem non dicit, nec equidem aliud scio, quam Cajetanum in Commentariis in S. Thomam adhaerere S. Doctori, qui statuit intellectum agentem esse aliquid animae nostrae, & solum advertit, quod a multi per intellectum agentem intelligant Deum, sed extra propositum nostrum , g onobis propria inquirimus: Ceterum contra hanc opinionem est, quo Ruysthius apud Auctorem articuli Dolor in Encyclopaedia,&Cordemoisius a), aliique narrant, inventos esse, qui quere rentur de dolore in manu aut pede jam olim recisis, qui non ub' , detur posse tribui Deo unico Authori. .aao. Wolfius apud Fortunatam a Brixia sile habet, ) Si iii organa aliquo sessoris ab objecto sensibili quadam producitur mutatio, in mente eidem coexistit sensatio per iliam intelligibili modo explicabilis , seu ration jusscientem in illa quoscens, cur jam anima insit, ct cur talis sit. At dicere, quod sensatio sit intelligibili modo explicabilis per mutationem organi, prosecto non est iosam explicare : Dicere autem sensationem agnoscere in mutatione organi rationem sufficientem , cur illa sit , di cur talis sit, est dicere verba sine sensu . Quid enim sibi vult sensationem agnoscere rationem sui 3 Sed fortasse figurate usurpatur agnoscere pro habere :

SEARCH

MENU NAVIGATION